Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Quodnam officium divinum in choro recitandum sit.

CAPUT XI. QUODNAM OFFICIUM DIVINUM IN CHORO RECITANDUM SIT.

1. Praesentis cagitis status aperitur. — Explicata substantia et obligatione horarum canonicarum, oportet ut de circumstantiis, et quasi accidentibus eorum dicamus, quod faciemus discurrendo per communes circumstantias actuum moralium ; et quoniam de persoris et loco jam diximus, simulque declaravimus obligationem absolutam dicendi has horas, quam possumus vocare obligationem quoad exercitium actus, explicando caeteras circumstantias, declarabimus obligationem quam solemus vocare quoad specificationem actus, id est, ut talis oratio recte et honeste, et prout decet, fiat, quod maxime pendet ex modo qui in his horis dicendis servari debet. Hic autem modus internus esse potest, seu pendens ex actu interiori, qui est attentio vel devotio; et externus consistens in prolatione ipsa vocis, in materia seu oratione quae profertur, in integritate, in ordine, et similibus ; et licet modus ille interior in se principalior sit, tamen per exteriorem manifestatur, et ad illum applicari debet, et ideo ex hujus cognitione pendet, ac propterea de circumstantiis externis sermonem praemittimus, et praesertim de his quae ad substantiam hujus actus proxime accedunt, ut sunt, quid cantandum sit, quid sit ab omnibus vel a singulis canendum, deinde vero quae ad integritatem, ordinem et tempus spectant, de quibus sigillatim dicemus.

2. In praesenti ergo capite non est quaestio de materia hujus orationis in generali ; nam constat ex dictis illam esse horas canonicas, constantes ex partibus quas in superioribus declaravimus; sed est quaestio de talibus horis in specie (ut sic dicam), et de nonnullis partibus earum ; sub genere enim horarum canonicarum sunt varii ritus orandi: aliter enim Graeci, verbi gratia, aliter Latini orant, et suas horas componunt; aliter clerici, aliter monachi ; aliter in hoc episcopatu, aliter in illo , vel in diversis regnis, vel provinciis. Rursus in eodem Breviario, pro diversis festis vel temporibus sunt assignati varii modi dicendi singulas horas. Item ordo horarum, et debita continuatio sine nimia interpolatione, videtur ad ritum hujus officii pertinere, et ideo haec omnia comprehendit quaestio proposita.

3. Prima assertio - ecclesie omnes tenentur juata formam novi Breviarii Romani divinum offi cium recitare, preeter in eo emceptos. — Primo ergo inquiri potest, quam formam divini officii teneantur singulae ecclesiae in suis choris observare, id est, an teneantur officium dicere juxta formas Breviarii, hujus vel illius episcopatus, vel secundum formam Ecclesiae Romanae. Cui quasestioni breviter satisfieri potest per constitutionem Pii V, in Bulla confirmationis sui Breviarii, ubi prius revocat omnes alios recitandi modos in aliis Breviariis contentos, his exceptis, qui ex institutione a Sede Apostolica approbata, vel consuetudine, quee et ipso instituto ducentos annos antecedat , retenti fuerint. Deinde praecipit in hunc modum: Omni itaque alio usu quibuslibet, wt dictum est, interdicto, hoc nostrum Breviarium, ac precandi, psallendique formulam in omnibus wniversi orbis ecclesiis , monasteriis, ordinibus, et locis etiam exemptis, in quibus officium ea more et ritu dicte lomane Hoclesieve dici debet, aut consuevit, salva predicta institutione, vel consuetudine praedictos ducentos annos superante, precigumus observari. Et deinde declarat, quocumque alio modo recitentur, non satisfieri huic obligationi. Postea.vero Clemens VIII, licet novum Breviarium imprimi fecerit, formam illam non immutavit, sed a mendis quae irrepserant expurgavit, paucis additis vel immutatis. Huic ergo legi standum est, et secundum hanc formam est in choro pseallendum, vel juxta Breviarium Pii V, quo uti licet, quamdiu libri prius impressi non consumuntur, vel juxta Breviarium Clementis, juxta cujus formam in posterum sunt Breviaria imprimenda, sicut ipse statuit. Unde grave peccatum esset quacumque alia forma uti in ecclesiis, tam scecularibus quam regularibus, sub illa exceptione non comprehensis , quia praeceptum est satis expressum et materia satis gravis, pertinensque ad substantiam divini officii.

4. Quibus est forma ab Ecclesia approbata, et ducentorum annorum consuetudine firmata, excipiuntur ; possunt tamen Rfomanam suscipere, et susceptam semel nequeunt repudiare.—Ccirca Imitationem autem in eadem lege additam, de his ecclesus quae utuntur Breviario approbato per consuetudinem ducentis annis antiquiorem , quod ad usum chori attinet, certum est non teneri ad recitandum officium in choro juxta Breviarium hoc Romanum, quia in ipsa lege excipiuntur; certum secundo est, posse illud acceptare, si velint, ex consensu Episcopi et totius capituli, quia in ipsa etiam constitutione hoc expresse conceditur. Cui addo tertio, quod si semel hoc modo acceptetur, non poterit postea sine Pontificis auctoritate relinqui, quia per illam acceptationem antiqua consuetudo revocata est, et prius Breviarium quasi abolitum, et privilegio in illa exceptione contento fuit renunciatum, et ideo ad antiquam consuetudinem iterum propria auctoritate rediri non potest, sed lex Pii V jam ibi obligat. Quarto, assero sine consensu Episcopi et totius capituli non posse in illis dioecesibus pro usu chori recedi ab antiquo usu. ac subinde ibi servandum esse jus commune, quod habet, omnes inferiores ecclesias conformari debere metropoltanae, c. pen. et ult., d. 12. Quae regula cum proportione ad regulares ecclesias applicatur, ut unaquaeque sui ordinis ritum sequi debeat, quando illa antiquitate gaudet, eamque vult retinere. Quod si ex simili et aeque antiqua consuetudine dioecesis episcopalis proprium habuerit Breviarium, credo posse illud retinere, et non posse mutari, nisi cum praedicta conditione, et consensu episcopi et totius capituli ; quia Pius V expresse loquitur de Breviaris ab Episcopis in suis dioecesibus pervulgatis, et postea illa comprehendit in exceptione, et ut relinqui possint, non postulat Metropolitani consensum, sed Episcopi, et universi vapituli : cum autem dicit unaversum, non postulat ut omnes de capitulo, nullo discrepante, consentiant; id enim moraliter expectandum non est, nec vis verbi hoc postulat ; sed solum quod consensus praestetur a capitulo, ut capitulum est, id est, per modum unius corporis mystici ad hoc congregati, et tunc universum consentit , quando major pars vincit, nisi jure expresso amplius requiratur.

5. Resolutio aliquavum dubitationum. — Lea illa Pii V de recitando juxta furmam Romanam olligat ubique, estque non solum precipiens, sed irritans. — Neque in hoc puncto nova difficultas occurrit ; solum video quaeri posse an haec lex Pii V nunc obhget ubique; et occasio dubitandi esi, quia potest alicubi non esse recepta, nec moribus introducta, non titulo antiquae consuetudinis , sed ex negligentia, vel resistentia Episcoporum seu Praelatorum, quae in initio potest esse iniqua, usu tamen et duratione praevalere : cum enim haec lex humana sit, poterit consuetudine contraria abrogari; ergo non repugnat alicubi ita accidisse ; ibi ergo non obligabit haec lex, retinerique poterit aliud Breviarium, etiam pro usu chori, licet non excedat ducentorum annorum antiquitatem. Dicendum est tamen imprimis hactenus non fuisse per novam consuetudinem contrariam huic legi alicubi derogatum, quia Pontifices nunquam consenscrunt tali consuetudini, vel expresse, vel tacite ; quin potius Clemens VIII statuit, ut quod Pius ordinavit , ratum et inviolatum conservetur. Deinde dico illam legem non tantum esse praecipientem, sed etiam irritantem omnia alia Breviaria, quae infra ducentos annos initium habuere, quare nulla consuetudine restitui possunt, ac subinde officium illud jam non potest esse canonicum, neque aptum, ut per illud obligationi chori satisfiat, et ex hac parte existimo omnes posteriores consuetudines ita esse per hanc legem reprobatas, ut contra eamdem legem praevalere non possint. Unde fit, si in aliqua provincia, similis consuetudo, vel Breviarium non ita antiquum, ut postulatur in Brevi Pii V, contra illius dispositionem indebite retineatur, non obligari clericos vel parochos ad illum recitandi modum, sive in choro, sive extra illum, sed potius, per se loquendo, obligari lege pontificia, ut infra latius dicam.

6. Hec lex ita obligat ad recitandum tale officium temporis vel diei, et non aliud, ut nequeat Praelatus dispensare, nec ev causa, permanenter, cum ea vero possit quas transeunter. — Potest vero secundo quaeri, an hoc praeceptum obliget, non solum ad dicendum officium juxta tale Breviarium generatim, ut sic dicam, sed etiam ad dicendum in particulari tale officium temporis vel diei, prout in ipso Breviario designatur. Verumtamen quaestio haec majus habet dubium in recitatione privata quam in publica, et idco de illa communiter tractatur ab auctoribus, et a nobis infra disputabitur. Dico ergo hoc praeceptum per se obligare determinate ad tale officium, prout ad singulos dies in Breviario applicatur ; ideoque maxime obligare in publica oratione chori, quia de illa maxime loquuntur jura, in c. De iis, et c. ult., d. 12, et c. Concenit, de Consec., dist. 5; et seccundum illum publicum dicendi modum maxime attendi potest et debet Ecclesiae consuetudo, et necessaria uniformitas. Item quia illa mutatio non fit sine aliqua nota vel scandalo, quando tam publice fit. Et propter hoc censeo hanc mutationem esse rem gravem ex suo genere in hac pubhica oratione , et ideo vix posse fieri scienter in notabili parte officii sine gravi culpa ejus qui fuerit causa illius; ex levitate autem materiae, vel ex inadvertentia facile excusari, saltem a culpa gravi. Addunt etiam frequenter Doctores posse Praelatum ordinarium in hoc dispensare ex rationabili causa, etiamsi dispensare non possit quominus ofticium dicatur. Ita Anton., 4 p.tit. 13, c. 41. 82; Tabien., n. 16; Armilla, n. 13, qui refert quemdam Magistrum Vincentinum; et idem sentit Navar., c. 19, n. 217. Quod facile admitti potest quoad hanc mutationem officii diei in una vel alia occasione gravi ; tamen in mutatione totius Breviarii, clarum est non posse dispensare , neque illam facere aut permittere, nisi juxta constitutionem Pii V, ut ex dictis satis patet. Nec etiam potest quasi permanenter dispensare, aut legem facere, ut tali vel tali die aliter dicatur officium, quam in Breviario Romano sit praescriptum, ubi illud servandum est ; sed oportebit tunc ad Papam accedere. Et eadem proportione non potest praelatus religionis utentis proprio oflficio talem dispensationem permanentem facere , et sic de aliis servata proportione.

7. In recitatione pullica quue fit iu choro, servandus est ordo non solum totius inter parLes, sed etiam partium inter se, idque ez precepto. — Tertio loco spectat ad praesentem quaestionem explicare, an hoc praceptum obliget ad servandum ordinem in dicendis horis canonicis in choro, tam inter ipsas horas inter se, quam inter partes uniuscujusque horae. Et ratio dubitandi esse potest, quia communiter auctores dicunt, ordinem non pertinere ad substantiam hujus praecepti, et ideo non violari graviter, etiamsi praetermittatur. Dico tamen auctores frequentius loqui dc recitatione privata, de qua inferius videbimus: at vero de illa, quae publice in choro fit, omnino dicendum est, in dicendis horis servandum esse carum ordinem ex praecepto. Et primum de singulis horis quoad partes earum inter se patet; tum ab inconvenienti, quoniam alias posset arbitrio praelatorum dici hymnus in fine, quando dicendus est in principio, et e converso; et capitulum, vel psalmi ordine praepostero ; quae tamen sine dubio fieci non possunt sine culpa ex suo genere gravi, nisi vel materiae levitas, vel aliqua inadvertentia excuset; tum etiam a priori, quia in his artificialibus unitas rei, et quasi esse illius consurgit ex tali ordine, ita ut possit dici de substantia illius, ut tale artefactum est; talis autem est unitas uniuscujusque horae canonica; unde invertere ordinem, est illam destruere, et alium ritum introducere. Denique in publica recitatione de se est hoc offensivum populi; nullo ergo modo licet. In ordine vero diversarum horarum inter se non videtur esse tam intrinseca connexio, quia non ita componunt unam horam, unde in mutatione illius ordinis non statim apparet tam gravis deformitas. Nihilominus ilie ordo etiam est per se intentus ex vi talis ritus et institutionis, quia ex omnibus illis horis ita ordinatis unum integrum officium componitur, quod suo modo unum est, et de illo unum praeceptum datur. Unde non dubito quin talis ordo etiam comprebendatur sub tali praecepto, et quod sit culpabile illum mutare voluntarie, et sine causa cogente. Et in oratione publica habet majorem deformitatem, quia magis videtur institutio contemui, quando publice omittitur, et per se majus scandalum inde generatur; item quia quodammodo eluduntur mysteria, quae per has horas et earum ordinem siguificantur; nam propter orationes publicas maxime institutae sunt.

8. Quot modis interpolatio contingere possit in recitatione divini officii, et quee sit laudabilis inter singulas horas.—Tandem inquiri hic potest de interpolatione in his horis facta, an sit contra debitum orandi modum, et quam gravis culpa sit, quando in choro committitur. Quae dubitatio non intelligitur de interpolatione distinctarum horarum inter se; illa enim absolute loquendo bona est, et consentanea institutioni. Nam licet sint partes unius officii diei, non sunt partes conti- nuae, sed discretae; nam ipsum officium non est unum ad modum quantitatis continua, sed discretae, sicut est oratio. Discernuntur autem, seu dividuntur partes illae per interpolationem, et ideo bonum est ut cum interpolatione dicantur. Verum est tamen in hac interpolatione modum seu mediocritatem requiri, ita ut neque nimia sit, nec nimis parva: hoc autem pendet ex antepositione et postpositione talium horarum ; quantum enim in his peccatum fuerit, tantum in illo peccabitur; quid verode illis circumstantiis dicendum sit, infra tractando de tempore horarum videbimus. Hic ergo solum agitur de interpolatione, quae fieri potest inter partes ejusdem hora,, ut inter unum psalmum et alium, vel inter psalmos et lectiones, aut inter partes ejusdem psalmi. Disunguere autem oportet interpolationem a pausa: nam pausa, quae nimia non sit, potius est commendata in choro, quam prohibita, ut constat ex Concilio Basil., ses. 21, S 2, ubi monet cantum fieri, cum pausa decenti, preesertim in medio cujuslibet versicui psalmorum, debitam faciendo inter solemne ac feriale offtciun differentiam. Interpolatio vero est, quando fit nimia et inusitata partium discretio. Haec autem duobus modis fieri potest: primo, omnino cessando a choro pro aliqua notabili mora, et ad alias actiones vel cogitationes omnino extraneas divertendo ( loquimur autem de cessatione, aut interpolatione totius chori; nam in singulis non potest esse sola interpolatio, si chorus officium persequatur, sed erit simul mutilatio quoad eam partem, ad quam aliquis non concurrit, ut statim explicabo). Secundo, potest contingere intermissio haec non cessando omnino, sed cantando aliquid, vel legendo, illo intermedio tempore, quod totum ad Deum, et elevationem mentis in ipsum aliquo modo referatur, non sit tamen pars illius hora, vel officii quod canitur. De hoc posteriori modo dicam c. 13.

9. Interpolatio facta prater institutionem in quacumque hora est peccaminosa de se. — De primo dicendum est, interpolationem factam praeter institutionem in quacumque hora esse peccaminosam de se. Dico, praeter institutionem, ut excludam interpolationem inter tres nocturnos, vel inter se, vel a Laudibus; ilia enim non est absolute praeter institutionem, et ideo peculiarem difficultatem habet, an nunc liceat, necne, quae supra wactata est. De omni vero alia ratio est, quia est contra unitatem moralem uniuscujusque hora, et contra communem consuetudinem, a qua discrepare in publica celebratione ex suo genere grave cst. Denique est contra ritum et institutionem, quae non parum violatur per hanc interpolationem, quando notabilis est. An vero haec culpa gravis aut levis sit, ex circumstantiis expendendum est. Moraliter vero non potest accidere ex mera voluntate, sed ex aliqua necessitate, vel probabili ignorantia ; et tunc necessitas poterit excusare omnino, et ignorantia magnua ex parte, nisi valde crassa sit, et scandalum grave sequatur. Secluso vero scandalo, et posita bona fide orta ex aliqua occasione probabili, videtur facile posse excusari gravis culpa in hujusmodi interpolatione.

10. Cessatio a cantu, si stel recitatio, non est interruptio ; recitatio tamen si desit, morahter cquivalet omissioni partial alicujus partis, que, si parva fuit, potest repeti empleto officio. — Et hinc constat, quid dicendum sit de interruptionibus, quas singulae persone assistentes in choro facere possunt; potissime enim fieri solent per verba nullo modo ad officium pertinentia; raro namque vel nunquam fieri possunt in choro hae interruptiones per alias actiones ab officio extraneas, nisi forte per rixam, quae ex verbis ordinarie nascitur; interdum vero fieri potest per cessationem a cantu, vel omnino a recitatione vocali, vel etiam ab attentione et auditione morali eorum quae dicuntur. Et quidem de his posterioribus modis nihil est quod de novo dicamus, quod pertineat ad specialem defectum interruptionis; nam cessatio a cantu, si recitatio aliqua ejus, quod canitur, non desit, non est propria interruptio horae, sed solius cantus, et est potius omissio illius actionis, quoad aliquam partem ejus, nam pars illa semel omissa non potest postea expleri quoad cantum. Et ita culpae gradus erit, et pro ratione obligationis cantandi, de qua supra dictum est, et juxta quantitatem partis omissae, quod prudenti arbitrio relinquendum est. Si autem non tantum cantus, sed etiam recitatio exterior omittatur, necesse est ut L moraliter aequivaleat partiali omissioni alicujus partis divini officii, quod gravior culpa est quam interruptio, et nisi fiat animo repetendi postea omissum, facile erit gravis culpa; et adhuc cum illa intentione non est parva culpa intra latitudinem venialis, quia est magna inversio partium officii, simul cum interruptione. Dico autem aequivalere illam ta- citurnitatem omissioni, quia chorus semper in officio suo procedit, et quod scmel perditur, non potest in codem tempore recompensari, erit enim major confusio et perturbatio officii ; et ideo omnes Doctores admonent, ut, si aliqua particula officii praeteriit, sive culpabiliter, sive inculpabiliter, non repetatur durante officio chori, scd vcl nulla ratio ejus habeatur, si parva fuit, vel reservetur repetenda post expletum officium. Unde quia hoc per se est contra debitum ordinem, si voluntarie fiat, et sine causa cogente, non fit sine aliqua culpa. Atque haectota resolutio majori ratione locum habet, quando aliquis non solum non canit, neque ore recitat, sed etiam non attendit voluntarie ad ea quae in choro dicuntur, nam tunc gravior est omissio, ut per se notum est, et infra tractando de excusationibus latius declarabitur.

11. Interruptio per commissionem positivam gravior est culpa, sex ob causas. — At vero quando interruptio est per commissionem positivam, loquendo, vel agendo aliquid incompossibile cum divino officio, tunc multis modis gravior est culpa. Primo, quia id specialiter prohibitum est in cap. Dolentes, de Celebrat. Miss., et in Clement. 1, eodem titul., et sumitur ex c. Jullus, de Consecrat., dict. 1. Secundo, quia est irreverentia interrumpere sermonem cum Deo, humanis colloquiis; tertio, aggravatur maxime haec culpa, si colloquia sint indecentia et profana, et talia esse possunt, ut aggravent mortaliter culpam, ut si sint turpia, etc. Quarto, hoc non fit sine impedimento aliorum, quantum est ex parte loquentium, vel aliquid simile operantium, quam inordinationem late exaggerat, et minutissime per varia exempla et circumstantias explicat Navarrus, c. 15 de Orat. Ouinto, non fit hoc in choro sine aliquo scandalo, tum clericorum in eodem choro astantium, tum laicorum audientium vel videntium. Sexto denique est in tali actione tota inordinatio interruptionis, et partialis omissionis, quae in pura onissione explicata est; quapropter regulariter non excusatur a gravi culpa veniali; potest vero etiam esse mortalis, si aggraventur circumstantiae. Quod quidem in generali certum est, quia materia est gravis, et suo modo divina; in particulari vero, arbitrio prudenti determinandum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11