Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 22

Caput 22

Utrum clericus, habens redditus ab ecclesia sine beneficio, teneatur horas canonicas recitare

CAPUT XXII. UTRUM CLERICUS, HABENS REDDITUS AB ECCLESIA SINE BENEFICIO, TENEATUR HORAS CANONICAS RECITARE.

1. Proponitur status quaestionis.— Diximus de beneficio ecclesiastico, prout separari potest a fructibus; nunc e converso dicendum est de fructibus, quando separantur a beneficio, et jus ad percipiendos illos alicui confertur. In qua re faciilime fertur judicium, quando sufficienter constat jus illud, quod ad fructus datur, non esse beneficium : plura vero dubia in hac materia nascuntur, quia incertum vel obscurum est an illud constituat veram rationem beneficii.

2. Prima assertio : quando fructus beneficii dantur propter actionem externom per modum stipendii, non obligant ad officium divinwm recitandum. — Haque primo certum est, quoties fructus beneficii alicui etiam clerico dantur per modum stipendii propter actionem temporalem, illum non obligari ad dicendum officium divinum. Ita docent omnes Doctores in hac materia. Palud., d. q. 4, n. 12; Turrecr., d. Ol, in principio q. 5; Sylvest., verb. Hora, q. 2, et reliqui. Exempla sunt de illo, qui ad docendam Theologiam, verbi gratia, conducitur ; nam etiamsi integram praebendam canonicatus accipiat, si non sit canonicus, non tenetur recitare, quia beneficium non habet ; secus vero est, si beneficium ipsum accipiat cum onere legendi, juxta c. 1 de Magisiris : ponunt etiam dicti auctores exemplum in matriculariis, id est qui redditus habent in Ecclesia, ut pulsent campanas, vel similia officia faciant. Item in sacrista, qui sine pecnliari beneficio propter illud ministerium suos habet redditus. Ratio horum et similium est, quia lex ecclesiastica solum obligat habentes beneficium, et quia isti habent sua peculiaria officia, vel servitia, pro quibus accipiunt proportionata stipendia : item regulariter quasi per accidens est, quod sint clerici ; nam possent actiones illae per laicos fieri, et interdum fiunt.

3. Secunda assertio : qui habent em fructibus Ecclesie portionem titulo laicis commumi, non tenentur ad officium recitandum. — Hinc secundo certum est eos, qui habent ab Eeclesia pensionem, seu proportionem ex fructibus Ecclesiae, non ut clerici, sed aliquo titulo communi laicis, non teneri ad dicendum officium, ut qui per modum simplicis eleemosynae habent certam portionem in aliquo monasterio ad vitae sustentationem, etiamsi pro tota vita consignatam habeant ; nam non est beneficium, sed temporale quid ; nam etiam pretio emi potuisset. Idem est de pensione data a Papa alicui laico per modum gratitudinis, propter servitia parentum in Eeclesiae utilitatem, vel aliquid simile. Ratio est, quia licet ille habeat aliquod jus ad redditus Eeclesiae, illud jus non est beneficium, quia non datur propter aliquod ministerium sacrum. Et hoca fortiori probari potest ex Motu proprio Piui V statim tractando.

4. Quaedam pensiones, quae videntur dari titulo clericali, non obligant ad officium Canonicum. — Potest enim esse nonnulla difficultas de quibusdam pensionibus, quae videntur dari titulo clericali , ut quando exigunt in persona clericalem statum, saltem per primam tonsuram; nam isti videntur habere fructus cum spirituali jure et titulo, ac proinde teneri ad clericorum ofticium, quod est recitare horas canonicas. Nihilominus de his etiam semper fuit constans sententia, eos non teneri ad dicendum officium canonicum. lta tenuit Medina, q. 7 de Oration. ; Navarr., c. 7 de Oration., n. 95; Soto, lib. 10 de Justitia, q. 5, art. 3; Ledesma, in 4, part. 1, q. 16, art. 4; Gigas, q. 30, de Pensionibus, qui citat Hieronymum Paulum, in lib. Provinciale omnium F'cclesiarum, et alios. Et sumitur etiam ex Paludano, et aliis supra citatis, quamvis generalius loquantur sub nomine portionum, seu praebendarum , quae tantum ad sustentationem vitae dantur. Et hanc sententiam confirmavit plane Pius V, statim citandus, nam umponendo his pensionariis novum quoddam onus distinctum ab horis canonicis, clare significavit eos non obligari ad pensum horarum.

5. Pensionarii, qui ante Piumn V nihil tene- bantur recitare, post illum obligantur ad offtcium B. Mariae. — Ex hoc ergo principio inferehant consequenter citati auctores, pensionarium non teneri ad aliquid recitandum; quod fuit verum ante tempus Pii V, et optime inferebatur, quia Ecclesia tunc nemini imposuerat praeceptum recitandi aliquid propter usumfructum, ut sic dicam, aliquorum reddituum ecclesiasticorum. Imo extra officium Vissae, et septem horarum canonicarum, nullum praeceptum de alia certa oratione vocali inveniebatur in Ecclesia datum pro his, qui ad recitandum officium canonicum non tencbantur: cum ergo ante Pium V pensionarii non tenerentur ad dicendum officium canonicum, ad nullam omnino orationem vocalem ex vi pensionis tenebantur. Ratio vero erat, quia talis pensio re vera non est beneficium: item quia tunc non dabatur propter aliquod officium. Dices: Ergo injuste dabatur. Respondetur, negando consequentiam, quia ex justa dispensatione Papae poterat dari, vel in gratitudinem, ut dicebamus, vel in eleemosynam, vel ad juvandos juvenes in studiis litterarum, vel in ordine ad militiam Ecclesiae defensioni necessariam, vel aliis de causis. Pius autem V, sua constitutione praecepit pensionaris clericis, quando ut clerici percipiunt, ut officium parvum Beatae Virginis recitent, et aliter non faciant fructus suos, juxta proportionem infra declarandam, cap. ult. Quod praeceptum sine dubio obligat, nec potest aliquis excusari dicens, constitutionem illam non esse usu receptam ; nam pontificia constitutio ipsa obligat ut recipiatur, et hanc vim semper habet. quandiu per contrariam consuetudinem, sciente et connivente Pontifice, abrogata non est, quod de illa constitutione dici non potest: nam ex tunc Theolozi, et Canonistae docti et pii semper docuerunt esse servandam, sicut revera a timoratis servatur. Et qui illam transgressi sunt, fructuum compensationem a Pontifice postulare solent, quae non facile, nec sine competenti satisfacuone conceditur, ut mihi constat, saltem de Hispania. Quod est apertum signum, legem illam non esse ex tacito consensu Ponificis abrogatam.

6. Limitatio Pii V, secundum quam nec clerici nec religiosi militares tenentur recitare officuum B. Marie. — Additur autem in eadem lege limitatio, ut solum eos obliget, qui ut clerici pensionem accipiunt. Dicuntur autem accipere ut clerici, quando status clericalis in eis requiritur, ut sint talis pensionis capaces ; si ergo pensio detur sine hac conditione, non inducit obligationem recitandi officium Virginis, etiamsi detur personae regulari laicae, ut militi Sancti Joannis, etiamsi aliquo modo ratione professionis ecclesiastica persona sit, et licet illi ut regulari detur, quia nihilominus non datur ut clerico; hoc enim proprie et rigorose accipiendum est. Adverto tandem circa hoc praeceptum., non ita limitari ad preces Virzinis, quin si pensionarius velit, possit canonicum officium recitare, per quod melius satisfaciet suo muneri, quam si preces Virginis diceret, quia intentio Pii Vain illa lege non fuit excludere officium canonicum., sed solum non imponere tantum onus. Quod ex ipsa materia, et fine praecepti est satis notum. Quapropter non dubito quin clericus in sacris habens pensionem. satisfaciat dicendo horas canonicas, etiamsi preces Virginis non dicat ; quia si sacerdos habens proprium beneficium amplius non obligatur, non est verisimile voluisse Pium V pensionario clerico majus onus imponere. Idemque est de clerico in minoribus habente simul beneficium et pensionem: unde dicen lum est, tulisse Pium V legem illam propter eos elericos, qui alio titulo ad canonicum officium non obligantur, et illis non interdixisse quin possint canonicum officium dicere, et illo satisfacere, si velint, sed solum noluisse ad hoc illos obligare, sed tantum ad Virginis preces.

7. Dubium incidens de prestimoniis.— Probatur ratione. — Probatur auctoritate. — Statim vero hic annectitur dubium de praestimoniis, quae in Hispania maxime sunt in usu, anin hoc ordine pensionum sint annumeranda. Aliquorum enim opinio est, haec non esse beneficia ecclesiastica, sed pensiones ; sunt enim portiones quaedam a redditibns beneficiorum abstractae et designatae, ut per modum subventionis vel adjutorii ad studia peragenda juvenibus conferantur, ut eo modo possint commode erudiri, ut postea Ecclesiae inserviant ; unde considerato fine talis institutionis, non videntur haec beneficia ecclesiastica, quia non dantur propter aliquod sacrum ministerium, quod sit quasi finis proximus, et officium propter tale stipendium aliquando exercendum, sed tantum propter studium ordinatum ad sacrum ministerium tanquam ad finem remotum, ad quod ministerium postea non obligatur quis ex vi solius praestimonii, nisi quatenus per aliud beneficium proprium ei collatum, vel per sacram ordinationem fuerit obligatus. Atque ita sensit de his praestimoniis Medina, q. 7 de Orat. Et sequitur Palatius, in 4, d. 15, disp. 9. Gigas etiam, q. 28, de Pension., n. 5, videtur aperte negare praestimonium esse beneficium : et idem habetSilva, tract. de Beneficiis, p. 1, q. 3, n. 10. Sentit etiam Felinus, in c. Postulasti, et c. Ad audientiam, 2, de Rescri. ; et Caccialupus, in tract. de Pension., q. 30, quatenus negant praestimonium esse beneficium. Juxta hanc vefto sententiam, dicendum nunc esset habentem praestimonium teneri ad dicendas preces virginis, juxta Motum Pi V, quia praestimonium, si non est proprium beneficium, saltem erit pensio, et maxime clericalis, ut sic dicam, quia nemini datur nisi ut clerico, et ut in clericatu proficiat.

8. Secunda et verior sententia, etiam ante Pium V, prestimonium obligare ad recitandum officium canonicum. — Probatur auctoritate. —dQualit tes beneficii quales es Panormitan., et quot esse debent. — Probabilior tamen sententia est, eum, qui habet praestimonium, teneri ad dicendum officium canonicum. Ita tenet Navar., c. 21 deOrat., n. 9; Soto, 1. 10 de Just., q. 5, art. 3. Et sine dubio hoc sensit Gigas, q. 30, de Pensionib., n. 1, dicens pensionem, intitulatam ad aliquam partem fructuum alterius beneficii, esse ecclesiasticum beneficium, et ideo qui illam habet, teneri ad officium recitandum. Praestimonium enim propriissime dici videtur pensio intitulata ; nam portio illa, quae praestimonium dicitur, erecta est ut conferatur speciali et spirituali titulo. Quae sententia probari potest ex c. ult., de Concessione Praeben., in 6, ubi praestimonium cum aliis beneficiis ecclesiasticis aunumeratur. ltem induci potestc. Quamvis, de Praebendis, insexto, ubi dicitur litteras super obtinendis beneficiis impetratas restringi debere; restrictio autem per haec verba explicatur: E non in pensione, sed in beneficiis ecclesiasticis tantum volumus provideri. Ubi solam pensionem a beneficiis distinguit, et sub illis prasstimonium comprehendit; nam et vi illius rescripti provideri quis potest et debet de praestimonio. Et confirmatur ex c. Conquerente, de Clericis non residentibus, ubi similis portio separata ab alio beneficio cum jure ad illam, et sine obligatione ad servitium, beneficium ecclesiasticum appellatur, quod profecto esse non potest aliud nisi praestimonmm. Et sermonem ibi esse de proprio beneficio sentit ibi Abbas, et Gigas supra, illum referens, et q. 28, n. 20, uhi etiam allegat Doctores, in Clement. prima, de Supplenda negligentia praelatorum. Possuntque ad hanc sententiam confirmandam multa sumi ex Panormitan., 29 volum., consil. 47, ubi probat, praestimonium esse beneficium, quia habet omnes qualitates proprii beneficii ; numerat autem quatuor aut quinque proprietates, scilicet, quod tantum personae ecclesiasticae, per ecclesiasticum Praelatum dari possit, pure, et sine pacto, et in perpetuum, et quod habeat aliquid spiritualitatis cui annectatur, seu officium aliquod divinum, propter quod detur, quas omnes dicit reperiri in praestimonio, quod tamen ipse non probat, praesertim de ultima, in qua est difficultas. Unde si quis recte consideret, ille supponit, quod hic probare intendimus, et ex annexione seu obhgatione ad officium divinum, infert esse beneficium : auctores autem primae sententiae potius a contrario, quia putant non esse beneficium, inferunt non obligare ad officium.

9. Certum est non esse certum, an praestimonium inter pensiones, aut beneficia sit numerandum ex antiquo jure.—benique haec res fortasse esse poterat dubia de jure antiquo, nam ex nullo textu sufficienter probatur, praestimonium esse proprie beneficium ecclesiasticum secundum rigorosam et strictam appellationem, quamvis interdum sub ea voce generalius sumpta comprehendatur, quod solum probat dictum c. ult., de Couces. Praeben.; in alio autem c. Quamvs, incertum est an praestimonium sub pensione vel sub bencficio debeat comprehendi, et ita posset textus ille in contrarium induci, quia multi putant sub litteris de obtinendo beneficio non comprehendi praestimonium. Imo Panormitan., in dicto consilio 47, expresse definit, in litteris gratiae concessis etiam expresse ad beneficium cum cura, vel sine cura, sub his vocibus non comprehendi praestimonium, proeesertim, inquit, cum in eis sit facienda stricta interpretatio propter ambstionem comprimendam, jurta dictum caput Quamvis. Cum ergo lex Concilii Constant. etiam loquatur de habentibus beneficium cum cura vel sine cura, et materia illius sit restringibilis, non comprehendit praestimonium. Et omnia quae ibi adducit Abbas ad illam resolutionem confirmandam, hanc partem suadent. In alio autem c. Conquerente, incertum est an portio, de qua ibi fit mentio, fuerit simplex praestimonium, et Panormit. sentit, fuisse potius beneficium ad servitium Ecclesiae, et adjutorium parochi institutum. Non constat igitur satis ex jure, ad quem finem, et quomodo fuerint praestimonia instituta, atque an habeant propriam beneficiorum naturam, quae est dari propter aliquod divi- num officium. Unde etiam inter canonistas, mnlti negant praestimonia in titulum, sive pro titulo beneficii assignari, ut refert Rebuff., in Pract. Cancellariae Apostol., sub titulo Notabilia super vacantibus non reservatis, S Beneficii appellatione. Quamvis alii oppositum senserint, quos ibi etiam commemorat, ipse autem rem ambiguam relinquere videtur. Erat ergo res dubia, et ideo non erat improbabilis opinio Medinae.

10. Fera sententia : post Motum proprium Pii V, prestimonia propter officium dantur, et propria collatione, ac spirituali titulo conferuntur, adeoque obligant ad officium Divinum.— Ad tollendam autem hanc dnbitationem addidit Pius V in suo Motu proprio haec verba : Declarantes praestimonia, prestimoniales portiones, et qualiacumque alia beneficia, etiam mullum omnino servitium habentia obtinentes, cum pradictis pariter comprehendi. Jam ergo dubitare non licet, sive hoc sit, quia illa beneficia discursu temporis, et usu Praelatorum, et (quod caput est) confirmatione PonUficis mutarunt naturam, et cum antea non essent propter officium instituta, jam propter illud dantur propria collatione, et spirituali titulo. Sive quia hanc eamdem rationem a pzincipio habuerunt, quia non repugnat quod erecta fuerint ad juvandos juvenes in studiis, et quod habuerint apnexum onus recitandi.

11. Capellaniee collativee sunt vera ecclesiastica beneficia, atque adeo obligant ad officiun canonicum ; Capellaniarum duo genera.—Aliud dubium hic esse solet de capellaniis; an qui capellaniam habet, recitare teneatur: et ratio dubii est, quia videtur recipere fructus per modum cujusdam stipendii et mercedis, non vero propter proprium titulum bencficii. Sed in hoc communis resolutio est, duplices esse capellanias : quasdam, quas collativas vocant ; aliss non collativas, id est quae a patronis etiam laicis conceduntur sine collatione ecclesiastici Praelati. Quae duo genera capellaniarum ab institutione habent distinctionem : interdum euam laici relinquunt bona sua cum hoc onere, ut certa quaedam pensio quotannis alicui clerico detur, ut tot missas dicat ; inde ergo consurgit capellania non collativa, quae in eo statu perseverat, quandiu institutio consuetudine aut auctoritate Praelatorum Ecclesiae non mntatur. Collativa autem fit, quando auctoritate Episcopi erigitur, etiamsi ex bonis laicorum dotata sit, et jus praesentandi personam sit patrono laico reservatum. Capellania ergo collativa sine dubio inducit obligaiionem re- citandi officium canonicum, quia est verum ecclesiasticum beneficium ; habet enim omnes conditiones ad beneficium requisitas, ut facile unicuique patebit, applicando illas, quas ex Panormitano dubio praecedenti retulimus.

12. Capellanie non collative non sunt ecclesiastica beneficia, atque ideo non obligant ad officium divinum. — Capellania autem non collativa non obligat ad officium canonicum ob contrariam rationem, quia non est beneficium ecclesiasticum, ut patebit etiam easdem conditiones applicando; ex quibus illa est maxinie nota, quod non datur per provisionem et auctoritatem Praelati ecclesiastici ; repugnat enim beneficium ecclesiasticum institui vel conferri a laico sine interventu spiritualis potestatis. Ita fere Medin., d. q. 7; Navar., c. 20, de Orat., n. 17; Ledes., in 4. p. 2, q. 16, art. 4, dub. 5. Et hoc videntur intendere Summistae, qui declarant beneficium obligare ad recitandum, etiamsi sit de patrimonio institutum, ita ut patrimonium factum sit beneficium, et non alias, ut ait Sylvest., ex Zabarel.. verb. Hora, q. 9, 8 Secundum ; Tabien., n. 1; et Armil., n. 1. Qui etiam advertunt, quod licet is, qui habet capellaniam collativam non possit per se illi satisfacere in Missis, vel aliis oner;bus persolvendis, quia est puer, vel impeditus, et ideo per alium inserviat, non excusatur obligatione dicendi officium per se, tum quia (ut saepe dixi) hoc est onus personale, et sacrificium laudis, et fructus suorum labiorum, ut dicitur in Clement. 1, de Celebr. Miss.; tum etiam quia ille alius, per quem dicentur Missae, vcl simile aliud officium, non tenetur ex vi stipendii, quod recipit, dicere officium canonicum, quia respectu illius illud non est beneficium; ergo onus dicendi officium canonicum manet apud capellanum.

13. An qui recipiunt servitium beneficii in commvendam teneantur ad officium divinum.— Hinc vero nascitur aliud dubium, de his qui recipiunt servitium beneficii in commendam, an teneantur recitare canonicum officium ; videntur enim non teneri, quia non sunt beficiati, cum non habeant proprietatem beneficii, sed tantum servitium: cujus etiam argumentum est, quia saepe haec commendatio fit ad tempus, ut patet in vicariis, qui ad annum, vel simile tempus constituuntur, et ad nutum amoveri possunt. Idemque videtur esse de his beneficiis regularibus (manualia interdum vocantur) quae conferuntur religiosis a suis praelatis, ut ibi inserviant, quandiu suis praelatis placuerit , et ad nutum eorum revocenu- tur, nam isti omnes non possunt dici habere beneficium ecclesiasticum, de cujus ratione est ut sit perpetuum, et per institutionem canonicam conferatur, c. 1, de hRegul. Jur., in 6. Denique idem esse videtur de capellano, quem parochus sibi adsciscit, ut in ministrando ipsum adjuvet, nam ille etiam non tenebitur officium recitare, quia revera beneficiatus est, sed stipendiarius, et mercenarius conductus, non ad recitandum officium, scd ad ministranda sacramenta, vel Missas dicendas, et similia publica onera supportanda.

14. Qui habet beneficium integre commendatum quoad totam administrationem ejus, licet non sit perpetuum, tenetur dicere officium divimnum. — Ad haec breviter dicendum est primo, eum, qui habet beneficium integre commendatum quoad totam administrationem ejus, teneri ad dicendum officium, etiamsi commissio illa seu commendatio Ecclesiae non sit erecta in titulum beneficii, neque in perpetuum conferatur. Ita docent Medina, Ledesma, et Navar. supra, n. 16. Et praecedenti etiam capite a nobis dictum est de illo, qui renunciat alteri beneficium, retenta tota administratione cum fructibus. Idem enim est in praesenti, nam parum refert quod fructus sint plures vel pauciores, quia haec obligatio non nascitur veluti per se ex fructibus, sed ex-obligatione suscepta ad totam administrationem. Itaque licet hic non obligetur ratione beneficii, quod ipse habeat, obligatur, quia subrogatus est loco habentis beneficium, cum tota obligatione beneficii ab ipso acceptata ; pro tunc enim illa obligatio aequivalet titulo beneficii quoad omnia ejus onera, nam pactum humanum, quod ibi tacite intervenit, hanc vim habet. Sicut etiam ille tenetur ad sacramenta ministranda, et alia officia beneficii exequenda.

15. Si alicui commendetur beneficium quoad. eateriora solum servitia Ecclesie, ille ec eo non tenetur ad officium canonicum.—bixi autem, integre commendatum quoad totam administrationem, quia si solum commendetur quoad exteriora et publica servitia Ecclesiae, ex vi hujus commendationis non tenebitur ad dicendum officium canonicum; ut, verbi gratia, si bepeficiatus proprius, abfuturus ab Ecclesia sua propter negotia, illam commendet amico, aut mercenario clerico seculari, aut religioso, ut pro se toto illo tempore inserviat, non tenebitur substitutus ille ex vi oneris, quod in se suscipit. officium dicere, nisi quatenus publice in ecclesia illud canere necessarium fuerit, juxta ejusdem ecclesiae mo- rem seu qualitatem. Ratio est, quia solum publicum et externum ministerium est illi commendatum. Item, quia obligatio recitandi privatum officium semper manet apud proprietarium, ita ut non possit alteri illam delegare, ut ex dictis colligitur. Ergo substitutus non tenetur illa obligatione, quia non debet multiplicari sine causa et necessitate, unde nisi ex speciali pacto satis expresso substitutus in eo casu ad hoc obligetur, non est censendus ita obligari ; quando autem intervenerit tale pactum, substitutus quidem obligabitur ex justitia pacti, non tamen propterea exonerabitur proprietarius sua obligatione, nam est personalis, et ex beneficio, quod semper habet. Et hujusmodi videtur esse talis substitutio, vel commendatio, quoties propria voluntate et auctoritate ipsiusmet beneficiarii fit ad supplendam ejus absentiam ; secus vero est quando tota administratio beneficii commendatur auctoritate Pontificis, vel Praelati, aut quia beneficium est unitum alicui religioni militari, vel alteri, cum onere constituendi ibi vicarium, qui portet omnia onera beneficii ; quae vicaria si perpetua sit, beneficium ecclesiasticum reputatur, et per Praelatum ecclesiasticum conferenda est. Si vero ad tempus tantum detur, pro eo tempore, qui recipit illam commendam, recitare tenetur, propter rationem jam dictam. Et idem est de illo, cui auctoritate Papae commendaretur tota ecclesiae administratio, quamdiu beneficiatus puer, ex dispensatione factus, recitare non valet, quia tunc totum onus beneficii, etiam quoad recitationem, intelligitur vicario commissum, ne ecclesia ullo officio privetur. In hoc ergo sensu locuti sunt citati auctores, idemque est quando, vacante ecclesia parochiali, Episcopus ibi vicarium constituit, et in similibus casibus, ubi eadem ratio intervenit.

16. Qui habent officia manualia tenentur ad officium recitandum. — Atque hince constat a fortiori, idem dicendum esse de habentibus beneficia manualia, nam sine dubio tenentur ad officium recitandum. Quia sive illa sint proprie beneficia, sive non, in se suscipiunt totam beneficii administrationem, ad quam (ut saepe dixi) pertinet etiam divini officii recitatio. Eo vel maxime quod haec beneficia aliquo modo perpetua sunt, quatenus non dantur ad definitum tempus, sed de se durare semper possunt, licet includant dependentiam a Praelato, a quo auferri seu revocari possunt, juxta Clem. unic., de Supplenda neglig. Praelator., in quo quamdam majorem proprietatem beneficii participant, juxta ea, quae Sylvest. notat, verb. Dignitas, in principio. Denique pro eo tempore necesse est, ut onus illud recitandi, quod illi beneficio respondet, ad aliquam determinatam personam pertineat, quia alias non esset sufficienter tali ecclesiae provisum ; sed non cadit in alium, nisi in hujusmodi administratorem seu beneficiarium ; ergo ille tenetur recitare ratione talis beneficii.

17. Capellanus seu coadjutor conductus, dalus proprio parocho ad eum jwoandum, non Jobligatur ad recitandum ea eo titulo. — Secus vero est de capellano, seu coadjutore conducto, vel dato proprio parocho, seu beneficiario, ut ab ipso juvetur in ecclesiae administratione; nam de illo videtur esse eadem ratio, quae de vicario, relicto solum ut suppleat absentiam parochi in externa ecclesiae administratione. Unde non obstante illo adjutorio, quod attinet ad recitationem officii, totum munus integrum manet apud proprietarium, et alter solum est stipendiarius, non ut relevet proprietarium ab onere recitandi, sed solum ab alis ministeriis ; ergo talis coadjutor, vel capellanus, ex vi stipendii sui non tenetur recitare. Et ita docet Medin., q. 7, de Orat. Addit vero limitationem de qua statim dicetur.

18. Dubium de coadjutoribus. — Tandem hic ocecurrit ordinarium dubium de coadjutoribus beneficiorum, prout nunc sunt in usu, an teneantur recitare officium canonicum ex vi coadjutoriae. Est autem de his specialis ratio dubitandi, quia non sunt tantum quasi stipendiarii ad tempus, seu ad vitam proprietarii, sed etiam sunt successores in beneficio ipso facto, et sine nova collatione, unde videntur jam habere titulum beneficii, et nonnullos redditus, quia semper habent aliquam congruam portionem designatam ; habent etiam sedem in choro, et vocem in capitulo; cur ergo non tenebuntur recitare? Confirmatur primo, quia coadjutor hujusmodi est vere canonicus; ergo habet obligationem recitandi ex vi canonicatus, cujus jam suo modo habet utulum et possessionem , et ratione illius habet administrationem, saltem secundo loco, et in absentia proprietarii. Consequentia videtur clara, et antecedens patet, quia ille admittitur ad honores et actus proprios talis beneficii. Confirmatur, quia institutus in canonicum, iia ut habeat sedem in choro, et vocem in capitulo, licet sit ita institutus sine praeben- da, ut primam vacantem obtineat, tenetur ad horas recitandas, maxime si distributiones recipiat : ergo a fortiori tenebitur coadjutor. Antecedens docent Palud., 4, d. 5, quaestione quinta, n. 5; Turrecr., d. 19, in princ., q. 14. Quia ille vere habet beneficium ecclesiasticum, argumento cap. Cum M. de Const.; ergo idem erit in praesenti. Confirmatur tertio, quia coadjutor, datus Episcopo auctoritate Papae, est vere Episcopus, ut sentit Gloss. per textum, in c. Non autem, 1, q. 1, verb. Ut non succederet. Quam probant Panorm., inc. Quoniam, de Officio ordin., n. 4; et Cardin., cons. 70; ergo similiter coadjutor datus canonico auctoritate Papae est vere canonicus; ergo obligatur.

19. Coadjutores non tenentur recitare. — Coadjutoria non est beneficium. — Nihilominus dicendum est hos coadjutores non teneri ad officium canonicum recitandum. Ita tenet Medin., de Orat., c. 7, non sine formidine; ita enim concludit: Zoc videtur tenendum soli rationi innitendo, interim quod aliqua determinatio in oppositum occurrat. Idem tenet Navar.,c.2, deOrat., n. 18. Probatur primo, quia obligatiorecitandi semper manet apud proprietarium ; ergo non obligat coadjutorem. Probatur consequentia : ex uno beneficio non obligantur duo ad recitandum. Item principalis et coadjutor non obligantur ad Missas, et alia officia duplicata ; sed si unus implet, alter non tenetur; ergo si onus recitandi manet apud proprietarium, non transit ad coadjutorem. Secundo, est propria ratio a priori, quia coadjutoria non est beneficium ecclesiasticum ; ergo non obligat ad recitandum. Probatur consequentia, quia in dictis constitutionibus Concilii et Pi V, nec specialiter nominatur, nec sub generali nomine beneficii ecclesiastici comprehenditur. Antecedens autem esse omnium, nemine contradicente, docet Navarrus, in c. Si quando, de Rescript., Praelud. 5, num. 10. Idem sentit Thomas Campesi., iractat. de Coadjut. Episcop., n. 8; Gambar., de Offic. et Potest. legat., lib. 4, num. 285; et Redoan., tractat. de Simon., 2 p., c. 28. Tradit Abb., in c. De Rectoribus, cum tribus sequentibus de Cleric. aegrot. minis. Et ibi communis, et in c. Grandi, de Supplen. negl. Praelat., in 6, et ex ejusdem juribus hoc sumitur. Nam licet illa jura et eorum interpretes loquantur de coadjutore tantum ad tempus vel ad vitam dato, sine futura successione, hoc nihil obstat, quia futura successio non dat jus in re, sed ad rem, ut ipsum nomen prae se fert. Et constat, quia princeps filius regis, licet futuram successionem habeat, nondum est rex, nec successor imperatoris est imperator, et sic de aliis. Confirmatur, quia, unum beneficium non potest simul esse in duobus ; sed principalis retinet integrum beneficium ; ergo coadjutor ex vi solius coadjutoriae nullum beneficium habet; ergo nec ad recitandum obligatur. Denique ita declaratum est a S. D. N. Paulo V, ad petitionem hujus Ecclesiae Cathedralis Conimbricensis, in quodam Brevi anni 1606, in quo inter alia declarat, coadjutores canonicorum non essc vere canonicos, nec pro talibus habendos, viventibus coadjutis ; idem ergo est de coadjutoribus in quibuscumque aliis beneficiis.

20. Argumentis satisfit. — Et ita facile patet responsio ad rationes in contrarium. Ad primam enim negamus coadjutorem habere titulum bencficii in re, sed tantum in spe, seu jus ad rem. Neque obstat quod succedat sine nova collatione, quia per concessionem talis coadjutoris fit collatio quasi sub conditione, seu pro tali eventu, et ideo illo eveniente, seu impleta conditione, ipso facto perficitur collatio, quae prius erat quasi pendens. Neque obstat quod coadjutor ex vi coadjutoriae habeat vocem in capitulo, quia id non est ex vi tituli, sed quia ei conceditur, ut etiam quoad hoc proprietarium juvet. De sede autem in choro ordinatum est, ut coadjutor non in loco proprietarii, sed ultimo loco post proprios canonicos sedeat, quia revera non est canonicus; et ita solum conceditur ille locus ratione actualis ministerii.

21. Coadjutor canonici non est canonicus.— Et ita etiam patet responsio ad confirmaticnem primam ; negatur enim assumptum, scilicet coadjutorem esse vere canonicum, quia licet vulgo ita nominetur propter jus ad succedendum, vere non habet canoniam, neque praebendam, neque habet titulum vel possessionem canonicatus. sed coadjutoriae tantum, et quoad illam habet jus in re, quoad canonicatum autem tantum ad rem. Cujus etiam signum est, quia post decessum proprietarii novam possessionem accipere debet, ut in dicto Brevi habetur, unde etiam incipit facere propriam residentiam novorum canonicorum, nisi speciali indulto antea fuerit illi concessa. Unde ad probationem dicitur, coadjutorem tantum admitti ad actus administratoris, et quasi vicarii seu capellani, et ad honores huic ministerio proportionatos. Ad secundam confirmationcm negatur similitudo, quia in- stitutus in canonicum cum jure ad primam praebendam, licet nondumillam sit consecutus, est vere canonicus, et habet actu beneficium quoad spirituale jus, et licet non habeat praebendam, aliquas distributiones recipit ; coadjutor vero non habet beneficium. Ad tertiam confirmationem, idem dicendum est de coadjutore Episcopi, quia non est praelatus, nec Episceopus quoad beneficium, licet forte consecratus sit, ut nunc esse solet. Hoc tamen intelligitur de jure ordinario. Nam de potentia absoluta forte posset Pontifex concedere coadjutorem Episcopo, qui vere et actu simul cum illo esset praelatus et Episcopus, quod intendunt Gloss. et Panormit. ibi citati. Et de facto legimus Augustinum ordinatum fuisse Episcopum simul cum Valerio ; inde tamen non potest sumi solidum argumentum, quia non per dispensationem Papae, sed per ignorantiam factum est, nt ipse Augustinus postea cognovit et conquestus est, ut Possid., in Vit. August., c. 8, refert, et late Baron., tom. 5 Ann., anno christi 395, n. 34 et 32.

22. Dubium. — Quaeri vero potest an coadjutor teneatur recitare saltem eo tempore quo onus ecclesiae sustinet pro principali. Medina enim supra simpliciter affirmat ; at Navarr., d. c. 10, n. 18, id negat, nisi datus sit coadjutor ad dicendum horas nomine alterius, vel omnes, vel aliquas: secus vero si tantum sit datus ad cantandum, vel ministrandum sacramenta. Unde loquendo de coadjutoribus, prout nunc sunt in usu, dicendum est non teneri nisi ad satisfaciendum choro, vel simili servitio ecclesiae, in quo adjuvare obligantur. Ratio est, quia proprietarius licet excusetur a servitio chori et ecclesiae, serviendo per coadjutorem, non tamen ab onere recitandi, quia hoc est onus personale sequens beneficium, quod ipse retinet integrum. Neque est verisimile proprietarium, retinendo beneficium totum cum fructibus, posse se exonerare etiam ab onere recitandi, id faciendo per alium, neque hoc habet consuetudo , nec potest praesumi talis intentio Pontificis, nisi ubi fuerit expressa concessio; ergo onus hoc non imponitur coadjutori, quia non est in duobus, nec quoad illud est coadjutor. Item quia in aliis ministerriis, quae principalis potest per coadjutorem implere, eo ipso quod administratio committitur coadjutori, principalis liberatur per ministerium ejus; ergo cum ministerium recitandi tale sit, ut per alium impleri non valeat , signum est illam obligationem nunquam cadere in hujus- modi coadjutorem, etiam dum actu administrat. Nam licet teneatur, verbi gratia, ad chori assistentiam, satisfaciet suo muneri assistendo vel canendo, licet in genere non recitet, juxta superius dicta. Haec autem intelliguntur ex vi solius coadjutoriae, prout est in usu communi et ordinario. Nam si Papa velit ad hoc extendere coadjutoriam , sine dubio posset ex rationabili causa, qualis esset impotentia proprietarii etiam ad horas dicendas. Sed tunc ile non erit coadjutor , de quo nunc loquimur, sed esset vicarius, cui tota administratio beneficii commissa est, de quo jam diximus teneri tunc, non ratione proprii beneficii, sed ratione pacti, ut dixit Navarrus, qui non aliud sentire visus est.

23. Tandem quaeri potest an isti coadjutores teneantur saltem dicere officium Beatissimae Virginis tanquam pensionarii, juxta motum Pii V. Ad hoc vero juxta principia posita brevissime dicendum est, si coadjutor habeat propriam pensionem super beneficium, sine dubio teneri ad officium Virginis, nisi alias canonicum recitet, quia recipit talem pensionem ut clericus, ut per se notum est; suppono enim esse coadjutorem in spiritualibus. Si vero solum recipiat ex fructibus beneficii aliquam sustentationem per modum stipendii, non tenebitur, quia non comprehenditur sub Motu Pii V, et alias satisfacit suae obligationi, suum ministerium implendo, sicut de capellanis dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 22