Caput 18
Caput 18
Utrum clerici beneficium habentes teneantur ad horas canonicas recitandas
1. Beneficium ecclesinsticum secum affert obligationem recitandi horas canonicas, licet nullus alus titulus antercedat. — CGeneralis regula est, beneficium ecclesiasticum secum afferre hanc obligationem , etiamsi perscna, quae illud habet, religiosa non sit, neque ordinata in sacris. Ita docent omnes. Soletque probari primo ex c. Si quis presbyter, d. 92, ibi: Vel quilibet clericus ecclesiee deputatus. Wud enim decretum licet non sit Martini Papae, ut a Gratiano inscribitur, sed ex collectis a Martno, Bracharensi Episcopo, ubi est LXIHI, creditur sumptum ex Conc. Tolet. I, cap. 5. Verum est tamen in illo Concilio non dici: Si ad quotidianum psallendi officium maLtutinis, vel vespertinis horis ad ecclesiam non convenerit, etc., sed: Ad ecclesiam ad sacrificiun quotidianum non accesserit, etc. Ubi in rigore de solo sacrificio Missae videtur esse sermo : in alio vero decreto extensum est vel declaratum, etiam de sacrificio laudis, quod per horas canonicas Deo offertur. À quo autem vel qua auctoritate illa declaratio et verborum mutatio facta sit , mihli non constat ; utcunque tamen sit, decretum illud, prout apud Gratianum habetur, pro lege ab omnibus suscipitur. Adhuc tamen responderi potest . ibi esse sermonem de obligatione assistendi , vel canendi in choro. Sed ex una altera illata est ; nam si in choro non impletur, saltem privatim idem officium dicendum est. Probat etiam hanc obligationem Navar. ex c. Quod a te, et c. Diversis , de Cleric. conjug., ubi clerici conjugati inepti censentur ad beneficia ecclesiastica retinenda, quia non possunt Deo et saeculo convenienter deservire; nam haec ratio supponit cos ratione beneficii esse obligatos ad divina officia persolvenda. Sed illa jura apud me non cogunt, tum quia ex generali obligatione ministrandi, vel serviendi in ecciesia , non infertur particularis dicendi officium divinum ; tum etiam quia clericus conjugatus non est moraliter impeditus ad privatim recitandum officium divinum. Expressius hoc probatur ex Concil. Later., sub Leon. X, sess. 9, in Bulla reformationis, sub titulo, Befornmationes curie, S Statuimus, ubi privat fructibus beneficiorum eos, qui divinum officium non dicunt, et non est lex pure poenalis, ut constat ; ergo supponit illam esse gravem culpam, quod etiam significant lla verba : Eos tanguamn injuste perceptos ; eiilla: Si in simili negligentia contumaciter permanserit, etc. Quae verba plane significant, illam esse gravem culpam , ac subinde contrarium actum esse praeceptum. Illamque Constitutionem confirmavit et auxit Pius V, Constit. sua 138, in Bull. Rom., ut infra latius videbimus.
2. Prima sententia, hanc obligationem esse de jure nature et positivo. — Dubitari autem solet an haec obligatio sit non solum de jure positivo, sed etiam de jure naturali. Multi enim censent esse de jure naturae. Ita Ulrichus, quem refert et sequitur Turrecr., dist. 9I, in princ., q. 5; et indicat Anton., 3 p.,tit. 19,0. 4 S S1, et sequitur Navar., c. T, de Orai., n. 9; Durand., lib. 3 de Bitib., c.99, qui citat Glossam pragmaticae sanctionis, $1; et Cajetan., verb. Hore ,Canonice, qui non expresse id affirmat, sed quatenus asserit teneri clericum beneficiatum ad horas dicendas ratione stipendii, quod per beneficium datur ; obligatio autem, quae ex stipendio nascitur, naturalis justitiae est. Atque hoc modo potest pro hac sententia referri Tabien., verb. Hora, q. 1 et 15. BRosel. n.13; Armil. n 11; et Soto, lib. 10 de Just., q. 5, art. 3, et al. Fundamentum ergo hujus sententiae est, quia beneficium datur propter officium, juxta cap. ult. de Rescript., in n. 6, et c. Cum secundum, de Praeb. ; qui autem officium non implet, injuste accipit emolumentum beneficii, cap. $7 quis sacerdotum , et c. Eos autem, d. 81. Hoc autem jus naturale est, ut mercenarius, qui non servit, stipendium non recipiat ; ergo etiam e contrario, qui accipit stipendium, jure naturae obligatur ad opus implendum ; ergo eodem jure naturae obligatur quilibet clericus, habens beneficium ecclesiasticum, ad divinum officium dicendum.
3. Impugnatur quatenus levi nititur fundamento. — Haec vero sententia videtur in suo discursu committere defectum supra notatum, ex genere speciem aftirmative colligendo; cum enim dicitur beneficium dari propter officium , sub nomine officii comprehenditur quodlibet spirituale ministerium, seu servitium Ecclesiae vel fidelium, sub quo officio multa alia includuntur praeter recitationem horarum canonicarum, ut ministratio sacramentorum, praedicatio verbi Dei, ministerium altaris, spirituale regimen Ecclesiae, et similia. Ergo possunt dari beneficia propter alia officia, praeter horas canonicas; ergo saltem in illis non habebit locum haec obligatio. Imo, ut supra vidimus, aliqui probabiliter censent canonicos, vcl dignitatem habentes, assistentes, et non cantantes in choro, satisfacere obligationi officii propter quod accipiunt beneficium, et stipendium etiam distributionum; ergo ex vi naturalis justitiae non obligarentur in rigore ad dicendum officium, nisi alio speciali praecepto obligatio imponeretur.
4. Haec obligatio cuilibet beneficio ecclesiasLico ex iustitulione Hoclesie anneua est, quamvis alia sit imposita. — Nihilominus dicendum est, hoc officium recitandi horas canonicas, tale esse, talique modo ab Ecclesia institutum et acceptum, ut cuilibet beneficio ecclesiastico, quod per proprium titulum spiritualem confertur , annexum sit, non obstante quacumque obligatione ad aliud officium ex vi talis beneficii imposita. Itaque licet episcopatus detur propter spirituale regimen animarum, et propter verbum Dei, simul datur propter officium canonicum ; idem est de beneficio parochiali, et de quocumque alio, etiam simplici. Haec autem veritas supponitur ab omnibus allegatis anctoribus, potius quam probetur; quia ex sola rei natura probari non potest, ut argumentum factum probat, sed 1 necessaria est institutio ace voluntas Ecclesiae ; haec autem institutio in jure canonico et communi non videtur sufficienter probari, quia nullibi invenitur ita expresse proposita, et declarata, ut etiam Sot. significavit. Nihilominus ad illam probandam sufficit communis consensus et traditio Ecclesiae; videtur item mihi illam declarasse Concilium Lateran., loco proxime citato; nam postquam statuit ut beneficiati non recitantes priventur fructibus, vel si contumaces sint post legitimam admonitionem, etiam ipsis beneficiis priventur, rationem subdit: Cun propter officium detur Deneficium ; ergo intelligit et declarat propter hoc officium recitandi dari omne beneficium: nam de omnibus plane loquitur, ut ex principio illius statuti constat, dum ait: Ordinamus ut quilibet habens beneficium cum cura, vel sine cura, etc.
5. Secunda assertio : supposita praedicta institutione, obligatio est ex uaturali justitia, tia tamen reducitur ad ecclesiasticum praeceptum.—Supposita ergo hac institutione, recte infertur esse hanc obligationem ex justitia naturali, ut probant dicti auctores : si quis autem recte consideret, totum hoc tandem reducitur ad ecclesiasticum praeceptum ; ideo enim censetur dari beneficium propter hoc officium, quia Ecclesia voluit ut hoc esset quasi primum, et fundamentale officium, propter quod beneficium quodlibet datur. Et ita sentit Sylvester, verb. Zora, quaestione octava. Addit vero quod, si Ecclesia non determinasset hoc officium, ut ratione cujuslibet beneficii recitaretur, teneretur clericus beneficiatus ad recompensandum benefactoribus, quia hoc est de jure natura ; quod etiam multi canonistae supra citati docuere. Verumtamen nisi vel ex institutione ipsa beneficii, vel ex consuetudine, vel ex praecepto, et declaratione Ecclesiae constet de ministerio, et actione spirituali, aut ordinata ad spiritualia, ratione cujus datur beneficium, non possumus cum fundamento aliquam obligationem ex justitia imponere ad actionem determinatam, ratione beneficii, sed al summum erit obligatio gratitudinis, cui posset beneficiatus satisfacere per quodcumque genus orationis vocalis, aut mentalis, ut supra dicebam, vel per communia opera religionis, ut dicendo, vel audiendo Missam. Ad obligationem enim justitiae, necesse est ut formale vel virtuale pactum intercedat, quo aliquis ratione stipendu ad certam actionem obligetur ; et ideo ut ex beneficio nascatur obligatio recitandi horas caronicas, necessarium fuir, vel consuetudine, vel lege Ecclesiae esse declaratum, hoc esse officium, propter quod beneficium datur. Atque ita explicaüi sunt omnes tituli, ex quibus obligatio ad horas canonicas nascitur : sunt enim tantum tres numerati, sacer ordo, solemnis professio ad chorum, et beneficium ecclesiasticum : hos enim t:tulos, et nullum alium omnes auctores agnoscunt. Non agimus autem de peculiari obligatione, quae ex voto oriri potest, vel interdum ex hominis praecepto; nam illa non pertinet ad jus commune, de quo agimus, sed ex particulari faeto nascitur.
6. Unica difficultas contra traditam doctrinam. — Navarri sententia: teneri beneficiaLun toties dicere officium, quot habet beneficia. —Circa propositam autem regulam multa explicanda supersunt, quae in sequentibus capitibus prosequemur : nunc una tantum diffienltas expedienda est. Nam videtur sequi ex dicta regula, si unum beneficium obligat ad recitandum semel totum officium, duo beneficia obligare ut bis dicatur, et plura, ut saepius, nam proportio videtur in hoc servanda, attenta ratione justitiae. Quae difficultas petit vulgare dubium, an qui habet plura beneficia, teneatur pluries in die canonicum officium dicere, vel satisfaciat utrique aut omnibus, et justitiae, ac praecepto Ecclesisee, semel recitando: sunt enim in hoc contrariae opiniones Navar. enim, in Miscel. 60, de Orat., in eam partem inclinat, quae affirmat teneri beneficiatum toties dicere officium, quot beneficia habet ; quod etiam senserunt Guiliel. Paris., in tract. de Collat. benef. ; et Carthus., Opus. contra pluralitatem beneficiorum, art. 1 Navarrusque multa affert argumenta : summa vero eorum est, quia unumquodque beneficium per se obligat ad recitandum, et per conjunctionem in una persona non finnt unum; ergo inducunt duas obligationes; sed per unam recitationem non satisfit utrique ad aequalitatem; nec multiplicatio solutionum est impossibilis; ergo cadit sub obligationem. Sicut qui habet plures capellanias, certum numerum missarum, aut certum servitium postulantes, tenetur duplicatas missas dicere, vel duplex servitium exhibere; quod si talia sint servitia, ut sint incompatibilia, vel non detur in eis locus repetitioni, ut si obligent ad dicendum Missam quotidie per se, et non per alium, tunc non poterit quis tuta conscientia capellanias illas simul retinere, quia non potest ad aequalitatem utrique satisfacere; ergo idem cum proportione dicendum est de pluralitate beneficiorum; unde si quis tantam multitudinem beneficiorum accipiat, ut moraliter non possit toties in die officium dicere, contra justitiam et aequitatem beneficia illa tenebit. Nec satisfaciet dicendo semel per se, et toties per alios, quia ut diximus supra, et inferius etiam dicemus, hoc est onus personale, quod per alios solvi non potest.
7. Contraria sententia, que obligationes re- citandi officium divinum ad multiplicationem beneficiorum non multiplicat, prefertur. — Contraria sententia communis est, quam docuit D. Thomas, Quodlib. 1, art. 13, et secuti sunt Palud., in 4, d. 15, q. 5; Major, d. 12, q. 6; Turrecr., d. 91, in princ. ; Albert. de Ferrariis, tract. de Horis Canonicis ; et Joan. de Lignano, in Clem. 1, de Celeb. Missar., estque tam universal et indubitata consuetudine recepta, ut non possit in moralem dubitationem adduci. Ratio autem a priori est, quia licet Ecclesia praeceperit recitare officium habenti beneficium, nullibi praecepit recitare pluries idem officium habenti plura beneficia: et consuetudo sufficienter interpretatur non esse hanc mentem illius praecepti. Et declaratur a simili, quia licet Ecclesia praeceperit, ut qui habet ordinem sacrum, totum officium semel in die dicat, non ideo praecepit ut qui habet plures ordines sacros, pluries dicat otficium. Et hoc exemplum facile solvit fundamentum alterius sententiae: nam licet aliquis titulus sit sufficiens rauo obligationis, non semper multiplicatio titulorum multiplicat obligationes, sed auget eamdem, ut pluribus titulis debeatur. Ut sacerdos religiosus habens beneficium regulare, tribus rationibus professionis, ordinis, et beneficii, ad recitandum tenetur, et tamen non propterea tenetur ad tria officia, sed ad unum tribus titulis. Itaque hoc ex institutione pendet : institutio autem Ecclesiae non est ut eadem persona obligetur ad recitandum saepius in eodem die, etiamsi ex pluribus capitibus teneatur. Neque in hoc aliquid peculiare afferri potest, quod in jure ecclesiastico vel naturah fundatum sit. De ecclesiastico constat, quia scriptum non invenitnr, et consuetudo est in contrarium ; de naturali vero patet, quia haec res non est naturalis juris, sed humani, vel, ut sit naturalis obligatio, supponit humanam institutionem.
8. Suppositis stipendiis, nulla adhuc datur obligatio ev jure naturage, sive illa consideretur respectu fidelium , sive institutorum beneficiorumn. — Dices, suppositis stipendis , jus naturae obligare. Sed contra, quia vel stipendium consideratur respectu fidelium , qui vel ex bonis suis conferunt ad haec stipendia solvenda ministris Ecclesiae, vel fuerunt patroni, vel institutores talium beneficiorum; vel consideratur respectu ipsius Ecclesiae, aut Pontificis ordinantis modum hujus obligationis ad offlicium ratione beneficii. Prior consideratio non sufficit ad hanc obligationem in particulari imponendam, quia licet fideles solvant decimas ad sustentandum ministros Ecclesiae. et ideo ipsi teneantur ex justitia populo ministrare , tamen determinare materiam hujus obligationis, et distribuere onera ministrorum, ad Ecclesiam pertinet : Ecclesia autem nunquam voluit ut propter quoscumque redditus eadem persona saepius dicat officium in die, etiamsi propter varios beneficiorum titulos illos recipiat. Et quamvis aliqua beneficia patrimonialia ex voluntate instituentium interdum habeant peculiaria onera designata, nunquam invenietur de onere divini officii aliquid peculiariter in hujusmodi institutionibus declaratum, neque Ecclesiae consuetudo illud fert, sed semper supponitur haec obligatio ut annexa beneficio ; ergo nec propter voluntatem specialem instituentium , dici potest ex pluribus beneficiis hujusmodi oriri obligationem dicendi pluries officium. Et fortasse si aliquis tentaret hoc onus imponere , censeretur tam altenum ab usu Ecclesiae, ut non admitteretur, neque justum reputaretur.
9. Una oratione maaime publica phuribus satisfit beneficiorum obligationibus , et quoanodo. — Tandem adjungere possumus considerationem aliam juxta opinionem eorum, qui putant quod recitatio divini officii, etiamsi pro pluribus fiat, non minus valet singulis, quam si pro uno tantum diceretur, ut sentit Hieronym. citatus in c. Non mediooriter , de Consec., d. 5, dicens : Cum pro cunctis animabus psalmus vel missa dicitur , nihil minus quam si pro uno quolibet ipsorum diceretur, accipiLur : quod est intelligendum quoad vim impetrandi, quae in his orationibus publicis, quae nomine Ecclesiae fiunt, praecipue consideranda est. Nam in eis non per se attenditur meritum, vel satisfactio particularis personae recitantis officium ; nam si ille sit in statu peccati mortalis, nihil meretur vel satisfacit, et tamen vere implet praeceptum , et munus suum, solvendo pensum orationis suae. Vereque impetrat, seu impetrare potest, non tam attenta conditione suae personae , quam spectata Ecclesiae sanctitate, in cujus nomine orat, et Dei liberalitate, et speciali dilectione ad Ecclesiam suam. Quoad hunc ergo effectum probabile est, etiam si talis oratio fundatur pro multis, non minus impetrativam esse pro singulis , quia cum ad hunc effectum non attendatur valor , quem oratio habet a persona orante, non minuitur in singulis, eo quod ad plures extendatur , quia dignitas Ecclesiae est sufficiens ad omnes, et non minuitur accepta- bilitas (ut sic dicam) intercessionis ejus apud Deum pro aliquo, co quod pro pluribus intercedat. Sic ergo quamvis aliquis officium canonicum semel dicat pro pluribus ecclesiis , aut populis, prout necessarium fuerit ad solvenda debita plurium beneficiorum, pro omnibus sufficienter satisfaciet. Et quamvis opinio illa incerta sit quoad aequalem vim, quam tribuit orationi factae specialiter pro uno, vel factae pro multis respectu singulorum, etiam iu persona Ecclesiae , quia etiam ex hac parte est finiti valoris, ut attigi supra l. 1, et in 3 tom, disp. 79, sect. 12, circa tinem, nihilominus praesenti instituto satis est quod illa precatio pro multis, prout fit in persona Ecclesiae, est apud Deum magnae efficacie pro singulis ; nam hoc satis est ad satisfaciendum illi obligationi , quia non tenetur is qui habet beneficium, ita orare pro illis quibus obligatur, ut perfectissimo modo, seu totaliter (ut sic dicam) totam Ecclesiae auctoritatem ad impetrandum interponat , quia nulla est naturalis ratio hujus obligationis , nequc Ecclesia illam imposuit, ut ostensum est.
10. Navarri sententia impugnatur, et ejusdem rationes dihmntur , atque adeo difficultas proposita enodatur. — Qui ea duobus beneficiis alterum injuste possidet, mon tenetur bis vecilare. — Ad rationes Navarri jam fere responsum est ex dictis, quia licet in aliis casibus possit quis teneri ad distinctas solutiones plurium debitorum, vel per plures res, vel per plures actiones, ut dicendo, vel audiendo bis Missam, quando vel ex verbis praecepti , vel ex natura talis materiae id satis constiterit, nihilominus saepe etiam contingit ut una actione duplici obligationi satisfiat, ut eodem jejunio, vel eadem Missa, vel eadem peregrinatione. Praesens ergo obligatio hujus posterioris generis est, ut aliis exemplis magis similibus est declaratum. Solum est advertendum sermonem esse de illo, qui legitime possidet duo beneficia, ita ut utriusque verum jus habeat ; nam si utrumque vel alterum injuste et indebite possideat, clarum est non posse recitando satisfacere pro illo, vel illis quorum non est dominus nec justus possessor: quod verum est, etiamsi saepius in die recitet, quia deest illi fundamentum ut possit facere fructus suos. Dicunt tamen Pal. et Maj., tunc quodam modo indirecte teneri ad plura officia, quia defraudat illis Deum et Ecclesiam. Sed haec obligatio immediate sotum est ad dimittendum beneficium male possessum , et restituendum fructus, non vero specialiter ad reci- tandum iterum ratione illius : unde si ex suppositione, quod male retinet beneficia, obligetur ad recitandum, vel utgyitet scandalum, vel ut Ecclesiae in publico officio satisfaciat, tunc semel tantum recitando satisfaciet. Majori ergo ratione idem dicendum est de omni clerico qui legitime utrumque obtinet, sive quia talia sunt, ut jure communi non sint incompatibilia, et sine fraude vel surreptione sunt obtenta , sive quia ex legitima dispensatione comparata fuerunt. Nam eo ipso illi concessum est ut semel recitando, fructus utriusque beneficii obtinere possit, dummodo, si beneficia alia officia vel servitia postulant, illis, juxta exigentiam eorum, per se vel alios satisfaciat, nam haec obligatio naturalis est, supposita beneficiorum institutione.
On this page