Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Utrum satisfaciant clerici in choro alternis versibus psalmos canendo, et quid in hoc servare teneantur.

CAPUT XII. UTRUM SATISFACIANT CLERICI IN CHORO ALTERNIS VERSIBUS PSALMOS CANENDO, ET QUID IN HOC SERVARE TENEANTUR.

1. Antiquitas alterni cantus ecclesiastici, qui o D. Ignatio et eo umplius tracit originem. — Priusquam quaestioni respondeamus, supponendum est, antiqua Ecclesiae consuetudine receptum esse, ut in horis canonicis psalmi alternatim per singulos versus a psallentibus dicantur, quae aiternatio antiphona a Graecis vocatur. Quamvis enim haec vox antiphona nunc aliam significationem habeat, ut notavimus c. 2, tamen secundum primaevam impositionem significat alternationem illam; est enim antiphona idem quod vox contra sonans, quod fieri videtur in vicissitudine illa canendi versus alternatim. Dicunt ergo multi antiphonas psalmorum in hoc sensu incepisse a tempore Constantii, et Flavianum Antiochen. in sua ecclesia illius inventorem fuisse. Ita Theod., lib. 2 Hist, c. 24, et sequuntur Sigebertus, et alii. Verumtamen in Graecia antiquiorem fuisse morem illum, indicat Dionys., c. 3, de Eccles. Hierarch.; loquitur tamen de officio Missae solemnis, et solum dicit Pontifices inchoare psalmodiam, prosequi vero caeteros ecclesiasticos ordines cum eo canentes. Unde magis recepta sententia est, Ignatium hunc morem introduxisse ; ferunt enim audivisse Angelos hymnos in laudem Trinitatis alternatim decantantes, et inde motum fuisse, ut eum morem Eccclesiae Antiochenae traderet, et inde per Orientem propagatum esse. Unde ejusdem consuetudinis mentionem fecit Basilius, Flaviano antiquior, Epist. 63, significatque vetustiorem esse ipsomet Basilio, quia non ut a se inventam, sed ut ab aliis usitatam illam commemorat ; inde vere creditur ab Ambrosio fuisse Mediolani introductam (ut ex Augustino colligitur), atque eodem fere tempore Damasum illam probasse, et Romanae Ecclesiae imperasse, ideoque illi etiam specialiter attribui in Pontificali. Ita de origine ab Ignatio sentiunt Rodulph., prop. 12; Amalar., lib. 4, c.7; Walfr., de Reb. Ecclesiast., c. 28, ex Nicephor., lib. 13 Hittor., c. 8; Socrat., lib. 6,c. 8. Addunt Isidor., lib. 1 de Eccles. offic., c. 7 , Alcuin., et alii, morem hunc originem duxisse a Seraphinis, quos Isai. vidit clamantes: Sanctus, Sanctus, etc., nam Scriptura dicit, quod clamabat alter ad alterum, id est, uno prius dicente, et altero respondente. Tamen Isidorus aperte docet hanc fuisse institutionem Graecorum, fuisse vero adumbratam in illa visione, seu ad imitationem illorum Seraphinorum introductam. Nam re vera licet non intercessisset alia canentium Angelorum visio, illa sufficeret ad excitandam pium animum ad inveniendum hunc ritum laudandi Deum, qui per sese adeo est honestus et decens, ut commendatione non egeat.

2. Prima assertio. per alteruum EHecclesie cantum quisque psallentium satis suo muneri satisfacit. — Ex hac ergo consuetudine constat, unumquemque psallentium, aut recitantium publice, suo muneri satisfacere, dum quisque, postquam versum ad se pertinentem dixit, alium dicentem attente audit. Quia eadem Ecclesia, quae praeceptum hoc imposuit, ita illud temperavit, ac merito. Primo, quia illa varietas oblectat audientes, et majorem devotionem provocat ; secundo, quia hoc modo labor canendi facilius sustinetur: quam rationem attigit Cassian., lib. 3 de Instit., c. 8, ibi: /deoque eas tripartitis distngwunt officiis, ut labor hac diversitate divisus, delectatione quadam defectionem corporis elevet. Dicit autem fripartitis, torte quia, ultra versuum alternationem, in principio et fine omnes stantes antiphonam simul concinunt, ut sequentibus verbis declarat. Tertio, quia dum lingua paululum cessat, spiritus magis excitatur, unde facilius mentalis oratio cum vocali admiscetur, quod significavit Basil. supra, dicens: Alternis canunt, atque ev eo simul eloquiorum Dei eaercitationem et meditationem corroborant. Quarto, in illa mutua responsione significatur, et quodammodo exercetur mutua excitatio ad laudandum Deum, et in fine per communem antiphonam, seu sententiam, animorum concordia declaratur, ut in superioribus dictum est. Quapropter non solum per consuetudinem declaratum, et quasi ex parte remissum est hoc praeceptum, sed etiam directe, et ex institutione Ecclesiae ita est constitutum, sive a principio instituti chori ita fuerit ordinatum, sive postea per Damasum, vel per alios Pontifices additum fuerit.

3. Qui in choro versus ad se pertinentes ita omittit, ui habeat propositum illos non vecitandi, ille non recitat divinum officium et manet ecclesiasticis ponis obnoaus. — Hac ergo veritate supposita, explicandum est qucemodo se gerere debeat clericus ex vi praecepti quod nunc explicamus, tam in proferendis versibus psalmorum, qui ad chorum suum pertinent. quam cum alii versus in alio choro decantantur. Circa priorem enim partem quaeri potest, an peccet graviter ex suo genere, qui omnino omittit versus ad se pertinentes, ita ut nec illos cantet, nec omnino voce proferat. Ad quod respondeo, dupliciter hoc posse fieri: primo, cum proposito iterum recitandi privatim officium canonicum vel cum proposito non amplius recitandi, sed satisfaciendi cum sola chori assistentia, et audiendo tantum. Si fiat hoc posteriori modo, dicendum est illum non satisfacere obligationi recitandi horas canonicas, et consequenter incurrere vel debitum restituendi, vel aliam poenam non recitantibus impositam, quantum ad illum spectare possunt, de quibus infra videbimus. Probatur, quia hoc praeceptum non est de audiendis horis, sed de recitandis, modo aliquo ab Ecclesia recepto seu probato; ille autem non recitat, sed audit, quia nec dicit versus suos, nec alios, ut suppono in casu; ille vero modus recitandi non est ab Ecclesia receptus nec probatus, neque ex natura rei potest dici recitatio; ergo in hoc nulla potest esse ratio dubitandi. At vero si tunc taceat animo dicendi postea privatim officium, eadem ratio erit de illo, atque de eo qui non psallit, licet submisse proferat. |

4. Prima opinio astruens nec omittere sercitium chori, nec mortaliter peccare eum, qui submisse recitat aliis cantantibus in choro. — ma opinio negat eum mnortaliter peccare, quia jura canonica solum praecipiunt assistere choro, et ad summum recitare in ecclesia, non canere ; ?t ille assistit, atque etiam recitat in ecclesia ; ergo. Major sumi potest ex c. ult., d. 92, cum similibus. Atque haec opinio tribui solet Cajet., in Summ., ver. Horm, S ult.; sed id non absolute dicit, nec retractat sententiam quam alibi tenuit. Citatur etiam Tabien., ver. Hora, quaest 33, alias ult., qui loquitur in priori sensu tantum.

5. Aliorum sententia est, ex vi juris communis, clericos, qui ita sunt addicti alicui ec- clesiae, ut inde obligentur ad chorum, non satisfacere dicendo submisse, sed teneri ad canendum cum aliis. Ita Cajetanus in Summ., ubi supra ; nam refert se alibi id dixisse, utique tom. 1 Opus., tract. ult., resp. 8, et ibi non retractat, licgt addiderit aliquid, quod infra commemorabo ; sequitur Armilla, n. 22; et Nav., in Enchir., c. 10, n. 47, et c. 11, n. 42, et c. 21, Miscel. 79. Ratio Cajetani, quam multum commendant Nav. et Armi., est, quia qui sic recitat versus suos, non communicat alteri choro, quia sibi recitat, et non aliis; ergo non implet praeceptum recitandi, quia debet impleri per mutuam communicationem recitantium. Quilibet enim beneficiatus tenetur ad totum officium dicendum, c. 14 de Celebr. Missar. ; ergo vel per se, vel per communicationem cum alio: cum autem dicit totum per se, tunc potest sibi submisse dicere; ut autem totum cum alio dicat, oportet ut illi communicet orationem suam, quod non facit, quando sibi soli dicit; et ideo non satisfacit. Confirmatur primo, quia ut satisfaciat, necesse est ut dicat partem suam, non tantum materialiter, ut sic dicam, sed ut partem illius communis orationis ; at non sic dicit, qui sibi dicit. Confirmatur secundo, quia alias posset quis satisfacere praecepto, audiendo in choro, vel ab alio legente, dimidiam partem officii, et aliam dimidiam in cubiculo suo recitando, quod est ridiculum.

6. Ouicquid vero sit de veritate conclusionis, hae rationes mihi displicent, quia nimis confuse procedunt, et si validae essent, nulla consuetudo posset contra eas praevalere, quod tam Cajetanus quam Navarrus negant; et sequela patet, quia nulla consuetudo potest praevalere contra obligationem recitandi integre totum ofticium ; sed si rationes illae sunt validae, non recitatur integrum officium ; ergo. Secundo, si illa rationes essent validae, non solum ille non satisfaceret chori servitio, verum nec simpliciter horas canonicas recitaret, et teneretur restituere tanquam non recitans: quod non solum nimium rigorosum videtur, sed etiam contra communem sensum, et consuetudinem, ut Tabien. notavit. Tertio, sequitur eum qui privatim recitat cum socio, qui ad dicendum officium non tenetur, non satisfacere officio, nec vere recitare, si suos versus ita submisse dicat, ut ab alio audiri non possit; consequens est falsum; ergo. Sequela patet, quia etiam ille non communicat alteri orationem suam. Minor probatur, tum quia viri pii et timorati saepe ita recitant, vel ut minus fatigentur, vel quia ita magis ad devotionem provocantur ; tum etiam quia ile vere dicit partem suam et alteram audit, et quod alter non audiat, contra nullum praeceptum est, cum supponamus illum non teneri ad recitandum. Quarto, sitres simul privatim recitent, et duo efficiant chorum, non oportet tertium, qui alium chorum refert, audire utrumque ut satisfaciat (quod infra dicemus); ergo si unus illorum alte dicat, et alter submisse, omnes satisfacient, quia omnes dicunt suam partem et audiunt aliam ; et hocsatis est. Quinto, ratio metaphysica Cajetani, scilicet , quod cum alii cantant et ego submisse profero, illi communicant mihi partem suam, licet ego meam illis non communicem, non probat, nam inde solum sequitur, illos non dicere totum officium mecum ex virecitationis meae, quod verum est; dicent tamen totum, quia alios audiunt, et cum illis communicant etiam in parte ad illos pertinente. Non vero sequitur eum qui sibi tantum dicit partem suam, non dicere totum, quia re vera dicit illam partem, et in alia communicat cum aliis; ut enim partem quasi communicatam ab alis recipiat, non est necesse ut ille illis communicet suam, neque enim oportet ut haec sit veluti relatio mutua, praesertim respectu singulorum ; satis enim est quod sit respectu communitatis.

7. Infirmatur confirmatio ejusdem. — Unde ad rationem Cajetani in forma respondendo, distinguo majorem: qui submisse dicit non communicat, etc., distinguo: non communicat alteri partem suam, concedo; non communicat ab altero partem ejus, nego; ut autem totum officium dicat, satis est quod habeat unam partem a se, et alteram communicatam a sociis; nec repugnat participare partem aliorum, etiamsi illis non communicet suam. Unde ad primam confirmationem respondeo, distinguendo etiam illam particulam, u£ parLein : non dicit suos versus ut partem publici et solemnis offticii, vel non dicit ut partem suae integrae recitationis. In priori sensu admitto propositionem; inde vero non sequitur non satisfacere officio recitandi horas; in posteriori autem sensu nego illam, nam revera illa est pars cujusdam integrae recitationis saltem privatae, et ut talis dicitur. Ad secundam vero confirmationem, nego sequelam, quia is qui dimidiam partem officii illo modo audit, nuilo modo eam recitat. Neque Ecclesia absolute permittit partem officii dicere et partem audire, sed solum alternando per versus psalmorum. Quod facit, qui singulos versus ad se pertinentes dicit, licet submisse, et alios audit alternatim, non vero is qui dimidiam partem psalmorum audit, et aliam dicit. Sicut etiam in ipso choro non satisfacerent clerici, si unus chorus diceret prius integrum nocturnum continue, et alius secundum, etc.

8. Qui inter canentes submisse recitat in choro, divini officii obgationi satisfacit, chori vero sercitio nequaquam. — Dico ergo eum qui sic recitat, sine dubio recitare integrum officium canonicum, in quo.non videtur posse dubitari, alias esset obligandus iterum illud recitare, quod dici non potest cum probabilitate; et in hoc est differentia magna inter eum, qui submisse saltem dicit, et eum, qui omnino non dicit. Videndum tamen adhuc superest, an satisfaciat ille prior debito servitio chori. Haec enim sunt valde distincta, omittere horas canonicas quoad recitationem jntegram simpliciter, vel omittere debitum servitium in choro, possuntque habere effectus morales valde diversos. Quoad omissionem ergo servitii debiti, censeo esse simpliciter veram posteriorem sententiam, sed aliter probanda est; et primo adduci solent Concilium Basil., sess. 21, 8 3, et Concilium Aquisgran. II, sub Ludov., c. 131; sed ex illis nihil probatur, nam in priori, de recitatione etiam privata sermo est, et solum dicitur: Ut non in gutiture. nec inter dentes, seu deglutiendo, aut syncopando dictionem, fiat ; in alio vero loco potius sub distinctione dicitur : 7n ecclesia cum timore et veneratione stantes, aut orent, aut cantent, aut audianut. Infra vero dicitur: Laudes Deo in commune persolventes, pro suis, populorumque quorum oblaLionibus vivunt, delictis, Dominum eaorent ; et infra: In persolvendis divinis laudibus promptiores ac decotiores ewistant ; et infra: Qui has horas frequentare, et in his coleste neglexerit officium persolvere , digna invectione corripiatur. Sed haec licet aliquid juvent, nimis generalia sunt ad colligendam rigorosam obligationem in casu proprio, de quo tractamus. Ex jure igitur communi probari hoc potest, primo ex d. c. ult., d. 92, ubi dicitur: Ui ad quotidianum psallendi officium in ecclesiam conveniant clerici, qui tali ecclesiee deputati sunt. At haec verba faciunt sensum formalem (ut sic dicam), non materialem, nam concenire ad officium psallendi, non est convenire in loco in quo psallitur, nec est convenire ad audiendam psalinodiam, sed est convenire ad psallendum cum psallentibus. Et praeter verborum proprietatem , materia, ct antecedentia, et consequentia postulant hunc sensum, quia non deputantur clerici ut audiant, vel ibi appareant, sed ut ministrent et inserviant, et ita conveniant ad psallendi officium.

9. Probatur secundo eadem assertio eu Tridentino.— Probatur tertio ratione.— Secundo probari potest ex Concil. Trident., sess. 24, capit. 12, ubi loquendo de habentibus in ecclesiis cathedralibus aut collegiatis dignitatem, canonicatus, praebendas; aut portiones, ait : Omnes divina per se, et non per substitutos, compellantur obire officia, et Episcopo celebranti, aut alia Pontificalia emercenti adsistere et inservire, atque in choro ad psallendum instituto, hymnis et canticis Dei nomen reverenter, distincte devotegue laudare. Quae verba licet forte non omnino convincant, multum tamen juvant, quia videtur loqui Concilium de modo distincte laudandi Deum, choro accommodato, et vel ponit, vel supponit ebligationem haec faciendi: non enim praeciperet Concillum hos omnes ad haec compelli, nisi ipsi tenerentur; unde a fortiori constat, inferiores beneficiatos simpliciter addictos choro eadem obligatione teneri. Tertio, est ratio a priori, quia his personis dantur redditus ecclesiastici, specialiter ut choro inserviant; sed si non canunt, non serviunt, nec implent officium suum; ergo contra justitiam peccant, atque adeo ex genere suo mortaliter. Dices non dari stipendium cum obligatione canendi, sed assistendi choro. Respondeo falsum hoc esse et incredibile, praesertim si ad primam et juridicam (ut sic dicam) institutionem respiciamus. Quia non conducitur operarius ad vineam, ut ibi assistat, sed ut in ea laboret; nec parocho datur beneficium, ut sit praesens in sua ecclesia, sed ut in ea ministret; nec praesentia propter se postulatur, sed propter ministerium: alioquin, quantum est ex vi muneris, possent omnes ibi adesse et iacere, vel obmurmurare. Quomodo ergo divinum officium impleretur? Est igitur obligatio canendi in ilif iominibus, et non est major ratio de uno quam de alis; ergo est in singulis: alioqui unusquisque excusari posset, quod non teneretur canere ratione sui muneris, ac subinde non csset divino servitio sufficienter provisum. 10. Qui in choro nihil canit, licet recitet canentàbus aliis, dimidiam distributionum partem suam non facit, et alteram dimidiam lucratur, dummodo assistat, et attendat quee ab alius dicuntur.— Objectio — Solutio prima.— Secun- da. — Tertia. — Atque hinc sequitur, qui non canunt partem suam, etiamsi submisse recitent illam, non solum peccare, sed etiam non facere suas, distributiones quae assistentibus choro dantur. Probatur, quia illud peccatum est contra justitiam commutativam ; ergo obligat ad restitutionem; ergo saltem ad illam partem distributionum, quae debentur ratione ministerii cantandi. Atque in hoc sensu dixit Navarrus hos praebendatos non implere praeceptum recitandi horas ad lucrandum distributiones quotidianas, per quod additum videtur limitare rigorem, qui sequi videbatur ex ratione Cajetani supra improbata. PEt adhuc (considerata sola naturali ratione et obligatione muneris), ego limitarem hanc sententiam quoad hanc partem de distributionibus, ut non procedat de integris, seu totis distributionibus, sed de aliqua earum parte, quae ( prudenti arbitrio rem aestimando) videtur esse dimidia. Quia ille qui ita se gerit in choro, non in totum deest suo muneri, nam illa praesentia aliquid est, et in Dei cultum, et chori honorem et auctoritatem redundat ; partem etiam cautus implere videtur, audiendo cum attentione ac devotione, ut suppono; ergo ratione alterius defectus in canendo pro parte sua, satis videtur ex natura rei, ut dimidiam partem distributionum suam non faciat. Quidam autem dicunt !, ex constitutione Pii V, quae incipit Ex proaimo Lateranensi Concilio, iu eo casu omnes distributiones amitti. Nam ibi decernit Pontifex, ut canonicus qui non psallit in choro, licet presens adsit, fructus amittat, quos lucrifecisset, si cantasset. Sed hoc non existimo verum. Primo, quia etiamsi illa verba in illa constitutione haberentur, solum sequeretur amitti distributiones correspondentes cantui illius partis quae non cantatur. Contendimus autem illi non respondere integras distributiones, sed partem earum. Secundo, quod caput est, Pontifex non dicit : Canonicus quài non psallit; sed dicit: Tamen, s? aliquis choro addictus, non recitans, omnibus horis canonicis cum aliis praesens adsit, etc.; longe autem diversum est (ut dixi) non recitare, vel non psallere; verba autem in rigore proprio tenenda sunt in lege poenali. Tertio, est evidens necessitas, quia de illo non sic recitante non solum Cicit Pontifex ut amittat distributiones, sed ut amittat etiam fructus pro rata, juxta generalem modum ibi declaratum pro omnibus non recitantibus. Nemo autem unquam dixit eum, qui non cantat partem suam, si alias recitet, non facere alios fructus praebendae suos. Imo etiam est certum, quod licet omnino in choro non canat nec recitet, et ideo distributionem non lucrifaciat, si alias horas canonicas recitet. non incurrere in poenam constitutionis Concilii Lateranen., nec declarationis ibi factae a Pio V, quoad amissionem caeterorum fructuum. Nulla ergo specialis privatio fructuum vel distributionum ibi ponitur pro casu quem tractamus. Et ideo credo veram esse limitationem a nobis positam circa distributionum amissionem, in his qui submisse recitant.

11. Tertia assertio : si sola ministrorum praeesentia eu fundatione, aut consuetudine requiratur, tunc et suo muneri satisfaciunt, et distributiones facere possunt, sine eo quod canant in choro. — Probatur prima pars. — Imo ulterius addo, hanc partem limitandam esse. nisi juxta statuta, consuetudinem aut fundationem, sola praesentia sufficiat ad lucrandas distributiones. Haec limitatio colligitur ex dicta constitutione Pii V, ut etiam Navarrus sensit ; ibi enim supponit Pontifex aliquos excusari illis titulis ab obligatione canendi, et licet expresse non approbet excusationem, non tamen eam reprobat, sed dicit quod, ea non obstante, si tales qui intersunt choro, non recitent horas, non faciant fructus suos pro rata ; de recitantibus autem et non canentibus nihil dicit, et tacendo videtur titulos illos approbare; velsaltem certum est non reprobare, quod satis est, quia illi per se non sunt injusti: et imprimis ab ultimo incipiendo, si ecclesia et praebendae illo modo fundatae sint, jam distributiones non dantur propter cantum, sed praecise propter praesentiam: talis enim esse videtur a principio conventio inter fundatorem, seu ecclesiam, et praebendatos. Quae potest non esse irrationabilis, tum quia praebendae possunt esse valdetenues, tum quia possunt esse alii ministri, et inferiores clerici specialiter cum illo canendi onere praebendati, vel stipendiati, et alii majores solum ad decorem et auctoritatem chori provideri, et ut voluntarie canant, vel assistendo orent. Talis ergo fundatio non est contra jus naturale, nec etiam est contra jus aliquod positivum, de quo mihi hactenus constiterit. Nam cap. ult., d. 92, nihil contra hoc facit: nam loquitur de clericis addictis ecclesiae, et intelligendum est respective, et cum distributione accommoda, ut scilicet unusquisque in eccle- sia implere debeat id, ad quod deputatus est. Possunt autem esse aliqui adstricti ad canendum, alii ad interessendum; neque in alio canone, vel in illo prohibitum est ne ahqui clerici possint addici choro et psalmodiae, tantum ut ibi adsint, et orent prout voluerint, vel audiendo, vel canendo, vel recitando, ut ex Conc. Aquisgranen. supra notabamus.

12. Concilium Tridentinum. — Nec etiam Concilium Trident. adversatur huic fundationi; nam in d. c. 12, session. 24, loquitur de ecclesiis cathedralibus et collegiatis, quae juxta commune ;jus fundatae sunt, non tamen prohibet quin possint alia alio modo fundari. Praesertim quia nec ibi expresse obligat Concilium ad cantandum, sed ad laudandum devote, distincte ac reverenter, quod videtur satis impleri, si atoto choro fiat, et a singulis eo modo quo ex vi sui muneris et fundationis unusquisque tenetur. Eo vel maxime quod Concilium, de distributionibus mentionem faciens, solum dicit: Distributiones vero, qui statis horis interfuerint, recipiant. Et sessione vigesima prima, canone tertio, dicit: Ut distributiones inter dignitates obtinentes, et cateros divinis officiis interessentes dividantwr. In sessione autem 22, canon. 3, requirit, ut unusquisque personaliter competens ibi servitium jurta formam ab Episcopis prescribendam, quolibet die statuto impleat. Non tamen declarat quale debeat esse hoc servitium, et potest multa complecti, nam interdum tenentur ministrare in altari, interdum in choro sacris vestibus indui, vel capitulum dicere, vel etiam cum choro cantare, non vero sunt omnia semper necessaria ex vi cujuscumque fundationis. Unde quaedam declaratio Cardinalium circa 24 session., cap. 20, dicit, leneri canonicos per se ipsos missas in diebus fastis canere, prout ea institutis Ecclesie suee, vel consuetudine tenentur ; et in session. 22, c. 3, alia declaratio habet, non posse Episcopum dignitatibus, personatibus, et officiis statuere certam officii el servitià formum, praeter solitam, pro lucrandis distributionibus. Estque notatione dignum, quod cum ad haec loca Concili multa declarationes Cardinalium datae sint, quas attente legi, nullam inveni, in qua dicatur vel indicetur Concilium voluisse obligationem imponere praebendatis omnibus , ad ita assistendum in choro, ut eo cantent; ergo potest esse legitima illa exceptio dc fundationc.

13. Probatur secunda pars de consuetudinc. —De consuetudine Cajetanus in Summa tandem fatetur, consuetudinem bonorum esse optimum legum interpretem, et ideo ubi timorati consueverunt sic recitare, standum esse consuetudini. Ratio autem alia quam subjungit, quod majores in choro non debent cantare, sed meditari quae ab inferioribus cantantur, nobis non probatur, ut infra tractando de excusationibus dicemus. Navarrus vero dicit consuetudinem rationabilem et praescriptam, posse auferre hanc obligationem, quantum ad id quod est juris humani, non vero quantum ad naturalem obligationem ex pacto justo. Idem sequitur Azor, dicto lib. 10, c. 11, q. 6, qui bene explicat quomodo talis consuetudo non sit contra jus naturae. Ratio tamen breviter est, quia haec consuetudo semper debet esse talis, ut non minuat notabiliter divinum cultum, alioqui esset irrationabilis, et contra religionem, etcontra justitiam, quianon fieret officium, propter quod beneficium datur. Debet ergo provideri ecclesiae sufficienter de cantoribus, ita ut officium pro dignitate fiat. Atque ita nullibi praevaluit illa consuetudo, nisi ubi, cum canonicis et dignitatibus, portionistae, capellani, aut alii ministri instituti vel conducti sunt, qui omnino cantare tenentur et coguntur, et cantus majorum nihil vel parum ad concentum, vel sonum totius officii confert. Et verisimile creditur, stipendia, vel portiones, aut fructus, qui his cantoribus dantur, ex redditibus qui ad canonicos pertinere debuissent, determinatos esse, atque ita sicut divisum est emolumentum, ita et onus. Et hinc consequenter fit, ut licet illi corpori totius chori, seu talis cleri dentur stipendia, ut cum decore, honore ac devotione cantet ofticium, non tamen dari singulis de illo choro, ut cantent per seipsos, sed quibusdam hoc titulo, aliis ut assistant, et per alios cantent. Quod pactum non est injustum, et ubi non certo constat de particulari fundatione aut inslitutione expresse contraria, et consuetudo talis reperitur, credendum est, vel talem fuisse institutionem, vel mutatam esse per contrariam praescriptionem. Atque ita completur prima conditio, quam merito postulat Navarrus, scilicet, ut talis conditio rationabilis sit. Verum est etiam per eam non mutari id quod est de jure naturali; potest tamen mutari materia, quae fundabat aliquam obligationem naturalem, et consequenter potest cessare talis obligatio sine violatione juris naturalis, ut in praescriptione constat, et in multis aliis. Quod autem Navarrus requirit, ut haec consuetudo sit immemorialis, ab aliis non postulatur, nec video cur sit necessarium ; satis ergo erit illa quae ad praescriptionem ecclesiasticam sufficit.

14. Praedicta consuetudo nec constitutioni Pii V, nec Tridentino Concilio adversatur. — Laborat autem Azor in explicando quomodo haec consuetudo non sit contra constitutionem Pii V, et contra Concilium Trid., fateturque esse contra illa, sed potuisse illis tanquam humanis juribus derogare. Sed ego non video in hac consuetudine aliquid repugnans statuto Pii V, quia (ut dixi) Pius V non loquitur de non canentibus in choro, sed de his qui omnino non recitant, etiamsi praesentes in choro sint. Consuetudo autem de qua loquimur, talis non est, nec illa potest esse rationabilis. Et quando posset esse talis, quae excusaret a propria poena legis, non vero quae excusaret a culpa contra justitiam, et consequenter nec a restitutione, quae ex violatione justitiae nascitur, ut infra dicemus, tractando de his qui non recitant, etiam privatim. Neque etiam est in illa consuetudine aliquid contra Concilium Tridentinum ; tum quia Concilium non praecipit expresse ut singuli praebendati cantent, sed ait omnes cogendos esse, ut in choro ad psallendum instituto adsint, et Deum reverenter laudent; hoc autem faciunt personaliter assistendo, et per alios cantando, seu quasi componendo corpus illud, quod Deum laudat, et illi consentiendo et suo modo moraliter cooperando. Neque ctiam obstant illa verba : Omnes vero dicina per se, et non per substitutos compellantur obire officia : nam haec non intelliguntur de cantu in choro, sed de officio dicendi missam, evangelium vel epistolam, vel de aliis similibus personalibus obligationibus; nam de choro postea loquitur. Et ita exponitur in declarationibus Cardinalium, in locis supra allegatis.

15. Dices: ergo possent cauonici in choro non solum cantare per substitutos, sed etiam adesse per illos. Respondetur negando consequentiam, tum quia praesentia et assistentia non potest suppleri per alium, Concilium autem saepe postulat praesentiam, et prohibet absentiam a choro, non tamen praecipit cantum personalem, ut patet ex locis allegatis, cum declarationibus etiam citatis. Tum quia licet canonici tunc dicantur cantare per alios, non tamen proprie dici possunt cantare per substitutos, seu vicarios in munere proprio; supposita enim dicta consuetudine, jam non sunt ipsi obligati ad illud munus, et ita omnes personae illius chori sua debita munera implent, tanquam membra unius corporis, etiamsi non omnia cantent, vel alte loquantur. Unde etiam constat quomodo talis consuetudo non sit contra d. c. ult., 92 d.; nam licet possit dici, illi juri potuisse derogari per consuetudinem, non est necessarium, nam ibi tantum dicitur, ut conveniant ad officium psallendi in choro omnes clerici tali ecclesiae deputati; hoc autem vere faciunt canonici in eo casu, supposita consuetudine, quia ad officium conveniunt, et ad faciendum id ad quod jam sunt deputati, secundum consuetudinem.

16. Quas conditiones habere debeat tale statutumn. —Denique, hinc etiam patet tertium membrum limitationis de statuto. Oportet enim ut statutum sit sufficienti auctoritate factum, et quod sit rationabile, ideoque ex parte materiae, seu objecti, aut modi introducendi morem illum, oportet ut servet illas circumstantias quas in consuetudine declaravimus. Nam lex et consuetudo aequiparantur. Et eadem ratione placet quod Navarrus ait, oportere ut tale statutum sit a Papa confirmatum, quia, cum communi juri et ordinariae institutioni ecclesiarum repugnet, si ecclesia a primaeva fundatione non habet illum modum institutionis, nec sufficienti consuetudine introducta reperitur, ut per statutum denuo introducatur, auctoritas pontificia necessaria est. Sicut etiam consuetudo ipsa prassumitur vel ab ipsa fundatione duxisse originem, aut per tacitam Praelatorum tolerantiam fuisse a Pontificibus confirmata.

17. Nora alia dubitatio excitatur. — Superest ut dicamus quomodo clerici vel canonici unius chori se gerere debeant, quando versus in alio choro cantatur. Potest enim imprimis interrogari, an teneantur hi, de quibus agimus, submissa voce dicere versus quos ali canunt: ita enim nonnulli facere solent, vcl quia ignoranter scrupulosi sunt, putantes se non satisfacere, nisi omnia dicant; vel quia sunt negligentes et tepidi, et nolunt esse attenti, quamdiu durat cantus alterius versus; et ideo breviter illum proferunt, ut in reliquo tempore loqui, vel otiosa cogitare possint, sine gravi peccato. Et ad utrosque deterrendos, audivi doctun: virum aliquando docentem, hos non satisfacere obligationi recitandi horas canonicas, illo modo recitando, scilicet unum versum recitando, et alium cantando, quia neutro modo integre recitant, et ex mo- dis adeo diversis non potest componi una integra recitatio. Et posset hic applicari ratio Cajetani, quod tunc ille nou communicat cum aliis in eo versu, et ita non videtur saltem choro satisfacre, etiamsi recitet. Sed haec per exaggerationem dicta videntur.

18. Quarta assertio: non tenentur clerici hujus chori, dum alius cantat chorus , quidpiam recitare, sed audire, et quasi per alios canere; neque recitationem expedire, sed atiquando fieri culpabiliter. — Dicendum ergo est primo, non teneri clericos unius chori, dum alius chorus cantat, quippiam loqui, sed audire, et quasi per alios canere. Hoc est certissimum, quia haec fuit intentio Ecclesiae, cum hunc morem introduxit, et quia hic est mos omnium prudentium, ac timoratorum, et quia haec est propria antiphona, seu alternatus cantus. Addo, minime expedire, dum alii cantant, obmurmurando recitare, imo non recte id fieri, et saepe fortasse non sine aliqua culpa veniali, nisi excuset ignorantia et bona intentio. Probatur, quia imprimis hoc est magis conforme huic institutioni, nam per se ordinatur ad hoc, ut quidam cantent, alii attendant, ut sic omnia ordinate fiant; ergo nou expedit hunc ordinem immutarc. Item, id non fit sine aliqua perturbatione sic orantis et circumstantium ; orantis quidem, quia nec commode potest secrete recitare dum alii cantant, nec potest attendere ad ea quae cantantur, et sic nihil perfecte facit; circumstantium vero, quia vel distrahuntur verbis et murmure orantis, vel commoventur aliquo modo contra illum, vel taedio afficiuntur, vel interdum exemplo illius ducuntur, et sic chori quies et silentium perturbatur. Ergo ex hoc capite potest hoc saepe esse veniale peccatum levis cujusdam scandali et perturbationis. Et ideo antiqui Patres valde commendant quietem et silentium in choro, ne quidam alios perturbent, vel distrahant a divina contemplatione vel meditationc. Unde Cassian., lib. 2, c. 10, de antiquis Monachis sic refert : Cum celebraturi conveniunt, tantum a cunctis silentium prebetur, ut cum in wnn tam mwunerosa fratrum multitudo conveniat, preeter illum, qui consurgens Psalmuwum decantat in medio, nullus hominum penitus adesse credatur. Et Joan. XXII, Extravag. unica, de Vita et honest. Cler., inter communes: Docta (inquit) Sanctorum Pairumn decrevit auctoritas, ut in divine laudis officiis, que debitee servitutis obseguio exhibenLtur, cunctorum mens vigilet, sermo non cespitet et modesta psallentium gravitas placita modu- latione decantet. Hinc Navar., de Orat., c. 15, n. 5 et sequentibus , simpliciter dicit esse peccaturm recitare in choro, dum alii cantant, propter perturbationem et occasionem distractionis, quae aliis praebetur. Quod ibi latissime prosequitur, innumera in hoc multiplicando genera peccatorum, quae sunt cum grano salis sumenda. Ita ut imprimis de venialibus tantum intelligantur ex genere suo, quia fere omnes illae sunt circumstantiae leves: deinde ut cum moderatione accipiantur, quando, videlicet, recitatio non fit ex aliqua causa, vel necessitate, et cum prudenti circumspectione, ut aliis offendiculum vel occasio distractionis non praebeatur, quod sape ita fieri potest, ut omnis culpa, etiam venialias, evitetur.

19. Quinta assertio : qui submisse recitat versum in alio choro cantatum, implet praeceptum vecitandi officium, et inserviendi choro, per se loquendo, et potest non peccare. — Unde addendum est, eum, qui submisse recitat versum qui iu alio choro cantatur, sufticienter implere praeceptum recitandi horas, et inserviendi choro per se loquendo, et si bona fide, intentione et modo id faciat, posse nihil peccare. Prima pars est certissima, quia ille totum officium vocaliter et per se orat. Quod autem quosdam versus oret cantando, alios recitando, est impertinens, quia uterque modus sufflicit ad implendum praeceptum, et quod sit mistus, nulla lege prohibitum est, nec repugnat compositioni morali, seu artificiali; nam etiam in Missa et officio canonico quaedam dicuntur alta voce, alia secreto. Secunda pars probatur, quia per illam brevem ac privatam prolationem versus, orans non impeditur quominus communicet cum canentibus versus, et per illos canere censeatur. Dixi autem, per se loquendo, quia oportet ut sit attentus, sicut statim declarabo; per recitationem autem non impeditur attentio ad Deum, ut constat, et illa satis est. Tertia item pars facilis est, quia illa actio non est per se mala, nec impedit attentionem ad orationem communem suflticientem, et fieri potest (ut dixi) cum circumspectione, ut aliis non sit onerosa, nec occasio scandali, nec etiam est aliquo jure prohibita; non est ergo tam severe damnanda.

20. Sexta assertio: tenetur una pars chori, cum tacet, attendere ad aliam quae cantat ; et ad utranque prabendarius, qui solum assistit, idque ut satisfaciat suo muneri.—Solum oportet explicare an teneantur clerici unius chori, dum cantatur versus in alio choro, attentionem ad orationem sufficientem servare, sive interim omnino sileant, sive aliquid recitent; vel possint recitare versus privatim, et postea voluntarie distrahi. Et omissis rationibus dubitandi, quae hinc inde fieri possent, assero teneri ad servandam attentionem toto eo tempore. Suppono enim ad hoc officium mplendum necessariam esse attentionem, ut infra dicemus ; eamdem ergo assero esse necessariam, dum alius chorus cantat, quae necessaria est in canentibus, dum proprius cantat chorus. Et eadem ratione dico, si qui sunt praebendati, qui ex consuetudine satisfaciunt choro per praesentiam, licet nihil cantent, teneri saltem ad attendendum, et audiendum more orantium. Dico autem hoc esse necessarium ad vitandam culpam, et satisfaciendum muneri, quo ad chorum astricti sunt; an vero sit necessarium ad faciendum fructus suos, infra tractando de attentione dicemus, nam eamdem habet difficultatem. Ratio ergo hujus obligationis est, quia ex vi hujus praecepti obligantur hae personae ad recitandum publice et in choro totum officium canonicnm integre aliquo modo, id est, sive totum dicendo, sive totum audiendo, sive partim dicendo, partim audiendo, prout ex officio unicuique incumbit ; sed qui non est attentus, eo ipso non concurrit ullo modo ad partem illam, ad quam non attendit; ergo illam omittit, et consequenter non satisfacit integre muneri suo. Neque satisfacit eam partem privatim dicendo, quia tenetur satisfacere non tantum orationi privatae, sed etiam publicae totius chori, et totam debet facere suam; hoc autem non facit, quando soli privatae recitationi attentus est, et postea vagatur. Confirmatur ac declaratur: nam is, qui non recitat privatim versus alterius chori, sed audit illos, tenetur attendere, quamdiu dicuntur; ergo etiam alter, qui privatim dicit, debet reIiquo tempore attendere, quia non debet libertatem evagandi acquirere ex privata recitatione, quae vel non licet, vel saltem non expedit; neque alius debet plus gravari, quia melius se gerit ; estque haec occasio abutendi recitalione privata ad comparandam illam libertatem. Denique, qui solemnem Missam audit in die festo, non potest sine aliqua culpa recitare breviter symbolum, dum cantatur, et postea libere vagari, sed licet suam recitationem finiat, tenetur attendere, dum Symbolum canitur ; et idem de evangelio, et aliis partibus Missae ; idem ergo in praesenti dicen- dum, nam est similis obligatio. Et hactenus de alterna psalmodia.

21. Ultima assertio . in ceteris partibus divini officii pro regula debent esse ecclesiastici ritus, et consuetudo. — Ex his vero quae de Psalmis diximus, facile intelligitur quid de caeteris omnibus partibus divini officii dicendum sit. Nam pro regula habendum est, ut ecclesiasticus ritus et consuctudo servetur, nam illud et sufficit ad implendum praeceptum, ut per se constat, et ordinarie, vel est necessarium, vel magis expediens, quia est magis consentancum regulis orandi ab Ecclesia praescriptis. Itaque extra psalmos quaedam dici solent ab uno tantum, ut lectiones, initia antiphonarum, vel psalmorum , oratio seu collecta, capitula, et si quid aliud est hujusmodi. Et in his satis est dicentem seu canentem audire, neque oportet aut expedit illa privatim legere, saltem voce, sicut de psalmis dictum est. Si quis autem velit ut melius percipiat, attendendo habere praesentem librum, dum lectio cantatur, non est malum, si absque aliorum incommodo vel perturbatione fieri possit, quamvis omnem singularitatem in choro vitare melius sit. Aliqua vero cantantur a duobus, ut aliqui versiculi; aliaa tribus, vel pluribus, ut responsoria aliqua, et interdum aliqui psalmi ad organum, et in his omnibus regula posita locum habet, quod audiendo fit satis, et quod magis expedit. Quaedam autem dicuntur a toto choro simul, ut antiphonae in fine psalmorum, et responsiones ad versiculos, et similia. Et in his cantare debent omnes, qui ad cantum obligati sunt, quia illo modo, et non alio integre implent officium suum. Si contingat vero aliquid horum omitti ab aliquo, vel casu praeteriri, non est scrupulose agendum, nec oportet eum esse sollicitum de illa parte repetenda, quia et materia levis est, et saepe potest sine culpa omitti per justam occasionem, etiam valde levem; et licet fuerit aliqua levis culpa, non emendatur per illam repetitionem, sed potius impediuntur sequentia, quod late admonet Navarrus, dicto c. 15. Denique alia dicuntur ab omnibus secreto, ut Pater, et Ave, in principio et fine, et interdum Symbolum, vel confessio, et haeca nullo omittenda sunt, ut constat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12