Caput 21
Caput 21
Utrum habens beneficium tenue ad horas canonicas recitandas teneatur?
1. Prima sententia, asserens tenuitatem beneficii deobligare a recitando.—Hoc dubium ex dictis nascitur; nam ex illis videtur sequi pars negans, quia onus recitandi non sequitur ex beneficio nisi cum ordine ad fructus; unde si beneficium nullos haberet fructus, talem obligationem inducere non posset ( quanquam illud nec proprie beneficium dici posset) ; sed in moralibus parum quasi nihil reputatur ; ergo tam tenues possunt esse fructus ut beneficium non magis obliget, quam si nihil redderet. Et confirmatur haec pars: nam justitia postulat ut qui non accipit justum stipendium, non teneatur laborare: sed fructus tenuissimi non sunt stipendium condignum clerici. Quod declaratur ex illo: Qui altari deservit, ex altari vivere debet ; nam clericus non potest vivere tenurissimis fructibus ; ergo neque ad serviendum, seu recitandum obligandus est. Atque hanc sententiam tenuit Sotus, lib. 10 de Just., q. 5, art. 3, quem sequitur Arag., 9. 9, q. 83, art. 19, qui ait, recen- tiores Theologos communiter sequi hanc opinionem; idem fere Emmanuel Rodriguez, in Sum., cap. 140, n. 3. Qui auctores addunt, beneficium tenue in jure pro non beneficio reputari, ex cap. Zs cui, de Praeb., in 6, ubi dicitur eum, qui ex Apostolico indulto potest uni persona de idoneo beneficio providere, non posse quidem illud conferre Aabenti beneficium sufficiens. Per quod significatur, posse illud dare habenti beneficium tenue, ut Glossa ibi notat; signum est ergo beneficium tenue pro non beneficio reputari.
2. Quale existimandum est beneficium tenue. — Si autem in hac opinione quaeratur quod dicendum sit beneficium tenue, quoad hunc effectum non obligandi ad recitandum , quidam extendunt ad omne beneficium insufhiciens ad vitam clerici sustentandam. Sed hoc non dixit Soto, nec est practice probabile: alias redditus triginta vel quadraginta aureorum non sufficerent ad hanc obligationem, quod admittere valde perniciosum esset. Item non est id consentaneum rationi, nam pensum horarum canonicarum non est adeo grave, neque tam magnam diei partem occupat, ut sit dignum integra sustentatione personae, imo nec pro majori parte ejus. Unde Soto ad summum suam opinionem esxtendit ad quantitatem decem aureorum ; Aragon. vero dicit, relinquendum esse prudenti arbitrio ; videtur tamen requirere , ut obliget, quod adjuvet bonee parti sustentationis clerici, ut ipse loquitur. Bona autem pars dici non potest , nisi tertia, vel ad summum quarta, quae hodie existimari non potest minor triginta aureorum . etiam respectu clerici infimae conditionis. Et haec notari potest ut prima difficultas hujus opinionis, quia sine lege facit exceptionem a lege, et talem exceptionem, quae cum sit interminata, relinquenda est prudentis arbitrio, et ita aperitur via ad derogandum graviter legi, et paulatim extenuandum graviter obligationem ejus.
3. Sententia, astruens ex beneficio quamnis levi oriri obligationem recitandi. — Est ergo secunda sententia, quae simpliciter affirmat, ex beneficio quantumvis tenui oriri obligationem recitandi. Haec est communis opinio Canonistarum, cum Olossa, in c. Clericus, 1, d. 91; sequuntur Hostiens., Joan. Andr., Panorm., et alii, in c. 1 deCelebr. Missar., et alii in Clement. 1, eod. tit., et in d. c. Clericus; et Turrecrem., in principio, d. 91, q. 6; Navar., in c. T de Orat., n. 97, etc. 14. n. 11; Covar., lib. 3 Variar.. c. 13, num. 8, 8 Duode- cimo, qui alios refert ; Albertus de Ferrariis, in tractatu de Horis Canonicis, q. 8, num. 10; Host., in Summ., tit. de Consec. Eccles.,8 A quibus. vers. Dic secundum Goffrediwm ; Tolet., lib. 2, Instruct., c. 14, num. 4; Azor, lib. 10, c. 3, q. 3; Valent., 3 tom., disp. 6, quaest. 2, punct. 10, S 7; Summistae, verbo Hora ; Sylvest., q. 2; Rosel., n. 1; Tabien, n. 1; Armilla, num. etiam 1; Anton., 3p., tit.13, c. ,8 1; Graffis, lib. 2 suarum Decisionum, c. 49, num. 28. Idem tenet Medin., quaest. 7, de Orat., et Ledesm., 1, p. 4, q. 16, art. 4, dub. 5, prop. 4, dicens, esse communem sententiam Doctorum, et ponens exemplum, si solum reddat quatuor aut quinque aureos; et idem sumitur ex Palud., in 4, d. 15, q. 5. Alii vero hoc non attigerunt, unde inter Theologos, qui scripta sua typis mandarunt, non potest dici prior sententia communis.
4. Beneficium quantumuis tenue verum reputatur beneficium.— Ut fundetur haec sententia, supponendum est, beneficium, quantumvis tenue, verum beneficium esse, et ut tale absolute et simpliciter in jure reputari. Hoc aperte supponunt auctores hujus sententise, et colligitur ex eodem c. 7s cui, quod in contrarium citatur, et ex eodem verbo Beneficium sufficiens ; ideo enim addit sufficiens, quia si absolute dixisset beneficium, etiam suffticiens et tenue comprehenderet, ut ibi Glossa significavit, ubi Archid. idem dicit. Et addit, ei, qui habet insufficiens beneficium, posse conferri aliud ex vi illius indulti, dummodo in collatione faciat mentionem de primo, juxta caput Collatio, de Offic. legati, in 6, ubi solum diciur, ut collatio secundi beneficii teneat, oportere mentionem facere de alio beneficio ; ergo sub hac voce etiam beneficium tenue in jure comprehenditur. Hhatione etiam patet, quia beneficium quantumvis tenue confert verum spirituale jus, quod est principale in beneficio ; ergo licet accessorium sit tenue, est simpliciter verum beneficium. Unde sufficiet ad fruendum omnibus privilegiis, quae conceduntur clerico minorum ordinum habenti ecclesiasticum beneficium. Dicet aliquis, auctores prioris sententiae non negare quoad substantiam illud esse et reputari verum beneficium, quoad obligandum vero ad pensum orandi horas canonicas pro beneficio non reputari. At profecto in hoc sensu non recte fundatur illa sententia in hoc principio, quia solum est repetitio assertionis illius sententiae : quod enim tale beneticium ad illum effectum non reputetur beneficium, non habetur in jure, nec ex d. c. 7s cui colligitur, neque etiam habetur ex communi existimatione prudentum : nam omnes anctores secundae opinionis reputant illud ut beneficium, etiam in ordine ad hunc effectum ; qui ergo non reputant, solum sunt auctores prioris sententiae : dum ergo pro fundamento suae assertionis afferunt illam aestimationem seu reputationem, nihil aliud afferunt quam judicium et opinionem suam. Loqui ergo debemus de illo beneficio quoad esse simpliciter beneficii, et quoad modum quo sub tali voce in jure comprehenditur, quoties de beneficio sermo est.
5. Concluditur eadem sententia em c. ult. de Rescrip., in 6. — Ex hoc ergo fundamento subinferimus, quando jus dicit, beneficium dari propter officiwn, c. ult. de Rescript., in 6, non solum loqui de beneticio sufficiente, sed etiam de tenui, quia indistincte loquitur, et vox illa omnia beneficia comprehendit. Sicut etiam quando aliquis in jure suspenditur ab officio et beneficio, non rninus suspenditur a beneficio tenui, quam a pingui, et sic de alis. Cum ergo in Concilio Later., sub Leone X, et communi sensu Ecclesiae declaratum sit, officium, propter quod datur beneticium, primo ac per se esse officium recitandi horas canonicas, plane concluditur, etiam beneficium tenue dari propter hoc officium, ac subinde qui tale beneficium acceptat, ad illud officium obligari.
6. Responsio ad citatum cap. pro prima sententia. — Responsio data impugnatur pro secunda. — Responderi potest juxta primam sententiam, omne beneficium dari propter officium, tamen servata justitiae aequitate, quae postulat ut non exigatur grave officium, cui datur leve beneficium; et ideo licet tenue beneficium detur propter officium, non tamen ut statim vel ex vi illius solius beneficii totum officium dicatur, sed ut clericus per tale beneficium aliquo modo Ecclesiae servitio incipiat deputari, et cum primum obtento alio competentes fructus habuerit, officium suum expleat, interim vero satis videri, si aliquid suo arbitrio specialiter oret, vel ad summum aliquam partem horarum dicat. Sed contra hoc instatur, quia ubi voluntarium pactum intervenit, non est injustitia, quia scienti et volenti non fit injuria; sed in praesenti inter clericum et Ecclesiam tacitum pactum intervenit, nam lex ab Ecclesia declarata est, se nolle dare alicui beneficium, nisi ea conditione ut ad totum officium canonicum obligetur; qui autem recipit beneficium, voluntarie ac- ceptat conditionem ; ergo obligatus manet, et nulla ei fit injuria; sibi enim imputet si tantum onus cum tam parva remuneratione acceptavit. Et in hac ratione et voluntaria acceptatione magnam vim faciunt auctores hujus sententiae. Famque confirmant exemplis : nam qui sciens et volens acceptat uxorem pauperem, tam obligatus manet ad munera matrimonii, ac si divitem accepisset. Et miles, qui declarata conditione acceptavit militiam cum parvo stipendio, militare obligatur; ergo similiter in praesenti. Maxime quia in ipso jure canonico videtur ita declarata haec conditio : nam inc. Clericus victum, distinct. 91, de clerico paupere dicitur, ut artificiolo, vel agricultura victum et vestitum sibi paret absque officii sui detrimento. In quo textu aperte supponitur teneri clericum ad officium suum, etiamsi non possit ex beneficio victum et vestitum habere, quod beneficium necesse est esse valde tenue. Verum est posse textum illum exponi de clerico, qui ratione ordinationis sacrae tenetur officium dicere, etiamsi nullam sustentationem ab Ecclesia habeat ; Glossa vero et omnes id intelligunt de officio Ecclesiae debito ratione beneficii, et textus ipse generaliter loquitur, et in c. Presbyter, ejusdem distinct., quod est primum, extra, de Celeb. Missar., idem indicatur.
7. Expenditur leec secunda sententia, neque ita in ea quiescit animus. — EHt primo non videtur equa et justa conditio, sed quedam moralis coactio. — Adhuc vero non quiescit animus in hac doctrina. Primo, quia hic non est considerandum, quod beneficiarius, acceptans beneficium tenue, non patiatur injuriam, quia sciens et volens admittit conditionem, sed considerandum est an res ipsa aequa et justa sit, quia non est credendum, Ecclesiam imponere onera ultra naturalem aequitatem ; si ergo secundum se non est aequalitas inter illud stipendium et hoc onus, non est verisimile Ecclesiam velle obhgare ad tale onus, etiamsi alius voluntarie acceptet beneficium. Eo vel maxime quod videretur ibi esse quaedam moralis coactio respectu pauperum clericorum, vel scholasticorum, qui cum vix possint aliter vivere, coguntur similia beneficia acceptare. Et tunc durissimum esset inaequalem conditionem is imponere, ut si rex nollet promittere ministris suis, vel militibus, nisi vilissima et insufficientia, quia scit non defuturos qui illa acceptent ; velsi paterfamilias cum famulis pauperibus ita paciscatur, in quo casu multi sentiunt non teneri famulum ad servan- dum integre pactum, sed posse vel exsuis operibus aliquid subtrahere in suam utilitatem, vel ex bonis domini, ut possit sustentari. Nee satisfaciet, qui dixerit non esse hanc aequalitatem ita necessariam inter spirituale ministerium et stipendium materiaie, sicut inter mercedem et laborem corporalem : nam, licet non intercedat idem modus justitiae, vel contractus, quia non est haec posterior, propria commutatio unius rei pro alia, sicut est prior, nihilominus secundum suum modum postulat proportionem, seu aequitatem, quatenus is qui servit, sustentatione indiget. Unde si sacerdoti, ut sacrificium pro me offerat, nimis parvam eleemosynam tribuam, injuste ago, neque ille tenebitur integra obligatione, ut sic dicam, sed poterit uno sacrificio pro pluribus eleemosynis talibus satisfacere ; sic ergo in praesenti servanda est aequitas, nec sufficit voluntaria acceptatio, si in re est inaequalitas, tum quia non est verisimile Ecclesiam, talem inaequahtatem velle, nec consensum in illam exigere ; tum etiam quia videtur intervenire quaedam moralis coactio, ut declaratum est.
8. Secundo, sequitur em secunda sententia non teneri ad idem omus recitandi, qui pinque accepit beneficium, quod postea factum est teuue. — Aliorum distinctio et modificatio pro secunda sententia impugnatur tamen.— Abliter alii opinautur de obligatione tenuis beneficii.— Deinde est alia difficultas in illa responsione, quia sequitur eum, qui sufficiens beneficium acceptavit, quia cum illo habebat congruam sustentationem, si postea beneficium fiat tenue in perpetuum, non teneri ad idem onus recitandi, quia ille non acceptavit voluntarie beneficium tenue ; ergo ratione voluntariae acceptationis non obligatur, si res ipsa secundum se non est sufficiens ad obligandum. Neque quoad hoc est simile de matrimonio cum sponsa divite, quae postea fit pauper, quia dos vel divitiae accidentaria sunt in matrimonio, neque obligatio ad onera ejus ex illis per se nascitur ; at vero in praesenti, fructus seu stipendium censentur pertinere ad intrinsecam rationem hujus obligationis. Et ideo non desunt qui, hoc argumento coacti, distinguendum putent inter beneficium, quod receptum est pingue, et factum tenue discursu temporis, vel quod jam erat tenue, quando receptum est. Et de primo fatentur desinere obligare, postquam factum est tenue: de secundo vero aiunt obligare propter voluntariam acceptationem. Sed hoc certe non dicitur consequenter ; nam :i primum beneficium factumtenue de- sinit obligare, ideo est quia fructus competentes sunt per se et intrinsece necessarii ad hanc obligationem ; ergo in quolibet beneficio erunt necessari ; ergo etiamsi a principio tale sit beneficium, ex se non est inductivum obligationis; ergo nec propter acceptationem voluntariam illam inducet, quia censetur acceptari juxta exigentiam suae conditionis. Unde alii potius censent contrario modo de illis duobus membris, nam qui beneficium pingue accepit, se in perpetuum obligavit ad onera talis beneficii, et sicut eo ipso acquisivit jus ad quodcumque augmentum fructuum sine augmento onerum, ita assumpsit etiam periculum sustinendi quamcumque diminutionem fructuum, sine diminutione obligationum, nam hoc postulat aequitatis ratio. Et ideo licet beneficium fiat tenue, imo licet nullos fructus reddat (ait Turrecre., dicta. q. 6 et 24), semper recitare tenebitur. At vero quando beneficium a principio receptum est tenue, homo non obligatur ex vi illius, neque ibi habet locum illa consideratio vel compensatio spet et periculi, sed est certa insufficientia reddituum, et ideo cessat ibi ratio obligationis. Unde maxime confirmari videtur opinio Soti, juxta opinionem valde probabilem Cajetani, et aliorum, qui dicunt, quando ex beneficio non percipiuntur fructus, neque aliquando recuperandi sperantur, non obligari ad recitationem. Tum quia locum habet eadem proportionalis ratio, quando fructus sunt tam tenues, ut pro nihilo moraliter reputentur, nec possint prudenter judicari justum stipendium ; tum etiam, quia juxta illam opinionem necessarium est adhibere distinctionem aliquam vel limitationem, in lege dicente dari beneficium propter hoc officium : oportet enim intelligi de beneficio cum redditibus ; ergo poterit etiam addi, ut intelligatur de beneficio cum redditibus commodis, seu habentibus moralem proportionem cum tali onere.
9. Unica assertio: prina sententia quae ob tenuitatem beneficii obligationem tollit recitandi, speculative considerata, probabilas est; secunda regulariter in praa seroanda.— Beneficium simplen, licet tenue, oblagat ad recitandun. — Quocirca si vimrationis expendamus, non potest negari quin prior sententia recte applicata ad beneficium vere tenue probabilis valde sit, speculative considerata ; existimo tamen vix posse ad praxim applicari, servata illa ratione aequitatis et justitia, quam illa sententia considerat, et ideo in praxi regulariter esse servandam sententiam commu- nem. Hoc ut declarem, adverto duplex esse posse beneficium : unum adeo simplex, ut ad nullum servitium obliget, praeterquam ad recitandum officium canonicum ; aliud, quod habet servitium annexum in aliqua ecclesia. De priori censeo non posse moraliter habere tam tenues fructus, quin obliget ad recitandum. hRatio est, quia cum nullum aliud servitium postulet, et non detur nisi propter aliquod officium, necesse est ut saltem propter horas detur ; at vero solum onus horarum non est adeo grave, ut per tenues fructus compensari non possit, etiamsi rigorosam aequitatem inter stipendium et laborem considerare velimus. Nam ex recitatione solum occupatur clericus per horam temporis, et paulo amplius per totum diem, et non prohibetur, neque impeditur, quin aliquo modo honesto necessaria corpori quaerat ; ergo etiamsi beneficium tantum octo vel decem aureos reddat, sufticient pro illo parvo onere. Eo vel maxime quod praeter hoc stipendium, habet clericus ratione talis heneficii multa alia commoda honoris, exemptionis, et aliorum privilegiorum ; ergo in omni rigore aequitatis potest ita obligari. Unde cum jura indistincte loquantur, et ratio aequitatis non cogat ad distinctionem faciendam in hoc casu, nullo modo facienda est.
10. Non simplex moraliter nunguam potest esse tenue, si habel aliquid per modum grossa. — De beneficio autem habente aliud servitium annexum, adhuc subdistinguendum videtur. Aliquando enim est tale ut, licet quis actu nec per se, nec per alium inserviat, et ideo amittat certas distributiones, nihilominus fructus aliquos ex beneficio accipit per modum grossae. Et ejusdem rationis censendum est, quando necessarium est servire saltem per alium, qui distributionibus fruitur, proprietario autem servatur aliqua pars quasi grossae, licet tenuis. Et in his casibus, non est dubium quin beneficiarius teneatur recitare: tum quia quoad illam partem, quam reportat, illud est tanquam beneficium omnino simplex, et nullum habens servitium ; tum maxime quia per illum beneficiarium stat, quominus habeat uberiores fructus. Unde vix contingere potest ut detur beneficium speciale servitium requirens, ut serviatur in illo, quod tam parvos reddat fructus et distributiones, aut ex oblationibus altaris, aut ex aliis emolumentis, ut possit simphceiter tenue reputari, ita ut non sufficiat saltem ad tertiam partem sustentationis ; si autem hanc conferat , dubitari non potest de obligatione recitandi. Et propterea dixi mora- liter loquendo non possc opinionem Soti ad praxim applicari, quia omnia beneficia, vel sunt simplicia, vel servientia, et in prioribus non sufficit tenuitas, in posterioribus vero tanta non invenitur.
11. Beneficia obligantia ad alia Heclesie munia, si ad quartam partem sustentationis non sufficiant, probabile est non obligare ad recitandum. — Possunt vero excogitari bencficia obligantia ad alia servitia Ecclesiae, quae sint tam tenuia, ut licet quis integre illis inserviat, et accipiat omnes distributiones. et quicquid emolumenti ad illa pertinet, adhuc non sufficiant ad sustentationem personsae, etiam quoad tertiam vel quartam partem ; et si qua sunt hujusmodi, censeo vaide probable et securum, non obligare ad recitandum, quia juste reputari possunt non esse beneficia data pro illo munere, sed tantum pro alio servitio, unde respectu recitationis se habent tanquam beneficia non habentia ullos redditus ; et ideo mirum non estquod sub generali lege non comprehendantur. Atque hoc probabilius fiet ex his, quae dicemus dc restitutione frevctuum in iis qui non recitant. Nec video quomodo possit in eo casn imponi obligatio, nisi dicendo, ir obligatione recitandi propter beneficium nullam haberi considerationem fructuum, sed solius tituli, et ad summum possessionis. Et quidem non dubito quin potuerit Ecclesia, servata omni aequitate, ita hoc instituere et praecipere, sicut obligationem recitandi conjunxit cum ordine sacro, etiamsi nullum emolumentum temporale secum afferat per se loquendo. Ita enim per beneficium peculiari modo quasi sacratur persona, et magis ecclesiastica efficitur, ita ut in privilegiis et multis aliis aequiparetur clerico in sacris, et ideo juste etiam potuisset Ecclesia similiter conjungere obligationem recitandi cum beneficio, nulla habita consideratione fructuum. Verumtamen non creditur ita fuisse, juxta doctrinam magis receptam ; et ideo si tenues fructus beneficii alteri servitio aequissime correspondent, merito censetur non esse tale beneficium ad recitandum datum, et fortasse auctores secundae opinionis hoc non negarent. Extra hunc vero casum, eorum sententiam servandam esse etiam in praxi censemus.
12. Unde facile expeditur novum dubium nobis propositum, si quis habeat plura beneficia ita tenuia, ut nullum per se snfficiat obligare juxta opinionem Soti, omnia vero simul reddant competentes fructus, ah obligetur ad recitandum. Respondeo enim om- nino obligari, quod in omni sententia censeo esse indubitatum, nam de posteriori et nostra per se patet ; de priori probatur. Tum quia ile habet ab Ecclesia stipendium suffticiens titulo beneficii, vel beneficiorum, haec enim differentia impertinens est; nec minuit, sed potius quodammodo auget obligationem. Tum etiam quia, licet tenue beneficium per se non obligat, juxta illam sententiam, inchoat saltem obligationem, et ad aliquam orationem, vel partem horarum obligat, ut supra dicebam; ergo si plura beneficia compleant sufficiens stipendium, integre obligabunt.
On this page