Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

An clerici omnes ex vi ordinationis sua ad horas canonicas recitandas teneantur ?

CAPUT XXVI. AN CLERICI OMNES EX VI ORDINATIONIS SUA AD HORAS CANONICAS RECITANDAS TENEANTUR ?

1. In hoc capite non agimus de clericis beneficiariis, nec de religiosis, sed simpliciter de clericis in aliquo ordine constitutis, quos in duos ordines distinguere oportet: quidam sunt ordinati in sacris, seu in majoribus ordinibus, alii in minoribus tantum.

2. Prima assertio: clerici omnes tenentur eg praecepto ad septem horas Canonicas quotidie recitandas, licet ad titulum patrimonii sint ordinati. — De clericis ergo in sacris, certum est teneri ex praecepto ad septem horas canonicas quotidie recitandas, etiamsi beneficium non habeant, neque ex officio, neque ex peculiari obligatione choro assistere teneantur. Quamvis enim aliqui olim dixerint, clericum etiam in sacris, non deputatum alicui certae ecclesiae, sed ordinatum ad titulum patrimonii, non teneri ad recitandum officium, ut refert Glos., in cap. ult., d. 92, nihilominus oppositum est certum, ut omnes auctores statim citandi docent, et sufficienter probatur ex communi usu et consensu totius Ecclesiae. Intelligitur autem haec obligatio per se, et seclusis legitimis impedimentis, seu excusationibus, de quibus infra. Et fortasse auctores, quos illa Glossa citat, non negabant hanc obligationem, sed solum peculiare onus recitandi in choro, de quo ille textus loquitur, ut statim dicam; in illo autem sensu non errabant, ut supra visum est.

3. Prima sententia quae astruit teneri clericos em jwre divino ad recitandas horas canonicas. — Difficultas vero imprimis est, quo jure obligentur clerici ad horas canonicas recitandas. Quidam canonistae indicant teneri ex jure divino ; Abbas, cap. 1 de Celeb. Missar., num. 3, quatenus ait, Papam non posse dispensare cum clerico ne officium recitet, licet possit dispensare ut mutet officium, quia hoc, inquit, est de jure lumano ; supponit ergo obligationem ipsam esse de jure divino. Idem tenet Turrecr., in cap. Eleutherius, d. 91, ad 5 q., ubi refert Guilliel. Laudunens., et Card. Zabarellam ; idem Angel., verb. Hora, n. 6; et Rosel., n. 13, qui omnes allegant illud Psal. 118: Septies in die laudem diai tibi. Et in idem plane inclinat Navar., de Orat., c. 7, n.2;et fundamentum ejus est, quia clericus sacris initiatus jure naturali obligatur ad referendum Deo majores gratias, quam laicus. Itaque mens istorum auctorum potissimum fuisse videtur, jure divino connaturali tali statui teneri clericum in sacris ad peculiarem aliquem modum orandi plus quam laicum ; hunc autem orandi modum determinatum fuisse ab Ecclesia ad horas canonicas: neque ab hac sententia abborret Sot., lib. 10 de Just., q. 5, art. 3, adducens illud Isa. 43: Omnem illum qui invocat nomen mewn, in laudem meam creacvi illum ; nam clericus ex vi sui status ad laudes Dei deputatus est; et sumpsit ex D. Thom., Quodlib. 6, art. 8, magisque id declarat Sot., in solutione ad 3.

4. Secunda et vera sententia, nullum dari tale jus divinum immediate obligans clericos ad officium divinum recitandum.— Probatur auctoritate.— Prima ratio.—Simpliciter tamen loquendo, verius est nullum dari tale jus divinum immediate obligans clericos ad aliquod officium divinum recitandum. Ita tenuerunt Laurentius, et Joannes de Lignano, ut Panormitanus refert in Clem. 2, de Celebr. Missar., et Cardin., in Clem. 4, eod. tit.; Sylvest., verb. Hora, q. 4 et 8; Tabiena, n. 15; Armilla, n. 11; et sumitur ex Anton., 3p., tit. 13, cap. 4; Paludano, in 4, dist. 5, q. 5; Majore, dist. 2. Ratio est, quia tale jus neque est positivum, ut omnesfatentur; quia neque scriptum invenitur, neque constat esse ab Apostolis traditum. Neque etiam hoc jus est naturale, neque connaturale ipsi ordini; quod patet primo, quia nullo discursu evidenti, neque ratione efticaci potest haec obligatio colligi ex solo charactere clericali, alias etiam minores ordines inducerent aliquam obligationem, supponendo illos imprimere characterem, ut est verior sententia. Item subdiaconatus non fuit semper ordo sacer; ergo illi secundum se non est connaturalis haec obligatio. Item, si haec obligatio sequitur ex vi sacri ordinis, quo sacratior est ordo, deberet ex illo sequi major obligatio, seu ad majorem orationem; non autem ita est, neque enim diaconatus novam obligationem recitandi secum affert, et sic de presbyterio et episcopatu.

5. Secunda ratio. — Praeterea, dubitari non potest quin institutio canonicarum horarum ecclesiastica sit; ergo praeceptum, de tali materia datum, ecclesiasticum etiam erit. Res- pondebunt esse ecclesiasticum quoad determinationem; secundum se autem et in genere divinum. Sed contra: ergo saltem in illa determinatione certum est posse Papam dispensare, quod etiam auctores contrariae sententiae non negant. Ponamus ergo clericum aliquem dispensatum esse a Papa simpliciter in hac obligatione, quatenus ecclesiastica est, et relictum cum sola obligatione naturali, et inquiramus ad quid ille teneatur. Certe sine probabilitate dicitur teneri ad septies in die orandum; tum quia, licet David dixerit se ita fecisse, non explicuit nobis naturale jus, sed consuetudinem suam narravit, alias dicere quis posset etiam reges illa lege teneri; tum etiam quia probabile est non semper in Ecclesia fuisse morem septem horas recitandi, sed successu temporis crevisse , et consummatum fuisse per hanc constitutionem.

6. Eadem ratio premitur. — Secundo, dici non potest cum fundamento, hujusmodi clericum jure divino teneri ad recitandum aliquid quotidie, quia nulla certa ratione potest tanta determinatio fieri ex solo jure naturae. Nam, licet fateamur hunc clericum specialius ad laudandum Deum obligari ratione sui status, tamen quod teneatur ex vi juris divini ad recitandum aliquid quotidie ex illa speciali obligatione, non video quali speciali ratione suaderi possit. Addo quod, licet abstrahamus a circumstantia temporis aut frequentise, solumque dicamus hunc clericum ex vi juris divini teneri ad dicendum aliquod divinum officium, non satis intelligitur quo sensu dicatur, nec etiam quomodo ad praxim applicari possit, ablata obligatione juris ecclesiastici. Cur enim non satisfaciet ille clericus naturali obligationi, recitando aliquoties Orationem Dominicam, vel rosarium, aut aliquid hujusmodi? Quod si dicatur haec comprehendi sub nomine divini officii, interrogabo ulterius cur non satisfaciat, quamvis non recitet secundum aliquam formulam verborum praescriptam, sed tantum juxta devotionem suam pro Ecclesia et proximis deprecando? Quod si hoc etiam concedatur, et ommis oratio vocalis dicatur comprehendi nomine divini officii late sumpti, prout ex naturali jure postulari potest, urgebo rursus, interrogando cur idem non satisfaceret, si mente tantum Deum saepius laudaret et deprecaretur ? Namn, seclusa injunctione et quasi delegatione Ecclesiae, non tenetur in persona ejusdem Ecclesiae orare, sed ad summum privata oratione magis Deum colere, et pro Ecclesia intercedere, quod munus per orationem mentalem suffticienter expletur. Denique si hi sacri ordines considerentur, prout ex divino jure ad aliquos actus externos divini cultus per se primo ordinantur, non videntur per se ordinari ad orationem, quatenus est actus distinctus a sacrificio; sed sacerdotium per se primo ordinatur ad sacrificium, diaconatus et subdiaconatus etiam determinantur ad sua ministeria in ordine ad illud sacrificium; et distincta a recitatione divini officii ; haec ergo obligatio, etiam in communi, et ad orationem vocalem, non videtur satis haberi ex jure divino.

7. Secunda assertio es jure divino clericos solum decet maaime horas recitare, ecclesiastico vero obligantur ea preecepto, non solum ad determinationem temporis et modi, sed ad substantium cjus. — Dico ergo ministerium hoc recitandi horas canonicas, habere quamdam magnam decentiam respectu talium clericorum ex divino jure, propriam tamen obligationem praecepti non solum quoad determinationem temporis aut modi, sed etiam quoad substantiam ejus, ex ecclesiastico praecepto manare. Priorem partem suadent sufficienter priores auctores, quorum opimnio fortasse in hoc sensu explicari potest; posteriorem vero partem probant omnia, quae diximus. Dubitari autem solet an hoc praeceptum in jure canonico habeatur expressum. Canonistae affirmant, afferuntquae tria decreta, c. Presbyter, d. 91, quod etiam habetur inc. 1 de Celebr. Miss., et c. Si quis presbyter, d. 92; sed imprimis hoc ultimum caput nihil probat de recitatione privata ex vi ordinationis, quia non solum dicit : S quis presbyter aut diaconus, sed addit, vel quilibet clericus, sub qua voce etiam clericos minores comprehendit ; non ergo loquitur de clerico, ut clericus est, sed ut ecclesie deputatus est, ut statim addit. Unde non solum praecipit recitare, sed convenire ad Ecclesiam ad psallendi officium ; loquitur ergo de obligatione ad chorum, quae nascitur ex beneficio, non ex sola ordinatione.

8. An sit de jure ecclesiastico empresso diaconi et subdiaconi obligatio ad horas canonicas. —u aliis vero duobus decretis (quae in re unum sunt), imprimis non est sermo de diacono et subdiacono, atque ita de illis non erit expressum praeceptum in jure. hespondent Glossae, Panor. et alii nomine presbyteri comprehendi ibi diaconum et subdiaconum; nam interdum dicunt accipi in jure hoc mo- do; nam in c. 2 de Cohab. cler. et mulier., sic dicitur : Sà quisquam sacerdotum, id. est, presbyter, diaconus et subdiaconus. etc. Verumtamen haec ipsa interpretatio ostendit nón esse hoc praeceptum, quoad diaconum, et subdiaconum, satis in jure expressum, quia nullum jus est quod illam expositionem sequi nos cogat ; imo neque in jure fundari potest, tum quia in dict. c. 2 non ponitur nomen presbyteri, sed sacerdotis, quod de se ampliorem significationem habet; dicitur enim sacerdos quasi dans sacra, vel faciens, quod cum aliqua proprietate convenit diacono et subdiacono, et aliquando specialius commodatur sacerdoti et diacono, excluso subdiacono, ut in c. Unico, d. 52, et interdum per antonomasiam tribuitur Episcopo, c. Legimus, d. 93; nomen autem presbyteri, licet ab setate sumptum sit, usu Scripturae et Ecclesiae impositum est ad significandum aliquid majus diacono, teste Hieronymo, Epist. 85 ad Evagrium, c. Legimus, d. 63; neque in jure canonico invenitur (quod sciam) in alia generali significatione. Adde necessarium fuisse, in d. c. 2 de Cohabit. cler., etc., addi expresse illam declarationem, ut lex illa, quae poenalis erat, posset ita extendi; at vero in d. c. Presbyter, non fit talis declaratio; et licet lex poenalis non sit, tamen si in ea imponitur haec obligatio, onerosa est, et ita non esset extendenda. Eo vel maxime quod ex illo videtur colligi contraria restrictio, quatenus praecipit presbytero ut jejunus maneat tempore competenti, utique ut possit, si necesse sit, sacrificium facere.

9. Tertia assertio: de diacono et subdiacono mullum est praeceptum in jure eapressum, sed consuetudine extensum. — Quapropter de diacono et subdiacono, alii fatentur non esse hoc praeceptum in jure expressum, sed consuetudine extensum esse, vel ita declaratum. Tenet Navar., de Orat., c. 7, u. 2, quem sequitur Azor, tom. 1, lib. 1, c. 5, estque probabilis opinio, nam immemoralis consuetudo ad hoc praeceptum inducendum sufficit; quod autem sit talis consuetudo, dubitari non potest. Imo de presbytero posset quispiam dubitare, quia illud caput non videtur satis expresse loqui de presbytero ratione solius ordinis, nam loquitur de presbytero parochiali alicujus ecclesiae : ideo enim illi praecipit ut curet officium canonicum in ecclesia compleri, per se, vel per scholares, et ut jejunus eat ad opus rurale, ut postea, si opus sit, aliis obligationibus satisfaciat. Deinde non videtur lo- qui de recitatione privata, nam apud Gratianum sic habetur: Presbyter mane matutinali offi cio expleto. pensum servitutis sue canendo Primam, Tertiam, Seatam, Nonamn persolval; canere autem non est private recitare ; nihilominus probabilius est, in illis primis verbis sermonem esse de recitatione privata, quia ibi datur facultas anticipandi horas diurnas tanto tempore , ut non videatur verisimile dari pro publica recitatione, sed pro privata. Unde in c. 1 de Celeb. Miss. omittitur verbum canendo, et additur Vespera, inter eas horas, quae summo mane anticipari possunt, quae hora in alio textu omittitur; non est autem verisimile Vesperam tam mature dici posse in choro, praesertim quia statim subjungit, ut postea horis competentibus publice dicatur officium ; ergo prius de recitatione privata sermo fuerat. Manifeste ergo supponitur in illo textu teneri presbyterum ad solvendum pensum horarum canonicarum, per se privatim solvendum, etiam anticipando tempus, si necessitas urgeat, licet per alios horae sint in choro publice dicendae. Atque ita etiam constat haberi ibi rationem hujus obligationis ex vi presbyterii, et non tamen ratione officii, seu beneficii ; verum est tantum ibi non condi hoc jus, sed potius supponi ex traditione et consuetudine antiqua. Et hoc modo meminit hujus obligationis, et de omnibus clericis in sacris constitutis , Conc. Bas., sess. 21, sub titulo : Qualiter extra chorum hore canonice dicendee sint, dicens: Quoscumque alibi beneficiatos, seu in sacris constitutos, cum ad horas canenicas teneantur, admonet hec S. Synodus, etc.

10. Quarta assertio : clerici in minoribus non tenentur ad horas canonicas dicendas. — Secundo dicendum de clericis in minoribus constitutis, de quibus communis resolutio est, non teneri ad horas canonicas dicendas. Ita docent Sot., lib. 5 de Just., q. 5, art. 3; Med., tract. de Orat., q. 7; Ledes., in 4, p. 2, q. 16, art. 4, dub. 6; Navar., de Orat., c. T, n. 12 et 13; Turrec., in princ. d. 91, q. 3; et Archid., in cap. $2 quis presbyter, d. 92; Palud., in 4, d. 9, q. 5. Et ratio a priori est, quia isti non tenentur jure divino, neque ecclesiastico scripto, neque consuetudine ; ergo nullo titulo tenentur. Prima pars antecedentis a fortiori probatur ex dictis de clericis in sacris ; nam illorum ordinatio magis sacra est ; si ergo jure naturali non sequitur ad illam talis obligatio, multo minus sequetur ex inferioribus ordinibus; et haec ratio probat de jure canonico scripto, suppositis quae diximus de diacono et subdiacono. De consuetudine vero statim dicemus.

11. Refutantur canonista dum asserunt hanc obligationem de jure divino. — Oportet enim advertere aliquos canonistas consequenter sentire teneri hos clericos ex jure divino ad officium divinum recitandum. Indicat Glos., in d. c. Si quis presbyter, dicens, quemlibet clericum teneriad hoc ; et Innoc., in c. 1 deCeleb. Miss., dicens: Quilibet clericus etiam in non sacris constitutus omni die debet officia divina, cel dicere, vel audire. Ubi etiam Panor., n. 6, ait ex vi juris divini, imo et humani, teneri hos clericos ad dicendum ofticium, quia etiam per ordines minores assumitur quis in sortem Domini, et transfert se in Deum et Ecclesiam, c. Clericus, c. Cui portio, 12, q. 1, et nihilominus subjungit, contrarium habere generalem consuetudinem, quae (inquit) ut credo, non dicentes excusat. In quo certe non sibi constat , nam si consuetudo est contra jus divinum, quomodo excusat? Praesertim quia oporteret tale jus naturale esse. Praeterea haec consuetudo neque contra jus humanum esse potest. Aut enim hoc jus est scriptum, et hoc non, quia nullibi invenitur ; aut cst jus introductum consuetudine, et ita est repugnantia , si intelligantur consuetudines esse simul. Si autem supponatur consuetudinem aliam aliquando fuisse, nunc vero esse per contrariam consuetudinem ablatam, id certe parum ad causam refert, et illud de antiquiori consuetudine sine fundamento et probatione asseritur.

12. Probatur assertio, et jura supra posita explamantur. — Opinio ergo illa de jure divino vel humano scripto improbabilis est, quia nullum prorsus habet fundamentum. Unde cum constet consuetudinem non obligare hos clericos, aperte etiam convincitur esse improbabile hoc onus illis imponere. Et fortasse Glossa illa non loquitur de quolibet clerico in minoribus, sed solum intendit quemlibet teneri, etsi non sit alicui ecclesiae deputatus; intelligere autem deberet tunc teneri, quando sufficienter ordinatus est. Innocentius autem cum loquatur sub disjunctione dicere vel audire, non potest loqui de hac obligatione; nescio tamen ubi aliam invenerit, nisi fortasse per verbum debet, non obligationem, sed decentiam quamdam indicare voluerit. Melius Hostiensis ibi pro regula statuit, hos clericos minores non teneri, nisi beneficium ecclesiasticum habeant: et eamdem tradit Ar- chid., in d. cap. Si quis preslyter , illlamque esse communiter receptam dixit Panormitanus supra. Denique Concilium Basil. supra illam amplexum est, quia solum beneficiatos aut clericos in sacris nominat, loquitur autem de secularibus clericis.

13. Objici vero potest cap. Dolentes, de Celeb. Miss. ibi: Nen solum quidam minores clerici , etc. Verumtamen particula minores non sumitur ibi absolute, ut sic dicam, sed comparative ad Praelatos, et ita comprehendit etiam etiam clericos in sacris. Qui sensus patet ex verbis, Dolentes referimus, quod non solum quidam minores clerici, verum etiam aliqui ecclesiarun Prelati, etc. Praceptum ergo, quod in fine illius textus ponitur, dicendi officium divinum , non datur ibi de exercitio actus, ut sic dicam, sed de modo seu specificatione, id est, ut studiose et devote dicatur, ut supra circa chorum explicatum est, et infra applicabitur ad recitationem privatam. Nulli ergo clerico imponitur ibi obligatio, qui antea illam non haberet; unde si velimus particulam illam, minores, extendere etiam ad illos clericos qui in sacris non sunt, intelligi debet de illis qui, ratione beneficii, poterant esse obligati, sicut etiam intelligitur d. c. Si quis presbyter, dum addit, vel quilibet clericus, nam statim etiam addit limitationem, ecclesig deputatus, ut supra explicuimus circa recitationem in choro, de qua ibi sermo est.

14. Clerici in minoribus non tenentur ez praecepto ad dicendum quidquam, et opposita sententia rejicitur. — Quaeri autem circa hos clericos solet, esto non teneantur ad dicendas horas canonicas, teneanturne aliquid aliud ex praecepto recitare. Quidam dicunt teneri ex vi juris divini, licet quid orandum sit, prudenti eorum arbitrio relinquant. Fundant autem obligationem, vel in debito divini cultus, cui sunt specialiter destinati, vel in gratitudine ad Ecclesiam, quae ministros suos illos constituit. Tenent a fortiori Canonistae supra citati; et inclinat Paludanus dicens, quia divino cultui ascribuntur, ad aliquid amplius teneri, quam laicos; et quia gaudent privilegio clericali, teneri ad recompensandum aliquo servitio; idem habet Sylvester supra. Sed hoc rejiciunt Sot. et Med. supra, et merito, quia obligatio naturalis juris imponenda non est sine cogente ratione; illa vero nulla est, nam communiter ministrando in suis muneribus poterunt se ostendere et cultores Dei speciali modo, et gratos Ecclesiae, et multis aliis modis potest cultus exhiberi, et gratitudo ostendi, quando ejus occasio occurrerit. Denique si isti clerici minores beneficium habeant, ratione illius tenentur ad horas canonicas, ut infra dicemus; si vero beneficium non habent, et actu inserviunt Ecclesiae in propriis muneribus, necessario habent adjunctum aliquem proprium cultum Dei, et assistere debent aliquibus divinis officiis : ergo non est, ex natura rei, unde obligentur ad specialem precationem. Si vero sint omnino remoti a ministeriis Ecclesiae, et tanquam laici se gerant, jam non sunt proxime divino cultui dicati, et ideo pro tunc ad nihil speciale obligantur. Unde tunc fori privilegio non gaudent, juxta Trid., sess.22, cap. 6, de Reform.

15. Nec tenentur ad officium B. Virginis, nec ad Psalmos poenitentie, vel graduales, nec sub hac obligatione eos potest Episcopus ordinare. — Alii dicunt hos clericos ex consuetudine teneri ad dicendum parvum officium Virginis, vel septem Psalmos poenitentales, vel quindecim graduales, si tantum sit clericus primae tonsurae. Ita refert Paludanus supra, dicit tamen illud non esse authenticum. Soto etiam simpliciter negat esse talem consuetudinem vel obligationem , imo negat Episcopum posse illam imponere. Non tamen negat Soto (ut aliqui ei imponere videntur) quin possit talis consuetudo introduci; cur enim non posset, cum actio sit honesta, et non nimis gravis, neque illi statui dissentanea? Atque ita docent Med., Ledes. et alii. Imo Navar. dubitat an alicubi sit talis consuetudo; fatetur tamen generaliter et ordinarie non esse; fatetur etiam cum Soto, non posse Episcopum sua auctoritate hujusmodi clericos jam ordinatos obligare ad illas preces recitandas, posse tamen eos non ordinare, nisi prius talem obligationem acceptent, ad quam postea tenebuntur ratione pacti. Mihi tamen non videtur justa conditio, neque posse Episcopum sua auctoritate adjungere hoc perpetuum onus suae ordinationi, sed hoc pertinere ad Pontificem, quia est nimis gravis conditio. Secus vero esset, si tanium praeciperet ter vel quater haec recitare, vel aliquid simile, quod moderatum sit, et ab illa actione non alienum. Ubi autem fuerit consuetudine introducta talis obligatio, poterit Episcopus ad illius observationem cogere; nam hoc ad illius munus spectat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16