Caput 14
Caput 14
De attentione ac devotione servanda in choro, et circumstantiis externis quae ad illam pertinent
CAPUT XIV. DE ATTENTIONE AC DEVOTIONE SERVANDA IN CHORO, ET CIRCUMSTANTIIS EXTERNIS QUAE AD ILLAM PERTINENT.
1. Expenditur cap. Dolentes juata varias opiniones.— Prima opinio.—Diximus in superiori libro attentionem esse de ratione orationis vocalis, unde necessario fit ut qui ex praecepto recitare vocaliter tenetur, etiam ad attendendum aliquo modo teneatur. Habet autem dubitationem, an tanta et tam gravis sit obügatio ad attendendum, sicut ad voce proferendam orationem, quam dubitationem infra de recitatione privata horarum tractabimus ; nunc autem supponimus saltem attentionem illam, quae necessaria est ad substantiam et esse (ut sic dicam) orationis, cadere sub idem praeceptum recitandi horas canonicas , et sub eadem obligatione reatus mortalis. Hic ergo specialiter de attentione in choro adhibenda, explicandum est praeceptum latum in c. Dolentes, de Celebr. Miss., his verbis : Districte precipientes in cirtute obedientie , ut divinum officium , nocturnum pariter et diurmun, quantum eis Deus dederit, studiose celebrent pariter et devote. Propter quae verba quidam dixerunt, hic tradi duo praecepta distincta : unum de actu exteriori integre, et sine defectu recitandi, quod significatur per particulam sftudiose, aliud de attentione adhibenda , quod significatur per particulam devote. Ita insinuat ibi Gloss. direns : Studiose , quoad officium oris ; devote, quoad officiwm cordis, licet illa Glossa in antiquis codicibus non habeatur, ut in codice Gregoriano notatur. Non declaratur autem in ila Glossa qualia sint illa praecepta, nec quantum obligent; et ita in hoc sunt duae opiniones. Una Hostiens. ibi, qui habet eadem verba quae Glossa. Ipse autem non putat illa verba continere praeceptum, sed consilium. Quod colligit ex illis verbis : Quantum Deus eis dederit. Eumque sequuntur Anton. et alii.
2. Secunda opinio. — Alii verc dicunt esse duo praecepta, et utrumque obligare ad mortale, et in hoc magis inclinat Panor. ibi: sentit enim utrumque esse in praecepto simpliciter, nam relatis opinionibus concludit, quantitatem reatus esse juxta modum contemptus, vel negligentiae : pro hac opinione citat Sylvest. Supplementum. Et possunt citari auctores, qui tenent esse peccatum mortale, dicere horas sine attentione, saltem virtuali; sed illa opinio non arctatur ad hanc expositionem hujus textus, ut infra dicam.
3. Tertia, et media opinio unum in illis verbis credit contineri preeceptum, non tamen de interiori actu.— Quarta opinio, ili esse preeceptum pracigiens actum et modum etiam internum ejus. — Tertia nihilominus expositio est, ut illa vcrba contineant rigorosum praeceptum, non tamen de interiori actu; duos enim defectus prius retulerat circa orationem chori : unus erat, recitare syncopando et transcurrendo; alius miscere confabulationes in choro, et ad illas auditum applicare : contra primum ergo praecipit studiose orare, id est, integre et sine defectu; contra secundum autem decote, id est, nullum externum impedimentum attentioni contrarium apponendo. Et obligatio ad haec duo est ex genere suo sub mortali, licet ex levitate materiae possit esse levis. Unde ibi non praecipitur denuo recitatio septem horarum; antiquius enim erat hoc praeceptum, ut ibi notat Glossa, sed praecipitur modus quoad haec exteriora. Et hunc sensum indicat Glos., in Clem. 1, de Celeb. Miss., verb. Fructus labiorum ; Sylvest., verb. Hora, q. 11, et alii. Quarta opinio est, ibi esse unum praeceptum praecipiens simul non solum actum et modum externum, sed etiam iuternum, quam optime explicat Cajet., in summa, verb. Hore, c. 3, et sequuntur Sot., Nav., et alii communiter.
4. Prima assertio : in illis verbis cap. Dolentes, habetur rigorosum et proprium preceptum.—krgo imprimis existimo in illis verbis ferri rigorosum praeceptum, et omnino proprium, ut patet ex illis verbis : Districte precipientes in virtute obedientie. Haec enim sunt potissima verba, quibus explicari solet et potest proprium et rigorosum praeceptum; verba autem illa, ut ex contextu litterae constat, cadunt in totum id, quod subjicitur, ut divimum. officium, etc., per quod non praecipitur divinum officium celebrari, sed studiose celebrari pariter, etc. Ergo totum hoc cadit sub praeceptum. Et confirmatur, quia alias lex illa sine fructu retulisset illa vitia solita in recitatione committi, et subdidisset postea illa verba : Districte praecipientes in virtute obedienLic, etc., si per haec verba tantum praeciperet dicere divinum officium, et non modum dicendi studiose, et devote, saltem quatenus illis vitiis contrarius est, vel, quod idem est, prohibendo illos defectus, quatenus huic modo contrarii sunt; neque obstant verba illa: Quantum eis Deus dederit, quia non sunt ad enervandum vel tollendum praeceptum, sed ad limitandam vel ad declarandam materiam ejus. Declaratur enim per illa verba non praecipi hic devotionem aliquam peculiarem, quam conferre, est etiam specialis Dei auxilii, sed solum illam quam homo potest et debet praestare, se ad orandum voluntarie applicando cum attentione, et nullum impedimentum debitae attentioni voluntariae apponendo.
5. Secunda assertio - in illo decreto unicum tantun praeceptum continetur, licet in eo emplicentur due ctnditiones .necessarie ad complementum illius. — Secundo, assero in illo decreto non duo, sed unicum tantum praeceptum contineri, licet in eo explicentur duae conditiones necessarie ad complementum hujus praecepti, quae sunt integritas orationis, et attentio; quarum prior commendatur per particulam sftudiose, posterior per particulam devote, ut recte tertia opinio declaravit, et supponunt Soto, lib. 10 de Just., q. 5, art. 5 et 6; Navarr., c. 13 de Orat., et alii infra referendi. Declaratur autem in hunc modum, quia in illo textu duae inveniuntur clausulae continentes praeceptum. Una est: Heec igitur et similia sub pena suspensionis penitus inlabemus. Alia est, quae proxime sequitur : Districte prucipientes, etc. Haec ergo videri possunt praecepta distincta, quia unum est negativum, et aliud affirmativum, qua magna est distinctio : et unum habet poenam adjunctam suspensionis ferendae, non lata; aliud nullam continet poenam. Nihilominus tamen, ut opinor, non traduntur ibi illa duo, ut omnino condistincta praecepta, sed ut ita inter se colligata, ut unum in alio virtute contineatur, quatenus ad offlicium canonicum spectant (nam quod ibi in secunda clausula textus tangitur de celebratione missarum quater in anno, ad praesens non spectat, nec de illo praecepto quoad illam partem loquimur, sed quoad recitationem officii); et sic dicimus prohibitionem et praeceptum in unum coalescere. Nam, licet affirmatio et negatio formaliter contraria videantur, tamen affirmatio unius continet virtute ucgationem contrarii; qui enim praecipit amare, satis prohibet odisse. Ita ergo cum praecipitur studiosa et devota celebratio divini officii, virtute prohibentur contraria , qualia sunt syncopare verba, quia hoc non est studiose dicere, item auditum effundere ad indebitos sermones, quia hoc modo non devote celebrantur divina. Ergo ex hoc capite non oportet distinguere praecepta. Ubi obiter.adverto, per verba illa: Hc et similia inhibemus, non prohiberi omnia et singula quae in priori parte textus narrata fuerant, secundum se spectata, sed solum ut opponuntur studiosae ac devotae celebrationi officii; nam in prima clausula textus narratae fuerant pravae consuetudines consumendi magnam partem noctis in comessationibus superfluis, et fabulationibus illicitis. Haec ergo si ita fiant ut, eis non obstantibus, Matutinum sine syncopa et defectu impleatur, erunt secundum se mala, non tamen ibi specialiter prohibita vel punita, quia solum ibi haec commemorantur in ordine ad vitandum defectum in divinorum celebratione. Idem clarius est de applicatione auditus ad vana colloquia, quia si fiat, quando attentio ad orationem non impeditur, quia tunc non oratur, erit secundum se malum, non tamen ibi prohibitum. Sic ergo tota illa prohibitio in affirmatione includitur, et propter illam fit, et commissio contraria illi prohibitioni ideo mala est, quia tollit positivum actum, vel conditionem ejus per aftirmationem praeceptam. Ac denique culpa commissa contra utrumque praeceptum una est, quae interdum potest esse sola omissio, interdum habere commissionem conjunctam.
6. Magis expenditur predictum caput, et confirmatur secunda assertio. —Praeterea, in quacumque illarum clausularum possunt duae partes subdistingui ; nam per verbum inhibemus, prohibetur syncopa et distractio voluntaria; per verbum autem, districte preecipimaus, mandatur studiositas, et devotio in orando. Neutro autem ex his modis sunt ibi du praecepta. Nam si illa duo referantur (ut probabile est) ad externas conditiones actus orandi, sic solum prohibent vel mandant diversas circumstantias bonas vel malas ejusdem actus orandi. Propter declarationem autem plurium circumstantiarum non variantur vel multiplicantur pracepta, quando ex omnibus illis unus actus moralis unius bonitatis specificae consurgit. Nam praeceptum restituendi et integre restituendi non sunt duo, et prohibitio non consumendi partem aliquam rei restitutioni obnoxiae, non est novum praeceptum, et sic de aliis. Ita vero se habent illae circumstantiae orationis horarum canonicarum, nam ibi includitur integritas et attentio, et excluduntur contraria, seu voluntaria impedimenta. Si autem illa duo, quae in affirmativo praecepto maxime continentur, ad internum actum cordis et externum oris referuntur, ut prima et secunda opinio volebant, etiamsi hoc detur (quod tolerari potest), non erunt duo praecepta, sed unum declarans duas etiam circumstantias , quas includit, unam internam, et alteram externam, quarum prior ad substantiam orationis, alia ad integritatem pertinet. Et sic etiam procedit ratio nuper facta, quia praeceptum, jubens fieri actum quoad omnia quae sunt de substantia et integritate ejus, non multiplicatur eo quod circumstantiam vel partes talis materiae declaret. Accedit hic peculiaris ratio: nam actus interior non poterat ecclesiasiica lege per se et directe praecipi, sed solum ut unum actum moraliter componit cum exteriori, ut ex materia de Legibus suppono. Ergo etiam ex hoc capite non sunt ibi duo praecepta, scd unum. Unde unum tantum peccatum committtur, sive sola integritas sive attentio necessaria, sive utraque simul voluntarie omittatur. Sed illud erit magis vel minus grave, juxta materiae quantitatem, et alias circumstantias.
7. Colligitur ex dictis, praeceptum hoc, ut ger illud praecipitur modus interuus, magis antiquum esse. — Hinc colligo praeceptum illud, ut per illud praecipitur modus internus in recitatione horarum servandus, non fuisse ibi denuo latum, sed fuisse tam antiquum, quam est antiquum praeceptum recitandi septem horas canonicas, licet Cajetanus aliud sensisse videatur. Probatur vero illatio, quia in praecepto orandi includitur intrinsece ille modus, quia non oratur Deus ore sine corde, ut dicitur cap. Cantantes, d. 92; ergo ille modus, antiquo praecepto recitandi horas, jussus erat. Sed ex vicap. Dolentes, non obligantur clerici ad novum modum internae attentionis, praeter ilium qui ad substantiam orationis necessarius est; ergo. Confirmatur, quia tunc oporteret esse duo praecepta, et unum directe et praecise versaricirca illum actum internum denuo praeceptum ; tamen in utroque unum esse ostendimus. Neque propterea superfluum est illud praeceptum, quia explicat magis quid in illo praecepto orationis vocalis contineretur, et fortasse addit naturali legi majorem obli- gationem, vel aliquid peculiare exterius observandum, quod postea videbimus.
8. Tertia assertio : preceptum hoc, quatenus internam attentionem proecipit, etium ad modum recitandi in choro obligat, unde aliquando mortaliter potest violari. — Probatur prima pars. — Dico tertio: praeceptum hoc, quatenus internam attentionem praecipit (nam de integritate jam dictum est, quod ad chorum pertinet), etiam ad modum recitandi in choro obligat, unde interdum cum mortali peccato violari potest. Prima pars ab omnibus recepta est. Nam jus illud praecipue videtur statutum propter orationem publicam chori, nam in recitationibus privatis nec sunt tam frequentes abusus illi qui ibi referuntur, nec sunt tam scandalosi aut cogniti. Item id constat ex illis verbis : Chori silentium fugientes untendunt excterius collocutionibus laicorum, dumque auditum ad indelitos sermones effundunt, aures intentas non porrigunt ad divina. Item verbum celebrandi divina, simpliciter magis dicitur de recitatione publica in choro ecclesiae, quam de privata, licet utrumque modum possit comprehendere. Praeterea, in Clemen. 1, de Celeb. Mis., expressius fit meniio de his defectibus in choro, et de psalmodia et cantu, et idem praeceptum ponitur devote psallendi, et celebrandi haec divina ofhcia. Item in cap. Cantantes, 92 d., hoc sensu dicitur, Deo non ore tantum, sed corde esse cantandum, quae non est lex, sed sententia Hieronymi, explicans potius jus divinum ac naturale, quam humanum condens.
9. Alie assertionis partes comprobuntur. — Ut autem aliae partes explicentur, suppono (quod libro praecedenti dictum est) distractionem naturalem, id est non liberam nec voluntariam, non reddere orationem peccaminosam (etiamsi praecepta sit) nec impedire veritatem orationis, vel impletionem praecepti; tunc ergo peccatur, quando attentio voluntarie omittitur; unde ex defectu perfecti voluntarii potest hoc peccatum esse veniale tantum, nam mortale requirit plenam deliberationem. In quo eadem est ratio de hoc defectu in choro, et extra chorum, et ideo infra hoc distinctius tradetur. Rursus praemitto (quod supra etiam notavi) duobus modis posse beneficiarium residentem in choro voluntarie distrahi: primo, sine animo iterum recitandi, vel totam horam, vel partem illam, in qua penitus attentus non est; secundo, cum proposito supplendi defectum per priva- : tam recitationem. In priori modo, constat culpam mortalem committi, si pars omissa notabilis fuerit, quia etiam in oratione privata est tale peccatum ; ergo magis in publica. Unde omnia, quae de hoc puncto infra dicemus de oratione privata, ad hanctransgressionem in choro factam accommodata intelligantur. Solum adverto non censeri distractum ab oratione chori, qui alicui ministerio ejusdem chori ibidem incumbit, eique convenienter praestando attendit, ideoque ad cantum, vel voces pro tunc non advertit. Ille enim suo modo tali orationi cooperatur, et ad Deum pro tunc attendit eo modo quo debet, et ideo ut membrum illius chori cum toto corpore orat, sicut audit Missam qui in illa ministrat, et licet interdum ad sacristiam eat, vel aliud simile faciat, non censetur moraliter Missam interrumpere. Si vero exiret quis e choro levandi animi gratia, etiam ex vera necessitate, et propterea partem omitteret, si esset notabilis, oporteret illam repetere. Et ita intelligenda censeo quae de hoc tractat Navar., c. 10 de Orat., n. 70, et c. 16, n. 66.
10. Posita distractione etiam voluntaria, licet unius horae, cum animo tamen repetendi, an peccet morítaliter, et obligetur restituere.— In alio vero modo admittendi distractionem voluntariam in choro, cum animo repetendi ea quae tunc dicuntur, videri potest non peccari mortaliter, etiamsi distractio sit per horam integram, vel per partem notabilem horae alicujus. Et imprimis hoc patet in his (si qui forte sunt) qui, licet teneantur adesse in choro, nontenentur cantare, quia illi sola praesentia satisfaciunt il muneri et obligationi; ergo licet sintdistracti, non peccant specialiter contra obligationem, ad quam ex justitia tenentur ratione beneficii, sed ad summum peccabunt venialiter, quia indebito modo ibi assistunt; ergo si habeant propositum iterum recitandi, et illud postea impleant, omnino excusabuntur a culpa mortali. Praeterea idem videtur, etiamsi cantare teneantur, nam canendo, licet non cantent attente, videntur eidem obligationi justitiae satisfacere, ex quo reliqua consequuntur. Confirmatur, quia cantores mercenarii, qui ecclesiasticum beneficium non habent, sed purum stipendium propter cantum, si suffticienter cantent, etiamsi nullam attentionem habeant, non peccant mortaliter, nec restituere aliquid tenentur, etiamsi postea non recitent; ergo qui ratione beneficii tenentur in choro canere, si ex una parte cantent, et assistant in choro integre, licet sine attentione, et ex alia recitare privatim proponant, et ita faciant, non peccabunt mortaliter, nec tenebuntur restituere, quia per posteriorem orationem satisfaciunt oneri beneficii, ut sic, et per cantum, vel assistentiam, publicae functioni, in qua aequiparantur stipendiariis, supposita recitatione privata. Atque haec pars fiet probabilior juxta opinionem eorum, qui dicunt ob solum defectum attentionis non obligari aliquem ad restitutionem, etiamsi mortaliter peccet, ut infra videbimus ; multo enim apparentius id dicitur de sola assistentia, vel cantu chori, quando alias praeceptum recitandi septem horas impletur alio modo.
11. Navarri sententia, peccare mortahter, nec distributiones mereri. — Nihilomiuus contrariam sententiam indicat Navar., cap. 13 de Orat., n. 17, ubi sic ait: Secundo seguitur non mereri, imo peccare, et non lucrari distributiones quotidianas coram Deo, ideoque in foro conscientiee esse obligatos eas restituere, qui recitant, vel propositum habent recitandi suas horas domi, seu eatra chorum, et ad eum vadunt animo non attendendi ad ea quee ili dicentur, cel cantabuntur, etc. Quod non aliter probat nisi inferendo illud ex generali assertione, quod recitatio sine illa attentione, saltem virtuali, non est sufficiens ad satisfaciendum praecepto. Videtur autem supponere canonicos, et alios hujusmodi beneficiarios, teneri ex praecepto justitiae ad canendum, vel recitandum in choro, non solum materiahter, ut sic dicam, sed etiam vere orando. Et potest hoc confirmari ex cap. Dolentes, et ex Clemen. 1, de Celeb. Missar., nam praecipiunt cantare, psallere, aut recitare devote et studiose; praecipiunt ergo ut in choro vere et proprie oretur. Et confirmatur, quoniam alias omnes, qui in choro assistunt, possent non attendere, neque orare ibi sine peccato mortali, quia non est major ratio de uno, quam de omnibus sigillatim sumptis, et consequenter neque simul, quia non potest chorus ut sic obligari, nisi obligando omnes, velsaltem ahquos in particulari: consequens autem videtur absurdum ; nam sic male esset provisum Ecclesiae de recitatione chori ; saepe enim nulla ibi fieret vera oratio apud Deum, sed solum clamorosa vociferatio, unde nec posset tunc Ecclesia dici orare ad Deum per tales ministros, cum ipsi non orent.
12. Quarta assertio : qui voluntarie distrahitur in choro, animo tamen postea recitandi, probabile est non peccare morialiter , certum non teneri ad restituendas distributiones. — Nararrus in meliorem sensum traducitur.— Propter haec est valde probabile, non excusari a culpa mortali beneficiarios, qui choro intersunt sine proposito ibi orandi,vel attendendi, sed tantum cantandi materiahter vel assistendi, ne lucrum amittant. Non est tamen hoc certum, sed satis dubium, quando habent propositum et usum privatim recitandi. Nec Navarrus m citatis verbis aperte docet oppositum, nam posset intelligi de eo qui habet propositum recitandi, sive in choro, sive extra chorum, non attendendo ad ea quae dicuntur, ita ut in neutra recitatione velit habere attentionem; non enim videtur ibiloqui de eo qui proponit supplere defectus per legitimam recitationem : nam de hoc dixerat in cap. 10, n. 43, 49, 58 et 70, omittere partem notabilem etiam cum proposito supplendi, non esse mortale; ergo a fortiori idem dicendum erit de omissione solius attentionis; et ibidem,et c. 13, saepe docet, hos defectus in choro commissos, si sint in parte notabili, supplendos postea esse per recitationem privatam ; unde videtur sequi, quod si a principio illud supplementum habetur in proposito, potest excusare praesentem lapsum a culpa mortali, cum alias satisfiat exteriori, et quasi materiali actioni chori. Unde saltem quoad restitutionem distributionum ego non imponam hoc onus propter hunc solum defectum, ei qui aliasrecitaverit legitime. Nam Concilium Lateranense, cum de restitutione loquitur, eam solum imponit non recitantibus ; et Pius V tantum dicit, non recitantes debere restituere, etiamsi choro assistant quoad corporalem praesentiam, et ex consuetudine illa sufficere credatur ad lucrandas distributiones ; non vero dicit quod alias recitantes teneantur restituere, si inchoro non orent, vel non attendant. Imo per argumentum a contrario videtur significare oppositum. Et hoc tenuit Barth. Med., in sua Instruct., cap. 14, S 11. Quod vero attinet ad culpam, fortasse illa est gravis, maxime propter cap. Dolentes, et Clem. 1, de Celebr. Missar. ;tunc autem dicendum est peccatum illud esse contra praeceptum religionis, non justitiae; vel, si est contra justitiam, esse tantum ratione modi, qui postea suppletur sufficienter per privatam orationem; et ideo non nasci inde obligationem ad restituendum ex natura rei, et alias non esse injunctam per jus ecclesiasticum in illo casu, et ideo nullam esse.
13. Quando erit illa distractio mortaliter peccaminosa. — Maxime vero erit hoc peccatum mortale, si in actiones exteriores prodeat, impedientes chori attentionem, praesertim in illas, quae in dicto cap. Dolentes, et Clemen.1, recensentur et prohibentur; nam quoad haec fortasse aliquid specialius et rigorosius per illa jura, quam ex natura rei esset prohibitum. Praeterquam quod etiam ex natura rei in illa oratione publica, vix possunt fieri actiones illae externa: impedientes attentionem, sine gravi scandalo, et impedimento aliorum astantium in choro; hinc ergo potest saepe illud peccatum esse grave, ut late Navar., in cap. 2 de Oratione, num. 4, et cap. 13, n. 26, 33 et sequentibus, et cap. 15, n. 5, et sequentibus. At vero quando in exteriori modo assistendi, vel canendi in choro, nulla datur alis offensio, neque ponitur impedimentum attentioni, et interior attentio omittitur non ex contemptu, sed ex quadam negligentia, velremissione animi propter temporis diuturnitatem, cum proposito iterum legitime recitandi, non facile damnanda est illa culpa ut mortalis. Unde constat, clericos alios, non in sacris, vel cantores, qui beneficium non habent, sed nudam mercedem, nec teneri ad restituendum, nec peccare mortaliter per se loquendo propter similem distractionem voluntariam, etiamsi propositum recitandi non habeant, quia non tenentur recitare ex vi alicujus tituli, et muneri sui stipendii satisfaciunt, ut supponimus. Neque obstabit illa difficultas (quod poterit accidere, ut nullus vere oret vocaliter in illa oratione publica ), quia satis est quod totum corpus illud oret, quia principales ministri, et clerici semper illuc conveniunt animo laudandi et precandi Deum nomine Eecclesiae, et non potest non aliquis eorum attendere, saltem ad ipsam materialem hltteram, et licet unus distractus sit, alius attendet, et e converso; quod satis est ut oratioilla, ut fit a choro, sit vera oratio, etiamsi singulares personae in attentione necessaria ad orationem magna ex parte deficiant.
14. Quinta assertio: ad quid obligentur recitantes in choro quoad externa signa devotionis. — Tandem ex dictis intelligitur, an obligentur recitantes in choro ad externa signa devotionis in gestu et habitu corporis. De qua re nihil habemus ex jure ecclesiastico dispositum in particulari affirmative, ut sic dicam, sed tantum negative, ut vitentur actiones indecentes, scrmones profani, et similia, et ad summum possunt quaedam generalia verba ex jure sumi, ut quod in choro servetur modesta gra- titas, Extravag. unic., de Vit. et honest. Cleric. Quoad externum etiam habitum invenio in Concilio Basil., sess. 21, 8 2, declaratum, ut qui ad orandum Deum in choro conveniunt, hablitu honesto, et vultu decenti, se ipsos componere studeant. Et in particulari quoad vestimenta additur ibidem: Horas Canonicas dicLIuri cum tunica talari, ac superpelliciis mundis ultra medias tibias longis, vel cappis, juvta temporum et regionum diversitatem ecclesiam intrent, etc.; et infra : Qui cum in choro fuerint, gravitatem servent, quam et locus et offtcium exigunt. Quod decretum licet vim legis non habeat, quia illud Concilium non est in omnibus legitimum, vel confirmatum, nihilominus gravissimum est, et per se valde consentaneum rationi. In rigore autem legis illud observandum est, quod vel ratio prudens ac religiosa dictaverit; ad quod deservient ea, quae de oratione vocali in genere quoad has circumstantias diximus; vel etiam attendendum est quidnam consuetudine praescripta fuerit introductum ; maxime quando contraria novitas scandalum ingereret ; vel denique quod statutis specialibus, aut mandatis Praelatorum fuerit praeceptum, id enim omnino servandum est. Reliqua sunt in consilio, et interdum erunt veniales defectus, ob leve scandalum vel indecentiam: de qua re videri potest late Navar., cap. 15 deOrat.
On this page