Caput 15
Caput 15
De tempore singulis horis canonicis praescripto pro publico officio chori.
1. Habent horae canonice, ea speciali obligatione chori, certa tempora ab Ecclesia designata. — Haec sola eircumstantia superest nobis explicanda circa chorum, nam de loco jam supra diximus, et de caeteris, quae vel ad materiam, vel ad actionem, vel ad personas pertinent. Igitur de tempore supponimus, juxta propriam institutionem, has horas canonicas in distiuctis diei vel noctis temporibus dicendas esse, quod satis constat ex bis quae cap. 3 et 4de illis diximus, et ex cap.1 de Celebr. Missar., ubi licet permittantur horae dici summo mane privatim, de publica recitatione statim subditur: 7ta tamen ut horis competentibus publice compleantur; et in Clem., eod tit., ratione ejusdem praecipitur, w in ecclesiis horis debitis devole psallatur; et similiter in Concil. Basilien., sess. 21: Horis debitis, signis congrua pulsatione pramissis, per singulas horas laudes divinae reverenter ab omni- bus persolvantur. Non est ergo dubium quin habeant horae canonicae certa tempora ex institutione Ecclesiae designata, in quibus singulae dicendae sunt ex speciali obligatione chori. Tria ergo vel quatuor videnda sunt: primum, quae sint haec tempora pro singulis horis, vel ex jure, vel ex consuetudine; et quanta sit obligatio servandi haec tempora in publica recitatione horarum; ac denique an ex causapossit hoc tempus mutari, et quae suffticiat.
2. Prima assertio, Matutinum, si jus ipsum attendamus, promime post dimidiam noctem inchoandum, et luec prima fuit institutio. — Circa primum discurremus breviter per singulas horas, incipiendo a Matutino, quia est prima hora diei naturalis, ut supra diximus. Matutinum ergo si jus ipsum attendamus, proxime post mediam noctem inchoandum est: ita sumitur ex c. 1 de Celeb. Missar., in fine, ubi dicitur, per hanc horam, quoad eam maxime partem quae a Laudibus distinguitur (et speciali modo solet Matutinum appellari), expleri illud Psal. 118: Media nocte surgebam ad confitendum tibi ; quod proprie Sancti Patres intellexerunt, exercuerunt, et consuluerunt. Ut videre licet in Dionys., Epistol. 8 ad Demophil., ubi circa finem refert, Carpum fuisse solitum circa mediam noctem ad Psalmos Dei recitandos vigilare. Quod etiam consulit Athan., lib. de Virgin.; Basil., regul. 37, ad Greg., et alii supra relati. Solum potest difhicultatem nonnullam inferre, quod ibidem diximus, solitos fuisse nocturnos matutinales diversos per vigilias noctis dici; unde necesse est fateri solitum fuisse inchoari Matutinum ante dimidiam noctem, in prima vel saltem in secunda vigilia ejus. Ad hoc tamen jam ibi responsum est, ordinarie Matutinum fuisse inchoatum post mediam noctem, per occasionem vero solitum fuisse anticipari, vel postponi aliquantulum, vel pro temporum, vel pro solemnitatum varietate. Sic ergo quando tres noc:urni divisim dicebantur, inchoabatur Matutinum ante dimidiam noctem, ut ex variis Doctoribus ibidem vidimus, ubi etiam probabilius judicavimus in Romana Ecclesia, vel nullam, vel raram fuisse illam consuetudinem : imo multi censent, in quocumque tempore vel loco Matutinum et Laudes per modum unius horae dici coeperunt, semper Matutinum fuisse inchoatum post horam noctis mediam. Non est tamen scrupulose accipienda media nox, sed prout significat partem illam noctis, quae post dimidiam noctem inchoatur, et includit totum illud tempus noctis, in quo illud officium ad auroram absolvi potest, ut ex regula S. Benedicti, c. 7, sumitur, et ibi notavit Turrecr., tract. 73, ex quadam doctrina D. Thom., 3 p., q. 51, a. 4, ad 2, dicentis, solere mediam noctem appellari, non tantum punctum quod dividit noctem iu partes aequales, sed etiam pars tota illa noctis, quae ab illo puneto ad auroram vergit. Tempus enim pro matutinis laudibus maxime proprium, fuit semper initium aurorae, ut ex supra dictis constat.
3. Illa institutio quantum pro consuetudine ac diversitate nationum sit immutata. — Quamvis autem haec fuerit prima hujus temporis institutio, magna ex parte per consuetudinem immutata est. Et vix, extra religiosorum monasteria, in ecclesiis secularibus, cathedralibus vel collegiatis conservatur, quanquam non desint aliquae ecclesiae morem illum religiose observantes, ut Parisiensis in Gallia, Segoviensis, et Conchensis in Hispania. Ex aliis vero quaedam differunt Matutinum usque ad auroram quo finito cum Laudibus, statim Primam decantant. Et hunc modum servat Romana Ecclesia, etiam in capella Pontificis. Et fere per totam Italiam observari existimo, et eumdem in Gallia conspexi, et in Hispania videtur esse frequentior. Aliquae vero ecclesiae non tantum regulares, sed etiam seculares, ut Salmantina (et aliae fortasse) , anticipant , Matutinum inchoant post solis occasum fere per horam, et cum illo Laudes conjungunt, quia juxsta Romanum usum per modum unius horae totum hoc officium dicunt. Omnes ergo hae consuetudines, et si quae sunt aliae dicendi hanc horam in prima, secunda, tertia, vel quarta parte noctis, honestae sunt, et unaquaeque ecclesia potest et debet suam consuetudinem servare. Quae varietas (ut pii Doctores annotarunt), licet occasione humana imbecillitatis evenerit, non sine Spiritus Sancti providentia in Ecclesia introducta est, ut omnibus temporibus noctis in variis locis, et religionibus ac ecclesiis publice laudetur Deus. Et haec de Matutini tempore.
4. Secunda assertio: Prima dicenda est in prima bhora diei, orto jam sole, in quo tamen sua est latitudo. —hReliquae horae juxta nomina habert etiam tempora determinata. Prima enim in prima hora diei dicenda est, illudque est legitimum tempus suum : et in rigore videtur inchoanda orto jara sole, juxta principium hymni ejus : Jam lucis orto sidere. Quamvis enim in hoc ipso ortu possit esse latitudo, tamen proprie non dicitur ortus sol, donec supra nostrum horizontem ascendit. Quoniam vero haec moraliter et accommodate ad humanum usum accipienda sunt, credo legitimum tempus esse, etiamsi per totam primam horam post ortum solem Prima dicatur, sive inchoetur in fine ejus, sive in medio, sive in principio, sive dimidia hora ante ortum solis. Ita enim habet consuetudo variarum ecclesiarum, vel ejusdem in diversis temporibus ; citius enim solet inchoari Prima tempore hyemis, quando sol tarde nascitur, quam tempore aestatis, quando noctes sunt brevissimae. Nec credo in hoc factam esse magnam mutationem ab antiquitate. Nam, licet Patres saepe dicant', mane esse hymnos et psalmos canendos Deo, tamen satis incertum est an per mane intelligant crepusculum matutinum, quando est satis lucidum ante solis ortum, an vero de tempore post solis ortum loquantur. Addo denique solum, ubi Matutinum totum inchoatur paulo ante ortum solis, ut est frequens consuetudo, legitimum tempus dicendi Primam esse statim finitis Laudibus, et tunc recte, et sine ulla culpa vel indecentia quasi continue dici, quamvis, si consuetudo habeat parvam moram interponere, nihil habeat incommodi.
5. Tertia assertio : Tertia Sexta et Nona dicenda sunt in temporibus qua designant, in fine tamen potius quam in principio.—be aliis tribus sequentibus horis constat, suis nominibus tempus suum satis designare. Tertia ergo in hora tertia diei (quae in hyeme incipit fere circa horam decimam diei naturalis, et aestate circa octavam ) est inchoanda, et sic caeterae cum proportione. Quod tempus facile supputari potest in provinciis diversis juxta varias consuetudines numerandi horas diei naturalis, vel a media in mediam noctem, vel ab initio unius diei usque ad initium alterius, vel ab initio unius noctis usque ad initium sequentis. De quo videri potest Marcellus, qui diligentissime haec expedit. Solet autem quaeri an hae tres horae dicendae sint in initio horarum quas designant, vel in fine earum. Quidam enim in principio putant, quia Prima ita dicenda est; alii in fine, quia ita solent hora in horologiis designari. Ego adverto has voces Tertia, Sexta, Nona, ad horas tem- poris relatas posse significare, vel integram quartam partem diei artificialis (quae inaequales dicuntur), vel posse significare tantum unam horam ex his duodecim diei artificialis, quae sine dubio videtur fuisse prima illarum vocum significatio. Loquendo ergo iu priori sensu, constat non esse has horas dicendas elapsis illis temporibus, alias Nona dicenda esset finito die artificiali, et Tertia in meridie, et Sexta in medio tempore pomeridiano, id est, hora tertia pomeridiana, quae manifeste sunt absurda : tamen in hoe sensu etiam non est necesse has horas dici in initiis suarum partium diei, ut jam dicam. Loquendo autem in secundo, et magis proprio sensu, existimo tempora talium horarum intelligi in Bne singularum, seu unaquaque jam elapsa. Tum quia hic est modus numerandi horas usitatas inter omnes homines, et aptior ad explicandam horam mortis Christi Domini, et ad concordiam Evangeliorum, ut alibi dixi; tum etiam quia omnes fatentur horam sextam in meridie dici ; in meridie autem finitur hora sexta artificialis d:ei : tempus autem tertiae antecedit cum proportione per tres similes horas; tempus vero Nonae per tres similes subsequitur. Atque hoc modo etiam cum Prima servatur proportio, quia etiam illa inchoatur tribus horis ante Tertiam, si ipsa in principio primae horae diei, et Tertia in fine horae tertiae inchoetur. Et haec proportio magis attendenda est, quam alia de fine vel initio illius horae temporis, quae pro unaquaque hora orationis signata est : nam quia prima hora designata est, ut initium diurnae orationis, maxime in ejus initio destinata est; aliae vero cum proportione designatae videntur pro prineipiis secundae, tertiae, et quartae partis diei artificialis, quae principia a finibus praecedentium horarum nominantur Tertia, Sexta, Nona. Et haec satis sunt de accurata rat; one distinguendi has horas; nunc enim longe alia est consuetudo; ordinarie namque solet Sexta cum Tertia conjungi, vel Tertia ante Missam majorem, Sexta immediate post illam dici, Nona vero vel dicitur post Missam, maxime in hyeme, vel in aestate hora prima pomeridiana, praesertim in aliquibus religionibus. Quae omnia juxta receptas consuetudines servari possunt et debent.
6. Quarta assertio: Vesperae ad minimum diceoantur post empletam horam nonam dici artificialis. — Dicendum jam est de officio vespertino, de cujus legitimo tempore juxta primaevam institutionem nonnullum majus dubium est. Quod imprimis oriri potest ex ipso nomine Vespera, quod valde ambiguum est : interdum enim pro crepusculo noctis accipi solet, interdum pro aliqua parte vel hora temporis illi proxima, aliquando vero totum vespertinum tempus, praesertim a secunda hora pomeridiana, usque ad initium nocts, complecti solet, ut ex usu constat, et ex his quae notavimus in 2 tom., disp. 40, sect. 2. Et ita dubium manet, in qua propria parte totius pomeridiani temporis officium illud dici consueverit. Ad minimum autem certum est, tempus hujus officii fuisse semper post expletam horam nonam diei artificialis, quia tunc dicenda erat Nona. Unde ut fiat proportionalis distinctio, ab omnibus supponitur, vespertinum officium non fuisse solitum dici ante finitam horam nonam diei artificialis. An vero diceretur in initio duodecimae, vel illa elapsa, et post occasum solis, controversum est.
7. Prima sententia , Vesperas dici solere post occasum solis. — Lucernarium quid. — Multi existimant post occasum solitas fuisse dici vesperas, idque colligi videtur ex his quae antiqui Patres de lucernario scribunt, de quo fit mentio in Conc. Tolet. I, c. 9, et apud Isidorum, in regula Monach., cap. 6, ubi postquam de Tertia, Sexta et Nona sermonem fecit, subjungit : 7n cespertinis autem officiis primo lucernarium, deinde psalmi duo, responsorius unus, et luudes, hymnus, atque oratio dicenda est. Et postea ponit Completorium suo tempore dicendum. Unde per lucernarium, ibi initium vespertini officii, vel primam ejus partem intelligere videtur. Atque ita exposuit Illustrissimus Loaysa, Annotat. ad dictum Concil. I Tolet., c. 9, id declarans ex regula S. Benedicti, cap. 17, ubi dicitur vespertinum officium quatuor psalmis cum antiphonis terminari; conjectat ergo duos primos psalmos lucernarium dici, quia in lucernarum accensione, et gratiarum actione vespertini luminis legebantur. In regula vero secunda, quae sub nomine Augustini, in fine tom. 1 habetur, fit mentio lucernarii, et significatur esse hora distincta a caeteris; nam prius de caeteris horis a Matutino usque ad Nonam praescribitur, ut proprii psalmi in eis dicantur, et postea additur: Hoc idem in Vesperis et Completoriis servetur ; et statim : Ad lucernarium autem psalmus , responsorium unum., antiphonae tres, lectiones tres ; et infra: Faciant opus usque ad horam lucernarü. Unde ex illa regula Augustini, colligi non potest an Vesperae ante vel post lucernarium dice- rentur; tamen ne dicamus fuisse horam separatam, quod novum valde esset, videtur potius ad primam partem Vesperarum illud officium revocandum. Unde in Conc. Emerit., cap. 2, expresse dicitur, vespertinum officium solitum fuisse dici post lumen oblatum; at lumen non solet accendi ante solis occasum; ergo. Potestque conjectura confirmari, nam reliquae horae ita erant distributae, ut inter initia earum tres horae diei artificialis intercederent; at Nona inchoabatur tribus horis ante solis occasum, in initio illius quartae partis diei, inchoante hora diei decima, ut diximus; ergo vespertinum inchoandum erat finita hora duodecima, inchoante jam prima vigilia noctis. Et ita multi Canonista, cap. 1 de Celebr. Missar., Vesperas inter nocturna officia computant. Et eodem modo loquitur Amalar., lib. 4 de Officiis Eccles., cap. 7.
8. Secunda sententia , Vesperas dici solitas ultima diei hora aute occasum solis, est proballior. — Nihilominus alii censent tempus proprium hujus horae olim fuisse horam ultimam diei ante occasum solis, in ejus initio, vel illa currente. In quam sententiam Athan., Hieron., Cyprian. et alii afferuntur, qui tamen ita loquuntur, ut non possit ex eis colligi, nisi in fine diei dicendum fuisse vespertinum. Quomodo loquitur etiam Isidor., lib. 1 de Offic., cap. 20; Hugo, Rupert., et alii. Cassian. autem, lib. 3, cap. 3, vespertinum officium opponit Matutino, id est, Laudibus; unde etiam est incertum an velit, quod, sicut Laudes dicuntur ante ortum solis, ita Vesperae sint dicendae post ejus occasum, vel potius etiam ante occasum, utrumque enim habet aliquam proportionem. Tamen indicat in fine, lucernariam horam significari per undecimam, in qua paterfamilias exiit conducere operarios in vineam suam. Constat autem illum exivisse in fine undecimae, inchoante duodecima, nam operarii una hora laborarunt, ut in Evangelio dicitur. Ex quo loco conjectura alterius sententia multum enervatur, nam poterant lucerna in ecclesiis accendi jn hora duodecima, quia licet sol nondum occubuerit, jam solet esse necessarium lumen lucernae ad legendum intra ecclesiam. Unde facile potest haec posterior pars sustineri. Sed de anteriori tempore est aliquod dubium, quia in regula S. Benedicti, c. decimo quarto, ordinatum legimus, ut Vesperae dicantur tali tempore, ut absque lumine candelae absolvi possint ; verum est ibi esse sermonem de Vesperis Quadragesimae, quando Vesperae dicuntur ante prandium. Ibi tamen statuitur ut monachi tempore Ouadragesimae comedant hora Vesperarum, et tamen subjungitur ut post Vesperas possit etiam coenari cum luce solis absque lucernis; ergo jam tunc dicebatur officium Vesperarum ante lucernarium tempus. Postea vero successu temporum longe major mutatio facta est: nam quod olim erat tempus ad Nonam designatum, nunc fere Vesperarum tempus opportunum est; nam frequentius dici solent in hyeme hora secunda post meridiem, in aestate vero hora tertia. Neque in hoc est uniformis consuctudo, sed magna varietas, quam etiam olim fuisse ex antiquorum relatione, adnotat Durand., lib. 3 de Ritibus, cap. 11.
9. Quinta assertio : Completorium certum est dici solitum post solis occasum ; mwm vero nocte inchoata, vel ante, incertum. — Denique de hora Completorii eadem fere ambiguitas est. Cum enim constet, in principio dici fuisse solitum post solis occasum, an diceretur ante noctem, vel nocte jam inchoata, vel omnino post tenebras ejus ad finem primae horae noctis, necne, potest esse varia conjectura. Nam ex Isidoro, de Regula Monach., cap. 6, plane colligitur tempus Completorii fuisse omnino nocturnum ; nam post finitas Vesperas hora lucernaria , refert fuisse consuetum divinis lectionibus, meditationibus, et sanctis colloquiis ac quaestionibus vacare, usque ad horam (inquit) Completorii. Item apud monachos institutio est, ut Completorium post coenam, et omnes diei actiones diceretur, ita ut statim hora silentii et nocturnae quietis inciperet, ut constat ex Basilio, regul. 37, ex longioribus; et Benedicto, cap. 24 regula; et Hug. Vict., lib. 9 de Divinis officiis, ubi ait Completorium dici, quia in eo complentur, quae usque ad dormitionem complenda sunt ; oportebat ergo esse jam noctis initium. Aliunde vero ex ipso hymno Completorii, Te Iucis ante tereinum, etc., colligitur non fuisse omnino extra crepusculum noctis tempus illud, sed intra ipsum, et fortasse in ultima parte illius : quod etiam est valde probabile. Quamvis haec temporis latitudo tanta non sit, quin potuerit esse arbitraria, vel varia pro regionum, vel religionum, seu modorum vivendi varietate et commoditate. Jam vero in hoc etiam facta est mutatio, nam Completorium ordinarie proxime post Vesperas dicitur, et quando separatur, ut maxime fit in Quadragesima, vel etiam in aestate, dici solet ante solis occasum, praesertim ubi Matutinum in principio noctis di- citur. Unde in hoc etiam erit servanda consuetudo.
10. Canonicae horae ubi ea obligatione dicunLtur, debitis horis recitari debent ; he vero ex recepta consuetudine provincie estimande. Cajetani sententia improbatur. — Tandem, ex his facile erit intelligere quanta sit nunc obligatio servandi perfecte et exacte haec tempora, ubi in publica chori recitatione horae canonicae dicuntur ; observandum enim omnino est, ut suis temporibus congruis dicantur, id enim in jure statutum est, ut in principio retuli, ex c. 1, et Clem. I, de Celeb. Miss. Tempora autem debita et congrua in unaquaque regione seu provincia, juxta receptam consuetudinem, praescribenda sunt, nec potest certior assignari regula, ut notavit Cajetan., verb. Hora, c. 4, qui addit, mutationem aliquam facere in his horis, etiam in publico officio chori, non esse peccatum mortale, etiamsi magna negligentia interveniat , dummodo communiter servetur consuetudo. Itaque aliquando tardius inchoare Matutinum, verbi gratia, tantum ad indulgendum corpori et somno, vel nimium anticipare Vesperas, solum recreationis liberioris causa, non censet Cajetanus esse peccatum mortale, dummodo id in consuetudinem non trahatur, nec interveniat contemptus: Quoniam he circumstantie (ait) non pertinent ad substanltiam materie precepte. Quae ratio saepius ab ipso in his materiis repetita non satisfacit, ut saepe etiam indicavi, quia si circumstantia praecipiatur, ut revera hic praecipitur, multum pertinere potest ad substantiam praecepti, etiamsi non pertineat ad substantiam actionis praeceptae ; ut sacrificare mane, et non vesperi, talis circumstantia est, ut sit de substantia illius praecepti, et tanta potest esse illius circumstantiae violatio, ut sit peccatum mortale, etiamsi substantia actionis sacrificandi integre impleatur. Deinde non est dubium quin major causa requiratur ad mutanda haec tempora horarum in publica recitatione, quam in privata. Unde in capitulo primo de Celebratione Missarum, anticipatio horarum facile conceditur in privata recitatione, non tamen in publica ; ergo major etiam culpa est voluntarie, vel negligenter hanc mutationem facere in publico officio, quam in privato, caeteris paribus; ergo si sit magna mutatio, et in re gravi, poterit esse mortale.
11. Qui crediderint peccatum esse mortale statuta horarum tempora in choro mmutare.— Alii ergo tenent hanc mutationem in choro facere sine rationabili causa, esse peccatum mortale. Tta tenet Sylvester, verb. Hora, q. 6, dicens, peccare mortaliter Praelatos, si sine causa rationabili hoc faciant, et subditos, si causam dent tali mutationi. Idem fere tenet Angel., n. 22; Tabiena, num. 25; Navar., cap. 3 de Oratione, n. 63; et num. 22 indicat optimam rationem, quia haec tempora pro publica recitatione horarum definita sunt in favorem utilitatis publicae, ut populus, si velit, possit ad illam convenire; ergo de se est res gravis, et pertinens ad commune bonum ; nam quod in aliquo loco privato illa ratio cesset, est per accidens.
12. Proxima sententia ut vera prefertur, et ezplicatur. — Haec ergo sententia simpliciter eligenda est, nimirum hanc obligationem esse gravem ex suo genere; ideoque in ejus praecisa transgressione posse mortale peccatum committi. In particulari vero non est nimium restringenda, quia sine dubio tempus hoc horarum, secundum communem praxim, magnam habet latitudinem, ut ostendit usus, et omnes citati Doctores fatentur. Sicut ergo ipsarum horarum propria tempora ad consuetudinem tandem revocantur, ita judicium de gravitate antepositionis vel postpositionis legitimi temporis ex eadem consuetudine, et communisestimatione multum pendebit. Ideoque unius horae temporis praeventio aut dilatio non censebitur gravis mutatio, nisi vel grave scandalum sequatur, vel totum ecclesiasticum officium ea de causa nimium perturbetur, quod rarissime continget pro una vel alia simili negligentia, quae in consuetudinem non abeat. At vero si Matutinum differretur usque ad horam Missae, vel Completorium diceretur ante prandium, res gravis et absurda valde videretur. Imo cum in diebus quadragesimalibus Vesperae sint ante prandium dicendae, juxta c. Solent, de Consec., d. 1, illas post prandium differre in publico ofticio, gravis transgressio videtur. Et indicat Navar. sup., n. 41, cum Sylv. et aliis ; sed in hoc (ut dixi) consuetudo est consulenda.
13. Prealati ex rationabili causa in statutis horarum horis possunt dispensare. — Tandem addunt omnes auctores citati, non obstante hac obligatione, posse Praelatos ex rationabili causa in hac circumstantia temporis dispensare. Ut, si eundum sit ad processionem, quod anticipent antemeridianas horas, vel quoties simile quid occurret. Advertit autem Navar. supra, n. 71 (id quod jam significavimus), majorem requiri causam, ut haec mutatio pu- blica legitime fiat, quam ut fiat in privato officio. Quod etiam est per se manifestum, quia major est dispensatio, et ideo majorem causam requirit ; haec tamen prudenti arbitrio Praelatorum necessario relinquenda est.
On this page