Caput 17
Caput 17
An religiosi professi teneantur horas canonicas recitare, etiamsi in sacris ordinati non sint?
CAPUT XVII. AN RELIGIOSI PROFESSI TENEANTUR HORAS CANONICAS RECITARE, ETIAMSI IN SACRIS ORDINATI NON SINT?
1. Supponitur primo ex vi religiose professionis non sequi ex natura rei obligationem dicendi horas canonicas. — Primo suppono ex vi religiosae professionis in genere non sequi ex natura rei, vel divino jure, obligationem dicendi horas canonicas, etiam supposita earum institutione in Ecclesia. Hoc certum est, quia protessio religiosa per se, et ex necessitate, non ordinatur ad hoc ministerium, sed ad perfectionem, quae sine hoc medio potest per alia comparari. Item quia professio tantum obligat ad tria vota juxta regulam, fieri autem potest ut hoc medium non contineatur in regula. Neque invenitur aliqua lex ecclesiastica quae ad hoc obliget omnes religiosos, vel omnes religiones. Imo neque est universalis consuetudo, nam quaedam sunt non deputatae ad chorum, quae non assumunt hanc peculiarem obligationem, quia vel sunt religiones laicorum, tantum ad corporalia opera misericordiae deputatae, ut sunt aliqui hospitalarn; vel sunt religiones militares, quae, ut tales sunt ( id est, quoad milites), non inducunt hanc obligationem, quia non profitentur ad chorum, sed ad militiam, ut bene Navar., d. cap. 7, n. 21; unde solent per suas constitutiones ad quasdam orationes obligari, cujus obligationis modus erit juxta modum regulae. Item sunt religiones clericorum ad alias spirituales actiones, et studia, vel contemplationem extra chorum ordinatae, quae illud peculiare onus non assumunt, donec religiosi sint in sacris ordinati ; de his ergo religiosis non est disputatio, quia certum est eos non teneri, ut afortiori ex dicendis patebit.
2. Prima assertio : in religionibus que ea vi sui status chorum profitentur, nec noviti, nec laici obligantur ad officium recitandum.— Quaestio ergo est de religionibus, quae ex vi sui status chorum profitentur, et ad illum in communi obligantur, ut in superioribus declaratum est. Inquirimus autem an religiosus non ordinatus in sacris, qui in choro non recitavit, teneatur private has horas canonicas dicere. Et de his est communis et recepta sententia affirmans eos teneri. Ita doceni auctores citati in cap. praeced. Non comprehenduntur novitii sub hac lege, quia revera reli- giosi non sunt, neque in onerosis sub illa voce comprehenduntur. Et quod caput est, nulla est lex vel consuetudo quae illos obliect; et ita sentiunt citati Doctores, excepto Paludano, quia gaudent, inquit, privilegio clericorum, et aliquibus privilegiis religiosorum, et ex eorum redditibus vel eleemosynis vivunt. Sed haec nimis remota sunt ad inferendam illam obligationem; sufficit enim ad illos effectus, quod sint in via ad professionem. et quod voluntarie subjiciantur ordini, et actionibus religionis sub disciplina religiosa. Deinde non comprehenduntur sub ea regula religiosi talium religionum, qui laici, seu conversi dicuntur, etiamsi professionem solemnem faciant, quod omnes fatentur; quia isti non sunt ad chorum deputati. Paludanus autem, Anton. et alii, quos Sylvester sequitur, q. 2, dicunt hos teneri ad recitandum aliquid loco horarum canonicarum, quia aluntur eleemosynis laicorum, quibus aliquo modo recompensare tenentur. Verumtamen si intelligant teneri ex regula, erit verum juxta modum et exigentiam regulae; unde si regula alias non obligat ad culpam, neque in hoc oblgabit, nisi specialiter id exprimat, ut per se constat. Si vero intelligant teneri ex jure communi, vel ex consuetudine, id non admittimus, quia jus nullum invenitur, nec de consuetudine constat, imo contrarium testantur communiter Doctores, Sylvest., Anton., Soto supra, et Navar., cap. 7, ubi, num. 21, idem affirmat de monialibus conversis; nam de monialibus professis ad chorum, idem quod de monachis similiter professis affirmandum est, ut etiam docet Turrecr., dicta d. 91, in principio art. 10; et moderni communiter sequuntur.
3. Prima sententia, astruens religiosos professos oHigari ad horas dicendas ex divino jure naturali pertinente ad divinum cultum, progonitur et impugnatur. — Difticultas ergo semper est, quo jure vel ratione obligentur isti religiosi professi ad horas dicendas. Quidam dicunt obligari ex divino jure naturali pertinente ad divinum cultum, et religionem, quia sunt ad hunc cultum peculiariter dicati per professionem. Sed hoc fundamentum insufficiens est, quia cultus Dei latissime patet, et multis ahis modis potest exhiberi. Et potissime, quia licet religiosus profiteatur vivere secundum regulam, non tamen imponit sibi necessariam obligationem ad determinatas actiones cultus divini, nisi quatenus illas expresse vovet, vel per regulam stricte praeci- piuntur, vel per Praelatum; haec autem actio recitandi, neque expresse vovetur, neque in regula specialiter praecipitur, ut supponimus, nec etiam praeceptum Praelati nunc consideratur; agimus enim de permanente et legali obligatione; ergo.
4. Secunda sententia, hanc obligationem esse ez naturali lege justitie respectu chrisani populi, item impugnatur.— Impugnatur secundo.— Alii dicunt hanc obligationem esse ex naturali lege justitiae, respectu christiani populi. Nam hi religiosi, qui in ordine ad chorum professionem emittunt, ad hoc instituuntur ab Ecclesia et approbantur, ut sint ministri ejus al orandum suo nomine pro ipsa, et propter hanc causam aluntur a christiano populo. Ita fere Navar., d. c. 7, $ 4, ex D. Anton., d. c. 4, $1; et Palud., ubi supra. Sed haec origo hujus obligationis fere est tam incerta, sicut praecedens, quia religiosi non aluntur a populo propter hanc vel illam determinatam actionem vitae religiosae, sed simpliciter ut in tali statu perfectionis vivant ; inde autem non obligantur rigorose et ex praecepto ad alias actiones suae professionis in particulari; ergo neque ad istam. Item non aluntur quasi ex pacto justitiae, et per modum stipendii, sed vel per modum eleemosynae, vel absolutae donationis, nisi forte quando in ipsa donatione vel fundatione peculiaris conditio, vel actio in pactum deducitur ; nunquam autem solet recitatio horarum canonicarum hoc modo deduci in pactum. Praeterea, Ecclesia approbans instituta religionis, per hoc non imponit ei specialem obligationem ad boc ministerium, potius quam ad alias actiones religiosas, sed tantum approbat vel acceptat voluntariam obligationem, quam ipsi in sua professione assumunt ; si ergo in illa voluntaria obligatione non includitur haec de recitandis horis, profecto nec per institutionem Ecclesia imponitur. Denique, admisso illo fundamento, ad summum eoncluderetur esse in corpore religionis, seu in conventibus singulis, obligationem ad dicendas horas in choro, quam supra explicavimus, non vero quod haec obligatio descendat ad singulos qui choro non adsunt, maxime quando legitime excusantur, vel dispensantur quoad chorum.
5. Ex dictis consurgit objectio. — Occurritur objectioni.— Dicet aliquis, ex hac obhgatione ad chorum, quae est in hoc conveniu, vel corpore religioso, derivari ad singulos absentes obligationem privatim recitandi, quia illa obligatio communis non potest executioni mandari, nisi per singulos, et ideo in his qui absunt, quasi commutatur recitatio chori in privatam, et veluti sub hoc onere excusantur. Sed contra, nam potius hinc augetur difficultas, quia diximus supra, quod licet conventus teneatur ad chorum, singuli non obligantur ex vi praecepti, sed ex communi obligatione regulae, aut ordinis religiosi, nisi in casu, quod per Praelatum major obligatio aliquibus imponatur ; ergo ex illa obligatione non potest obligatio praecepti de recitatione privata descendere ad singulos absentes a choro, nec ad illos qui in choro sine ulla attentione recitarunt. Unde illa commutatio, praeterquam quod sine probatione asseritur, et ideo incerta est, nihilominus licet admittatur, non inducet obligationem ex praecepto, sed ad summum ex regula, quia subrogatum sapit naturam ejus, cujus loco subrogatur.
6. Secunda assertio : obligatio religiosorum professorum ad recitandwn officium divinum fundatur in consuetudine prescripta. — Addendum ergo necessario est, hanc obligationem fundari in consuetudine praescripta, ut docuit Cajetan., verb. Hore Canonice ; Medin., in sua Instructione, c. 14; Sot. et al communiter. Estque hoc sufficiens fundamentum, quia de consuetudine fere omnes testantur, et materia gravis est, et ex modo consuetudinis constat esse acceptatam ut necessariam ad implendum debitum in illo statu. Ita fere Sylvest., verb. Hora, quaest. 2, et ibi alii Summistae; Navar., d. cap. de Orat.; Durand., lib. 3 de Ritib., cap. 22, num. 5; Panor. et alii Canonistae, in c. Zicet, de Voto, et inc. 1de Celebr. Missar., et in Clem. 1, eod., et in cap. ult., 4. 92; ac denique Palud., Anton., et alii supra citati in obligatione asserenda conveniunt, saltem ex fundamento consuetudinis, licet in aliis non consentiant. Solum invenio Aragon., in 2. 2, q. 83, a. 11, dub. 4, qui indicat hanc obligationem non esse tam rigorosam, sicut in clericis in sacris; unde ait non peccare mortaliter monachum professum ad chorum, semel aut iterum divinum officium omittendo; et refert Medinam, in Cod. de Orat., q. 7, absolute dicentem monachos non teneri. At ille solum addit non teneri ex vi professionis, sed vel ratione regulae, si hoc praecipiat, vel ratione consuetudinis, si in religione talis sit; in quo ultimo verbo videtur de consuetudine dubitare. De qua (quod mirum est) expressius dubitat Cajetanus dicens : De qua nihil scio, quem sequitur Armil., n. 4; sed in re tam gravi non videtur tutum hanc licentiam dare religiosis, et januam aperire, ut excusationes chori quaerant, et simul officia omittant contra communem consuetudiuem valde pertinentem ad munus talium religionum. Et praeterea, quia vel consuetudo talis est, ut aeequivaleat praecepto recitandi horas canonicas, vel non est hujusmodi : inter haec enim medium non potest reperiri. Si autem primum affirmetur, sequitur peccare mortaliter monachum professum, qui semel officium totum omittit, vel notabilem partem ejus, quia illa est materia gravis, ut omnes fatentur respectu clerici in sacris, et infra dicemus. Nec potest intelligi quod respectu unius sit gravis, et non respectu alterius, cum praeceptum ejusdem virtutis et rationis sit, et consuetudine sit etiam introductum in clericis in sacris, saltem infra presbyteros. Si autem illa rehgiosorum consuetudo nondum praeceptum induxit, profecto non peccabit mortaliter talis religiosus, etiamsi crebro et longo tempore officium negligenter omittat, quia non agit contra praeceptum. At tunc excusare ilIum non audet ipse Aragonius, quia judicio et consensu bonorum et sapientum virorum non excusatur, ut recte dicit; ergo oportet ut fateantur hac consuetudine esse introductum praeceptum obligans religiosos ad recitandas horas canonicas ; ergo illud praeceptum obligat eos ad recitandas illas quotidie; tum quia per talem consuetudinem introductum est; tum etiam quia est introductum ad instar praecepti clericorum; tum etiam quia non potest moraliter aliud tempus, neque alia frequentia recitandi ex vi illius praecepti determinari; ergo inducit hac lex aequalem obligationem in monachis professis, et in clericis in sacris. 2
7. Objectio. — Solutio, religiosum iransiatum ad fratres laicos, non teneri recitare officium diviuum. — Sed objicit Aragon., quia si Monachus professus ad chorum, transferatur ad statum conversorum, seu fratrum laicorum, co ipso non tenetur recitare horas canonicas; ergo signum est neque antea fuisse obligatum. Probatur consequentia, quia sola praelati voluntas est sufficiens ad faciendam illam mutationem ; non esset autem sufficiens ad tollendam obligationem praecepti. Respondetur negando consequentiam, quia, licet praelatus non posset auferre obligationem, manente fundamento ejus, tamen, si posset auferre fundamentum, ablato illo auferret etiam obligationem. Sicut si clericus in minoribus habeat beneficium, non potest episcopus illum liberare onere recitandi pro suo arbitrio; si tamen aliquo justo titulo possit auferre beneficium, illo ablato, consequenter etiam auferet onus. Tantum ergo probat illud argumentum, fundamentum hujus obligationis in monacho non esse nudam professionem, nam haec eadem manet in tali persona, sed esse professionem cum tali munere, seu deputatione ad chorum, adjuncta consuetudine, quae utramque conditionem ad obligationem requirit.
8. Alia consurgit objectio. — Resolvitur. — Dices : ergo si talis monachus alias deputatus ad chorum, et nondum in sacris ordinatus a Papa dispensetur, ut in saeculo vivat, jam non tenebitur officium recitare, quia extra chorunm factus est. Consequens est falsum, quia ille non liberatur alis oneribus religionis, quae extra claustra potest implere, nisi in eis specialiter dispensatus sit. Respondeo, simpliciter negafido sequelam, quia licet ille sit separatus ab actuali usu chori, semper manet in statu religiosi professi ad chorum; et ideo non est similis ratio, quia in hoc non fuit ablatum fundamentum obligationis, quae non consistit in usu, sed in statu. Distinguunt tamen aliqui de dispensatione perpetua, vel temporali. Et in temporali fatentur procedere rationem factam, non vero in perpetua, quia omnino liberatur a choro, cum liberetur perpetuo ab usu ejus. Sed contrarium credo esse securius et probabilius. Quia licet dispensatio manendi perpetuo in saeculo consequenter hberet ab usu chori, non ideo facit mutationem in statu religiosi clerici in religiosum laicum, cui statui annexa est obligatio dicendi officium ex consuetudine. Unde si ipsa religio vel Generalis ejus dispensaret (supposita potestate) cum aliquo religioso hujusmodi, ut nunquam iret ad chorum, nihilominus obligatus maneret ad officium dicendum. Quod autem per illam dispensationem Papsae non fiat mutatio in praedicto statu, potest a signo colligi ex habitu et corona; nam si ille religiosus maneat in saeculo, retento habitu, non assumet habitum laicorum, etiamsi discinctus sit, neque deponet capitis coronam. Item si Pontifex revocet dispensationem, ille redibit ad religionem in statu choristarum, et non laicorum ; ergo dispensatio non fecit mutationem in statu; ergo neque abstulit obligationem recitandi, nisi hoc in ipsamet dispensatione fuerit expressum.
9. Multo magis obligatur apostata, et ad triremes damnatus , si potest. — Et hinca fortiori sequitur hujusmodi religiosum, si fagitivus sit, non liberari ad hoc onere propter fugam , quamdiu extra monasterium vivit, quia non debet commodum ex sua iniquitate reportare, et quia semper retinet fundamentum obligationis, et de se obligatus est ad servandam consuetudinem talium religiosorum, quam potest observare etiam extra claustra, ut bene notavit Navar., d. cap. 7, num. 19 et 20, qui addit, idem judicandum esse de religioso per sententiam ejecto. Et merito (quicquid dicat Sot., dict. artic. 3), quia eadem ratio obligationis in eo manet, etiamsi sit ad triremes damnatus ; semper enim manet religiosus talis status; et ideo licet pro tunc sit impeditus ab usu chori, tenetur recitare, si commode potest. Sed de hoc puncto late et ex professo dicemus, t. 4 de Relig., tr. 8.
On this page