Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 26

Caput 26

Utrum in recitatione privata necessaria sit attentio ad implendam obligationem tam ecclesiastici praecepti, quam justitiae, seu proprii beneficii ?

CAPUT XXVI. UTRUM IN RECITATIONE PRIVATA NECESSARIA SIT ATTENTIO AD IMPLENDAM OBLIGATIONEM TAM ECCLESIASTICI PRAECEPTI, QUAM JUSTITIAE, SEU PROPRII BENEFICII ?

1. Prima sententia , neminem teneri sub mortali ad attentionem in officio canonico, dumamodo integre recitet. — Fundamentum.— Non agimus de his horis, quando ex privata devotione , et non ex obligatione dicuntur, quia tunc non est major obligatio orandi attente in illis, quam in quacumque oratione vocali, quae quidem non transcendit obligationem culpae venialis, ut supra visum est. Et quod oratio fiat per hanc formam orandi, si ex obligatione non sit, non addit rationem, vel circumstantiam , quae ex sola rei natura ita aggravet obligationem, ut ad transgressionem mortalem sufficiat. Hinc ergo dixerunt aliqui praeceptum hoc recitandi horas canonicas non violari mortaliter, eo quod sine attentione oretur, dummodo totum officium voce ipsa integre proferatur. Fundamentum esse potest , quia Ecclesia non praecipit actum internum per se, et ex vi sui praecept, sed externum, quia sicut non judicat de occultis, ita nec illa per se potest praecipere. Praecipit ergo per se tantum actum externum orandi; ad hunc autem sequitur necessitas attentionis interioris, non ex praecepto Ecclesiae, sed ex natura rei; ergo non sequitur cum majori obligatione, quam ex ipsa rei natura consequatur. At ex natura rei obligatio ad attentionem adhibendam in oratione solum est sub veniali peccato ; ergo qui integre recitat horas canonicas sine attentione, implet praeceptum Ecclesiae quoad substantiam ejus, et ita non peccat mortaliter : peccabit autem venialiter contra naturale praeceptum debito modo orandi.

2. Comprobatur ex jwribus et auctoribus eadem sententia.—Conftirmatur , quia c. Dolenies, in quo videtur hoc praeceptum expressius contineri, vel explicatur sufticienter de externa devotione, ut multi voluni, vel certe non continet praeceptum quoad illa ultima verba , studiose pariter et devote, quia non simpliciter praecipiuntur, sed cum illa limitatione: /n quantum Deus eis dederit, ut ibi Hostiens. notat et sequitur, et Joann. Andr., Anchar., et alii non dissentiunt. Unde hi videntur sentire, non esse peccatum mortale sine attentione recitare, etiamsi ex pura negligentia, et cum advertentia fiat, et ita solent pro hac parte citari; sed nullus tam expresse loquitur sicut Hostiens, quem sequitur Anton., 3 p., tit. 13, c. 4, 8 6, citans Umbert., et alios; et idem tenet Rosel., verb. Hora, n. 35 Pisana, n. 3; Ang.(si attente legatur), in verb. Hora, n. 27; ait enim, si quis interius voluntarie distrahatur, esse tantum veniale; si vero exterius se occupet in actione contraria attentioni, esse peccatum mortale, contra cap. Dolentes, quod ita intelligit, videlicet, Devote, quantam Deus dederit, id est, vitando omnia externa impedimenta attentioni contraria. Et haec expositio fuit Durandi, 4, d. 15, q. 12, n. 6, cujus verba fere usurpat Palud. ibi, q. 5, art. 2, conc. 4. Et sequitur Sylvester, verb. Hora, q. 11, et in Rosa aurea, tract. 3, q. 69, casu 9; et Turrecrem., in cap. Cantantes , d. 92, art. 3, licet non satis constanter loquatur. Eamdem probabilem putat Med., de Orat., q. 16, imo veram, supposito quod Ecclesia non possit praecipere directe actum interiorem.

3. Vera communisque sententia- est peccatum mortale horas canonicas sine ulla attentione recitare. — Nihilominus est communis sententia, esse peccatum mortale, horas canonicas sine ulla attentione dicere, id est, sine formali vel virtuali, quae in superiori libro a nobis declaratae sunt, et nullam fecimus mentionem de habituali, sicut Gabr., Angel. et alii. Tum quia attentio non dicit habitum, sed actum ; tum quia supponimus esse sermonem de actu humano , alias non potest esse impletivus praecepti, ut statim dicetur : actus autem humanus non potest esse ab attentione tantum habituali, ut omnes supponunt, et per se constat. Actualis ergo vel virtualis attentio sufficit, ex omnium sententia, ad implendum praeceptum hoc ; si autem utraque voluntarie desit per voluntariam distractionem, et ex certa scientia seu advertentia, quoad notabilem partem horae, dicit haec opinio esse peccatum mortale contra ecclesiasticum praeceptum orandi, etiamsi distractio sit mere interna. lIta tenet Cajet. 2. 2, quaest. 83, art. 13, ubi Aragon. et alii; Soto, lib. 10 de Just., q. 5, art. 5, concl. 7; Ledesma, in 4, p- 2, q. 16, art. 6, dub. 3; Major, in 4 d. 12, quaest. 7; Navarrus, cap. 13, de Orat.; Gabr., lect. 62, in Canon. ; Gerson., 3 tom., tract. de Orat., in 3 parte illius, Alphab. 78, lit. E et F, in fine ; Tabiena, verb. Hora , quaestione trigesima.

4. D. Thoma locus pro proaima sententia varie eamplicatur. — Adduci solet pro hac sententia D. Thomas, 4, dist. 15, q. 4, art. 2, q. 4, ad 2; sed ille non clare loquitur ; verba ejus sunt : Quando aliquis ea proposito mentem ad alia distrahit in orando, tunuc sine culpa non est, et praecipue si in alis sponte se occupat, quae mentem distrahunt , sicut sunt exLeriora opera ; et si ad contrarium mens evagetur, etiam erit culpa mortalis, ubi solum ponit culpam mortalem, quando evagatio mentis est ad contrarium. Quid autem sit esse ad contra - riun, D. Thomas non declarat : Paludanus autem, quem alii sequuntur , intelligit idem esse, quod esse directe voluntariam, quia illa voluntas est contraria voluntati orandi ; exponit autem intelligendum esse de oratione, quae fit sub divino praecepto, quia praeceptum divinum cadit in actum interiorem : unde si ipsa oratio cadit sub praeceptum divinum, etiam attentio ipsa cadit sub idem praeceptum ; ideo distractio voluntaria, illi contraria, est peccatum mortale ; non vero quando oratio est voIuntaria, ut supra dictum est, neque quando est praecepta solo praecepto ecclesiastico, ut ipse putat. Sed certe limitatio haec de praecepto divino aliena est a mente divi Thomae, cum absolute et simpliciter ipse loquatur, et illa oratio ex praecepto divino rarissime contingat. Aliter ergo et facilius exponi possunt verba illa : S ad contrariwn mens evagetur, ex parte objecti, id est, si evagetur ad objectum contrarium Deo ac divino cultui ; hoc enim magis proprie illa verba significant , et tunc merito dicitur evagatio esse peccatum mortale, vel ex suo genere, quia objectum ilIud est turpc, vel quid simile, vel ex injuria Dei contra religionem, quia non solum distrahitur mens, sed etiam ad cogitationem directe Deo contrariam et injuriosam, loquendo cum illo, evagatur. Quod habet locum non solum in oratione praecepta, sed etiam in voluntaria. Ideo ex illo loco non potest constare quid D. Thomas senserit in hac quaestione, in qua de simplici carentia attentionis agimus sine admistione gravioris culpae ex parte rei cogitatae. Unde idem D. Thomas 2. 2, quaest. 83, art. 13, ad 3, solum dixit, orare cum distractione ex proposito esse peccatum, non vero deciarat an sit mortale vel veniale, et tamen loquitur etiam de oratione in hymnis et psalmis ecclesiasticis, quae ad horas canonicas pertinet.

5. Prima assertio : ad implendum preeceptum recitandi horas canonicas necesse est accedere cum proposito orandi, et in eo formaliter vel virtualiter durare. — Nihilominus posteriorem sententiam existimo omnino veram, et mihi moraliter certam ; ut autem illam breviter declarem et confirmem , suppono attenlionem ab intentione distingui, et intentionem debere praecedere tanquam fundameutum attentionis, ut in superiori libro, cap. 3, late explicavi. Ab illo ergo fundamento inchoandum est ad explicandam veritatem, ejusque radicem. Dico ergo primo : ad implendum praeceptum recitandi horas canonicas, necesse est ad illas accedere cum proposito orandi, et in eo durare formaliter vel virtualiter, quandiu oratur. Hoc tanquam certum supponunt omnes , quia oratio praecepta debet esse actus humanus ; ergo debet procedere ex proposito et intentione operantis. Oportet vero addere, non esse satis habere intenticnem legendi hos psalmos, vel nomilias, etc., sed necessariam esse voluntatem orandi explicitam, seu aequivalentem, aut implicitam, ut voluntatem laudandi Deum, vel colendi illum hoc genere actionis, vel satisfaciendi meo muneri, ut in citato loco declaravi. Et ratio in praesenti est, quia per hoc praeceptum ecclesiasticum non praecipitur tantum haec actio exterior legendi vel cantandi materialiter sumpta , quae de se indifferens est ut sit oratio, vel ut sit studium, aut actio jucunda et delectabilis cantanti, aut legenti ; sed praecipitur actio illa exterior, ut est oratio ad Deum et cultum ejus, ut suppono ex supra tractatis , et in sequenti assertione confirmabitur : ergo necesse est ut sub hac ratione sit intenta et volita. Patet consequenua, quia nisi ex tali intentione procedat, non est oratio, ut in citato loco probavi, quia per solam illam intentionem determinatur ad esse orationis , sicut actio exterior, qua fit sacramentum, per intentionem ministri determinatur ut sacramentalis sit. Confirmatur , quia actio praecepta est ; sed illa actio exterior est praecepta , non utcumque, sed ut sit oratio; ergo ut sic debet esse humana ; ergo ut sic debet esse intenta et voluntaria, alias non erit impletiva praecepti.

6. Voluntas implendi preeceptum recitandi satis est, vel in principio formalis, vel virtualis, id est, ex consuetudine ita reciture.—Solet vero hic obiter quaeri , an ad implendum hoc praeceptum sit etiam necessarium habere intentionem implendi praeceptum ; sunt euim haec duo valde distincta : nam possum ego habere nunc voluntatem recitandi et orandi horas canonicas sine voluntate implendi praeceptum , imo cum voluntate non implendi praeceptum per hunc actum. In quo certum imprimis est, satis superque esse. si in principio accedatur ad recitandum cum proposito implendi praeceptum, etiamsi in discursu orationis in mentem non veniat; satis enim est, quod non retractetur, quia manet virtus prioris intentionis. Praeterea, ut censeatur quis accedere ad recitandum cum proposito implendi praeceptum , satis est quod ex consuetudine quadam velit illam actionem tanquam expletivam sui muneris et obligationis, vel quod in actu exercito (ut sic dicam) velit eam facere ut solet, quia eo ipso vult illam ut impletivam praecepti. Ita sumitur ex Majore, 4, d. 12, q. 1; Nav., c. 13, de Orat., n. 17, et aliis infra referendis. Rursum satis est voluntas orandi tales horas, saltem quando per contrariam voluntatem et intentionem praecepto non resisUtur, id est, quando ipsemet orans expresse et cum reflexione non dicit se nolle implere praeceptum per talem actum. Quia illa voluntas orandi, non impedita, in tali persona, et cum talibus circumstantiis, virtute est voluntas implendi praeceptum, quia est de actu ipso praecepto, et nasci censetur ex generali voluntate, quam unusquisque habet satisfaciendi obligationibus suis; nam moraliter hoc imprimis censetur velle quilibet homo prudens in suis honestis ac religiosis actionibus. Quapropter non dubito quin ignorans, vel non advertens esse diem festum, voluntarie Missam audiens, sicut solet, impleat praeceptum, ita ut non teneatur Missam iterum audire, quando intelligit vel recordatur esse diem festum.

7. Prima sententia, astruens ita empedire in recitando voluntatem àmplendi gweceptum, ut contraria, si preecedat, incalidam reddat recitationem. — Difficultas vero nonnulla est, quando quis semel in die dicit horas canonicas cum expressa voluntate non implendi praeceptum per illam actionem, sed cum proposito eas dicendi iterum, an ita praeceptum non impleat, ut teneatur in rigore ad secundam recitationem. Mulii sentiunt debere iterum recitare, nec posse alio modo praeceptum implere, etiamsi postea voluntatem mutet, et dicat se velle satisfacere praecepto per priorem recitationem. Ita tenet Medina, Cod. de Orat., q. 16; Ledes., 4, 1 p., q.16, art. 6, dub. 6; Nav., cap. 13, de Orat., n. 15, 16, 27 et 28, et c. 16, n. 79; Azor, lib. 10, c. 12, q. S. Probatur, quia de facto ille non implevit praeceptum per primam recitationem ; ergo nec postea per illam eamdem potest implere praeceptum, quantumvis id velit aut desideret; ergo necesse est ut iterum recitet. Antecedens probatur ; tum quia impletio praecepti, ut talis est, debet esse voluntaria , et illa non fuit talis; tum etiam quia opus humanum non extenditur ultra operantis voluntatem, vel (ut juristae aiunt) actus agentium non transcendunt intentionem eorum, leg. Von omnis, ff. Si certum petatur, leg. In agris, ff. de Acquirendo dom. Prima vero consequentia probatur, quia illa actio, cum fuit facta , non habuit omnes conditiones requisitas ad praeceptum implendum per eas; sed postea non potest illas induere, nisi iterum fiat, quia circa praeteritam actionem jam non est potentia, nec circa illam potest fieri mutatio. Confirmatur exemplis, nam qui ex voto tenetur dicere rosarium, et semel dicit animo non implendi votum, oportet ut iterum dicat, alias fractor erit voti, quia per illam actionem non implevit promissionem Deo factam , sed alium cultum liberalem exercuit. Sicut etiam qui debet Petro centum , et liberaliter postea donat eidem centum, declarans nolle se per illa solvere debitum, sed liberaliter donare, tenetur postea integrum debitum solvere, nec poterit per priorem donationem satisfacere , quantumvis velit. Idemque est (ait Medina) si sacerdos, qui pro Missa dicenda stipendium accepit, velit pro tali persona gratis Missam dicere, retento priori debito ; nam tenetur per aliam Missam illi satisfacere ; ergo similiter, etc.

8. Secunda sententia et verior, licet quis habeat propositum non implendi preeceptum, et sic vecitet, contraria voluntate sufficienter postea implere. — Evempla, quibus preecedens sententia firmabatur , iufirmantur. — Nihilominus contrariam sententiam tenent Aragon., 2. 2. q. 83, art. 13, longe a principio; et generaliter Vasquez, in 1. 2, q. 100, art. 9, dub. 1; Valentia, c. p., disp. 6, q. 2, punct. 10, in fine; et idem ego tenui in 3 tomo tertiae partis, disp. 88, sect. 3. Fundamentum est, quia ille, qui vult hodie recitare, et ex hac voluntate humano modo recitat, etiamsi habeat voluntatem recitandi, non ex obligatione, neque ad implendum praeceptum , sed sponte, et cum proposito iterum recitandi, nihilominus re ipsa facit totum quod praeceptum est; et non vovit, neque promittit iterum recitare; ergo non manet in rigore obligatus ad recitandum iterum, sed solum ad conformandam voluntatem suam cum praecepto, volendo sa- tisfacere illi, priori recitatione. Major probatur, quia praeceptum Ecclesiae solum dicit ut recitet horas semel in die, et totum hoc fecit ; minor ut clara supponitur ; consequentia vero probatur , quia illa obligatio non imponitur ex vi praecepti ecclesiastici , quia non praecipit bis recitare, et quod praecipit, factum jam est; nec imponitur ex vi propositi, et voluntatis recitantis, quia nec votum, nec promissionem fecit. Atque hinc apparet clare differentia inter exempla adducta, et casum praesentem ; nam quando quis tenetur ex voto rosarium dicere, sua voluntate sibi imposuit obligationem, et eamdem retinere vult, cum bonum opus facit tali intentione: unde in virtute novum votum facit ; at in praesenti non potest homo sua voluntate novum praeceptum ecclesiasticum sibi imponere, unde cum ab illo tantum oriri debeat obligatio, et non ex promissione, non est unde relinquatur. Idem in solutione debiti est, nam ibi in voluntate mea positum est, ut faciam liberalem donationem vel solutionem : et quando volo liberaliter donare, non extinguo jus, quod alter habet ad decem, verbi gratia, quae ego illi debeo, et ideo manet integrum debitum, quod ego poteram voluntate mea contrahere vel retinere ; unde illa est etiam quaedam virtualis promissio solvendi debitum, non obstante priori donatione. Idemque est in exemplo Missae : nam ibi etiam pendet obligatio ex mea volurtate, quam de novo quasi constituo vel conservo. At in obligatione proveniente ex superioris praecepto non ita est, quia ego non possum eamdem obligationem augere, vel de novo imponere, nec facere ut non impleatur, si fit quod praeceptum est.

9. Declaratur amplius heec diversitas qua reperitur in preeceptis Hcclesiee, cum votis et contractibus , ad hoc, ut sine voluntate illa opere impleantur, hac minime. — Declaratur exemplo ; nam si quis, obligatus ad jejunium in vigilia Assumptionis ex devotione ad Virginem, proponat in eadem die jejunare ex devotione, et non ad implendum praeceptum, volens alia die satisfacere praecepto Ecclesiae, licet forte excusetur a peccato, habendo illam voluntatem per ignorantiam et bonam fidem, quam in illo suppono, nihilominus non tenetur alio die jejunare, quia praeceptum de se in alio non obligat, nec ille potuit extendere obligationem ejus, nec fecit votum aut promissionem. At vero si ex voto fuisset obligatus ad jejunandum in vigilia Conceptionis, et eo die haberet animum non jejunandi ex voto, sed ex devotione, et implendi votum alio die, maneret obligatus, quia virtute commutaret obligationem voti in jejunium alterius diei. Ergo signum est esse magnam differentiam inter debitum ex voto, vel quodcumque aliud quod imponi potest per propriam voluntatem, et obligationem praecepti, quae ex voluntate legislatoris pendet. Praeterea ex alio effectu praecepti possumus hoc declarare ; nam, si ponamus latam esse excommunicationem ipso facto contra clericum non recitantem septem horas in die, non incurreret excommunicationem ille, qui recitaret horas cum voluntate non implendi praeceptum, sed recitandi postea, etiamsi deinde illas iterum non recitaret, sed vellet esse contentus et satisfacere priori recitatione, quia jure re ipsa non commisit exteriorem transgressionem, vel omissionem pro qua posita fuit censura. Neque enim ad non incurrendam censuram, necessarium est ut in ipsa observatione praecepti interius non peccetur contra praeceptum. Nam si alicui sub censura praecipiatur ne comedat carnes, et ille non ex voluntate, sed quia illas non habet, eas non comedat, etiam cum proposito comedendi si illas haberet , nihilominus censuram non incurrit, quia in effectu non transgreditur exterius praeceptum, sed tantum in affectu ; sicut non incurrit irregularitatem, qui lethaliter alium percutit, si ille non moritur, etiam per miracuIum, et contra voluntatem percutientis ; ergo in nostro casu non incurretur censura ; ergo signum est quoad exteriorem actum impletum esse praeceptum ; ergo non est necesse illum repetere, sed voluntatem adjungere. 10. Argumentum contra approbatam sententiam. — Dices: ergo praeceptum recitandi a principio fuit impletum per primam recitationem, non obstante voluntate non implendi illud, quam supponimus habuisse recitantem; consequens est falsum; ergo. Minor videtur clara, tum quia alias impleretur praeceptum sine voluntate implendi, quod est conira dicta, et contra rationem, quia praeceptum debet impleri humano modo, atque adeo voluntarie; tum etiam quia alias non solum non teneretur postea iterum recitare, verum etiam nec voluntatem mutare, quia jam implevit praeceptum. Sequela vero patet, quia praeceptum non impletur nisi per actionem exiternam ; ergo vel impletur statim ac illa fit, vel nunquam postea implietur per illam, ac subinde erit necessaria nova recitatio ad implendum praeceptum; qui ergo hoc posterius ne- gat, cogitur primum fateri. Vel aliter: ut actio externa sit impletiva praecepti, est nccessarium ut procedat a voluntate implendi praeceptum, vel non. Si non est necessarium, ergo per illam primam recitationem impletur, quia nihil aliud deest; ergo statim impletur; si vero illud est necessarium, ergo non potest postea ob solam mutationem voluntatis per illam priorem recitationem impleri praeceptum, quia fieri non potest ut illamet recitatio procedat a voluntate implendi praeceptum , quia sequens voluntas poterit quidem circa illam actionem objective versari, non tamen potest esse principium illius ; erit ergo necessaria nova recitatio, quae ex voluntate servandi praeceptum procedat.

11. Prima solutio argumenti. — Respondetur primo concedendo sequelam , quia ille statim ac recitavit, fecit quod praecipiebatur, et ita implevit re ipsa praeceptum, quamvis ex ignorantia fore putaret se non implere illud, sed posse se suspendere observationem praecepti, non obstante actione humana per illud praecepta. Ad rationem autem in contrarium, respondent aliqui absolute, ad observandum praeceptum, praesertim humanum, non esse necessariam voluntatem implendi praeceptum, ita ut ipsa impletio quasi formaliter cadat sub voluntatem, sed solum esse necessariam voluntatem exequendi actionem praeceptam sub ea ratione, qua praecepta est, id est, satis esse voluntatem orandi, audiendi Missam, etc., licet haec non sint volita ut impletiva praeceptorum, seu ad finem implendi praecepta. Et hoc non repugnat dictis, quoniam aliud est velle orare, aliud velle implere praeceptum, ut declaratum est. Dico autem semper celle orare, et non velle legere horas canonicas, ut Medina objicit, haec duo confundens, cum tamen sint valde distincta: nam voluntas legendi non solum non est voluntas implendi praeceptum, verum neque est voluntas faciendi actionem praeceptam; et ideo per illam actionem non inpletur praeceptum. Et hinc solvitur alia ratio, quia hoc satis est ut per illam actionem humano modo impleatur praeceptum : nam ipsa actio quae praeciitur, humano modo et voluntarie fit, licet ipsa impletio praecepti, ut est quasi quaedam relatio, vel adaquatio inter actionem et praeceptum, non sit volita, sed materialiter consequatur, nec possit impediri per voluntatem operantis, etiamsi nolit per illam actionem implere praeceptum. Unde ad alterum inconveniens, scilicet, quod juxta haec, nec voluntatem postea mnutare tenetur, respondebitur consequenter concedendo, ad non transgrediendum ecclesiasticum praeceptum, non esse necessariam mutationem voluntatis, nam si omnino obliviscatur praeteriti propositi, aut modi quo recitavit, nihil peccabit, et satis implebit praeceptum, unde nihilrestituere tenebitur. Àt vero si recogitet factum praeteritum, ex jure naturali tenetur velle non resistere praecepto, unde cum postea vult non recitare, ut novam culpam excuset, oportet ut saltem intelligat se satisfecisse praecepto, et velit illa satisfactione esse contentus, quia lex naturalis obligat ad non habendum affectum contrarium praecepto superioris.

12. Secunda solutio argumenti. — At licet haec sint probabiliter dicta, et fortasse in rigore vera, possumus clarius distinguere de observatione praecepti, vel quoad substantiam actus externi humani, vel quoad modum, et quoad affectum ex natura rei debitum tali actioni, supposito praecepto. Priori modo, verum est implere aliquem praeceptum, eo ipso quod recitat horas humano modo, et ex voluntate orandi, quantumvis per voluntatem suam nolit tunc illud implere; et hoc probant rationes factae, et omnia dicta in praecedenti responsione. At vero stante illa renitentia voluntatis circa impletionem praecepti, non impletur complete quoad affectum jure naturae dehitum praecepto, qui saltem requirit ut subditus non habeat affectum contrarium obligationi praecepti. Et haec duo non repugnant, quia hic modus posterior non cadit directe sub praeceptum humanum, nec est materia ejus, sed consequitur ex naturali lege et generali obligatione obedientiae. Unde si postea, qui non vult iterum recitare, simul perseveret in voluntate non implendi praeceptum per priorem actionem, peccabit affectu interno contra illud praeceptum, non vero exteriori transgressione ejus. Ut si is, qui legitima voluntate implevit mane officium recitandi, postea cuperet non recitasse, nec implevisse praeceptum, peccaret affectu, non vero re ipsa transgrediendo. Vel etiam qui die festo audiret Missam ex timore servili, ad vitandam infamiam, vel externam poenam, cum voluntate deliberata non implendi praeceptum si impune posset, ac subinde sine voluntate propria et absoluta implendi illud, sed solum faciendi actiomem praeceptam, quia non potest aliter vitaru poenam, nihilominus quoad externam observantiam implet, nec tenetur aliam Missam postea audire. In hoc ergo sensu verum censeo ad implendum praeceptum externum humanum de actu externo quoad substantiam ejus, non esse necessariam propriam voluntatem implendi formaliter , sed satis esse actionem praeceptam voluntarie agere. Unde in nostro casu impletur praeceptum per primam recitauonem quoad externam substantiam ejus. Et ideo in rigore non manet obligatio ad iterum recitandum, sed solum ad faciendum ut illa recitatio, etiam ut impletiva praecepti, non maneat involuntaria, quia hoc ex natura rei est contra obedientiae virtutem, et ideo necesse est illam priorem nolitionem retractare, et consequenter facere ut impletio praecepti voluntaria sit, saltem objective, esto non fuerit, nec jam esse possit effective, quia neuter istorum modorum determinate cadit sub ecclesiasticum praeceptum. Et licet haee speculativa videantur, necessaria sunt ad explicandam propriam vim, et obligationem praecepti humani, et ut non obligemus ad repetitionem vel recitationem duplicatam, ad quam Ecclesia non obligat.

13. Secunda assertio: ad implendum ecclesiasticum praceptum recitandi horas canonicas, necesse est cum alttentione orare. — Dico secundo: ad implendum ecclesiasticum praeceptum recitandi horas canonicas, necessarium est cum attentione orare. Haec conclusio probari potest ex cap. Dolentes, ibi, studiose pariter et devote; sed in hoc textu magnam vim non faciemus, vel quia a multis exponitur, quoad illam partem non continere praeceptum, sed consilium, seu monitionem et directionem, quod licet non sit verum, non est tamen hoc adeo clarum, ut suftficeret ad reddendam oppositam opinionem practice improbabilem, si aliunde non ostenderetur; vel etiam quia potest exponi de devotione, quatenus pendet ex actibus externis, et illis juvari aut impediri potest, quod est probabile ; vel denique quia loquitur de recitatione in choro, quae aliquas circumstantias postulat, quas non requirit privata recitatio. Et ideo cum simus in materia onerosa, lex illa quoad illam partem non est extendenda. Maxime si verum est orationem pubicam fieri nomine Eeclesiae, non autem privatam, etiam horarum canonicarum, ut quidam volunt. Probanda est ergo non ex speciali jure positivo distincto ab ipso praecepto orandi, sed ex illo adjuncto natural et evidenti principio, quod vocalis prolatio non est oratio, nisi cum attentione aliqua fiat. Unde ratio sic concluditur. Per hoc praeceptum obligatur bomo ad orandum, cum se- ptem horas canonicas recitat; sed si nullo modo attendit, non orat; ergo non implet praeceptum. Minor patet, quia supra probatum est, attentionem esse de substantia orationis vocalis, et simpliciter necessariam ad esse illius. Confirmatur , quia si quis voto se obliget ad orandum horas canonicas, non satisfaciet dicendo illas sine ulla attentione; sed non minus efficax est praeceptum Ecclesiae; ergo. Tandem confirmatur ac declaratur, nam supponimus non esse simpliciter pecessariam attentionem actualem, sed saltem virtualem; quod autem haec saltem necessaria sit, patet, quia necessaria est intentio virtualis orandi ; sed haec esse non potest sine attentione virtuali; ergo. Major in praecedenti asseruone probata est. Minor probatur, quia tunc solum desinit esse virtualis attentio, quando homo sciens et videns se de aliis cogitare, et non attendere, non curat, sed negligit, vel directe vult illo tantum modo dicere; at hoc ipso jam non vult orare, sed revocat priorem intentionem ; quia velle sic loqui, non est velle orare, nam cum voluntate sic loquendi stat optime voluntas non orandi; ergo.

14. Medinae effugium, quod nullum detur praeceptum de orando, infirmum. — Medina, God. de Orat., q. 16, hac ratione convictus, negat praeceptum Ecclesiae obligare homines ad orandum. cum praecipit septem horas recitare, secundum opinionem negantem esse necessariam attentionem ad implendum hoc praeceptum. Quia Ecclesia neminem obligat ad interiora; oratio autem in rigore interiorem actum requirit, et ideo solum obligat ad dicendas illas horas; quod si minister non apponat devotionem, Ecclesia apponit, cujus nomine orat, et tanquam ejus minister. Verumtamen haec responsio multa falsa continet. Primum est, Ecclesiae praeceptum de recitandis horis non esse praeceptum de orando vere et proprie, sed esse de legendis illis psalmis et et lectionibus, ac subinde quocumque modo et quacumque intentione legantur, satisfieri praecepto, nam hoc evidenter est contra intenUuonem Ecclesiae, ut constat ex omnibus quae de his horis supra adduximus, nam potius ex institutione sua vocantur horae orandi, seu orationis solemnis, juxta illud Act. 3: Ad horam orationis nonam. Unde etiam haec recitatio officium divinum , ecclesiasticum, vel officium psallendi, appellatur, ut cap. ult., d. 92. Quis autem dicat meram lectionem aut cantilenam, quocumque modo, et intentione factam, esse divinum officium, aut ec- clesiasticum, dicente Hieronymo: Audiant ii, quibus psallendi in ecclesia officium est, Deo non voce (utique sola), sed corde cantandum. Praeterea, Ecclesia profitetur per septem horas velle explere illud Davidis: Septies in die laudem diai tibi, et iud: Media nocte surgebum ad confitendum tibi. At illa non implentur nisi per veram orationem ; ergo hanc praecipit Ecclesia per illud praeceptum. Unde S. Benedictus, in Regul., et habetur c. 4, de Celeb. Mis., et c. 2.d. 91: Septenarius (inquit) sacratus numerus a nobis implebitur, si Primce, Tertim, etc., tempore nostrae servitutis officia persolvemus, ctc.; quae officia esse officia orandi per totam regulam latissime explicat. Nulla ergo probabilitate cogitari potest, per hoc praeceptum non praecipi veram et propriam orationem.

15. Fundamentum opposite sententie infirmatur. — Multo autem improbabilius est fundamentum, nimirum quod Ecclesia non possit fidelibus praecipere ut vere, ac proprie, et ex corde orent. Est enim contra totius Ecclesiae consuetudinem, et contra omnem rationem et pietatem. Nam vera oratio est saepe necessaria, vel Ecclesiae, vel alicui fideli; cur ergo neganda est Ecclesiae potestas, ut possit sibi, vel suis subditis de hoc remedio, vel de hoc divino cultu efficaciter providere? Deinde si hoc non potest, certe nec praecipere poterit ut Missam audiant, quia Missam audire non fit sine actu interiori. Nec etiam poterit praecipere vere et sacramentaliter confiteri, quia etiam ad hoc est necessarius internus actus. Imo nec ut ministrentur sacramenta, ut talia sunt; quia etiam hoc non fit nisi cum interiori intentione ministrandi sacramentum, ut tale est, et nec sufficit intentio lavandi, aut talia verba proferendi, quae omnia constat esse dogmata erronea. Unde non minus falsum est aliud fundamentum , nimirum, actum internum nullo modo posse cadere sub Ecclesiae praeceptum, etiam ut ad exteriorem sub aliqua honesta ratione praecepti necessarius est, nam ex illo sequuntur omnia incommoda illata, et contra illud in materia de Legibus ex professo disputatum est. Quicquid ergo sit, ac Ecclesia possit per se et directe praecipere actum internum, tamen non est dubium quin consequenter, et ut circumstantiam, vel formam actus externi, possit illum praecipere; et hoc modo praecipit orationem vocalem, ut vera oratio est, et illam praecipiendo consequenter ex vi talis praecepti nascitur obligatio ad attendendum.

16. Impugnatur sententia Medinae, quatenus ait Ecclesiam orare per ministros qui non orant. — Denique repugnantia sunt illa, quae Medina ponit, scilicet, Ecclesiam vere orare ad Deum, quoties ministri ejus has horas dicunt implendo praeceptum ejus, et nihilominus ipsos implere praeceptum, etiamsi non orent, sed materialiter legant ; nam si ipsi non orant, quomodo per eos orat Ecclesia? Nam oratio non dicit habitum, sed actum, et ideo si nullus in Ecclesia actu orat tali tempore, fieri non potest ut in illo eodem tempore Eccle:ia oret. Ponamus ergo solum clericum recitare officium pro taii hora in Ecclesia ; si ergo ille non orat, nec Ecclesia per illum orat; si ergo ita recitet, ut vere dici non possit Ecclesia per illum orare, ilie non implet munus suum. f[ta vero se gerit quoties sine attentione ulla verba profert ; quod autem tunc alii vere orent, necne, accidentarium est.

17. Primus modus, quo unus pro alio orare potest. — Tandem explicatur in hunc modum, nam duobus modis intelligitur aliquem pro alio orare, id est, vice illius, et non tantum objective pro illo. Primo, quia licet ipse orans in propria persona oret, tamen ab alio rogatus, vel jussus, aut ad officium orandi eonductus, orat; et hoc modo censent aliqui orare ministros Ecclesiae, praesertim cum privatim recitant, etiamsi divinum cfficium et horas canonicas ex praecepto recitent 1. Quod si hoc verum est, plane cum ipse minister non orat, quantumvis alias legat officium, Ecclesia per illum non orat; ergo neque ipse clericus implet munus suum ; ergo nec praeceptum. Unde sumitur optima confirmatio pro conclusione: nam si ego do alicui eleemosynam ut pro me oret recitando rosarium, ille non satisfaciet suae obligationi voce proferendo illa verba sine animo orandi, vel attendendi. Unde etiam confirmatur, nam si ex conventione et pacto possum ego obligare alium, ut vere ac proprie pro me vocaliter oret, quomodo Ecclesia non potest suis ministris hoc praecipere? Dices: quia unus homo ex pacto potest sua voluntate se alteri obligare ad actum interiorem exercendum, et Ecclesia non potest obligare ad actus internos. Ad hoc vero jam responsum est, falsum esse hoc dogma ita distincte sumptum : addo vero etiam hic posse intelligi pactum et conditionem ex parte Ecclesia; confert enim beneficium, vel sacrum ordinem hac lege, ut vere d:eat canonicas horas. Esto enim absolute non posset Ecclesia praecipere illum actum, non video cur per modum pacti et acceptatae obligationis illum exigere nequiret, ad eum modum quo id dici solet de castitate clericorum, quamvis non modo omnino simil.

18. Secundus modus, quo unus pro alio orare potest. — Alio modo intelligi potest clericus orare pro Ecclesia nomine ejus, quatenus in persona Ecclesiae constitutus, et tanquam legatus ejus, illius nomine ad Deum loquitur, sicut est certum, sacerdotem in Missa orare: et hoc modo orare clericos in horis canonicis supponit Medina supra, et judicio meo est longe probabilior sententia, quam etiam tenet Gabriel, lect. 57, in Cant.; et Navarr., c. 19, n. 59 et 60; et de publico quidem officio constat ex dictis in primo capite hujus libri. Est autem eadem ratio de recitatione privata ejusdem officii : nam ex eadem obligatione et institutione nascitur, unde eadem forma orandi in ea observatur, ut clarius patet in Collecta oratione in qua nomine totius Ecclesiae praemittitur. Oremus, ad significandum fundi orationem nomine omnium. Hoc ergo supposito, multo magis necessarium est ut ministerium commissum et mandatum ministris hujus officii divini, non sit tantum moraliter proferre illa verba, sed vere orare, et loqui cum Deo nomine totius Ecclcsiae. Nam si legatus ad regem missus cum rege non loquitur, quomodo is, qui eum misit, per illum loquetur ad regem? Est ergo hoc praeceptum de oratione, et nonnisi per orationem expletur, ideoque sine intentione orandi, ac subinde sine attentione virtuali impleri non potest.

19. Dicere horas sine attentione ex genere suo est mortale ; pro levitate materie , veniale. —Atque hinc sequitur eum, qui sic dicit horas sine ulla attentione, peccare mortaliter ex genere suo, quia sic obligat praeceptum, et illud non observat, ut ostensum est. Ita Cajet. 29.2, q. 83, art. 13; Palud., dicta q. 5; Anton., d. cap, 4, S8; Nav., c. 13, n. 46; Major, 4. d. 12. q. 7; Adr., Quodlib. 8. Potest autem hoc peccatum esse veniale ex levitate materiae, eodem modo quo omissio alicujus particulae officii, nam eadem est ratio utriusque peccati; nam hoc etiam est peccatum omissionis, quatenus per illum actum non impletur affirmativum praeceptum, unde sub hac ratione malitiam ejusdem rationis continet. Hoc autem peccatum recitandi cum voluntaria distractione totali, videtur addere malitiam commissionis, quae in oratione simili non praecepta reperitur. Verum illa malitia per se non est mortalis, nisi quatenus adjungitur omissioni praecepti, et ideo ex quantitate materiae omissae expendenda est uravitas peccati, supposita distractione voluntaria. Quomodo autem gravitas materiae arbitrio prudenti judicanda sit , juxta dicta in cap. praecedenti expediendum est, neque enim nova ratio aut regula occurrit.

20. Data materia gravi, an excusetur quisa mortali propter defectum voluntarii. — Quaeri autem potest an possit hoc peccatum excusari a tanto, id est a mortali, propter defectum voIuntarii , esto non sit distractio adeo involuntaria, ut excuset etiam a peccato veniali. Sunt enim varia, et exireme contraria judicia. Quidam aiunt, quoties distractio non est voluntaria directe, id est, quod homo dicat aperte: Nolo attendere , quantumvis negligenter se gerat in attentione adhibenda, et ex ea negligentia magnam officii partem distractus, et sine attentione actuali recitet, implere praeceptum, saltem ut non peccet mortaliter, licet peccet venialiter. Ratio est, quia dum non habet illam directam vountatem contrariam, non revocat priorem intentionem, et sic semper durat virtualis attentio substantialis. Sed haec opinio probabilis non est, quia in moralibus, virtualis voluntas aequivalet formali, et supina negligentia aequivalet directae voluntati. Et ideo alii dicunt non dari medium, quia si distractio est mere naturalis, omnino excusat a culpa, et relinquit attentionem virtualem, cum qua impletur praeceptum. Si vero distractio est ex negligentia, quae durat in magna parte officii, eo ipso negligentia gravis est, et non excusat a mortali culpa. Sed hoc etiam non est satis perspectum, quia potest esse negligentia tam parva, ut, ea non obstante, actus non sit sufficienter deliberatus ad peccatum mortale, et nihilominus negligentia sit culpahilis venialiter, quia ipsamet negligentia est ex surreptione quadam , et non est perfecte voluntaria, et tunc peccatum erit veniale, non ex parvitate materiae; supponimus enim illam esse magnam ; sed ex indeliberatione et surreptione.

21. Peccatum veniale esse potest , propter defectum perfecti voluntarii.— Dico ergo posse hoc peccatum esse veniale, propter defectum perfecti voluntarii cum admistione alicujus voluntarii indirecti, per negligentiam levem, et nihilominus aliquando esse posse mortalem culpam, non solum propter directam voluntatem , quod per se satis patet, sed etiam per supinam et crassam negligentiam. Haec autem contingit, quoties homo advertit se non attendere ad divinam orationem, sed ad alia vana, vel omnino extranea, et non curat, sed permittit se ita vagari; quamdiu vero non ita advertit, erit naturalis vel fere naturalis inadvertentia, et ideo vel nulla erit culpa, vel tantum venialis.

22. Cajetani optima advertentia. — Imo addit Cajet., in Sum., non satis esse ut quis advertat quid cogitet , sed etiam quod advertat se diverti ab oratione : Oportet enim (ait) secessum humanum a termano fieri per se, id est, ex intenltione, saltem virtuali, quae requirit advertentiam ; ita enim doctrina illa intellivenda est, et est pra oculis habenda hominibns scrupulosis , ne facile repetitiones horarum faciant, quae nihil prosunt, quia semper habent easdem vel majores imperfectiones, et habent innumera inconvenientia, quando ex conscientia scrupulosa fiunt. Isti ergo si bona fide et cum proposito attendendi ad recitandum accedant, etiamsi in fine psalmi advertant se fuisse distractos, nihil curent nec repetant, sed iterum ad attendendum mentem applicent, et prosequantur. Idemque servare debent, etiamsi non recordentur se omnia dixisse, quia ut D. Thomas notavit, haec oblivio non refert, nec semper nascitur ex distractione. Quamdiu ergo eis non constiterit evidenter se mutasse propositum , vel advertendo, et sciendo circa alia vagatos fuisse, credere possunt suae obligationi satisfecisse. Unde Navarr., c. 13, n. 26 et sequentibus ; Major, A. dist. 12, q. 7, dicunt non oportere ut quis recordetur se dixisse omnia, sed satis esse ut nullo claro indicio constet aliquid omisisse.

23. Voluntarium in causa non facit involuntarium. — Sed in hoc cavendum est aliud voluntarium in causa, quod est, quando homo, licet non velit esse distractus , tamen voluntarie se occupat in aliis actionibus, quae attentionem orationis impedinnt, sive internae sint, sive externa,, nam tunc in voluntate talis actionis est voluntaria carentia attentionis, et potest sufficere ad peccatum mortale, ut ex principiis moralibus constat. Maxime si verum est, in cap. Dolentes, directe esse praeceptam devotionem, quatenus ad externos actus pertinere potest, id est, ut nihil exterius fiat, quod attentionem mentis tcllat. Hinc vero statim nascitur interrogatio , an sit peccatum recitare horas, aliquid aliud agendo, ut scribendo, pingendo, se induendo, etc., et, si est peccatum, quam grave sit. Aliqui enim simpliciter dicunt esse hoc peccatum mortale in oratione praecepta, in quam partem inclinat Ant., 2 p., tit. 9, 8 3; dicit enim esse valde reprehensibile, et vix sufficere ad implendum praeceptum.

24. Quando sit peccatum recitare horas aliquid agendo. — Dico tamen considerandam imprimis esse qualitatem actionis, an sit mentalis, vel magnam attentionem mentis requirens, et tunc dico esse peccatum grave, dicere notabilem officii partem, exercendo illam actionem: ut si quis velit, dum recitat, circa argumenta philosophica discurrere, aut pingere, vel scribere aliquid ordinate. Si vere actio fieri possit sine attentione ad illam, ut est vestiri, lavari, vel quid simile, ordinarie non erit mortale, quia illa non est sufficiens causa distractionis. Dico autem ordinarie, quia si homo jam expertus sit se solere similibus actionibus omnino impediri, ac distrahi, sive ob incapacitatem suam, sive ex consuetudine, tunc potest peccatum esse grave ; non vero ordinarie: erit tamen etiam ordinarie aliquod peccatum saltem veniale, vel quia saltem impeditur perfecta attentio, vel etiam propter indecentiam loquendi cum Deo, praesertim ut Ecclesia ministrum et legatum, aliam actionem mere humanam, et ad cultum Dei non pertinentem, exercendo. In hoc tamen prudentia necessaria est: nam si ex aliqua justa necessitate hoc fiat, et pro modica parte orationis, et cum diligentia et cura attendendi ad ea quae recitantur, excusari interdum poterit etiam levis culpa, ut late Navarrus, attingendo particulares circumstantias et modos , declarat , dicto c. 13, de Orat., a n. 47. Idem sentiunt Cajet., Sot. et ali.

25. Per attentionis excessum potest violari praeceptum de recitando horas canonicas. — Potest vero ulterius circa attentionem interrogari, an possit interdum in ea per excessum peccari, nam peccatum, quod hactenus explicuimus, est per defectum attentionis. Dum autem de excessu quaerimus, oportet intelligi de excessu attentionis ad divina; nam si sit ad humana, vel extranea, aut prava, constat illum excessum augere peccatum ; sed totus ille excessus est defectus in attentione orationis. At vero quando mens ad divina intentissima est, ita ut omnino non advertat quid dicat vel loquatur, tunc dici potest excessus sanctae seu divinae attentionis; et de illa merito inquiritur an impediat observationem hujus praecepti. Si enim divina est, quomodo potest transgressionem praecepti efficere ? Si autem homo voluntarie non attendit, quomodo potest praeceptum loquendi implere , cum nesciat quid loquatur, quia ad illud omnino non attendit? Quod dubium petit ut explicemus quae atten!io necessaria sit ad hujus praecepti observationem ; varias enim attentiones supra distinximus, scilicet, ad verba, ad sensum verborum litteralem , vel mysticum, ad Deum, vel secundum se, vel secundum aliquod nostrae fidei mysterium, quodcumque illud sit, vel ut auctorem rei postulatae , vel, quod perinde est, ad rem postulatam, ut obtinendam a Deo.

26. Dicunt ergo aliqui, primam attentionem esse quasi fundamentalem in hac materia, et sine illa non esse sufficientem quamcumque aliam attentionem ad hoc praeceptum implendum. Et ideo si tanta sit alia attentio, ut illam primam omnino impediat, quantumrvis ad Deum esse videatur , nimiam esse et indiscretam eo tempore, et causam transgressionis praecepti. At vero, si attentio ad Deum tali modo habeatur, ut non impediat omnino attentionem ad verba, sed relinquat eam, quae sufficiat ut homo scienter et moraliter proferat integre et ordinate quae recitat, tunc non impedire observationem praecepti, etiamsi ad Deum abstractissima et maxima sit. Alii vero putant nullam esse habendam rationem attentionis ad verba, sed quamcumque aliam sufficere. Sed cavenda sunt extrema, quia nec oportet cum reflexione attendere verba, nec omnino illorum oblivisci, et ita in rigore priorem opinionem censeo veram, ut praecedenti lib., c. 4, latius dixi.

27. Ad veritatem et substantium vocalis oraLionis ininima attentio sufficit, quidquid alii dicant. — Denique potest e contrario interrogari, an quaelibet attentio minima, etiam superficialis (ut vocant) ad verba, sufficiat ad implendum hoc praeceptum. Aliquienim significant necessarium esse eum, qui imperfectam attentionem habet, saltem non ponere impedimentum perfectiori attentioni, neque illam voluntarie excludere, ut videri potest in Navar., c. 13, de Orat., n. 34 et 35, juxta quam opinionem consequenter dicendum erit, si quis attendat ad verba horarum sufficienter, et simul velit de alia re, nullo modo ad orationem pertinente, cogitare, quia expertusest istam cogitationem non impedire illam imperfectam attentionem, nihilominus non implere praeceptum, quia licet non omnino careat attentione, impedit meliorem, quod etiam est contra praeceptum. Sed haec nimis scrupulosa sunt, et non satis fundata. Quia, ut dixi libro praecedenti, cap. 4, ad veritatem et ad substantiam orationis minima attentio sufficit, nam per illa salvatur intentio orandi et ut precatio illa sit humana ; ergo illa etiam sufficit ad implendum praeceptum. Probatur consequentia, quia oc prae ceptum solum obligat ad attentionem, quatenus obligat ad vocalem orationem talium orarum: praeceptum enim Ecclesiae non obligat, et fortasse nec potest obligare ad certum modum actus interioris, sed solum ad illum qui necessarius est ut exterior locutio oratio vocalis sit; ad hoc autem sufficit quaelibet attentio ex dictis, etiamsi voluntarie melior non habeatur, vel etiam impediatur ; ergo.

28. Probatur magis predicta doctrina ex impugnatione contrarie — Praeterea inquiro unde probetur vel colligatur illa obligatio non abjiciendi meliorem attentionem , cum ex sola natura orationis vocalis non colligatur. Dices colligi ex c. Dolentes, quatenus praecipit orare devote , quantum Deus dederit ; per quod significatur non debere homines voluntarie impedire aut abjicere altiorem attentionem. Sed hoc infirmum fundamentum est, tum propter varios sensus illius praecepti, quod supra tetigi ; tum etiam quia ille, qui non vult meliori modo attendere, dicet tunc sibi non dari a Deo spiritum altioris attentionis, et se velle condescendere suae infirmitati. Vel dici etiam potest, ibi praecipi devotionem necessariam ad orandum, et prohiberi omnia quae illam possunt impedire ; majorem vero devotionem insinuari et proponi, ut procuretur, quantum Deus dederit. Itaque voluntarie impedire majorem attentionem, poterit esse peccatum veniale, si otiose et absque causa fiat, nunquam vero continet hujus praecepti transgressionem ; unde quod Navar. ait, non satisfacere, qui orat meditando passionem Domini, si intendit ibi ultimate sistere, et non ascendere ad montem divinitatis, sed in illa meditatione sistere tanquam in ultimato fine suae recitationis, hoc (inquam) non video quomodo verum esse possit, quia illa attentio est honestissima et utihssima, et ideo licet intendat quis non ultra progredi, egregie satisfacit. Maxime, quia non semper oportet ad divinitatem secundum se ascendere, et qui sic orat, hic et nunc non intendit nunquam in vita divinitatem contemplari, sed in hac oratione vult esse contentus humanitate. Quod si Navarrus intelligat illud fore malum, quando pro ultimo fine assumeretur Christus ut homo, et excluderetur ut Deus, hoc neque est moraliter possibile, nec perti- neret proprie ad defectum in attentione orationis, sed ad defectum charitatis Dei.

29. Tertia assertio: qui ex defectu attenLtionis preceptum non implet, tenetur in die iterum recitare, alias restituere. —Qui crediderint duo esse preecepta recitationis externe, et attentionis interne. — Dico tertio: quotiescumque aliquis ex defectu attentionis non implet praeceptum hoc recitandi horas canonicas, tenetur iterum eas recitare in tempore habili, id est, intra eumdem diem, et nisi id faciat, tenebitur ad restituendum, perinde ac si non recitasset. In hac assertione non conveniunt omnes, nam qui putant in hoc negotio intervenire duo praecepta Ecclesiae, unum dicendi horas voce, aliud attendendi ad illas mente, icet dicant peccare mortaliter qui non attendit, quia agit contra unum pracceptum Ecclesiae, non tamen putant peccare contra praeceptum dicendi, sed illud implere. Et ideo negant teneri ad diceraum iterum. Unde fit ut neque ad attentionem iterandam teneatur, quia deest materia talis attentionis, Et consequenter etiam negant teneri ad restituendum, etiamsi non repetat horas, quia obligatio restituendi solum nascitur ex transgressione praecepti recitandi exterius, quia stipendium datur propter externum servitium, non propter attentionem interiorem. Ita in hoc negotio ratiocinatur Med., Cod. de Orat., q. 15 et 16, quem sequitur Corduba, lib. 4 Quaest. Theolog., q. 13, circa finem. Haec vero doctrina procedit ex falso fundamento: nam praeceptum Ecclesiae unicum tantum est orandi vocaliter, recitando septem horas canonicas; nam in hoc includitur obligatio ad attentionem, quae fortasse per se ac separatim ab oratione vocali praecipi ab homine non posset. Quod autem tale sit hoc praeceptum, et quod in eo, ut sic, inclulatur attentio, ut pertinens ad substantiam actus praecepti, satis in superioribus ostensum est.

30. Firmatur auctoribus proposita assertio. — Unde sine dubio vera est assertio posita, quam tenet Sot., lib. 10 de Just., q. 5, art. 5, concl. 6; Navar., de Orat., c. 13, n. 15, et c. 20, n. 32, et alii moderni frequentius. Et prior quidem pars de obligatione recitandi officium iterum, dum tempus durat, probatur, quia ille per primum actum non implevit praeceptum orandi vocaliter , ut ostensum est; ergo tenetur iterum recitare. Antecedens probatum est in praecedenti assertione, quia qui non fecit actum praeceptum , etiam quoad substantiam ejus , non implevit affirmauvum praeceptum ; sed ille non fecit actum praeceptum , ut ostendi; ergo. Minor supponitur ex facto, et caetera sunt evidentia. Confirmatur, quia qui in die festo adfuit Missae sine ulla attentione voluntarie, tenetur intra eumdem diem audire aliam Missam, si potest, ut est apud omnes constans ; ergo similiter in praesenti, est enim eadem proportionalis ratio. Unde si quis in eo casu, cum voluntarie distrahitur, id faciat cum proposito iterum recitandi, vel audiendi Missam, nondum peccavit mortaliter , quia adhuc illi superest tempus implendi praeceptum; si tamen habuisset tunc propositum non audiendi iterum Missam, peccasset quidem tunc moraliter ratione propositi, nondum tamen in rigore esset transgressus exterius praeceptum, sed teneretur illud implere cum posset; unde si postea mutasset propositum, et recitaret, impleret praeceptum, ut tenetur, et non maneret obligatus ad restitucndum , nec incurrisset censuram, si lata esset.

31. Sed quid, si neutrum propositum habuit, cum se voluntarie distraxit ? Respondeo, manere quidem illum obligatum ad iterum recitandum , dubium tamen esse judicium de peccato quod tunc commisit. Nam si recitare coepit cum proposito satisfaciendi per illum actum suae obligationi, et postea non mutando hoc propositum voluntarie non attendit, videtur profecto peccare mortaliter, quia in illo proposito permanet, et consequenter virtualiter habet propositum non iterum recitandi. Item si solitus est non iterum recitare , cum sic recitat, indicium magnum est tunc etiam recitasse sine proposito iterum recitandi. Erit autem evidentius, si vel non superest tempus diei sufficiens ad recitandum iterum; vel scit habiturum se occupationem, et impedimenta ne possit iterum recitare.

32. Secunda assertionis pars confirmatur, quod restituere teneatur , qui voluntarie sine attentionc recitat. — Altera conclusionis pars sequitur ex praecedenti, quia obligatio restituendi nascitur ex transgressione hujus praecepti. Respondent alii, proxime oriri hanc obligationem ex lege poenali , quae restringenGa est; lex enim illa non imponit talem poenam homini male oranti, sed non recitanti ; in dicto autem casu ille non omtttit recitationem, licet male illam faciat , et ideo non est ad illum haec poena extendenda. Alias quicumque male recitaret, peccando mortaliter, vel ex malo fine, vel aliunde, restituere teneretur, quod dici non potest. Sed contra, quia ille non solum male o1at , sed revera simpliciter non orat, quia, licet legat, vel verba proferat, illa non est oratio. Praeterea, illa restitutio, supposita lege quasi taxante stipendia horarum imponendo illam obligationem, non tam est per modum poenae, quam ex naturali lege justitiae, qua operarius non potest retinere mercedem quam per fraudem accipit, cum non laborasset. Ita enim clericus, loquens sine attentione, non facit opus pro quo stipendium ei assignatum est; ergo tenetur restituere quod pro illo apparenti opere accipit injuste. Denique poena illa non imponitur non recitanti materialiter verba, sed non oranti; vei (quod idem est) transgredienti et omittenti praeceptum orationis ; sic autem peccat ille sine ulla attentione voluntarie recitans; et ideo non est simile de aliis mahtis, quae non tollunt substantialem actum orandi, quia peccatum, quod in eis committitur, non est peccatum transgressionis et omissionis hujus praecepti ecclesiastici : unde non obstat quominus ille, qui sic orat, vere faciat opus pro quo tale stipendium confertur : secus vero est in defectu attentionis voluntariae , qui substantiam operis destruit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 26