Caput 25
Caput 25
Utrum qui privatim recitant, teneantur integre horas canonicas recitare, vel aliquid praeter illas, et quomodo hoc non implendo peccent.
CAPUT XXV UTRUM QUI PRIVATIM RECITANT, TENEANTUR INTEGRE HORAS CANONICAS RECITARE, VEL ALIQUID PRAETER ILLAS, ET QUOMODO HOC NON IMPLENDO PECCENT.
1. Primum punctum, de integritate in orando. — Qui obligatur ad officium divinum, tenetur vecitare septem horas cononicas integre. — Tria in hoc titulo proponuntur, quae breviter in hoc capite explicanda sunt. Unum est de integritate in orando. Aliud, quid pertineat ad hanc integritatem. Tertium est de violatione hujus integritatis. Circa primum, generatim loquendo, manifestum est eum, qui hoc praecepto astringitur, teneri ad recitandas integre septem horas canonicas, sicut qui tenetur audire Missam, tenetur integram audire. Quia aeque datur hoc praeceptum de tota illa precatione, sicut aliud datur de audienda Missa. Et de hoc sunt expressa jura, c. 1, et cap. Dolentes, de Celebrat. Missar.; et Clement. 1, eod. tit., et consentiunt omnes Doctores. Interrogari vero hic potest, an unusquisque, qui privatim recitat, obligetur suo ore proferre totum hoc officium, vel satisfaciat cum socio recitando, et partim dicendo, partim audiendo. hespondeo. sine dubitatione satisfacere posse utroque modo, et liberum ei esse, prout voluerit, recitare. Hoc constat ex praxi Ecclesiae, et ex communi omnium sententia. Et prior pars per se nota est, quia si quis solus recitat, tunc per se omnia dicit, et ita etiam ex parte subjecti (ut sic dicam) et quasi materialiter integre recitat. Suppono enim quod ex parte objecti, seu materiae, omnia dicat quae dicenda sunt. Secunda vero pars ex recitatione in choro derivata videtur: cum enim in choro Ecclesia introduxerit usum alternis recitandi, et privata oratio quasi subrogata sit loco publicae pro his, qui ad publicam non concurrunt, idem modus recitandi cum proportione pro privata oratione concessus est. Ad quod probandum sufficit consuetudo. Unde Concilium Basil., sess. 21, S 4, sub titulo : Quomodo hor«e canonicae extra chorum dicende sint, admonet, ut non in gutture, neque inter dentes, seu deglutiendo aut syncopando dictiones, vel colloguia aut risus interaniscendo, sed sive soli, sive associati, diurnum nocturnumque officium reverenter, verbisque distinctis peragant.
2. Recitantes privatin possunt modum recitandi in choro imitari. — Atque hinc sequitur, quando privatim recitatur cum socio, posse recitantes in hac alternatione offici modum recitandi in choro imitari, imo illum esse optimum recitandi modum, quia, servata proportione. erit choro similior, nisi forte in afiquo aliud habeat consuetudo. Itaque recitari potest cum socio, sive ille obligatus sit ad recitandum, sive liber ab illa obligatione, ut cum scholari, vel famulo; tum quia etiam in choro id fieri potest, ut constat ex c. 1, de Celebr. Miss. ; tum quia ita habet consuetudo; tum etiam quia, ut ego satisfaciam meae obligationi, parum refert quod alter ex obligatione recitet, necne, dummodo ita pronunciet, ut possim ego omnia percipere, et quasi per ilIum dicere. Dubitari autem potest an socius tunc teneatur sub mortali ad attendendum his quae recitat. Respondeo non teneri, quia nec ad audiendum alterum tenetur, ut supra dixi, nec ipse se obligat quasi ex voto ad orandum, sed solum ex natura orationis voluntariae, ncc ab Ecclesia ei imponitur specialis obligatio; nec ex natura rel sequitur propier cooperationem cum alio, qui obligatur, quia alter per se implet totam suam obligationem, partim dicendo, partim audiendo attente quae alius recitat; ergo ex vi cooperationis solum necessarium est quod ita legat, ut alius possit attente audire.
3. Plures possunt divimum officium recitare, plures tamen quam duos choros facere negueunt. —Praeterea sequitur posse hoc officium privatim recitari a tribus, quatuor, vel pluribus, quia est eadem ratio. Potestque sumi ex Clemente Papa, in lib. 8 Constit., c. 34, ubi monet, ut quando non possunt in ecclesiam ad horas dicendas convenire, unusquigue psallat sibi, canat, aut oret, sallem duo simul, aut tres. Sicut ergo duo possunt dicere alternis, ita et tres, vel plures. Oportet tamen advertere, tunc non licere eis in recitandis Psalmis, plures quam duos choros facere, id est, sigillatim juxta numerum personarum versus dicere, ita ut semper unus tantum dicat, et alii audiant ; ita enim fieret ut singuli non dicerent, nisi tertiam vel quartam versuum partem, quod non sufficit, quia est contra usum Ecclesiae; debent ergo dicere unus ex una parte, et duo ex alia, vel bini et bini, aut unus in uno choro, et reliqui in alio, ita ut alternis dicant. Et tunc satis erit quod unusquisque, dicto sno versu, percipere possit versum alterius chori, sive ab uno tantum, sive ab omnibus simul audiat, id enim nihil refert. Hoc autem locum habet in psalmis; nam in lectionibus, capitulis, et orationibus, satis est quod, uno dicente, alii audiant ; nam ita in choro fit, et ratio lectionis hoc magis postulat, estque melior ordo; nam si plures simullegerent, confusionem parerent, et ita habet consuetudo, et docent auctores infra referendi.
4. Quando plures recitant, lectionem per suas vices dicere possunt, nihil tamen inconvenit, si omnes ab uno dicantur. — Solet autem interrogari an necesse sit, quando duo recitant, alternatim lectiones dicere, vel, si sint tres vel plures, ut suo ordine dicant ; vel possit unus omnes dicere. Respondeo, communem usum esse, ut omnes per vices suas dicant, quia id videtur magis accommodatum et urbanum. Absolute vero dico non esse necessarium, sed posse omnes lectiones ab uno dici. Ratio est, quia in choro satisfaciunt fere omnes, audiendo omnes lectiones, licet nullam dicant; ergo ad integritatem officii ex hac parte satis est lectionem audire attente ; nam quod socii congregati ad recitandum plures sint, vel pauciores, accidentarium est. Item in ipso choro posset unus plures vel omnes lectiones dicere, si id magis esset gratum omnibus audientibus, nulla est enim lex quae hoc prohibeat, nec refert aliquid ad integritatem officii, et recitationis omnium, qui ad sunt; idem ergo fieri potcrit in privata oratione, si id commodius sit.
5. Communnior ac commodàior usus est, ut unus tantum dicat antiphonam, postquam alter psalmum finivit, et lic rursus anchoet antiphonam sequentis psalmi. — De antiphonis vero interrogari solet, licet in principio psalmi ab uno tantum inchoari debeant, an in fine, vel quoties integre dicuntur, debeant ab omnibus recitantibus simul dici, quia ita fit in choro, et ideo ita esse faciendum aliqui Summistae docuerunt. Sed licet possit ita Beri, non est necessarium, quia communior usus est, ut unus tantum dicat antiphonam, postquam alter psalmum finivit, et hic rursus inchoet antiphonam pro psalmo sequenti, ita ut antiphonae subeant vicem versuum, et alternatim, seu successive dicantur. Qui modus videtur optimus, et satis expeditus, et cum proportione idem servari potest in responsoriis et versiculis. Et in universum in hac privata oratione videtur commodius, ut uterque chorus nunquam conjungatur in dicendo, sed per mutuas vices, seu alteruis omnia dicantur ; sic enim distinctior et clarior fit oratio. Unde hoc habet locum in his quae alte recitantur; nam ea quae secrete, ut Pater, Ave, Symbolum, Salve, et si quid est aliud, a singulis dici debent, quia tunc non potest unus audire ab alio, et ideo necesse est ut ipse dicat. Atque haec doctrina sumitur ex Sylvestr., verb. Hora, q. 1; et Navarr., c. 10, de Orat., q. 17; et uterque alios refert, qui parum aut nihil dicunt.
6. Recensentur aliee conditiones ad integritatem officii divini pertinentes. — Et cx dictis in hoc puncto constat, in privata recitatione necessarium esse servare, quae circa modum recitandi praecipiuntur in d. c. Dolentes, et Clem. 1, de Celebr. Miss., et breviter attineuntur in Concil. Basil. supra, et in Aquisgr., sub Ludov., c. 131, nimirum, ut distincte et intelligibiliter omnia dicantur, quando cum socio dicuntur; item, ut non dicantur verba, syncopando vel corrumpendo illa, non praescindentes verba dimidia, non integra transiLientes, ut dixit Bern., serm. 47 in Cantica; ac denique non tanta celeritate dicendo, ut attentio impediatur. Ratio omnium est, quia praeterquam quod haec omnia sunt in jure distincte praecepta, pertinent ad integritatem et debitum modum talis orationis, et ideo in ipso praecepto virtute continentur. Quantum vero in hoc peccetur, quando fit aliqua diminutio in verbis aut versibus, paulo inferius explicabimus. Regulariter tamen, quando non fit propria mutilatio, sed aliqualis corruptio et mutatio potius in desinentiis syllabarum, quam in omissione earum, non est peccatum mortale; secluso scandalo et contemptu, quia tota oratio dicitur integra quoad substantiam, et modus ille non mutat significationem verborum, nec impedit ut communiter intelligatur, quid per ea significetur, et ideo cum tali defectu impletur praeceptum, nec oportet illud repetere, quamvis cavendus omnino et reprehendendus sit, quod bene notavit Azor, lib. 10. 6. 7, q. 11.
7. Secundum punctum, de his que pertinent ad integritatem in orando.— Prima regala ubi Breviarium Pii olligat, extra chorum non est obligatio dicendi heec officia ordinarie, nisi quando abillo pracipiuntue .—Circa secundum punctum propositum, tractari possunt omnia, quae de officio parvo B. Virginis, of- ficio defunctorum, Psalmis gradualibus, septem Psalmis poenitentialibus, et Litaniis, in superioribus quoad chorum tractata sunt ; tamen ex ibi dictis facilis est hic resolutio, quae ad duas regulas reducitur. Una est : ubi Breviarium Romanum a Pio V traditum obligat, extra chorum non est obligatio dicendi haec officia ordinarie, id est, nisi quando in ipsomet Breviario specialiter praecipitur. Regula haec constat ex ipso Brevi Pii V, ubi declarat se auferre obligationem ad haec dicenda sub discrimine peccati, licet exhortetur ad haec dicenda juxta Breviarii regulas, et indulgentias id facientibus concedat.
8. Si aliqua Ecclesia voluntarie dicat de more aninora officia in choro, non tenentur clerici recipientes Dreviariun Romanum dicere.—Haec autem immunitas ab ila obligatione extenditur ad omnes, qui uti debent, vel de facto licite conformantur Breviario Pii V in ritu recitandi; nam sicut suscipiunt onus ab ipso impositum, ita etiam gaudent levamine ab eodem concesso. Sed quid si, non obstante concessione Pii V, Ecclesia voluntarie retineat usum dicendi has preces in choro? numquid clerici aut beneficiarii ejus privatim recitantes tenebuntur illa parva officia dicere? Respondeo non teneri, quia Pius abstulit obligationem, et devotio capituli vel cleri dicendi illa officia in choro non potest singulis imponere obligationem quoad privatam recitationem. Dixi autem ordinarie, quia, uon obstante illa concessione. obligantur omnes ad dicendum officium defunctorum praeter horas canonicas diei in anniversario defunctorum, prima die post festum omnium Sanctorum ; item obligantur ad dicendas Litanias cum precibus annexis in die S. Marci, et tribus diebus ante Ascensionem, nisi adsint publicis processionibus.
9. Quando ad officium defunctorum et litanias, et quare, clerici obligentur. — Ratio est, quia haec specialiter praecipiuntur in eodem Breviario, et ideo non intelliguntur comprehensa in illo Brevi quoad illam indulgentiam. Nam imprimis ibi non fit mentio litaniarum, quatenus per se, et separatim ab Psalmis poenitentialibus dici praecipitur, ut fit in illis quatuor diebus anni, et non in alis. Et praeterea in tribus diebus Rogationum specialter id praecipitur in proprio officio illorum dierum, eademque admonitio, quae in Breviario Pii V praetermissa fuerat, addita est in Breviario Clementis in die S. Marci, quamvis res ipsa semper ita intellecta et observata fuerit. Et similiter in die secunda novembris speciaIiter designatur officium defunctorum, quare certum etiam est, non comprehendi in Brevi sub clausula generali ; nam illa intelligitur de rubricis generalibus, quae habentur in fine Breviarii, ad quas etiam fit remissio in ultima rubrica ex generalibus quae habentur in principio Breviarii.
10. Secunda regula: qui retinent antiguum modum recitandi, si prius em consuetudine tenebantur ad hec minora officia, et modo tenentur.—eAtera regula est, eos, qui non utuntur Breviario Pii V, sed retinent antiquum morem recitandi, si prius ex consuetudine habebant obligationem recitandi haec officia, eodem modo nunc teneri. Suppono enim ante hoc Breviarium clericos fuisse obligatos ad dicenda haec parva officia, quando alias tenebantur recitare juxta ritum suarum ecclesiarum, in quibus haec officia ex consuetudine praescripta vel statuto approbato dicebantur in choro, quia tenentur clerici in recitando sequi regulam suae ecclesiae, ut supra visum est. Et de officio defunctorum id explicavit Div. Thomas, Quodlib. 6, art. 8; Turrec., dist. 91, in principio, n. 15 et 16; Navarr., cum aliis, quos refert, c. 10, deOrat., n.3 et 4. Deinde suppono ex supra dictis, in ecclesiis. quibus antea erat talis obligatio ex ritu antiquo, quem modo retinent, et non utuntur Breviario Pii V, eamdem obligationem perdurare. Clerici ergo, qui nunc sequuntur regulas talium ecclesiarum, eadem obligatione tenebuntur, nec fruentur remissione Pii V, si ecclesiae suae non frnuntur illa; nam juxta communem doctrinam, proportionem inter se observant, secluso speciali jure, et quasi privilegio, quod nec in dictis ecclesiis, nec in clericis earum locum habet.
11. Obligatio ad dicendum officium B. Virginis, nec olim fuit de jure communi, mec modo est, si recte emplicetur. — Disputari autem hic solet, an obligatio ad dicendum officium Virginis ante Pium V fuerit de jure communi, vel solum juxta consuetudinem ecclesiarum sed jam non est necessaria quaestio; et revera (quidquid Navarr. contendat) vel illud jus commune nunquam fuit latum ab Urbano Il, ut ipse dicit, vel certe non fuit receptum, nec de illo satis constat, et ita nunquam videtur fuisse illa obligatio universalis. Multo vero minus nunc est, sed tantum modo declarato. Quomodo autem ex peculiari jure Pii V, habentes pensionem obligentur ad parvum officium Virginis recitandum, jam supra explicatum est ; quomodo vero in illius omissione, vel indebita recitatione peccare possint, partim ex supra dictis in praecedenti puncto, partim ex sequente, servata proportione, sumendum est.
12. Tertium punctum -de violatione huus praecepti, vel integritatis ejus, Henricus et Angel. sentiunt non esse peccatum mortale omitLere of ficium unius diet sine causa. — Circa tertium ergo punctum, de violatione hujus praecepti vel integritatis ejus, fuit opinio cujusdam Henrici Anglici, quam refert Ang., verb. Hora, num. 10, qui dixit non esse peccatum mortale ex negligentia omittere integrum unius diei officium canonicum, sed tunc solum esse mortale, quando vel ex contemptu, aut taedio rerum divinarum, aut ex consuetudine fit. Quam opinionem ait Angelus humaniorem esse, et tacite videtur eam approbare, licet nihil amplius dicat. Hodie vero est haec seutentia practice improbabilis, et plane esset temerarium illam asserere, quia est contra omnes Doctores et sine fundamento. Dicendum ergo imprimis est, supposito praecepto, esse grave peccatum voluntarie omittere integrum officium canonicum unius diei, sive cum contemptu aut taedio, sive ex scla negligentia, dummodo omissio humana, ac libera, et voluntaria sit, et sine legitima excusatione. Haec assertio est communis Doctorum, ut statim referam.
13. Impugnatur praedicta sententia.— Ratio vero est, quia praeceptum hoc ex genere suo obligat sub reatu mortalis culpae, quia est de gravissima virtute, et respicit divinum cultum, et totius Ecclesiae utilitatem ; materia item integra unius officii totius diei naturalis est satis gravis, ut omnium sapientum judicio constat. Item omittere Missam in die festo, vel unius diei jejunium praeceptum frangere, ex suo genere et ex tali materia peccatum mortale est, juxta communem Ecclesiae consensum ; ergo et omissio omnium horarum est peccatum mortale, supposita obligatione talis praecepti. Quae ratio procedit in illis tribus generibus personarum, quae hac lege obligantur, clericis in sacris, beneficiatis, et religiosis professis ad chorum. Neque oportet inter eos aliquam distinctionem in hoc facere, ut quidam tentarunt, quorum opinionem supra rejecimus. Poterit autem esse gravior, vel minus gravis culpa in eo, qui pluribus titulis vel paucioribus ad hoc pensum solvendum obligatus fuerit , si caetera paria sint, quia plures tituli augent oblgatio- nem, et consequenter etiam aggravant transgressionem.
14. Notabilis pars officii unius diei, si omittalur. de se est peccatum mortale juvta commaunem sententiam.—Secundo, conveniunt omnes notabilem partem officii unius diei esse de se peccatum mortale ; dico autem de se, ad excludendas causas excusantes, de quibus infra dicendum est; atque ita docent communiter Doctores, ex eodem fundamento, quod pars notabilis est etiam materia gravis judicio prudentum ; item ob hanc causam non solum est peccatum mortale omittere in die festo totam Missam, sed etiam notabilem partem ejus, juxta c. Missas, 2, de Consecr., ut alibi latius tractavi. Item facit, quod officia divina non sunt imperfecta relinquenda, c. 7llud, c. Nilil, 1, q. 1; si ergo mutilatio gravis sit, peccatum erit grave. Ita Navarrus, d. c. 7, cum Palud., 4, d. 15, q. 5; Turrecr., in c. Fleutherius, d. 91, in 1 et 2 art.; Henric., Quodlib. 11, quaest. 30, ubi etiam de toto officio, et de singulis horis loquitur, et indistincte de clericis in sacris, beneficiatis, et religiosis; Sylvest., verb. Hora, quaest. 12, praesertim dicto 5, et omnes Summistae, et Soto supra. Qui etiam fatentur, si pars non sit notabilis, sed parva, peccatum esse veniale ex materiae levitate : nam hoc commune est omnibus peccatis, quae ex materiae quantitate augmentum vel diminutionem recipiunt.
15. Varie Doctorum sententiae, quenam pars notabilis sit dicenda, ut ea omissa, mortale peccatum committatur.—GQuacumque hora ex communi sententia est notabilis. — Dubitant tamen quae pars officii judicanda sit ita notabilis, ut illius omissio ad peccatum mortale sufficiat : conveniuntque omnes, quamcumque ex septem horis, etiam minimam, ut Tertiam, vel Completorium, esse partem notabilen, et sufficientem ut ejus omissio sit lethalis. Ratio est, quia judicio prudentum ita aestimatur; potestque declarari, quia illa est notabilis deformitas ac mutilatio divini officii; item quia quaelibet hora est materia sufficiens, si sola praeciperetur, ut sub reatu mortalis culpae imponeretur ; sed nunc ita praecipiuntur singulae horae, ac si unaquaeque sola et per se praeciperetur. Addit praeterea Navarr., d. c. 7, n. 44. in unaquaque hora dimittere notabilem partem ejus esse grave peccatum ; notabilem autem partem uniuscujusque horae esse tertiam partem ejus, dixit Anton. ibi, ab eodem Navar. relatus. Ipse autem, c. 10, de Orat., n. 43 et 44, censet esse partem notabilem in Prima vel Tertia omittere totum initium usque ad primum psalmum inclusive, quia illa est (inquit) circiter tertia pars; unde non solum tertiam partem minimae horae, sed etiam minorem partem sentit esse notabilem. Sumit etiam argumentum, ex eo quod in choro designatur illa tanquam pars sufficiens ad non Incrandam totius horae distributionem, scilicet, si quis non ingrediatur chorum ante primum psalmum finitum, juxta communem consuetudinem, probatam etiam in Concilio Basil., sess. 21, 8 3; ergo signum est illam aestimari partem notabilem. Sed hoc argumentum (ut supra attigi) non est efficax, quia illud statutum vel consuetudo non fundatur necessario in mortali culpa, sed in prudenti gubernatione chori, quia multi homines magis moventur timore poena vel incommodi, quam culpae; nam-interdum non est peccatum mortale abesse a choro per integram horam, licet juste quis distributione illius privetur; est etiam valde rigorosum damnare homines in perpetuum propter omissionem partis tam parvae minimae horae.
16. Non est gravitas hujus materie sumenda ex quantitate arithmetica alicujus partis, sed prudentis arbitrio materia est consideranda. — Quocirca non videtur gravitas hujus materiae pensanda ex quantitate alicujus partis aliquotae, id est, ex eo quod sit tertia vel quarta pars alicujus horae, sed ex quantitate vel magnitudine absoluta ejus partis quae omittitur, considerata etiam dignitate ejus, et deformitate quam per se affert in officio divino secundum prudentem aestimationem. Itaquesi totum Matutinum cum Laudibus est una hora, unus nocturnus es tribus erit quarta pars totius illius hora ; et nihilominus mihi videtur materia gravis, et sufficiens ad peccatum mortale, si omittatur; quia fortasse est major pars officii totius diei, quam sit Nona vel Completorium, et quod respectu horae proximae , cujus est pars, sit minor quam tertia pars, parum videtur referre. Quare si e contrario quis omitteret fere dimidiam partem Completorii, non auderem dicere illum peccare mortaliter ; quia revera respectu totius officii diei, illa non videtur notabilis pars, nec in se et absolute videtur tam gravis materia. Unde non sequitur: Tertia pars horae est notabilis respectu talis horae ; ergo est notabilis simpliciter ad peccandum mortahter. Quia est collectio a secundum quid ad simpliciter : et ratio est, quia una hora non est adaequata materia hujus praecepti, sed totum officium unius diei. Non est ergo pro regula sumenda haec proportio, sed absolute est materia consideranda, et prudenti arbitrio aestimanda. Et saltem videtur necessarium ut nulla hora integra dimittatur , neque pars alicujus hora, quae aequivaleat minimae horae, vel dimidia parti ejus. Si autem hanc non attingat, non videtur esse peccatum mortale.
17. Prima sententia, astruens septem esse peccata mortalia omittere integrum officium unius diei.—Praeterea, dubitari solet hoc loco, an omittere omnes horas unius diei, sint septem peccata, vel unum, quod dubium debet intelligi de peccatis consummatis et externis, nam interna possunt numero multiplicari, etiam circa unam et eamdem horam, sicut potest quis saepius peccare mortaliter in die festo dimittendo Missam, repetendo internam voluntatem non audiendi in temporibus distinctis cum interruptione morali. ut latius in 3 tomo tertiae partis. disp. 12, sect. 5, n. 4et sequentibus, diximus. Igitur de omissione externa et consummata, quidam dicunt esse septem peccata, si unius diei septem horae omittantur, sicut si in septem diebus omitterentur singulae horae, vel in Quadragesima integra hebdomada jejuniorum, essent sex peccata. Ita Tabien., verb. Horge, quaest. 18; et ratio est, quia putat tot esse praecepta precandi in die, quot sunt horae canonicae.
18. Secunda, et contraria sententia est communis et verior ; evplicanda tamen.—Contraria sententia est communis, scilicet, hoc tantum esse unum peccatum, ut constat ex Sylvest., quaest. 12; Navarr., c. 7, num. 6, cum Anton., Turrecrem., et aliis quos referunt. Ratio eorum est, quia praeceptum de toto officio unius diei unicum est, et omnes horae sunt partes unius officii, tanquam unius actionis moralis integrae, et ideo illius totius una est omissio integra, atque ita unum peccatum. Licet omittere officia duorum dierum, vel partes eorum, sint peccata distincta, quia ex horis diversorum dierum non componitur unum officium, nec potest unum cum altero moraliter continuari, cujus signum est, quia intra eumdem diem potest impleri obligatio dicendi quamcumquc horam illius diei, non vero in altero die. Atque hic modus dicendi melior est, et in rigore verus, licet quoad effectus morales non multum referri videatur, sic vel aliter loqui. Nam apud Deum, si caetera sint paria ex parte voluntatis, non minus peccat, nec minorem poenam meretur iste, sive dica- tur semel peccasse, sive septies. In ordine etiam ad confessionem, non puto satisfacere qui omisit septem horas, dicendo: Peccavi graviter contra hanc obligationem ; sed oportet ut dicat septem horas omisisse, quia notabiliter inde aggravatur culpa, et judicium de illa, et ita in ordine ad confessionem, sive dicantur esse unum, sive septem peccata, eodem modo possunt aperiri. Per ordinem autem ad censuras potest aliqua utilitas in hoc considerari.
19. Peccatum omissionis recitandi consummatur affectu, quando quis deliberate non oult recitare eo die ;consummatur re usque ad finem diei, quando omissio non potest jam non esse, vel fuisse. — Quod ut explicem, inquiro rursus quando peccatum hoc omissionis in re ipsa et in eftectu consummetur : dico in re et in effectu, quia in affectu consummatur statim ac homo deliberat illo die non recitare, vel omnes, vel aliquam horam, quod peccatum, ut dixi, potest multiplicari per moralem interruptionem, et multiplicationem internorum actuum, non solum circa diversas, sed etiam circa unam horam. Tamen ipsum peccatum omissionis non statim consummatur, cujus aliquale signum est; quia si sit lata excommunicatio propter talem omissionem, non statim incurritur, ut mox dicam. Propterea ergo inquiritur quando consummetur omissio haec. Et videtur non consummari usque ad finem diei, quando omissio illa ita in re posita est, ut non possit jam non esse vel fuisse. Unde qui toto mane non recitavit Matutinum animo non dicendi illud eo die, nondum re ipsa omisit, quia si mutet voluntatem, et a prandio dicat, verum est dicere re ipsa non omisisse, et ideo non incurret censuras, vel alias poenas contra omittentes impositas. Et idem argumentum fieri potest de singulis horis diei usque ad ultimam. In ultima vero quasi uno continuo tractu consummatur omissio omnium horarum per modum unius, ideoque proprie dicitur esse unum peccatum, quod non est perfecte consummatum, donec tempus omnium horarum praeteritum sit ; nam si circa finem diei retractaret quis voluntatem, et unam horam diceret, non esset peccatum ita consummatum, nec sufficeret ad censuram, si absolute propter omissionem praecepti recitandi omnes horas lata esset; nam debet restringi ad consummatam et integram culpam, nisi aliud explicetur. Hoc igitur modo recte intelligitur illud esse unum peccatum mortale externum, et consummatum. Et cessant ob- jectiones : nam omissio unius diei, sive integra, sive partialis, nullo modo continuatur cum omissione diei alterius. Unde si lata esset excommunicatio contra omnes peccantes mortaliter contra hoc praeceptum, qui in uno die horas omnes omitteret, unam tantum excommunicationem incurreret; si autem in duobus diebus duas tantum horas omitteret, duas censuras contraheret, quia bis illam incurreret, et duplici titulo.
20. Omissio partium discreta in re, est unum peccatum, non plura.— Unde infero non recte sentire, qui asserunt, licet omittere omnes horas diei sit unum peccatum, nihilominus omittere aliquas tantum earum quasi discretas, et distantes inter se, esse plura peccata, vel plures omissiones. Sicut occidere hominem est unum peccatum, et tamen mutilare illum, abscindendo partes distinctas, et actionibus moraliter discretis, sunt plura peccata, sic (aiunt) integra omissio horarum est unum peccatum : tamen omittere nunc Primam, et postea dicere Tertiam, Sextam et Nonam, et rursus omittere Vesperam, duo peccata sunt, quia sunt veluti duae mutilationes in partibus diversis, et non unitis, sed discretis, et consequenter per omissiones omnino distinctas. Hoc autem non recte consideratum est, quia licet illae partes distinctae sint secundum se, et discretae, id est, non immediate sibi succedentes ex vi institutionis, nihilominus omissio in re ipsa fit quasi continuato tempore, et per modum unius transgressionis. Quia nulla hora omitütur simpliciter omissione externa, eo quod non dicatur suo tempore, etiam animo nunquam dicendi, vel etiamsi aliae posteriores recitentur, quia quandiu durat naturalis dies, est tempus habile ad implendam substantiam praecepti quoad actum externum, et si homo mutet voluntatem, et intra illam diem recitet horam, quam praetermiserat, non potest dici illam omisisse ; ergo signum est per priorem transgressionem non omisisse illam simpliciter, sed in proposito, nec in re complete, sed tantum pro tunc. Unde in fine diei quasi continue, et per modum unius consummatur omissio illarum duarum horarum, quae jam tunc possent immediate dici una post aliam, supposita recitatione aliarum horarum, et sic impleretur praeceptum, et vitaretur utriusque omissio. Semper ergo omissio horarum unius diei, unum peccatum est, sive omnes, sive plures earum omittantur, et ibi etiam computatur Matutinum, etiamsi incipiat omitti a nocie antecedentis diei cum pravo proposi- to, quia semper omissio in sequenti et quasi proprio die consummatur.
On this page