Caput 19
Caput 19
Utrum beneficium obliget ad recitandum ex vi solius tituli, vel possessionem etiam requirat.
CAPUT XIX. UTRUM BENEFICIUM OBLIGET AD RECITANDUM EX VI SOLIUS TITULI, VEL POSSESSIONEM ETIAM REQUIRAT.
1. Prima suppositio : jus ad beneficium non sufficit ad obligationem recitandi.— Quoniam in beneficio inveniuntur etjus ad fructus, et fructus ipsi, declarandum necessario est,an jus sine fructibus, vel fructus sine jure ad hanc obligationem sufticiant. Primum in hoc capite, secundum in sequenti expediemus. Jus autem beneficii acquiritur titulo, et quasi consummatur possessione : loquimur autem de jure in re, nam jus ad rem potest antecedere titulum per provisionem nondum acceptatam, vel praesentationem aut nominationem. Certum est autem hoc jus ad beneficium non sufficere ad obligationem recitandi, quia illud jus non est beneficium, neque qui illud habet, potest beneficiarius appellari. Atque ita etiam est certum, ante acquisitum titulum beneficii non oriri obligationem recitandi. In reliquis vero sunt plura dubia, videlicet, an solus titulus ante possessionem obliget ad recitandum ; item an saltem possessio sufhiciat sine fructibus, et sine spe illorum, vel an sint necessarii fructus, et an illi debeant esse sufficientes, vel satis sint exigui.
2. Prima sententia , titulum beneficii sine actuali possessione obligare ad recitandum. — In hac ergo materia variae sunt opiniones. Prima est, titulum solum beneficii sine actuali possessione ejus, imo etiamsi pro tunc haberi non possit, sed violenter impediatur, sufticere ut aliquis teneatur ratione beneficii ad reci- tandum, dummodo habeatur moralis spes obtinendi possessionem. Ita tenet Navar., c. 7 de Orat., n. 28 et 29, ubi ait, provisum ad beneficium, priusquam suum consensum praebeat, non teneri ad recitandum, quia nondum habet jus in beneficium, licet habeat aliquod jus ad illud, quatenus est ei debitum, juxta cap. Si tili absenti, de Praeben., in 6. At vero statim ac praebet consensum, et ei facta est collatio, jam teneri ad recitandum etiam ante acceptam possessionem, quia jam habet jus in re, et dominium beneficii, et ex eo tempore ei debentur fructus, quamvis eos non sit obtenturus, donec possessionem accipiat. Semper autem Navar., ultra titulum, requirit expectationem moralem, non solum possessionis, sed etiam fructuum respondentium illi tempori, in quo non habuit possessionem, ita ut si fructus illius temporis non speraret, non teneretur in illo recitare, in quo convenit cum tertia sententia statim referenda. Ita declarat in dicto loco, et in Manuali, cap. 25, num. 103 et seq.
3. Secunda sententia : ad olligationem recitandi ex beneficio necessarium, esse possessionem cum titulo. — Secunda sententia est ad obligationem recitandi ex beneficio necessariam quidem esse possessionem cum titulo beneficii; hanc tamen sufficere sine fructibus, et sine ulla spe illorum, etiam pro illo tempore. pro quo quis ad recitandum obbhgatur. Ita sentire videntur Palud., in 4, dist. 15, q. D; et Turrecr., dist. 91, in princ., q. 14. be priori parte hujus sententiae statim dicemus. hRatio vero alterius partis esse videtur, quia jura dicunt teneri ad recitandum, qui habet beneficium : sed qui titulum et possessionem necepit, vere, ac simpliciter Hàbet beneficium, quia fructus vel spes eorum non pertinent ad substantiam beneficii : unde ille potest gaudere honoribus et privilegiis clericorum habentium beneficium, et poterit habere sedem in choro, et suffragium in capitulo, si beneficium tale sit; ergo ille tenetur ad recitandum, quia jus aliam eonditionem non requirit, nec limitationem adhibet, et ubi jus non distinguit, nos distinguere non debemus.
4. Tertia sententia, titulum et beneficium non sufficere ad obligationem recitandi pro eo tempore quo nec recipiuntur fructus, nec ecpectawtur. — Tertia sententia est, titulum et beneficium non sufficere ad obligationem recitandi, pro eo tempore pro quo aliquis non accipit, neque expectat habere aliquos fructus, vel quia per Papam fuerunt alteri applicati, vel quia ex consuetudine vel alio titulo non debentur pro primo vel secundo anno possessionis beneficii, vel quia servire non potest, et cogitur servire per alium cum congrua sustentatione, vel per vim et injustitiam impeditur ne illos accipiat, sine spe recuperandi. Ita Cajet., in Summa, verb. Hora; Soto, lib. 10 de Justitia, q. 5, art. 3; Armilla, verb. Hora, num. 1, ubi inclinant etiam Sylvest. et al Summistae. Fundamentum est, quia moralter, et humano modo loquendo, ille perinde se habet pro eo tempore, ac si non haberet beneficium, cum stipendio illius non fruatur. Et confirmatur, quia cum dicitur beneficium dari propter officium, maxime intelligitur de beneficio quoad fructus, qui sunt veluti stipendium propter officium; ergo cum dicitur beneficium obligare ad recitandum, intelligi debet de beneficio fructuoso. Nam qui altari deservit, ex illo debet vivere, seu participare, 1 ad Corinth. 9; ergo qui de illo non partieipat, non obligatur recitare. Neque ab hac sententia videtur dissentire Medina, quaest. 7 de Orat., nam licet affirmet teneri ad recitandum eum, qui nullos fructus ex beneficio accipit, quia accipit illud cum pensione solvendi omnes fructus alteri, totum hoc fundat in voluntaria acceptatione cum illo onere; unde si invitus id faceret, fortasse oppositum sentiret, quia videtur sequi per argumentum a contrario, quamvis ipse distincte hoc non declaret.
5. Tenetur ad recitandum , qui volens ac sciens beneficium accipit, cujus fructus recipiat alter ; contra vero si per illum non stat. — Atque hoc modo tenent eamdem opinionem Ledesma, in 4, p. 2, q. 16, art 4, dub. 5; Aragon, 2.2, quaest. 83, art. 12; et Corduba, in Summa, quaest. 186, et potest sumi ex Sylvestro, verb. Hora, quaest. 2, distinct. 2. Et cum hac limitatione suadetur haec sententia: primo, quia in illo casu revera ille habet beneficium et jus ad fructus : quod autem illos non lücretur, voluntate ejus factum est, licet de licentia Pontificis; ergo apud illum manet tota obligatio divini officii, quia nec Pontifex illam abstulit, ut per se constat, nec ipse potuit a beneficio illam separare sua voluntate. Et confirmatur: nam tenetur cui reservatur pensio, non ex vi illius caponicum officium dicere, ut infra videbimus ; ergo necesse est ut qui recipit beneficium, hanc etiam obligationem recipiat, non enim debet Ecclesia suo servitio privari. €onfirmatur secundo: nam ille, qui hoc modo acceptavit beneficium, te- netur ad quodcumque aliud servitium debitum ex vi beneficii, etiamsi fructus non percipiat; ergo etiam tenebitur ad hoc servitium recitandi horas. At vero si contingat, aliquem accipere beneficium illo modo non voluntate sua, sed jussu Pontificis, hi auctores sentiunt in eo casu non obligari, quia tunc nec per se, nec per alium recipit fructus, nec per illum stat quominus eos recipiat, sed per Pontificem, qui beneficium illo modo contulit. Et ita declarant hanc sententiam expresse Aragon. et Ledesma, atque ita in re non dissentiunt a tertia opinione, sed illam limitant, ut intelligatur, quando fructus involuntarie non percipiuntur. Quae limitatio et per se est rationi consentanea, et non est aliena a meute auctorum primae opinionis. Nam ipsi asserunt, tunc aliquem deobligari ab onere divini officii propter fructus non perceptos, quando per illum non stat, quominus illos recipiat ; quoties autem voluntarie illis renunciavit expresse, vel tacite, per illum stat quominus eos recipiat ; ergo. Item, qui voluntarie suscipit officium onerosnm , renuncians stipendio ejus, obligatus manet ad satisfaciendum, et implendum officium, et multo magis, si consentiat ut stipendium detur alteri, pro quo ipse vult laborare; ergo a fortiori tenebitur beneficiatus in dicto casu ad dicendum officium, quia non tantum hoc modo se obligat, sed etiam accipit in se jus perpetuum, quod aliquando poterit sibi prodesse ad percipiendos fructus, ut si pensionarius moriatur.
6. Secunda suppositio : wlra titulum requiritur saltem probabilis et moralis spes possessionis ad obligationem recitandi. — Praeter has opiniones, non invenio aliquem dixisse, solum titulum beneficii sine spe possessionis, vel etiam cum spe illius, et sine spe fructuum, obligare ad recitandum. Ideoque hoc imprimis supponimus tanquam fundamentum certum, quia nullo jure vel consuetudine probari potest talis obligatio; et ideo cum ab auctoribus non asseratur, non est facile imponenda. Et hic maxime habet locum illa ratio, quod ille potius nomine quam re habet beneficium; et ideo non comprehenditur sub lege obligante habentes beneficium, quae cum onerosa sit, restringenda potius est, quam extendenda. Et hoc etiam confirmat fundamentum tertiae sententiae : et ex sequenti assertione a fortiori confirmabitur. Sit ergo certum, ultra titulum requiri saltem probabilem et moralem spem possessionis acquirendae.
7. Prima assertio : beneficium non obligat ad recitandum officium ratione solius tituli ante acquisitam possessionem. — Primo, sententia Navarri inprobatur, et ejus fundamenta solvuntur. — Ultra hoc vero dico primo: beneficium non obligat ad recitandum officium ratione solius tituli ante acquisitam possessionem, nisi per beneficiatum stet hahere illam. Haec assertio, licet sit incerta propter auctoritatem et rationem Navarri, nihilominus est probabilior ; illam enim aperte supponunt Turrecr. et Palud. supra, et Major, in 4, dist. 12, q. 6, ad 9. Docet ex professo Flaminius, lib. de Resign. benefic., q. 9, n. 15, cujus sententiam probabilem judicat Azor, lib. 10, c. 4, q. 7. Adducit autem Flaminius in hujus sententiae favorem cumdem Navar., Conc. 17, de Celeb. Missar., sed immerito, quia ibi loquitur de eo, cui nondum erat collatum beneficium, nec habebat jus seu titulum in re, sed tantum ad rem , unde potius sentit, quod si facta esset collatio, obliga retur ille ad recitandum, et ita ibi confirmat quod in aliis locis dixerat. Addit etiam ille auctor, ita esse usu receptum in Curia Romana, de quo mihi non constat ; si tamen id constiterit, pro lege sufficiet, maxime cum nullum sit jus in contrarium, et haec res maxime pendeat ex positivo jure, vel consuetudine. Nam ex sola rei natura opinio Navarri non sufficienter probatur, primo, quia in jure non censetur quis perfecte, et quasi consummate habere beneficium, donec pacificam ejus possessionem habeat, vel saltem per illum stet quominus habeat, argumento cap. Lcet Episcopus, de Praebend., in 6. Secundo, quia licet quis habeat dominium (ut ita dicam) radicale, seu proprietatis beneficii a die collationis , nondum tamen habet dominium utile (ut sic dicam), et ideo merito potest non obligari statim ad laborandum in vinea, donec utilitatem ex illa accipiat, vel ad hoc habeat quasi proximam potestatem. Neque satis est quod postea sit percepturus fructus illius temporis ; tum quia hoc non est universale, ut patet in canonicatibus, et aliis similibus praebendis; tum maxime quia haec ipsa spes est semper incerta, quantumvis probabilis sit; saepe enim provisio fit et acceptatur Romae, et postea in Hispania, verbi gratia, mille impedimenta inveniuntur, quia vel alius intrusus est colorato titulo, vel alius prius impetraverat, et similia; ergo non debet quis obligari ad persolvendum officii canonici debitum, priusquam perfecte sit assecutus beneficium et possessionem ejus ; tunc enim mo- raliter potest esse certus de fructibus, et non aliter.
8. Praecedens assertio limitanda est, dummodo per illum non stet possessionem non accipere. — Videtur ergo haec opinio satis probabilis. Addita vero est illa restrictio, dummodo per aliquem non stet quominus possessionem beneficii consequatur ; quia si vel malitiose moras praetendat, aut negligenter se gerat, non debet fraus, vel negligentia illi prodesse, neque Ecclcsia privanda est officio suo propter culpam beneficiati. At vero si moralem diligentiam adhibeat, rationabiliter excusatur ab onere recitandi, donec possessionem accipiat. Quod si tunc inveniat aiiquos fructus correspondentes priori tempori, ex quo titulum accipit, id accidentarium est; nam saepe etiam contingere potest ut nulli sint, et nullum erit inconveniens, quod pro illo tempore stipendium aliquantulum augeatur : nam interdum etiam contingit, ut successori reserventur omnes fructus, non solum a tempore accepti tituli, sed etiam a tempore vacationis beneticii, quo tempore futurus successor recitare non tenebatur. Denique si debitum usum et institutionem beneficii consideremus, illud augmentum in commodum Ecclesia,, et usum pauperum maxima ex parte redundare debet, et non est a ratione alienum, ut inde etiam possit juvari beneficiatus ad majores aliquas expensas, quae in initio suscepti beneticii fieri solent.
9. Qui per litem impeditur ne possessionem accipiat beneficii cujus habet titulum, pro eo tempore ratione solius tituli deobligatur recitando. — Navarri sententia in contrariumn. — Ex hac vero solutionea fortiori infertur, quoties aliquis, recepto titulo et acquisito jure in beneficium, per litem impeditur ne possessionem accipiat, non teneri pro eo tempore ad recitandum ratione solius tituli. Patet ex illo principio, quod caret possessione, et per eum non stat. Et ita tenent auctores proxime citati. Contrarium tamen tenet Navar.,d. c.7 deOrat., num. 28, dicens, habentem justum titulum beneficii, si pro illo ejusqne possessione litigat, et habita sententia adepturus sit fructus illius temporis, obligari ex vi tituli ad recitandum, secundum omnes, inquit, etiamsi non accepisset, neque accipere posset possessionem, quicquid prafati tanguam magis Theologi, quam Canoniste senserint. lpse vero neminem in particulari pro sua sententia refert: ad illam tamen videtur accessisse Ledesm., in 4. p. 1, q. 16, art. 4, dub. 5, prop. 6, quam- vis non explicet an loquatur de illo qui possessionem non habet. Praeterea, quod me magis movet. Navarrus nullum jus seu decretum adducit, quod Theologum cogat a Theologis dissentire. Sed hac tantum ratione utitur, quod fructus recepta saltem post litis contestationem actori debentur, si vincat, etiamsi conira possessorem supra proprietatem litiget, tam àn spiritualibus quam àin profanis.
10. Ostenditur durante lite nemiuem ratione solius tituli teneri ad recitandum, contra sententiam Navarri.—Verumtamen haec ratio non cogit ; nam, esto debeantur fructus, si vincat, multis tamen modis fieri potest ut non vincat, etiamsi justum titulum habere videatur ; cur ergo in illo dubio obhigabitur quis ad recitandum, cum in jure expresse cautum non sit? Item hujusmodi lites tam solent esse diuturnae ac morosae, ut sit valde consuetum, et fortasse optimum consilium, non obstante justo titulo, compositionem facere cum intruso, et relinquere illi fructus quos accepit, vel magnam eorum partem; ergo illud debitum est valde incertum, et morale est ut non perducatur ad effectum; ergo non est satis ut statim ac sine mora quis obligetur. Praeterea, vel alius litigans possidet beneficium, vel neuter possidet : si alius possidet, ille tenetur pro tunc recitare, quia tenetur ad totam administrationem beneficii, et quia necesse est ut saltem habeat titulum coloratum, et actu fruitur beneficio, ratione possessionis et actualis ministerii, et ob illum exteriorem titulum, ut sic dicam, seu speciem veri tituli; ergo non est cur pro eo tempore alter obligetur, quia omnino est ab administratione remotus, et quia non oportet ut hoc peculiare onus duobus imponatur. Si vero neuter possidet, cur ille, qui putat se habere justum titulum, obligandus est ad statim recitandum, cum nihilominus res sit dubia, et per illum non stet quominus litiget, vel careat beneficio, et labores multos et expensas pati prius debeat, quam beneticium pacifice possideat ? Et profecto videretur potius obligandus ad recitandum is, qui injuste litigat, et impedit alium, quia ille etiam injuriosus est Ecclesiae, quam privat suo debito ministro; et ideo videtur obligandus ut subeat onera, quibus possit aliquo modo Ecclesiae incommodum recompensare. Vel certe si uterque litigans putat se habere jus, et bona conscientia litigat, necesse est ut causa sit dubia ; ideoque difficile videtur aut utrumque obligare ad recitandum, cum beneficium non postulet duplex officium, neque tunc sit divisum inter duos; aut obligare unum potius quam alterum, cum moraliter non appareat major ratio, quando uterque invincibiliter putat, ut supponimus, sc habere jus. Neuter ergo videtur obligandus: et quod tunc Ecclesia patiatur, et careat illo servitio vel officio, est per accidens, nam tunc est beneficium quasi vacans. Est ergo haec pars satis probabilis, supposita probabilitate prioris fundamenti, quod pacifica possessio requiratur ad obligationem recitandi titulo beneficii.
On this page