Caput 24
Caput 24
An facere aliquam mutationem in ordine vel continuatione horarum in privata recitatione, grave peccatum sit?
CAPUT XXIV. AN FACERE ALIQUAM MUTATIONEM IN ORDINE VEL CONTINUATIONE HORARUM IN PRIVATA RECITATIONE, GRAVE PECCATUM SIT?
1. Quid sit inversio ordinis.— Duo in hoc titulo insinuantur : unum de perversione ordinis ; aliud de interruptione horarum : quae breviter expedientur, quia leviora sunt. Inversio ergo ordinis inter horas est, quando illa, quae natura sua seu institutione est prior, posterius dicitur, et e converso. Et ideo ante omnia videndum est, unde sumatur initium divini officii, et qualis sit ordo praescriptus.
2. Officium divinum, ut ex septem horis constat, incipit a Matutino ; ut vero est officium Martyris, verbi gratia, incipit a Vesperis preecedentibus. —De initio dixerunt aliqui sumi a vesperis praecedentis diei, quod D. Thomas docuisse videtur, in Quodlib. 5, art. ult., ad 1. Et hoc maxime videtur probari, quia in diebus solemnioribus officium habet duas vesperas, et ita officium incipit a primis; ergo signum est officium de se inde inchoari. Alii dicunt inchoari officium a Matutino, quia juxta institutionem in media nocte inchoandum est ; dies autem naturalis, juxta Ecclesiae usum, a media nocte in mediam noctem computatur, ut euam D. Thomas testatur, 3 p., q. 80, art. 8, ad 5, et in 4, d. 13, q. 1, art. 2. q. 4, ad 3. Ergo officium diei incipit a Matutino, cum in prima hora diei inchoatur. At officium canonicum est integrum officium unius diei naturalis, ut supra visum est; ergo tale officium a Matutino incipit. Sed hic non potest esse quaestio de re: quantum vero ad praesens institutum spectat, hic posterior modus loquendi est simpliciter verus et melior. Ut tamen clarius res constet, distinguere possumus officium illud, quod est materia hujus praecepti, obligatque singulis diebus, et officium, quod fit in cultum vel honorem alicujus Sancti. Hoc posteriori modo dici potest officium Ecclesiae incipere a primis Vesperis, non tamen simpliciter officium diei, sed officium talis Sancti, vel mysterii. Neque etiam semper eodem modo, sed in aliquibus ab initio primarum Vesperarum, in aliis a capitulo earumdem Vesperarum, ut in simplicibus; sed hoc parum refert ad praeceptum, quia, eo non obstante, Vesperae priores semper pertinent ad praeceptum, prout obligat eo die in quo dicuntur; de Matutino autem sequente est quasi distinctum praeceptum. Ita ut si quis omittat hodie Vesperas Sancti Matthiae, cujus Festum cras celebratur, et sequenti die Matutinum omittat, duo peccata mortalia committet, etiamsi caeteras minores horas sequeniis diei recitet, cum tamen si omittat Matntinum, et reliquas horas sequentis diei, unum tantum peccatum mortale committat, ut infra dicemus. Ergo signum est Matutinum in ordine ad praeceptum componere unum officium cum Vesperis sequentibus, non cum anteceaentibus, atque ita totum hoc officium, ut est unum, ex horis septem constans, inchoari a Matutino, et absolvi in Completorio cum certo ordine horarum intermediarum, qui satis notus est. Quando ergo anticipatur celebritas a Vesperis, non componunt unum officium cum horis sequentis diei, sed Ecclesia vult officium integrum cum dimidio (ut sic dicam ) in honorem talis Sancti, vel memoriam talis mysterii celebrare. Sicut interdum extendit solemnitatem per octo dies, et non ideo ex omnibus fit unum officium. Et interdum finit officium Sancti in Nona, non tamen officium diei. Hic ergo de officio diei agimus.
3. Triplex in officio muiatio proponitur, et juata primam statuitur non esse inchoandum officium unius diei, nisi expleto alterius, idque sub veniali, si voluntarie et sine causa fiat.— Unde quod ad primum punctum propositum spectat, triplex ordo potest in hoc officio considerari : unus est ipter officium unius diei, et alterius ; alius est inter horas ejusdem diei ; tertius inter partes ejusdem horae. Quoad primum, clarum est rectum ordinem postulare, ut non inchoetur officium diei sequentis ante expletum officium diei praecedentis ; et consequenter si aliter fiat voluntarie, et sine causa, nonnullum peccatum committi. Ut si quis dicat hac nocte Matutinum diei crastinae, prius quam dicat Vesperam et Completorium diei praesentis. Ratio esse videtur, quia, licet ex officio diei praesentis et sequentis non componatur unum officium, et ideo non videantur habere inter se ordinem, tamen ex institutione et intentione Ecclesiae ita est ordinata series officiorum diversorum dierum, ut prius expleri debeat praecedens, quam sequens inchoetur, et ita etiam habet consuetudo. Accedit, quod regulariter non fit talis inversio, nisi nimium postponendo vel anticipando alteram illarum horarum. Unde si spectemus originariam institutionem, non incipiebat legitimum tempus ad inchoandum officium sequentis diei, donec esset integre absolutum tempus horarum praecedentis diei: nam tempus inchoandi horas diei est media nox, et tunc finitur tempus aptum ad officium praecedentis diei. Quamvis enim in principio noctis legitime finiantur, ut supra vidimus, reliquum tempus noctis usque ad mediam noctem potest in rigore sufficere, ut in eo compleatur quod dilatum fuerit. Nunc vero ex usu anticipatum est tempus ad Matutinum sufficiens, ut supra dictum est, et statim iterum dicetur. Videtur autem eodem usu illa licentia anticipandi Matutinum sub ea conditione data, quod officium praecedentis diei prius fuerit consummatum. Ergo inversio illius ordinis non fit sine aliqua culpa; communiter tamen illa culpa censetur venialis, quia non derogat substantiae orationis, nec minuit illam, et alioqui non continet deformitatem gravem, sicut statim de aliis dicemus. Quapropter si rationabilis causa intercedat, poterit excusari omnis culpa, ut jam dicemus in puncto simili.
4. Secunda mutatio in ordine horarum ejusdem diei, per se loquendo, non fit sine peccato, sed non mortali , magime in oratione privata. — Altera mutatio est in ordine horarum ejusdem diei, de qua etiam certum est, per se loquendo, non fieri sine peccato, quia est inversio ordinis debiti, et.fit aliquo modo contra institutionem. Nihilominus omnes etiam judicant, secluso contemptu, illam non esse mate- riam gravem, quae ad mortale peccatum sufficiat, quia in substantia impletur praeceptum, et defectus est in quodam accidente, et est privatus defectus, quo parum offenditur Ecclesia, et scandalum non timetur. Unde addunt ex morali causa, prudenti arbitrio ponderanda, posse interdum fieri sine ulla culpa, ut ad juvandum infirmum, vel Praelatum, vel ut horae melius dicantur in aliis circumsfbntiis gravioribus , quando alias timetur impedimentum , vel incommoditas. IHud denique certum est, Ssi casu accidat, ut hora posterior ante priorem dicta sit, per incogitantiam, vel oblivionem etiam negligentem, non esse necessarium repetere horam jam dictam , sed satis est supplere praetermissam, tempore habili, id est, eodem die, quia quoad Deum integra fit oratio, ac aeque potest Ecclesiae prodesse, et non obligatur quis cum tanto onere ad restituendum (ut sic dicam) seu redintegrandum horarum ordinem : et in his conveniunt Summistae, et alii Doctores superius citati, quos omitto, quia res facilis est. Qui sane loquuntur de recitatione privata ; de publica vero, quae in choro fit, nihil dicunt; tamen in illa gravior est materia, ut supra dixi.
5. Tertia mutatio inter partes cjusdem hore non fit sine peccato veniali gravi, et aliquando ex contemptu potest esse mortale. — Tertia denique mutatio esse potest inter partes ejusdem, ut si quis mutet ordinem Psalmorum, vel inter se, vel cum lectionibus, capituli, aut hymnis, et similia. Et de hac mutatione idem fere est judicium, et ita auctores indifferenter de his omnibus loquuntur. Videtur autem mihi haec mutatio, si voluntarie et cum advertentia fiat, multo magis irrationabilis. Quia vix potest habere apparentem praetextum excusationis, aut honestatis, unde videtur continere quamdam speciem contemptus, pulchritudinem et artificium horarum corrumpendo; nam illud in ordine partium et compositione earum inter se maxime consistit. Et ideo haec inversio non fit voluntarie sine gravi peccato veniali, et si fiat ex contemptu, erit mortale. Aliquando vero potest rationabilis causa intervenire, ut si quis dicat Laudes expletis Psalmis matutinis, quando deest copia libri ad dicendas lectiones, quia postea graves et justae occupationes possunt impedire Laudes, si reserventur, vel quidpiam simile. Frequentius vero hoc accidere potest per oblivionem alicujus partis, quae postea suppleri potest sine repetitone aliarum, licet ordo non servetur.
6. Ordo dicendi Matutinum unte sacrificium Missae, nec cadit sub preceptum, nec per se est materia gravis, secluso scandalo. — Occurrit autem inquirendum hoc loco de ordine inter Matutinum et Missam, an sit peccatum mortale dicere Missam, non dicto Matutino. Ita enim affirmarnnt quamplures Summistae et Canonistae, ut retuli, 3 tom. de Sacram., disp. 8, sect. 1, quibus nunc addo Durand., lib. 3 de Ritib., c. 24; Graffis, lib. 2, c. 4; Azor, tom. 1, lib. 10, c. 10, q. 4, et c. 98, q. 17, qui alios allegant. Qui non addunt probationem novam praeter consuetudinem. Contrariam vero sententiam, scilicet ex objecto, et secluso contemptu, non esse peccatum mortale dicere Missam ante Matutinum, tenuerunt Sylvest. et. Soto, quos citato loco retuli, quos non solum sequitur Arag. 2. 2, q. 83, art. 12, dub. 5, sed etiam priorem sententiam proculdubio falsam esse dicit, et sine ratione assertam. Valen. autem, suo 3 tom., disp. 6, q. 2, punct. 10, 8 5, solum dicit hanc partem esse probabilem. Quam simpliciter tradiderunt Ludov Lop., 2 p. Instruct., c. 79, 8 Denique neque hic, et c. 105, S Nunc autem ; Carbo., lib. 9 de Legib., d. 9; Emmanuel Rodrig., in Q. regul., tom. 1, q. 33, art. 3, in fin, et in Sum., p- 4,c. 244, num. 22; Leonar. Less., lib. 2de Just., c. 37, notat. ult.; Henr., 1. 9 de Missa, cap. 24, num. 17, ubi plures Theologos Salmanticences allegat. Tolet. etiam, lib.2, c. 1, Instruct., prius simpliciter negat esse hoc peccatum mortale, postea vero indicat non esse omnino tutam hanc opinionem, quia contraria est valde communis. Et quidem dubium non est quin sit melius practice sequi priorem sententiam; tamen nihilominus posterior est simpliciter secura, et in rigore vera, quod late probavi in 3 tom., loco citato. Et praecipue ostendi consuetudinem non fuisse introductam intuitu talis ordinis, nec quia recitatio Matutini sit dispositio per se requisita ad Missam, sed quia ex temporibus ab Ecclesia designatis ad Matutinum et Missam, moraliter loquendo sequitur ut Matutinum dicatur ante Missam ; sicut etiam est consuetudo dicendi Vesperas post Missam, quae ex eodem principio orta est, et ideo per se non obligat ad talem ordinem.
7. Objicitur autem, quia hinc sumunt clerici occasionem differendi Matutinum. Respondeo, ut alias etiam dixi, occasionem esse acceptam, non datam, neque propter abusum paucorum esse introducendam gravem obligationem, ubi neque lex, neque materia cogit. Deinde non diximus hoc nullum esse peccatum, si absque rationabili causa fiat, sed tan- tum dicimus non esse mortale, secluso contemptu; erit tamen veniale, tum quia non potest vel Matutinum, vel Missa, vel utrumque, non dici intempestivo tempore, quod (factum sine causa) sufficit ad venialem culpam; tum etiam propter rubricas Missalis. Quia vero aliqui ex illis etiam colligunt hoc esse peccatum mortale, breviter hou expendendum est. Ponderant enim quod Pius V in suo Drevi, in principio Missalis, directe, et in virtute sanctae obedientiae praecipit Missam dici juxta ritum Missalis, et ut alias caeremonias addere vel mutare non praesumant. Et postea in principio rituum servandorum in Missa, dicitur: Preevia confessione, cum opus fuerit, et saltem Matutino cum Laudibus absoluto, orationi aliquantulum vacet. Unde concludunt, sub priori generali praecepto hoc particulare praemittendi Matutinum contineri, et ita esse peccatum mortale illud violare. Sed collectio est parvi momenti: tum quia illud generale praeceptum non obligat cum illo rigore ad observandas singulas regulas, et ordinationes Missalis in particulari, sed generaliter ad utendum illo ritu, et non introducendum alium ; in particnlari vero ad singula, juxta modum quo unaquaeque res praecipitur, ordinatur, aut consulitur, et juxta gravitatem ejus, ut in eodem 3 tom., disp. 83 et 85, sect. ult., declaravi; in illa autem particulari regula non ponitur verbum indicans praeceptum grave, et potius praesuppositive (ut sic dicam) quam praeceptive proponitur, qui modus dicendi etiam in rebus consilii servari solet; unde quod ibi simul ponitur de vacando aliquantulum orationi, consilium est, vel simplex qnaedam directio. Praeterea illa proprie non pertinent ad ritus Missae ibi institutos et praeceptos, sed praesupponuntur juxta eam convenientiam, vel obligationem, quae secundum se habent; ibi vero ex vi illorum verborum nulla adjungitur obligatio.
8. Magis movere potest quod infra sub ttulo de Defectibus in Celebratione Missae, c. 10, de Defectib. in ministro, etc., inter illos defectus ponitur: S celebrans saltem Matutitinum cum Laudibus non dizerit. Ubi etiam praesupponitur hunc esse defectum, et consequenter peccatum ; nam in primo capite ejusdem tituli dictum fuerat: Alii vero sunt aefectus, qui in Misse celebratione occurrentes, elsi veritatem Sacramenti non impediant, possunt tamen cum. peccato aut scandalo contingere; sed in his ultimis verbis expendo imprimis non dicere, cum peccalo mortali, sed simpliciter, cum peccato, quod etiam dicitur de veniali. Secundo, licet diceret cum peccato mortali, non dicit semper ita fieri, sed posse fieri, quod vere dicitur de hoc defectu ; nam sine dubio fieri potest cum peccato mortali, aut ratione scandali, vel etiam propter contemptum. Per se autem dicimus esse detectum, qui, si sine justa causa fiat, culpabilis est, quia non fit sine aliqua negligentia, aut mutatione circumstantiae temporis debiti Matutino, vel Missae, nec sine aliqua irreverentia circa divinum cultum ; non tamen est peccatum mortale secluso scandalo et contemptu. Quia Matutinum non postulatur ut necessaria animae dispositio ad celebraudum, nec inter eas poritur in Missali, in d. tit., c. 8, de Defectibus dispositionis animae (quod notandum est), neque ordo inter Missam et Matutinum est per se, nec mutatio ejus est res gravis, magis quam dicere omnes minores horas, etiam Completorium, ante Matutinum, vel ante Missam, et similia. Unde etiam constat, minorem defectum esse dictis nocturnis dicere Missam ante Laudes, quia minor est materia et mutatio : nihilominus aliqualis est defectus, ut in eadem rubrica supponitur ; facihus tamen, et ex leviori causa poterit a culpa excusari. De Prima autem facilior est excusatio, quia ibi non ponitur inter defectus, unde immerito Palud., dicta distinct. 13, q. 2, art. 2 et Anton., 3 part., tit. 13, c. 5, S 4, in fine, eodem modo de Prima, quo de Matutino loquuntur : reliqui vero auctores nullam in Prima obligationem agnoscunt, magis quam in aliis horis. Unde solum oportet observare, ut singula dicantur sine magna temporum mutatione, vel ut rationabilis causa intercedat.
9. Interruptio unius hore ab alia, eliam unius nocturni ab alio, si sit moderata, non est damnanda. — Quinta mutatio in dicendis horis canonicis esse potest interruptio horarum per aliquam temporis moram. Quae potest intelligi, vel inter diversas horas, vel in una et eadem. De priori non agimus, quia certum est in illa interruptione per se nullam esse culpam, sicut supra de choro dictum est: si vero inde oriatur dilatio temporis in altera hora, est per accidens, et culpa inde secuta non excedet gravitatem, quae est in temporis dilatione, de qua postea videbimus. Praeterea non agimus de interrupiione Matutinorum a Laudibus, quatenus per modum duarum horarum dici possunt ; nam in hoc etiam nullam culpam agnoscimus, ut supra tractatum est ; item eadem ratione non agimus de interpolatione nocturnorum inter se, quia si non sit nimia, sed moderata, et proportionata antiquae consuetudini, sine peccato fieri potest, praesertim si quaelibet rationabilis occasio vel commoditas melius recitandi interveniat, de quo etiam satis est in superioribus dictum. Agimus ergo de interruptione, aut inter psalmos ejusdem horae vel nocturni, aut inter psalmos et lectiones, vel capitulum, et dealis similibus.
10. Interruptio inter purtes ejusdem hore, si sit notabilis et anoralis, seu libera, ac sine vationabili causa, est peccaminosa. — De hac ergo interruptione generalis regula est, si sit notabilis et moralis, et sine rationabili causa fiat, sine peccato non fieri. Ita docent omnes; et ratio est, quia unitas uniuscujusque horae pertinet ad solemnem ritum, et formam praescriptam in his horis recitandis; illa autem unitas tollitur, vel multum minuitur per hanc interruptionem ; ergo. Dixi autem oportere ut interruptio notabils sit, utique quoad temporis moram, quia si sit brevissima, pro nihilo reputatur ; quando autem notabilis sit, prudentis arbitrio relinquitur : nam in longiori hora, verbi gratia, in Matutino, major temporis mora necessaria erit, ut censeatur notabilis interruptio, quam in Tertia, etc. Itaque cum proportione ad horam quae dicitur, et ad partem officii in qua fit interruptio, pensanda erit morae quantitas : nam aliquid majus permitti potest inter Psalmum et Psalmum, quam in medio ejusdem Psalmi, et sic de alis. Dixi etiam debere esse moralem, quia debet esse voluntaria et libera; nam si ex necessitate aliqua contingat, non censebitur moralis interruptio. Unde quia justa causa inducit quandam necessitatem moralem, ideo potest excusationem afferre, ut omnes etiam fatentur, ne interruptio moralis censeatur. Addunt aliqui, ut interruptio sit moralis, imo ut sit interruptio, necessariam esse intentionem finiendi horas inchoatas post talem moram; nam si intermittat recitationem inchoatam, animo iterum inchoandi illam, non erit interruptio, neque ulla culpa. Sed forte cum hac intentione poterit aliquando esse interruptio, ut infra dicam. Et non caret omni culpa hoc modo intermittere inchoatum officium ex levitate animi, et sine causa, argum. c. 7llud, et c. Nill, 1. q. 1, quia non caret irreverentia aliqua erga Deum, leviter omittere colloquruum cum illo inchoatum, etiamsi fiat cum animo iterum colloquendi; non erit tamen talis culpa morta- lis, si postea hora dicatur vel compleatur, ut statim dicam.
11. Interruptio que fit interposita aliqua actione, potest esse mortalis, venialis, et meritoria. — Ut autem hanc culpam, et quantitatem vel excusationem ejus declaremus, duo possunt in hac interruptione considerari: unum est cessatio ab inchoata recitatione, per quam formaliter ( ut sic dicam ) fit interruptio. Aliud est actio, quae loco orationis eo tempore fit; nam moraliter loquendo illa cessatio non est per puram omissionem, sed occasione alterius actionis, quae tunc fit. Ex qualitate ergo hujus actionis multum pendet, vel quantitas culpae, vel excusatio. Interdum enim fit interruptio per alia verba, et collomuia cum homine, et tunc si verba sint profana, et non necessaria, nec valde utilia, augent culpam, et specialiter sunt prohibita in cap. Nullus, de Consecr., d. 5, et clarius in c. Dolentes, de Celebratione Missar., sive interruptio fiat loquendo, sive attendendo ad verba similia, quae alii loquuntur, et ex natura rei constat esse indecorum interrumpere sermonem cum Deo propter inutilia verba. Unde addo, tam turpia vel indecentia verba esse posse, ut sit gravis et mortalis culpa contra religionem propter irreverentiam in Deum , esto non ita hoc sit contra praeceptum recitandi, quin possit postea eadem hora compleri post illam actionem moraliter peccaminosam, quia sunt praecepta et malitiae diversarum rationum. Aliquando vero possunt verba esse honesta, et necessaria, et brevia, et tunc poterit facile excusari omnis culpa, ut late prosequitur Navarr., c. 16, n. 66 etsequentibus. Interdum possunt esse verba devotionis cum socio, et utilia, vel ad intelligentiam eorum quae dicuntur, vel ad majorem attentionem, et devotionem in reliqua parte officii excitandam, et tunc si prudenter et moderate fiat, non solum non est culpa, verum etiam non est interruptio, quia totum hoc deservit officio. Et simili modo dum quis solus recitat, licet verba aliqua jaculatoria ad Deum intermisceat, vel per aliquam moram in eis detineatur ex pia devotione, totum hoc sine culpa fieri potest, nec reputatur moralis interruptio, quia juvat orationem ipsam, et est consentaneum fini ejus; semper tamen est necessaria prudentia et moderatio. Idem fere dicendum est, quando interruptio fit per alias actiones. Nam si sintactiones vanae, vel impertinentes, peccaminosa est interruptio; si vero actio sit honesta, et intercedat aliqua rationabilis causa ut non differatur, nulla erit culpa. Maxime vero honestare potest interruptionem, si alquid fiat ad tollendam aliquam occasionem distractionis, ut si aliquid interius sollicitat mentem, et ideo breviter notetur seu scribatur, aut famulo praecipiatur, vel quid simile.
On this page