Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 23

Caput 23

Quodnam officium divinum teneantur dicere clerici cum privatim recitant.

CAPUT XXII. QUODNAM OFFICIUM DIVINUM TENEANTUR DICERE CLERICI CUM PRIVATIM RECITANT.

1. An recitare juata hoc vel illud Braeviarium lnujus vel illius ecclesiee, cadat sub preceptum.—biximus de personis quae ad privatim recitandum divinum ofticium, quando illud in choro pubhce non dicunt, obligantur ; nunc modum explendi hanc obligationem declarare necesse est, quod prosequemur discurrendo per omnes circumstantias hujus actionis, incipiendo ab objecto séu materia ejus, sicut de publica oratione fecimus. Primum ergo omnium occurrit quaestio illa superius inculcata, uirum recitare juxta hoc vel illud Breviarium, seu juxta hujus vel illius ecclesiae ritum, cadat sub praeceptum. In quo ritu possumus loqui, vel de ipsa substantia horarum (ut sic dicam) in communi, et comparando diversa ritualia, seu breviaria inter se; vel possumus loqui de eodem ritu ejusdem Breviarii applicato ad varia tempora, vel ad hos vel illos dies, et ad hos vel illos Sanctos, ut quod tali tempore et die, de tali Sancto aut mysterio, autde feria fiat officium. Quod ergo ad substantiam officii spectat, loqui possumus aut de jure communi, aut de speciali jure Pii V supra explicato. Et quidem si hoc jus Pii V fuisset omnino universale, vel ubique receptum, suffticeret dicere illud esse observandum, etiam in privata recitatione; tamen quia non ubique obligat, et ubi non obligat, jus antiquum servandum est, ideo de utroque breviter dicere est necesse. Et quoniam ex antiquo jure facile intelligetur particulare, seu novum, illud prius explicabimus.

2. Prima assertio : clericus, qui horas pricatim dicere tenetur (stando in jure communi), ad eas obligatur que jusxta Breviariun in sua Diecesi approbantur, aliter non satisfacit. — Dico ergo primo : unusquisque clericus, qui ad horas canonicas privatim dicendas obligatus est, tenetur eas dicere (stando in jure communi), juxta Breviarium in sua Dioecesi vel ordine approbatum et receptum ; et alioqui suo muneri non satisfacit. Haec assertio sumitur ex c. De iis et c. Placuit, d. 12, in quibus in eadem dioecesi, metropoli, archiepiscopatu, seu provincia, idem psallendi ordo servari praecipitur. Verum est ibi esse sermonem de recitatione publica, et in choro. Unde videtur sumi argumentum vela paritate rationis, vel quia recitatio privata quasi subrogatur loco publicae in his qui choro non tenentur assistere, vel de facto non intersunt, et ideo debet secundum eamdem regulam dici, vel quia membrum debet corpori conformari. Unde in Concilio Agathens., c. 30, de hoc officio dicitur : Convenit ordinem Ecclesie ab omnibus cqualiter custodiri ; idem c. Convenit, de Consecr., d. 5. Et hac fere ratione utitur D. Thomas, Quodlib. 1, art. 13, ubi concludit, unumquemque debere conformari eorum consue tudini, cum quibus vivit. Et ita Cajetan., ver. Hora, S 2, magis ex consuetudine, quam ex jure hanc obligationem colligit. Tandem optime videtur hoc confirmari ex Clementina 2, de Celeb. Miss., ubi conceditur clericis secularibus, et religiosis commensalibus Cardinalium et aliorum Pontificum, ut possint illis conformari in officio, et ut non teneantur aliud dicere; ubi Glossa, verbo Indulgemus, recte notat, absque illo privilegio id non licuisse; tenebatur ergo antea unusquisque suo ordini, vel dioecesi, vel metropoli. prout habuerit consuetudo, conformari. Nec videtur posse in hoc certior regula praescribi, stando in antiquo jure. Et ita docuit Cardin., c. penul. et ult., d. 12; et ibid. Archid. et Turrecrem. ; Soto, lib. 10 de Just., q. 5, art. 4; Navar.. deOrat., c. 19, n. 241 et sequentibus; concordat Tabien., n. 10 et 17, licet lubrice. Alii etiam auctores in generali regula conveniunt; addunt tamen exceptiones, quas expendere necesse est.

3. Cajetani et aliorum limitatio, omni clerico seculari vel regulari juxta formam Breviarii Romani recitare licere.—PFundamentum Cajetani infirmatur.— Quidam ergo dixerunt, semper licuisse cuicumque clerico vel religioso juxta formam Breviarii Romani recitare, et ita. praedictae regulae esse hanc limitationem addendam, scilicet, nisi quis malit Romano Breviario uti in recitatione privata. Quia Romana Ecclesia est mater omnium. Ita Cajetan., verb. Hore , qui non fundatur in praedicta ratione, sed in hoc, quod substantia praecepti est de septem horis, reliqua vero sunt accidentia, et ita non negat esse peccatum veniale grave, sed negat esse mortale. At siratio valet, idem dicere debet de mutatione in quodcumque aliud officium approbatum; itaque non peccaret graviter monachus Sancti Benedicti omittendo proprium officium, et recitando juxta regulam Sancti Dominici, vel aliam, quod est destruere regulam positam , uxta meptem auctorum omnium. Omnes enim censent, hanc esse obligationem sub mortali, ut clare sentit Soto supra, art. 4, et expressius Tabien., n. 16, in fine; et Navarrus id colligit ex poena gravi, quae in dictis juribus imponitur. Itaque ratio illa admittenda non est, quia mutatio in tota forma officii satis gravis est, et proxime ipsam substantiam attingit. Altera vero ratio habebit locum, si Pontifex Romanus ita approbet officium Romanum,, ut pro toto orbe illud proponat, et servandum praecipiat vel concedat, quod ante Pium V jure communi factum non legimus. Nam, licet in c. 7z die, de Conse., d. 1, Gregorius VII aliquid innuere videatur, tamen revera non facit statutum generale de toto officio, nec universale pro tota Ecclesia, sed de quodam particulari puncto pro Ecclesia tantum Romana. Nec etiam invenitur consuetudine receptum , ut unaquaeque Ecclesia privata possit conformari Ecclesiae Romanse, et matricem relinquere ; imo oppositum colligitur ex d. c. 7n die, et c. penult. et ult., d. 13, et optime ex c. Novit , eadem distinct., ubi Gregorius clare dicit, in his rebus non oportere sequi consuetudinem Ecclesiae Romanae sed quod in unaquaque Ecclesia institutum est.

4. Aliorum limitatio pro clericis ordinatis ad titulum patrimonii. — Alii excipiendos putant clericos seculares ordinatos ad titulum patrimonii, nullive ecclesia addictos. Nam illi (aiunt) non tenentur ad certum Breviarium sequendum, sed uti possunt quo voluerint, dummodo legitima auctoritate approbatum sit in aliqua provincia, dioecesi, aut religione. Quorum fundamentum fuisse videtur, quia illi non tenentur ad inserviendum certae alicui Ecclesiae in hoc munere recitandi, sed tantum ecclesiae Dei. Ergo satis est, si dicant aliquod officium in Ecclesia approbatum. Hta Angel., verb. Hora, n. 19 et 14, cum Direetorio Juris, tit. 8, quod citat ; idem Sylvest., q. 1. Sed non videtur admittenda exceptio, ut melius Navarrus et alii tradiderunt. Quia nullo jure fundatur, nullum enim adducitur ; nec etiam fundatur consuetudine (ex qua maxime hoc negotium pendet) ; consuetudo enim habet, ut clericus dicat officium juxta morem Ecclesiae in qua residet, seu habet beneficium, nulla distinctione facta de ordinato ad titulum beneficii, vel patrimonii. Nulla etiam ratione efficaci fundatur exceptio, quia licet ille clericus non teneatur choro assistere , tenetur tamen conformari corpori tanquam pars illius cleri. Confirmatur, quia Episcopus posset illum juste cogere ad sequendum ritum ecclesiae suae , et punire, si non obediret ; ergo signum est, illum teneri, quia Episcopus non potest in hoc ponere novam obligationem. Denique rectus ordo Ecclesiae hoc postulat, alias occasio scandali et abusus facile oriri possent.

5. Prima sententia, astruens debere clericum benefticiatum in una , et commorantem in alia, recitare ad modum illius ecclesiee cujus est beneficiatus. — Tertio, circa dictam regulam inquiri potest de illo clerico, qui in una Eeclesia habet beneficium, in altera vero dioecesi, ubi officium diversum est, residet, et habet firmum domicilium , cui debeat conformari. Quidam dicunt illum ratione beneficii esse addictum tali ecclesiae , et ideo teneri morem illius sequi in recitando, ubicumque resideat. Indicat D. Thomas, Quodlib. 6, art. 8, ubi ait: Licet clericus in sacris obligetur ad divinum officium absolute, tamen ut clericus beneficiatus in hac ecclesia, tenetur ad dicendum officium secundum modum illius Ecclesiae. Idem sumi potest ex Quodlib. 1, art. 13.

6. Secunda sententia et probabilior, debere recitare juata morem ecclesice in qua residet. — Mihi probabilius videtur recitare debere juxta morem ecclesiae in qua residet. Primo, ex illa ratione generali, quod valde expedit imitari honestos mores corum, inter quos vivimus. Deinde , quia ad hujusmodi usum et actionem potentius videtur vinculum domiciIit et residentia , quam beneficii. Denique quia beneficium non videtur posse ad hoc obligare; vel enim obligat ad residentiam, vel non: si non obligat ad serviendum ecclesise, non est cur obliget ad ritum ejus in recitando sequendum, in loco distanti, et secluso; domicilio. Si autem obligat ad inserviendum Ecclesiae , ulterius peto an ille absit legitime, necne ; in priori casu, cessat obligatio, quia vel per alium inservire potest, et tunc jam per alium satisfacit quoad ritum; vel si legitime dispensatus est, cessat obligatio servitii, et consequenter etiam servandi ritum. At vero si ille clericus injuste absit a sua ecclesia, vix est casus admittendus, quia vix potest ille habere alibi firmum domicilium. Si tamen illud habere supponatur, cum non magis satisfaciat suae obligationi inserviendi suae ecclesiae, recitando uno modo quam alio, et alioquin ratio praesentiae et residentise in alio loco majorem moralem necessitatem inducat, etiam in hoc casu videtur probabilius debere sequi morem loci in quo residet, quia tunc est ibi subditus, et membrum illius corporis. Fateor tamen non esse tam claram obligatiorem in toto hoc casu, quin possit facile optio permitti.

7. Clerici qui ratione studii in alienis provincis commorantur, juvia formam illarum recitare debent : contrarium etiam est probabile. — Et idem dicendum censeo in simili dubio de clericis unius provinciae, qui in alia commorantur ratione studii, cujus ecclesiae morem in recitando sequi teneantur ? Quidam aiunt debere imitari suam dicecesim, ubi habent firmum domicilium , quia simpliciter sunt illius membra, et subditi praelatis et legibus talis episcopatus. Ego vero existimo pro tempore, quo in academia resident, posse dicere officium juxta morem illius ecclesiae, quia pro tunc habent ibi quasi domicilium, et in spiritualibus utuntur sacramentis et minisiris illius ecclesiae. Et tunc etiam praevalet illa ratio quod oportet conformari honestis moribus eorum inter quos vivimus. Unde credo hoc esse magis consulendum : non videtur tamen imponenda rigorosa obligatio, quia non apparet efficax fundamentum ostendens praeceptum, et contraria opinio probabilis est. Quoties ergo D. Thomas ait, clericum habentem beneficium in aliqua ecclesia, debere officium dicere juxta morem illius ecclesiae, intelligendum existimo, si caetera sint paria quoad residentiam, vel absentiam a tali ecclesia, vel ejus dioecesi.

8. Clericus habens duo beneftcia in dmcesibus habentibus distinctum recitandi modum, potest recitare justa morem illius ecclesie in qua residet. — Unde etiam hinc rcsolvendum est dubium de illo, qui habet plura beneficia in distinctis Ecclesiis, in quibus modus recitandi diversus est. Quod specialiter tractat D. Thomas, dicto Quodlib. 1, art. 13, et supponit illum unica recitatione utrique satisfacere, quod supra etiam diximus. Ait ergo, si in aliqua illarum resideat, illam debere sequi in modo dicendi officium, in qua residet. Si vero in neutra, tunc si unum beneficium dignius sit, illus ecclesiae conformari debere; si vero utrumque sit aeque dignum, tunc digniorem ecclesiam esse praeferendam : si vero etiam ecclesiae sint aequales, tunc liberam esse opuonem. Et hanc resolutionem videntur sequi Sylvest., Angel. et Tabiena supra; Soto vero uno verbo ait, hujusmodi beneficiatum illam ecclesiam sequi debere, cui magis tenetur inservire ; sed hoc videtur parum referre, cum supponatur de facto neutri servire, ct modus privatim recitandi, et in absentia, ad servitium Excclesiae distantis nihil interesse videtur. Alii vero dicunt ordinem a D. Thoma positum esse in consilio, et meliorem, non vero esse necessarium. Ego tamen juxta dicta, respondendum puto hujusmodi beneficiatum recitare debere juxta morem illius ecclesiae, in qua residet et habet domicilium : nam hic titulus praeferendus est singulis beneficiis per se spectatis, ut dixi ; ergo et utrique simul, quia non efticiunt unum, neque intensive, ut sic dicam, augent obligationem beneficiorum. Quocirca si contngat ecclesiam unius beneficii convenire in Breviario cum Ecclesia domicilii, sine dubio illa est praeferenda, saltem ad melius esse: si vero in omnibus sit diversus orandi modus, res est magis arbitraria , et poterit unusquisque in praxi eligere quamcumque ex dictis sententiis.

9. Secunda assertio . ecclesiastici, qui tenentur recitare boras canonicas, id facere debGent juxta formam a Pio V seu Clemente VIII approbatam, eaceptus ibi ememptis. — Dico se- cundo : juxta novum jus Pii V, omnes ecclesiastici, qui tenentur ex praecepto recitare horas canonicas, tenentur eas dicere juxta formam aio V seu Clemente VIII reformatam et approbatam, his demptis, qui pertinent ad illas dioeceses, vel religiones in eacem constitutione Pii V exceptas, eo quod habeant antiquiorem recitandi modum ex institutione, vel consuetudine , quae ducentos annos excedat, approbata. Hoc tam clare habetur in d. Bulla Pii V, ut nulla alia declaratione vel probatione indigeat. Solum quaeri potest circa hanc exceptionem, an clerici vel religiosi talium ecclesiarum vel ordinum alud antiquius Breviarium retinentium, possint, si velint, privatim recitare juxta Pii V Breviarium. Ad quod juxta opinionem Cajetani supra citatam, dicendum est posse; at juxta nostram sententiam negandum est; videturque hoc colligi ex illis verbis ejusdem Bullae: Quibus, ut inceteratum illud jus dicendi et psallendi suum officium non adimimus , sic eisdem , si forte hoc nostrum , quod modo pervulgatum est, magis glaceat, dummodo Episcopus et untverswm capitulum in eo consentiant, ut id in choro dicere et psallere possint, permittimus. Non ergo licet unicuique privata auctoritate uti illo Breviario Romano, ubi aliud legitime retinetur. Dices haec verba non multum cogere, propter particulam illam in choro: imo ex ea posse argumentum a contrario vel ab speciali sumi, quia solum ad usum chori requiritur consensus capituli et Episcopi. Ergo ad privatam recitationem non postulatur, sed unicuique intelligitur permissa. Respondemus: esto ex illis verhis immediate non colligatur esse necessarium consensum Ebpiscopi et capituli in eo casu ad privatum usum, colligi nihiiominus mediate, quia illa constitutio nullam mutationem facit in illis ecclesiis, nisi ipee voluntarie eam faciant; ergo ibi relinquitur integrum jus commune ; sed jus commune est, ut singuli in recitando sequi debeant matricem, seu ordinem suum; ergo illud jus ibi durat. ltem in illis dioecesibus non possunt Parocht in suis ecclesiis introducere Breviarium Romanpum sua auctoritate ; at illi cum recitant, tenentur sequi morem Ecclesiae suae, ut visum est ; ergo. Et hoc quidem videtur per se verius ; nihilominus tamen propter opiniones, et quia res non videtur magni momenti, non auderem damnare mortalis peccati eum. qui oppositum faceret.

10. Ubi Prelatorum negligentia effectum est, ut alio a Romano Pii V utantur clerici, neque antiquiori ducentis annis, possunt ipsi, ac debent, si possunt, contra consuetudinem, Romano uti. — Sed quid si alicubi non esset receptum Breviarium Pii V, non quia de se ibi etiam non obligaret, sed ex negligentia Praelatorum, qui licet non uterentur prius Breviario antiquiori ducentis annis, novum Romanum introducere et promulgare neglexerunt ? Suppositis autem quae de choro diximus, hoc parvam habet dubitationem. Dixi enim consuetudinem illam pravam esse, et contra hoc praeceptum seu Breviarium non praevalere. Unde consequenter assero, ubi id accidisset, posse licite omnes clericos privatim recitare juxta Romanum Breviarium, quia non possunt obligari ad imitandum ritum iniqua consuetudine retentum, et pontificia auctoritate efficaciter abrogatum. Imo assero clericos singulos ad hoc teneri, si commode possint, quia per se obligantur praecepto pontificio, quod non pendet ex Episcopi vel matricis ecclesiae acceptatione, nec ex nova promulgatione in partibus singulis facta, quia Romae facta sufficit, cum lex ipsa expresse aliam non requirat, sed contrarium expresse decernat.

11. Prima sententia , posse clericum sine gravi causa, et peccato , voluntarie officium hujus diei mutare. — Tertio videndum est, an in hoc ipso Breviario ( idemque est de quolibet alio, cujus usus sit legitimus ) pertineat ad rigorem praecepti, servare formam ejus ut applicatam ad tale tempus, vel diem, id est, an sit in praecepto in Adventu officium Adventus dicere, in Quadragesima, de illa. Et similiter in die sancti Stephani de illo dicere, et non de feria, vel e contrario. Et sic de aliis. Quidam absolute negant hoc esse in praecepto ; ac subinde asserunt non esse peccatum mortale, scienter et sine cogente causa hanc mutationem facere ex indiscreta devotione, vel ex quadam acedia seu remissione animi, ut facilius, aut brevius officium expediant. Ita Sylvest., verb. Hora, q. 12 ; Major, in 4, d. 12, q. 6; Cajet., in Sum., verb. Hora, S 3. Fundamentum est, quia substantia hujus praecepti est de recitandis septem horis canonicis; quod vero sit hoc modo vel illo, id est, feria vel Sancto, etc., pertinet ad accidentalem modum, et ideo in illius mutatione non est gravis transgressio praecepti, quae ad mortale peccatum sufficiat. Quam rationem indicavit etiam Anton., 3 p., tit. 13, cap. 4, 83, et ideo solet pro hac sententia referri ; sed ibi non de hoc agit, et oppositum potius sentit.

12. Tertia assertio : peccatum est de se, mutare officium diei in recitandis horis canonicis mortale ex suo genere, leve ex parvitate, nullum ea gravi causa , vel dispensatione. — Haec autem sententia , et ejus ratio nunquam mihi probari potuit. Dico ergo tertio, malum de se ac peccatum esse, mutare officium diei in recitandis horis canonicis, et ex genere suo posse esse mortale peccatum ; posset autem esse leve ex parvitate materiae, vel omnino excusari ex gravi causa, aut justa dispensatione. Hanc assertionem docet Navar., de Orat., cap. 19, num. 211, usque ad 219; eamdem insinuat Anton. supra, S2 et 5; Cardinal., in Clement. 2 . de Celeb. Missar., notab. 6, ut Navar. refert ; Tabiena etiam, verb. Hora, q. 10, verba Antonini in dicto S 2 transcripsit , et q. 16 concludit, non evadere grave peccatum, qui ad libitum suum mutat consuetum officium. Armilla etiam, n. 13, dicit esse peccatum, sed non declarat esse mortale. Angel.. n. 14, dicit esse mortale, licet addat limitationem, nisi in ordin:tis ad titulum patrimoni, sine fundamento, ut supra dictum est, et bene probat Navar. Prima ergo pars, nimirum, hoc esse peccatum, probatur , quia est contra praeceptum ecclesiasticum. Nam sive dicatur hoc esse praeceptum de substantia actus, sive de circumstantia, non potest negari quin obligatio praecepti ad hoc extendatur. Alias etiamsi voluntarie omitteretur , nullum esset peccatum, quod alii Doctores affirmare non audent. Praeterea, in Decretis supra citatis, c. De iis, et c. ult., d. 12, absolute praecipitur conformitas in modo recitandi ; et in c. Convenit, de Consecr., d. 5, absolute dicitur : Convenit Ecclesic ordinem cb omnibus custodiri ; tractat autem de ordine in modo dicendi officium. Et Pius V praecipit officium dici juxta formam ab ipso praescriptam : ad formam autem illam pertinet distributio officii per tempora, festivitates, seu solemnitates et dies ; tota ergo illa forma de se sub praeceptum cadit ; crgo qui illam voluntarie mutat, peccatum committit.

13. Praeceptum de recitaudo, extensum pro tolo anwo , est veluti heterogeneum. — Fundamentum primee sententiee corruit. — Unde considerandum est, hoc praeceptum, licet una lex sit, tamen virtute continere multa, esseque veluti causam universalem, quae ad varios dies applicata non inducit uniformem obhligationem , sed tempori et diei proportionatam. Non est ergo praeceptum hoc quasi homogeneum, sed (ut ita dicam) heterogeneum ex di- versis partibus constans. Vel certe si praecepta singulorum dierum considerentur ut numero distincta , non sunt omnino similia, sed unumquodque obligat ad determinatum officium talis diei. Alioqui mere liberum et voluntarium esset dicere unum potius quam aliud, sed ad summum esset opus consilii, vel supererogationis, et ad melius esse, quod profecto a communi sensu et a debita institutione officii abhorret. Unde quoad hoc parum valet fundamentum contrariae sententiae ; tum quia (ut dicebam) sive praeceptum sit de hac determinatione tanquam pertinente ab substantiam, sive ad modum actus, satis est quod modus ille praecipiatur. Tum maxime quia, licet substantia praecepti in genere sit de septem horis in genere, tamen substantia praecepti in particulari et in individuo, prout tali tempori et diei applicatur, est de septem horis talibus, et quoad talem substantiam in individuo. id est, quod constet ex his Psalmis, his lectionibus ; sicut constare ex his carnibus et ossibus pertinet ad substantiam individuam Petri. Sic ergo pertinet ad substantiam hujus praecepti etiam modus officii de tali tempore, die, etc. Et hoc confirmat sententia illa D. Thomae, Quodlib. 1, art. 13: Parum refert quoad Deum dicere : Dirit Dominus, vel : Laudate pueri, dummodo dicatur id quod statutum est ; quando ergo lege determinatum est quod est dicendum , multum refert illud dicere, et non aliud.

14. Probatur secunda pars assertionis, id est , esse mortale peccatum ex suo genere. — Ex his facile probatur secunda pars, nimirum, hoc peccatum esse mortale ex suo genere. Nam illud peccatum dicitur mortale ex genere, quod intra suum genus et speciem, sine additione circumstantiae mutantis speciem, potest esse mortale , ut suppono ex materia de peccatis ; tale autem est hoc peccatum. Quod probo primo, quia si quis vellet omni tempore dicere Paschale officium, quia brevius est, sine dubio graviter peccaret; item qui omnibus feriis diceret officium feriae tertiee, quia brevius; item qui semper et quotidie eodem modo recitaret, ut memoriter, et tacile diceret ; quae omnia juxta priorem opinionem possunt fieri sine peccato mortali, quod mihi nunquam persuadere potui, etiam ut probabile. Unde Navarr. supra fatetur, peccare mortaliter eum, qui frequenter has mutationes facit ad libitum. Praecipue tamen peccare videtur, qui officium mutat , solum ut aliquam notabilem partem orationis diminuat. Si enim aliquis dicendo Matutinum die Dominica, et officium illius diei, omitteret in primo nocturno novem Psalmos, et tres tantum diceret, mortaliter peccaret, sicut visum est supra ; quomodo ergo est credibile non peccare mortaliter, qui in Dominica recitat officium feriae tertiae, solum ut brevius officium dicat? Praeterea, praeceptum hoc ex genere suo pertinet ad gravissimam virtutem, quae est religio; ergo isto ex capite continet gravem obligationem ; et alioqui de se cadere potest in materiam gravem ; nam ex vi talis praecepti in individuo continetur totum hoc, videlicet ut hi Psalmi, hae lectiones, et caetera talia dicantur : et licet haec non omittantur omnino quando commutantur, tamen fieri potest ut in illa commutatione fiat enormis laesio, seu gravis deceptio contra praeceptum. Et ex hoc capite puto esse expendendam gravitatem culpae, utique ex gravitate materiae , quae prudenti arbitrio pensanda est.

15. Alie assertionis partes comprobantur, quando ex levitate materie est veniale peccatum mutare officium. — Unde possunt etiam aliae partes facile declarari: nam ex levitate materiae potest hoc peccatum esse veniale, ut si officium sit aequivalens in quantitate, vel fere; et mutatio non fiat ex contemytu, neque animo eam saepe faciendi pro libito, sed ex aliqua occasione levi, minusque rationabili. Deinde, quoties haec mutatio fit ex inadvertentia, quamvis non sit invincibilis, sed culpabihs, non videtur culpa gravis, nec tenetur quis iterum Matutinum repetere, vel quid simile: quamvis si officium omissum esset notabiliter majus, necessarium videatur aliquam compensationem facere, si potest intra eumdem diem, ut si pro Matutino Dominicae dictum sit officium Sancti, deberent addi, saltem ex nocturnis Dominicae novem Psalmi, ne tanta pars officii omitteretur. In aliis vero casibus ordinarie jactura est levis, et ideo si mutatio jam invenitur inadvertenter facta, et culpa levis censenda est, et non manet obligatio illam emendandi cum novo gravi onere. Atque hinc ulterius fit, ut ex juxta causa possit interdum haec mutatio fieri sine ulla culpa, ut omnes fere Doctores dicunt. Puta, si necesse sit juvare alium, quando charitas vel prudentia dictat expedire, vel si nunc non est copia alterins Breviarii, et postea nimium gravabor recitando, vel impediar ab studio necessario, vel alio simili opere.

16. Summus Pontifea valideet licite dispensat cum quocumque, ut, relicto suo officio, recitet Romanum, et licet id faciut propter solam devotionem ; e contra vero sine legitima causa non erit licita dispensatio, licet sit valida. — Est autem ulterius advertendum circa hoc punctum, et praecedens, supra citatos Doctores fere unanimiter asserere, non solum Papam, sed etiam Episcopos posse ex justa causa in hoc dispensare. Et de Pontifice quidem non habet hoc dubium: de Episcopo vero, aut alio Praelato habente episcopalem jurisdictionem, non videtur hoc tam certum, nec eodem modo ad omnes applicandum. De Pontifice ergo assero posse imprimis dispensare cum quocumque clerico vel monacho, ut officium Romanum recitet, etiamsi alias teneretur juxta regulam vel ecclesiam suam recitare. Imo censeo hanc licentiam er valide et licite dari, vel propter solam devotionem, vel ob decentiam aliquam illius personae cui conceditur, per modum cujusdam privilegii, seu exemptionis, vel quia Pontifex habet supremam potestatem extendendi legem suam ad personas quas voluerit, vel suae obedientiae reservare quos voluerit: unde illa non tam est dispensatio, quam reductio ad jus commune, et ideo sine causa juste fieri potest. At vero si Papa velit cum aliquo dispensare. ut non recitet officium Romanum, ad quod antea tenebatur, oportet ut ex legitima causa id faciat, alias male faciet, licet dispensatio futura sit valida, juxta communem doctrinam de dispensatione legum humanarum. Et pari ratione, si cum eo qui tenebatur recitare juxta regulam Sancti Benedicti, verbi gratia, dispenset, ut non secundum illam, nec secundum Romanum ritum , sed secundum ritum alterius Ecclesiae vel religionis recitet, necessaria erit causa, uv juste id fiat, quia illa etiam est pura dispensatio in communi jure, quae non debet fieri sine causa.

17. Praecedens dispensatio ab Episcopo facta sine justa causa est nulla ; cum justa est valida, mazcime ad certum tempus. — Ax vero Episcopus, vel similis Praelatus non potest sine causa dispensare cum co, qui tenetur juxta ritum Pii V recitare, ut aliter recitet, quia illa obligatio nascitur ex lege superioris, in qua non potest inferior dispensare, saltem sine causa, unde si ita dispenset, non solum injusta, sed etiam invalida est dispensatio. Nihilominus ex justa causa probabile est posse id facere, ut Navarrus et alii dicunt ; quia communiter solet haec potestas esse concessa Episcopis in his ecclesiasticis legibus. Crediderim tamen posse quidem dari causam ad sic dispensandum in uno vel alio occurrente casu; tamen ad concedendam dispensationem permanentem, ut quis possit semper et pro arbitrio suo id facere, non dari potestatem in Episcopo, moraliter loquendo, quia non potest Episcopus hoc modo dispensare in aliis legibus ecciesiasticis. nec ad id potest moralis necess:tas occurrere. Praeterea, ubi dispensatio daretur ad mutandum officium propriae religionis, vel dioecesis, ad*quod aliquis obligatur, tunc si Praelatus facultatem faciat subdito non recitandi illud, sed Romanum, facile poterit justificari dispensatio, quia velnti intrinsece secum affert honestatem quamdam, et in recitatione privata non habet inconveniens magni momenti, nec quoad illam est limitata potestas Praelatorum per constitutionem Pnri V; semper vero erit aliqua causa necessaria, ne acceptio personarum fiat. Major vero causa necessaria erit, si detur licentia ad faciendas mutationes alias communi juri et consuetudini repugnantes, adeo ut ob hanc rationem videatur nulla, si a tali Praelato absque causa concedatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 23