Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

De culpa quae omittendo vel mutilando divinum officium in choro, vel aliquid illi addendo, committitur.

CAPUT XIII. DE CULPA QUAE OMITTENDO VEL MUTILANDO DIVINUM OFFICIUM IN CHORO, VEL ALIQUID ILLI ADDENDO, COMMITTITUR.

1. Prima assertio : privare ecclesiam omnibus horis canonicis ger integrum diem naturalem, est peccatu mortale. — Supponimus sermonem esse de ecclesiis, in quibus est obhgatio ad officium canonicum in choro dicendum : nam ubi nulla fuerit talis obligatio, constat non esse locum huic quaestioni propositae; et ubi fuerit ad unam vel aliam horam, ut ad vesperas, vel quid simile, cum proportione poterit resolutio applicari. Primo ergo dicendum est privare ecclesiam omnibus horis canonicis per integrum diem naturalem, peccatum esse mortale. Hoc necessario sequitur ex praecepto, et obligatione quam supponimus, quia praeceptum est grave, et materia unius diei est satis gravis, ut a fortiori constabit ex dicendis infra de recitatione privata. An vero hoc peccatum sit unum vel septem pro numero horarum, eodem modo resolvendum est, sicut dicemus de privata recitatione. Quod si quis interroget cui tunc sit imputandum tale peccatum, respondeo, primo ac praecipue illi, cui cura ecclesiae incumbit, nam ad illum ex officio pertinet curare, ut in choro horae dicantur, c. 1 de Celebr. Missar. Cum eo vero peccant, qui tali omissioni causam dederunt, vel ad illam coorerantur; illi vero, per quos non stat, quia soli non possunt dicere, nec sunt in causa, ut alii suo muneri desint, non peccant, si alioqui privatim recitent, quatenus obligari poterunt, juxta inferius tractanda.

2. Secunda assertio - omittere quamcumque horam divini officii in choro, ita ut non dicaLtur, gravis est transgressio, nec potest sine gravi necessitate in ea Praelatus dispensare.— Dico secundo: omittere quamcumque horam divini officii in choro, id est, in toto officio publico, ita ut simpliciter non dicatur, gravis transgressio est, nec Praelatus particularis potest in hoc dispensare, nisi ubi tam gravis necessitas urget, ut prudenter judicetur praeceptum non obligare in tali causa. Prior pars colligitur ex sententia communiori Doctorum, qui censent omissionem unius hora, etiam in recitatione privata, esse materiam gravem peccati mortalis ; ergo a fortiori illam relinquere iu choro, ubi est obligatio dicendi pu- blice totum officium, gravior materia peccati erit, tum quia etiam ipsa materialis seu corporalis actio est gravior et magis laboriosa; tum maxime quia respectu Dei est gravior cultus, et respectu Ecclesiae gravius detrimentum, et suo modo contra commune bonum. Et haec ratio probat idem dicendum esse de parte notabili uniuscujusque horae. Nam illa, quae fuerit gravis pars respectu omissionis privatae, erit a fortiori respectu omissionis ejusdem partis in choro. Solet autem indicari pars gravis cujuslibet horae tertia pars cjus, ut infra videbimus. Ego vero in» praesenti censeo, minorem posse sufficere in choro, quia, ut dixi, totum ipsum officium gravius est.

3. Unde sit pensanda gravitas partis omisse. — Addo etiam gravitatem partis omissae non esse pensandam ex quantitate, ut ita dicam, proportionali, seu respectiva, id est, quod sit tertia, vel quarta, vel alia similis pars aliquota horae, sed ex quantitate, dignitate, vel gravitate sua absoluta, quia semper magis hinc pendet gravitas culpae. Sicut in Missa gravius est omittere verbum unum in canone, quam orationem integram extra illum. Et ita existimo, in hac mutilatione alicujus horae quoad publicam recitationem in choro, imprimis considerandam esse publicam deformitatem (ut sic dicam) quae inde nascitur ; ut, si inchoetur hora sine illo iuitio, Deus , in adjutorium meum intende, vel quid simile, statim generabit publicam admirationem, et deformitatem ; si autem tres vel quatuor versus psalmi transiliantur , non est tam publicus defectus. Similiter Magnificat in Vesperis omittere gravior erit defectus, quam omittere alium psalmum etiam majorem. Itaque primum consideranda est dignitas vel singularis necessitas partis omissae ; deinde etiam absoluta quantitas ejus consideranda est. Nam certe integer psalmus videtur sufficiens quantitas pro publico officio, si voluntarie omittatur ; nam quando hi defectus ex inadvertentia contingunt, non facile sunt judicandi peccata mortalia, nisi sit nimium negligens, crassa et supina ; neque de hoc possum certius aliquid dicere.

4. Minoris partis officii omissio sufficit ad peccandum mortaliter, si sit publicum magis quam privatum. — Haec autem omnia procedunt de omissione, vel mutilatione, quae simpliciter fit in officio chori, ut publice est a toto choro, quod ut tale est, non potest recompensari per privatam recitationem. Contingit autem ut, licet horae dicantur integre, non dicantur vel audiantur integre a singulis, qui tenentur ex officio, et ratione beneficii, vel stipendii canere, vel adesse choro, quia vel non adsunt, vel tarde veniunt, vel cito disccdunt priusquam hora finiatur , vel egrediuntur et ingrediuntur dum dicitur, vel similibus modis partem omittunt. De quibus dubium non est quin peccent per se loquendo, nisi habeant justam excusationem, de qua infra. Ratio est, quia non implent totum quod tenentur ex justitia et religione ac Ecclesiae praecepto. Quando vero hoc peccatum mortale sit, dubitari potest. Circa quod considerandum est, duobus modis posse aliquem omittere officium, vel partem ejus in choro, primo cum intentione supplendi illud postea per recitationem privatam ; secundo simpliciter omittendo. Quando hoc posteriori modo fit, constat illam materiam, quae fuerit gravis in omissione officii in privata recitatione, a fortiori fore gravem in his, qui ratione beneficii tenentur canere in choro, quia illi praeter rccitationem omittunt etiam cantum, ad quem peculiariter tenentur ; ergo in eis gravior est culpa : unde sine dubio minor pars officii, ab eis omnino omissa, erit sufficiens ad peccandum mortaliter ; quae autem sit illa, ex dicendis infra de omissione in privata recitauone conjectare quis poterit, nam certa regula dari non potest.

b. Navarri sententia : non peccat mortaliter qui partem officii in choro non cantat, animo illam postea recitandi. — Quando vero pars illa omittitur animo supplendi illam, difficilius est assignare materiam quae ad peccandum mortaliter sufficiat. Unde Navarr., c. 10 de Orat., n. 43, generalem regulam tradit , omnes , et solos illos peccare mortal.tor omittendo aliquam partem divinorum officiorum, qui id agunt per contemptum, vel cum notabili scandalo , aut omittunt partem notabilem per negligentiam absque proposito supplendi , ut debent ; ergo qui omittit partem notabilem animo supplendi, non peccat mortaliter ; nam secludimus contemptum et scandalum, quae sunt per accidens. Et ratio reddi potest, quia ille non omittit partem illam quoad substantiam, sed tantum quoad modum, qui defectus non videtur tam gravis. Maxime, quia ecclesia vel chorus non privatur tunc integritate officii, nec prout dicitur in choro, nec prout dicitur a tali persona, sed solum privatur cooperatione, quam posset et deberet adhibere talis persona in publica recitatione talis partis officii; hoc autem non videtur esse grave detrimentum , nec sufhliciens materia peccati mortalis. In contrarium vero est, quia clericus in hoc casu tenetur ex justitia canere in choro ratione stipendii, vel saltem assistere, et audire totum officium, juxta varias opiniones, vel consuetudines, aut institutiones supra tractatas. Ergo si notabilem partem sui muneris omittit, graviter peccat. Unde in jure, qui hujusmodi officium omittit in choro, deponi praecipitur, c. Clericus, d. 91, et c. S quis Presbyter , d. 92; neque ibi habetur raUo, an postea dicat privatim officium, necne. Et simile argumentum sumi potest ex c. Dolentes, de Celebr. Miss., et ex Clem. 1, eodem titulo.

6. Vera sententia : talis omissio suapte natura est mortalis, es accidente venialis erit. — Quocirca non videtur posse dubitari, quin haec omissio vel mutilatio possit esse peccatum mortale, nisi ex levitate materiae fiat veniale, etiamsi sit cum proposito postea supplendi defectum recitationis, quia ille defectus concurrendi cum choro vel ad chorum nunquam suppletur, nec suppleri potest per privatam recitationem. Dices : Potest compensari assistendo alio die in choro, in quo non tenetur. Respondeo : quando est locus huic compensationi, non est illa omissio, sed est commutatio, vel potius est applicatio privilegii, vel facultatis non assistendi in choro tot diebus anni, ad hunc diem, potius quam ad alium; hic vero agimus de omissione facta in tempore nullo modo feriato, seu privilegiato. Illa enim semel admissa, recompensari non potest, quia illa actio transiit, et suo modo publice fit, et per recitationem privatam non suppletur defectus publicus.

7. Absentia, quae non est satis ad mulctationem , nec ad mortale peccatum satis erit, nisi intercedat for male aut virtuale propositum non assistendi quamdiu per mulctam liceat. — Verumtamen si haec absentia a choro pro aliqua parte horae non sit tanta, ut sit digna privatione distributionis correspondentis illi horae, certum est non sufficere ad peccatum grave, ut, verbi gratia, solet esse statuto vel consuetudine receptum, ut qui chorum ingreditur ante fiuitum primum psalmum horae, non mulctetur, etiamsi circa finem illius psalmi ingrediatur ; et habetur in Concil. Basil., sess. 21, 82; et aliquid simile apud Cassian., lib. 3 de Institut., c. 7, et in Concil. Aquisgranen., sub Ludovic., c. 131. Dico ergo illam absentiam non esse peccatum mortale ; quod etiam sentit Navar., d. c. 7, n. 3, tum quia non est verisimile tam facile fuisse id permittendum, si aestimaretur peccatum mortale; tum etiam quia per se statim apparet non esse illam partem notabilem horae. Unde si ex legitima causa fiat illa mora, facile poterit excusari omnis culpa; si vero ex sola negligentia et quadam facilitate leviter peccandi fiat, quia impune potest fieri, erit peccatum veniale. Intelligo tamen hoc, considerando particulam illam per se, sine conjunctione cum aliis ; nam, si quis haberet formale vel virtuale propositum semper omittendi in singulis horis partes illas, quas sine mulcta omittere potest, certe, non videtur securus in conscientia ; tum quia illud objectum simul sumptum grave est, et cum servitium, choro debitum, sit quasi quoddam totum, magna et gravis pars ab illo subtrahitur illo modo; tum etiam quia ille affectus ostendit quemdam servilem animum inserviendi choro, solum timore poenae, vel affectu lucri, quandoquidem quoties sine jactura lucri omitti potest, ex deliberato animo omittitur. Oportet ergo bona fide procedere animo integre serviendi, et tunc licet saepe ac saepius illae particulae horarum omittantur, solum erunt multiplicata venialia.

8. Sententia Navarri, omissionem ultra tempus per mulctam vetitum , esse mortalem ; ea tam en refellitur. — Hinc vero videtur inferre Navarrus , si omittatur major pars hora, quam sit illa, quae sine mulcta omitti potest, jam peccari graviter, sic mutilando chori servitium. Sed illatio non est formalis, quia mulcta non est signum certum peccati mortalis, tum quia etiamsi per modum poenae consideretur, non est tam gravis poena, quin possit propter negligentiam venialem imponi, tum etiam quia cum distributiones sint veluti proxima stipendia praesentiae , seu servitii horarum, est in potestate designantis stipendium sub hac vel illa conditione non iniqua illud designare, etiamsi peccatum mortale non interveniat. Deinde assertio ipsa videtur nimis rigorosa. Et ad summum posset habere locum, quando illa major pars omitteretur sine proposito supplendi illam per recitationem privatam ; et in hoc etiam sensu est res incerta et scrupulosa, ut infra dicam; nam qui ingreditur ad Matutinum finito Psalmo Fenite exultemus, solet perdere distributiones, et tamen difficile creditu est quod peccet mortaliter, qui in privata recitatione Matutini illam, vel aequivalentem partem omittit. Multo au- tem certius mihi est non peccare mortaliter, qui tantum in servitio chori illam partem omittit, supplendo illam per recitationem privatam, quia non est gravis laesio justitiae in servitio chori, et debito religionis satisfit per recitationem privatam, et per eamdem satisfit generali debito justitiae , quod potest considerari respectu Ecclesiae ratione stipendii cujuscumque beneficii. Imo nec propter absentiam unius horse integrae a choro cum suo onere amittendi partem distributionum, videtur statim peccari mortaliter, si alias hora illa privatim recitetur. Imo aliqui docti existimant, etiam unius diei absentiam non esse rem gravem , quando regulariter servitium chori diligenter ac strenue fit, nam Graffis, dicto c. 52, ait, semel aut bis deesse in choro, non esse mortale; idemque sentit Sylvester statim citandus. Quod certe non videtur improbabile.

9. Aliorum sententia praefertur.—Ego vero nolo esse fautor hujus licentiae, neque in hoc judicium meum interponere, nam difficile profecto est in his rebus moralibus in particulari definitum arbitrium proferre, et ideo consulo, ut haec licentia non facile vel frequenter sumatur, .quia est grave periculum peccandi mortaliter. Quae culpa non excusatur eo quod distributiones amittantur, quia non excusatur culpa ratione poenae, et quia Ecclesia privatur servitio sibi debito ratione talis beneficii. Et ideo recte dixit Sylvest., ver. Hora, quaest. 2, d. quarta, cum Innocen , Hostiens., et aliis, beneficiatum, qui officium dicit in camera, omissa ecclesia, non satisfacere debito suo. Et in q. 10, declarat esse hoc peccatum mortale in duplici casu. Primus est, si ex consuetudine fiat, in quo indicat etiam unius diei absentiam non esse, per se et solam, peccatum mortale. Secundus, si ecclesia magnam jacturam inde patiatur, nam hinc materia levis poterit gravis fieri. Ideoque cavendum maxime est hoc detrimentum, ut si hac occasione multi absint a choro, vel si praebendati pauci sint, et uno vel altero deficiente non possit officium pro dignitate cantari, vel si ab his absentiis et tardo ingressu in chorum perturbationes aut scandala oriri soleant, nam ex iis, et aliis circumstantiis potest multum aggravari culpa. Unde in Clement. 1, de Celebrat. Missar., inter alia, quae graviter reprehenduntur, sunt, tarde ad chorum venare, cel ab ecclesia ante finitnm officium sine legitima causa discedere. Cavendum denique est ne quis fingat legitimam excusationem a choro, quam revera non habet, solum ut mulctas evitet, quia tunc contra justitiam distributiones accipit, et inde aggravatur culpa pro materiae quantitate, cum obligatione restituendi illas.

10. Concluditur omnem mutilationem divini officii esse peccaminosam ex se. — Tandem ex dictis colligitur? omnem modum canendi horas in choro cum aliqua mutilatione versuum aut verborum, de se peccaminosum esse ; et licet ordinarie tantum videaturin illo intervenire culpa venialis, interdum posse esse mortalem, si nimia sit verborum mutilatio. Haec assertio colligitur ex cap. Dolentes, de Celeb. iss., ubi reprehenduntur graviter clerici, qui prius confabulationibus et somno dediti, postea recitant, transcurrendo undigue continuata syncopa Matutinum. Et subditur in fine: Hieec et similia sub pona suspensionis penitus inhibemus, districte praeci pientes, etc. ; similiter in Clement. 1, eodem titulo ponuntur illa duo verba: Transcurrendo, syncopando, et postea subjungitur prohibitio; ex his ergo evidens est prima pars proposita, nam omnis mutilatio verborum aut versuum, syncopa dici potest; at haec prohibetur expresse in dictis locis; ergo omnis talis mutilatio est prohibita, ac subinde peccaminosa. Praeterea, etiam seclusa hac speciali prohibitione, ex natura rei hoc sequitur, nam qui debet totam aliquam quantitatem, non satisfacit dando partem, et quamcumque subtrahat invito creditore, peccat; sed clericus tenetur in choro dicere integrum oflicium; ergo quaecumque mutilatio talis officii peccaminosa est de se, id est, si sit voluntaria, et per inadvertentiam vel aliam justam causam non sufficienter excusetur. Secunda item pars facile suadetur, quia ordinarie talis mutilatio non est continua in aliqua notabili parte officii, sed in uno vel allo verbo, et ita ordinarie est materia levis, et peccatum consequenter est veniale. Nihilominus timenda est interdum gravis culpa, ut in tertia parte asseruimus cum Navar., c. 10de Orat., n. 9 et sequentibus. Nam interdum (inquit) qui cantant, aut recitant, omittunt tantam partem versuum Psalmorum, vel degluiendo, vel corrumpendo, et syncopandojverba, syllabas, vel litteras, ut ex ita omissis fieret pars notabilis horae. Tunc ergo erit peccatum grave contra integritatem officii in parte notabili. Et certe in dicto c. Dolentes, et dicta Clem. 1, verba tam gravia et acerba sunt, ut satis indicent defectum illum interdum esse graviter culpabilem.

11. Gracior est mutilatio facta a toto choro, quam ab uno vel altero. — Circa hunc vero defectum, considerandum est graviorem culpam esse , cum fit a toto choro, quam cum fit ab uno vel altero tantum ; nam, ut fiat priori modo , necesse est ut omnes vel fere omnes canentes in choro, illo modo cantent, et publicum, ac scandalosum peccatum committant, et irreparabilem mutilationem, quoniam in choro non potest convenienter repeti publice quod semel cantatum est, licet male fuerit pronunciatum. Participat autem illam culpam, praecipue qui cantum gubernat, et qui choro praeest, et suo etiam in gradu, qui cooperantur, vel non obsistunt, convenienti modo canendo , si possunt; si autem non possunt, excusabuntur a privata culpa, quamvis illa publica actio, ut est ab illo corpore mystico, mala sit. Unde si quis hunc committat defectum, quando solus nomine totius chori canit, dicendo lectionem vel orationem, turpior est defectus , cum sit in oratione publica . ut talis est; at vero quando canendo cum alis, aliquis privatim ex sua negligentia defectum hujusmodi committit, et quasi solitarius peccat, poterit ordinarie excusari a culpa mortali , si totum chorum non perturbat, vel occasionem praebet introducendi pravam consuetudinem in toto choro, nam hoc scandalum grave est, et potest multum augere culpam. Tamen hic defectus in mutilatone vel corruptione verborum offcii divini suppleri potest a privata persona, iterum recitando psalmos illos. An vero ad id teneatur, dicemus infra, tractando de privata recitatone.

19. Alii defectus qui ad mutilationem reducuntur , veluti nimia celeritas. — Ad hunc denique defectum reducuntur alii, qui in modo pronunciandi divinum officium committi solent, qualis est nimia celeritas in percurrendo versus Psalmorum, vel dictiones, nam haec moraliter non fit sine syncopa, vel corruptione aliqua verborum. Et ideo Concilium Basil., sess. 21, 82, ait, dicendum esse officium in choro : Prolatione non precipiti , sed distincta ; et infra : INon cursum, ac festinanter. Potest vero interdum esse nimia velocitas, etiamsi nihil ex verbis omittatur, vel corrumpatur, quando impedit ne audientes possint verba percipere et sensum, nam id est contra fructum per cantum intentum. Item saepe impedit attentionem non solum audientium, sed etiam orantium. Denique interdum celeritas licet non sit nimia absolute, potest esse nimia respective: nam in solemnioribus festis major pausa in canendo adhibenda est, ut Concilium Basil. supra monet. In his ergo omnibus facile venialiter peccatur, raro autem mortaliter, nisi vel contemptus, ant grave scandalum, aut notabilis deformatio verborum in toto cantu fiat.

13. Quando erit gravis culpa omittere in choro officium bBeate Marie. — Hic vero ulterius exquiri potest, an omittere in choro officium parvum Beatae Maria, vel officium defunctorum, vel psalmos graduales, vel poenitentiales, in illis diebus, in quibus secundum rubricas Breviarii dicenda sunt, sit mutilatio divini officii, vel gravis culpa. Respondeo breviter, proprie non esse mutilationem canonici officii, quod in septem horis canonicis diei naturalis consistit; illae autem non sunt partes, sed sunt quasi appendices vel adjectiones ad illud officium. Deinde dicendum est, hodie non esse culpam illa omittere in choro, nisi juxta modum praescriptum in Bulla Pii V, circa suum Breviarium. In qua obligatio dicendi haec officia, etiam in choro, simpliciter tollitur, et sub consilio relinquitur, ut infra circa recitationem privatam latius dicemus. Additur vero exceptio pro solo officio B. Virginis, et pro illis tantum ecclesiis, in quibus antea ex consuetudine dicebatur, nam illam consuetudinem abrogare noluit Pontifex, sed in ea vi illam relinquere, quam habebat. Itaque in illis ecclesiis, ubi erat antea talis consuetudo quae vim legis haberet, erit etiam nunc culpa illud omittere, et sine dubio erit gravis, si totum omittatur, vel pars notabilis, cum proportione ad ea quae de officio canonico diximus: in aliis vero ecclesiis, ubi ex tali consuetudine non erat obligatio, non erit culpa illud non dicere. De aliis autem precibus nulla fit exceptio, et ita etiamsi antea fuisset consuetudo dicendi psalmos graduales vel poenitentiales, nunc abrogata est et ablata obligatio, et consequenter etiam culpa, seu fundamentum ejus.

14. Privilegia Breviarii Bomani solum ad eos, qui illud susceperunt, evtenduntur.—Heaec autem gratia seu abrogatio obligaticnis, illis tantum ecclesiis conceditur quae illo Breviario Romano utuntur, non vero illis quae antiquum suum ritum retinent juxta permissionem ejusdem Pii V, nam illis nulla remissio fit. Quod patet primo ex verbis Constitutionis, in illa clausula, in qua haec remissio fit, quae ita incipit: Quod vero in Rubricis hnjus nostri Officii prascribitur , quibus diebus officium Beate Virginis, etc., dici ac psalli oporteat, nos, etc., peccati periculum ab ea praescriptione removendum duaimus. Ergo tantum a Rubricis sui Breviarii illam vim obligandi aufert, et solum quoad utentes illis revocat obligationem etiam per antiquas consuetudines introductam, quoad alias preces, seu officia parva, excepte officio B. Virginis ; ergo ecclesiae, quae non gubernantur per Rubricas hujus Breviarii, non possunt hac remissione uti. Secundo, est hoc consentaneum rationi, quia qui non suscipit onus, nec indulgentiam sentire debet, et Ecclesiae quae antiquum usum retinere volunt, merito integram suam consuetudinem et ritum observare coguntur. In illis ergo ecciesiis, quae Breviario Romano novo non utuntur, consulenda est consuetudo, vel formula recitandi, aut specialia statuta ; nam ex his pendet haec obligatio ; universalis enim non est, nec fuit unquam ; et cum proportione ad obligationem erit judicium de culpa. Vide Navar., c. 10 de Orat., n. 3 et 4, ubi alios refert; et communiter Summistas, verbo Hora.

15. Peccat qui privata auctoritate aliquid divino officio addit in choro ; item quot modis id possit contingere. — Primus modus. — Secundus. — Tandem inquiri hic potest an per contrarium extremum peccari possit, addendo in choro vel cantu aliquid divino officio, quod in illo secundum Ecclesiae ritum non continetur. Potest autem haec additio variis modis fieri vel intclligi. Primo, addendo ahquid, quod sit veluti pars ipsius offlcii, quasi perpetuo ritu hoc statuendo. Et talis additio directe est prohibita in Breviario Pii V, ubi sic dicitur : Statuentes Breviurium ipsum nullo wquam tempore, vel totum, vel ex parte mutandum , vel ei aliguid addendum, vel omnino detrahendum esse. Talis ergo additio ex suo genere grave peccatum esset, tum contra hoc praeceptum, tum quia esset usurpata jurisdictio ; nemo enim talem ritum introducere vel mutare valet, nisi Pontifex ; et quamvis additio non esset in parte aliqua magni momenti, eo ipso quod fieret modo permanente, et veluti ritu perpetuo, esset res gravis censenda. Alio vero modo potest fieri haec additio, etiam per modum partis alicujus hora, non ad mutandum ritum simpliciter, sed solum in aliqua occasione ex aliqua devotione indiscreta, ut si quis vellet in choro fieri commemorationem alicujus Sancti in solemni die, quando juxta ritum Breviarii facienda non esset; aut si proprias antipho- nas vel hymnos alicujus Sancti cantari faceret, qui in Breviario non continentur, vcl aliquid simile. Et hoc etiam sine dubio esset malum et peccatum, nisi ignorantia excusaret. Secluso autem scandalo et contemptu, excusari posset a mortali, quando id quod adjungitur, sanctum esset, et ex Scriptura vel Patribus sumptum, aut illis conforme, et esset in re minima : si autem materia esset alicujus momenti, peccatum esset grave. Praesertim si talis additio fieret cum omissione aliqua, ut si, omissis lectionibus quas Breviarium dicere praecipit, aliae loco illarum proprio arbitrio substituerentur, nam tunc ex duplici capite peccaretur; quia illa esset partialis omissio seu mutilatio, et simul esset monstrosa additio. Quia id, quod loco alterius additur, non potest esse pars officii, cum ex auctoritate non fiat, nam illa compositio pendet ex institutione, et institutio ex potestate. Et consequenter non potest supplere partem omissam, cum non sit pars, nec ad officium ecclesiasticum, quod nomine Ecclesiae dicendum est, pertineat. At vero quando nihil omitteretur, sed tantum adderetur aliquid, esset culpa tantum ex uno capite, et ideo minor; tamen etiam poterit esse gravis modo praedicto.

16. Tertius additionis modus, quando honestus, et quando vitiosus esse potest. — Terto autem modo potest aliquid addi in divino officio, ad illud non pertinens, non formahter, ut sic dicam, seu per modum partis, sed concomitanter, et quasi adjacenter ad majorem solemnitatem. Et sic solet in aliquibus festis et ecclesiis inter psalmum, et psalmum, aliquid extra officium cantari ad organum, vel aliud instrumentum musicum, quod interdum est aliunde sumptum ex eodem Breviario, interdum ex Scriptura ; aliquando est ab aliquo erudite compositum , et nonnunquam est m lingua vulgari, quod aotetum vocant. Hunc ergo usum aliqui absolute improbant, ut Palud., 4, d. 15, q. 5, art. 2, ubi specialiter loquitur contra eos, qui canunt motetos in festis, quia cantus ( ait) non debel esse iragaedicus, cap. Cantantes, 99 d.: Ne audientes ad lascivium potius quam ad devotionim excitentur, quod est contra fiuem orationis. Verumtamen haec ratio habet locum, tantum quando cantus vel lascivus est, vel omnino profanus, cujusmodi esse solent theatrales moduli, et cantica, de quibus loquitur dictum cap. Cantantes. Potest enim duobus modis talis canticus esse indecens in eccle- sia, scilicet, vel ratione matcriae, quia est res profana, vel ratione soni, quia est lascivus, vel valde secularis; et in priori modo fere semper committitur peccatum mortale, quia est magna irreverentia. In posteriori autem potest esse venialis culpa, vel ratione minimae materiae, vel ex bona intentione et inadvertentia, ut Cajetanus dixit, 2. 2, quaest. 9f. At vero si ea quae cantantur extra officium ecclesiasticum, ob devotionem, et solemnitatem ejus, pia sint, et cantus sit gravis, et provocans ad devotionem, nullum peccatum erit illa intermiscere partibus officii. Et hoc probat consuetudo multarum Ecclesiarum, quae per pios, et prudentes, ac doctos Praelatos et viros gubernantur et administrantur. Et ratio est , quia hoc nullibi invenitur prohibitum, nec est per se malum, nec alienum a consuetudine Ecclesiae primitivae, quando singuli fideles proprios hymnos a se compositos in ecclesia cantare solebant. Nec interruptio illa, vel mora, quae tunc fit inter partes alicujus horae reprehensibilis est, quia moraliter veluti continuatur in devotione, quae per cantum illum excitari intenditur ; et ita cantus ille potest censeri veluti dispositio ad sequentia, et solemnis ac congrua terminatio praecedentium, et ornatus totius horae.

17. Simp!ex organorum sonus inter canendum approbatur, et qualis debeat esse ostenditur.— Unde etiam intelligitur non esse per se damnabilem usum intermiscendi in divinis officiis sonum organorum sine ullo cantu, soIum cum suavitate musicae instrumentorum, ut fit interdum in missa solemni, vel in horis canonicis inter psalmos. Quia tunc ilie sonus non est pars officii, et fit ad solemnitatem et reverentiam ipsius offhicii, et ad levandos animos fidelium, ut facilius ad devotionem assurgant seu disponantur. Quamvis autem ad illum sonum nihil voce cantetur, oportet ut sonus ipse gravis sit, et aptus ad excitandam devotionem, et non alia phantasmaia, et motus indignos illo loco et officio, ut graviter et bene Cajetanus docet loc. cit., accurate distinguens, quando hoe sit peccatum mortale, quando veniale, ut in eo videri potest. Nam si fiat ex intentione excitandi impuram vel vanam delectationem, est peccatum mortale ex suo genere, vixque excusari posset ab illa gravitate, nisi per ignorantiam, aut ex levitate materiae, quando non est impura, sed vana, et non intenditur formaliter tanquam cultus Dei, sed admiscetur ad delectandos audientes vano illo modo. Si autem fiat bona intentione provocandi ad devotionem, imprudenter utendo illo medio provocante ad alia indecentia, vel vana, ex usu, vel accommodatione talis soni, tunc ordinarie erit peccatum veniale. Quod limitandum censeo, nisi tantus sit usus illius soni, et accommodatio ad materiam lascivam, ut moraliter non possit ignorari, nec excusari.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13