Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

De loco et tempore in quibus canonicum officium recitari potest ac debet.

CAPUT XXVII. DE LOCO ET TEMPORE IN QUIBUS CANONICUM OFFICIUM RECITARI POTEST AC DEBET.

1. De loco ad recitandum nullum est praeceptum, sed est servanda decentia, quam naturalis ratio postulat.—BAd has circumstantias revoco caeteras omnes externas, quas in modo dicendi privatim hoc officium servare oportet. Et de his vix aliquid dicendum superest, nisi de tempore ; nam de loco, nihil fere peculiare hic occurrit, praeter ea quae de oratione vocali in genere dicta sunt. Unde Concilium Basil., sess. 21, de modo privatim dicendi horas tractans, quoad locum solum dicit: Ac tali in loco, unde a decotione non retrahantur, ad quam se disponere et proparare debent. De hac ergo circumstantia nihil est ab Ecclesia specialiter praeceptum ; sed decentia, quam naturalis ratio postulat, servanda est ; idemque est de praeparatione praevia, quam attigit Concilium Basil; solum enim illa praeparatio, quae ad attentionem necessaria est, de pracepto requiritur; reliqua sunt in consilio, ut late Navarrus, c. 14, de Orat. Quod vero quidam dixerunt, necessarium esse ex praecepto Ecclesiae, has horas in ecclesia recitare, saltem his clericis, qui ratione beneficii illas dicere tenentur, non habet locum in hac privata oratione, sed solum in illa quae publiee in choro dicitur, quando beneficium tale est, ut assistentiam in choro requirat: de qua obligatione, quomodo et cum quibus limitationibus intelligenda sit, in superioribus est dictum. Unde etiam illi, qui ad chorum obligantur, si aliqua ratione ab illius praesentia excusentur, licet privatim teneantur recitare, non obligantur id facere in ecclesia, quia nullum est jus quod hoc pracceptum imponat; est autem (caeteris paribus, et quando commode fieri potest) consultius in ecclesia recitare, eo modo quo de aliis orationibus diximus.

2. Circa alias circumstantias wullum est preeceptum , sed seroandus modus delitus, preeserttsim initutio.—Atque eodem modo judicandum est de aliis circumstantiis pertinentibus ad situm, seu habitum corporis, quae sunt veluti modi aut affectiones ipsius loci, ut quod oratio fiat ad Orientem, vel ad aliam partem, quod fiat genibus flexis, vel stando, quiescendo, vel ambulando, domi, aut in campo, vel etiam in itinere: in his enim cmnibus nihil est jure ecclesiastico praescriptum, quod simpliciter et ex praecepto servandum sit, sed debita reverentia ac decentia servanda est. Et quando haec oratio omnino secrete, et incubiculo fit, solius Dei, et devotionis, aut necessitatis propria rationem habere necesse est; tamen quando fit coram aliis, servandus est modus qui aliis sit ad aedificationem, et non ad scandalum: item, considerandum est an in regulis, seu ritu recitandi has horas, caeremoniae aliquae, vel peculiaris modus praescriptus sit, ut quod aliquid dicatur fiexis genibus, vel stando in unotempore, vel alio: nam talia etiam in recitatione privata servanda sunt, si commode fieri potest, licet singula non obligent sub rigore praecepti, secluso contemptu, maxime in hoc privato recitandi modo. Navarrus tamen, c. 26, de Orat., n. 7, ait peccare saltem venialiter eos, qui sedent cum stare debent, et e contrario; sed ille loquitur de oratione publica in choro, et potius ratione levis scandali, quam ratione caeremoniae praetermissae, ibi culpam agnoscit; potest tamen in hoc etiam committi nonnulla culpa, si absque causa fiat. Alia dc his circumstantiis videri possunt in Navarr., c. 4et 5, de Oratione.

3. Supponendum primo, non recitare horas canonicas statutis diei horis anticipando vel postponendo, non esse mortale.— Circa tempo - ris circumstantiam paulo amplius immorandum est, supponendo imprimis, in hac recitatione privata non esse obligationem praecepti rigorosam, et sub culpa mortali, dicendi singulas horas illis praecise horis, pro quibus ex institutione sua designatae sunt; nec peccart mortaliter ex sola antepositione vel postpositione horarum, etiam mere voluntaria, et sine causa, dummodo sit intra tempus legiti - mum. heferri quidem solet opinio Umberti, in Regula S. Benedicti, oppositum dicentis; sed ejus opinio communiter reprobata est, ut constat ex Sylvestrc, verb. Hora, q. 9; Angel.. n. 22, et aliis Summistis ibi; Turrecrem., c. Presbyter, d. 91, q. 2; Henr., Quodlibet. 11, p. 2; Navarr,, cap. 3, de Orat., n. 58, 59, et c. 10, n. 49; Marcellin., de Horis Can., cap. 25, qui alios refert. Ratio vero est, tum quia illa institutio praecipue facta est pro oratione publica, quae in choro fit, et per consuetudinem ita explicata seu relaxata est quoad orationem privatam; tum etiam quia ex causa est hoc concessum et immutatum in cap. 1, de Celeb. Missar., ubi permittitur clerico, indigenti exire ad opusrurale, ut summo mane dicat omnes horas diurnas.

4. Supponendum secundo obligationem recitandi in unoquoque die finiri in puncto mediee noctis. — Unde ulterius supponendum est, cum hoc praeceptum obliget ad dicendum totum hoc officium quotidie, obligationem uniuscujusque diei et tempus habile adillam implendam, finiri in puncto mediae noctis, quando unus dies naturalis finitur, et alter inchoatur. Ita docent omnes, ut videre licet in Sylvestro, verb. Hora, q. 9, et aliis Summistis ibi; Anton.. 9 p., tit. 9, c. 13, S ult, et 3 p.. tit. 13, cap. 4, S 4; Navar., dicto cap. 3, num. 54, et quos allegat. Et ratio est, quia obligatio hujus praecepti est quasi distributa per naturales dies: et ita obligatio, quae ad unumquemque diem pertinet, in termino ejusdem diei naturalis finitur. Ex quo principio sequuntur obiter duae conclusiones certae.

5. Prima assertio: qui totum vel notabilem officii partem sine justa causa integro die omitLit, peccat nortaliter ; nontenetur tamen recitare iterum . — Prima conclusio est, eum, qui usque ad mediam noctem finitam, horas, vel notabilem earum partem non dixit, peccasse mortaliter, nisi per naturalem oblivionem vel aliam legitimam causam fuerit excusatus ; jam vero amplius non teneri ad horas illius diei proxime praeteriti dicendas, quia jam tempus prae- cepti elapsum est; sicut qui omisit audire Missam in die Dominico, vel jejunare in vigilia, non tenetur aliis diebus non praeceptis jejunare, vel Missam audire. Quia lex praecipiens aliquid pro tempore determinato, si pro illo non servetur, peccatum quidem committitur, et illius est poenitentia agenda, lex autem non obligat amplius. De quo videri potest Major, 4, d. 12, q. 6, arg. S; et Navar.,c. 10, num. 52. An vero postea per modum satisfactionis et poenitentiae teneatur ille, qui horas omisit, aliquid aequivalens recitare, vel hoc sit ei a confessore imponendum, tractant divus Thomas, Quodlib. 3, q. 29; et Turrecr., in c. Presbgter, d. 62, q. 4, ubirefert quosdam id asseruisse, sed sine fundamento. Vera ergo resolutio est, non esse id necessarium simphliciter, sed juxta qualitatem peccati posse imponi poenitentiam congruam in quocumque genere operis, quia nulla est lex quae aliam obligationem imponat. An vero in eo, qui ex titulo beneficii tenebatur recitare, aliqua specialis obligatio maneat, in cap. ult. videbimus.

6. Secunda assertio: qua statutis diei horis canonicas horas non dicit, semper tenetur recitare, usque ad medium noctem. — Altera conclusio est, qui distulit horas praesentis diei in suis propriis temporibus, semper teneri usque ad horam mediam naoctis ejusdem diei id recitare, quod non dixit. Hoc etiam convenit inter omnes. Et ratio est clara, quia toto illo tempore potest implere praeceptum ; ergo tenetur. Dices : officium canonicum finitur in Completorio; sed tempus Completorii est in crepusculo usque ad initium noctis; ergo illo tempore finitur tempus officii illius diei ; ergo qui usque ad illam horam non dixit, non tenetur amplius dicere. Respondeo, tempus illud esse proprium, et quasi omnino legitimum ad Completorium dicendum, non esse tamen tempus habile adaequatum, sed hoc habere latitudinem usque ad dimidiam horam noctis, quia pro toto die praeceptum latum et praefixum est, et ideo ratio non sequitur. Sed contra. Ergo, qui tunc Primam non dixerat, tenebitur eam dicere, et consequenter tunc dicet: Jam lucis orto sidere, quod esse indecens et incongruum dixit D. Thom., dicto Quodlib. 3, q. 29. Unde Turrecrem., incap. Presbyter, 91, q. 5, et ibidem Cardin., n. 5, dixerunt, qui omisit Matutinum usque ad prandium, non teneri illud dicere, sed jam peccasse mortaliter ; et idem de aliis horis cum proportione, quando nimia est dilatio. Sed est moralis error, et nullo modo probabilis, ut optime prosequitur Navar., d. c. 10, n. 50, et constat ex Anton., Sylvest., et aliis, in citatis locis; et ex ratione facta, quia totum illud est tempus habile. Unde etiam falsur est, dilationem Matutini usque ad meridiem vel noctem esse peccatum mortale, quia nondum est consummata omissio praecepti quoad substantiam ejus, sed impleri potest et debet. Nec illud inconveniens, quod post occasum solis dicatur, Jam lucis orto sidere, magni momenti est, quia similia verba semper referuntur ad legitimum tempus, licet in alio dicantur, sicut etiam privatim recitando Matutinum seepe dicimus: JVocte surgentes, etc., priusquam ad lectum eamus, et similia.

7. Tertia assertio : qui horas postponit intra eumdem diem ex rationabili causa, nec venialiter peccat. —— Varie discrepantesque sententig. — Tertio statuendum est, nec venialiter peccare eum, qui intra illud diei tempus, id est, ante completam mediam noctem, officium integrum dicit, etiamsi horas postponat, quando ex urgente et rationabili causa id facit. Ita docent iidem doctores ; sequitur enim consequenter ex illo principio, quod haec dilatio non est contra substantiam hujus praecepti, nec est circumstantia adeo gravis, ut reddat actionem intrinsece deformem: potest ergo ex justa causa praetermitti sine labe peccati. Dubitari autem potest an sola voluntate hoc facere sit aliqua culpa, ut, verbi gratia, quia nunc commodius lego, vel ad studium sum nunc magis propensus, cum tamenalias aeque bene possem nunc proprio et opportuno tempore talem horam dicere, et postea studere, vel quid simile? Quibusdam enim videtur hoc esse omnino liberum et arbitrarium, et ita fieri posse sine culpa, licet consultius et melius sit tempora horarum in eis orandis servare. Potestque hoc suaderi eisdem rationibus, quibus probabamus hoc non esse peccatum mortale: nam illae ostendunt nullum dari ecclesiasticum jus scriptum, quod aliud praecipiat. Nam Clem. 1, de Celebr. Missar., loquitur de recitatione in choro, ut supra vidimus, et ab uno modo ad alium non sumitur efficax argumentum, quia est longe diversa ratio, ut omnes fatentur; nam ad actones publicas multo majori ratione praescribuntur certa et determinata tempora, quia oportet esse ita statuta, ut populus possit ad eas congregari, et quia major solemnitas majorque repraesentatio mysteriorum in eis fit. Caput autem primum de Celebratione Missar. non dicit esse causam necessariam, ut illa mutatio temporis privatim fiat. Et praeterea licet jus antiquum hoc habuerit, vel Doctores ex illo id collegerint, consuetudine recepta videtur derogatum, nam omnes qui privatim recitant, pro sua commoditate horas dicunt, et postponunt sine ullo scrupulo. Alii nihilominus censent non excusari culpam venialem, si absque ulla causa id fiat, tum quia estcontra jus, tum quia alias multa dicuntur in hymnis horarum, quae temporibus in quibus dicentur, non convenient. Tum denique quia alias liceret sine causa dicere Primam a prandio, et Completorium ante prandium, et similia, quae rectae rationi dissonant. Et in hanc partem videtur inclinare Navarr., c. 3, de Orat.; et Marcel., cap. 25, qui et Sanctorum Patrum regulas, et exempla, ac revelationes, et rationes variasin hujus sententiae favorem adducit.

8. Explicatur assertio, et concihantur pradicte sententie.— Existimo has sententias esse sano modo intelligendas, et ita moderandas, ut non fiant contrariae, sed mediam quamdam simul doceant. Itaque quaedam est moderata et consueta postpositio horarum, quam communiter fere omnes faciunt sine scrupulo, ut est, verbi gratia, quod Prima dicatur post duas vel tres horas ab ortu solis, simul cum Tertia, vel Sexta, et similes. Aliae vero sunt dilationes inusitatae et extraordinariae, quae absque urgente causa ab hominibus mediocri diligentia tractantibus res divinas fieri non solent, ut recitare Primam prope noctem, et similes. Prior ergo dilatio fieri potest sine peccato etiam veniali absque alia causa praeter consuetudinem, et ratione illius; posterior vero minime, contraria ratione, quia non esttalis consuetudo. Nec esset rationabilis : nam prior dilatio fundata videtur in necessitatibus communiter ac moraliter occurrentibus ; et licet interdum ac saepius possit non occurrere, tamen lex generalis non obligat cum tanto rigore, quia non possunt hanc curam et sollicitudinem habere, nisi homines valde perfecti, et in suis actionibus commensurandis ac distribuendis multum considerati. At vero posterior dilatio non habet rationem moralem communem omnibus, etiam regulariter, vel frequenter, sed ex sola negligentia ordinarie nascitur, estque periculis exposita, vel omittendi aliquid, vel saltem male orandi nimia celeritate, et ideo non potest tanta licentia sine causa esse inculpabilis. Et hoc tantum probant, qua Navarr. et Marcel. adducunt. Nam Basil., Benedictus, et alii Patres regulas praescribebant solitariis monachis, qui et perfectionem profitentur, et facile possunt privatas occupationes interrumpere. Unde inter eos illa tunc maxime vigebat consuetudo, quae servanda erat. Et inde accidere potuerunt illae visiones et revelationes, quibus ostensum est, praematuras vel tardas recitationes Deo non placere, vel in Purgatorio puniri. Praeterquam quod facile in his interveniunt culpabiles negligentiae, vel sollicitudines saeculares minus decentes ecclesiasticas personas, quae non excusant recitanditarditatem.

9. Antepositio em causa licita est intra legitinuwm tempus totius diei, et, sine causa, aliqua est licita. — Atque hinc a fortiori constat licitam esse antepositionem ex causa intra tempus legitimum totius diei, sine causa vero aliquam moderatam esse licitam, ut dicere Primam per horam ante solis ortum, et Matutinum in principio noctis praecedentis diei, aliquam vero esse posse nimiam, et non carere culpa veniali, si absque causa fiat, ut dicere Completorium ante prandium. An vero aliqua anticipatio sit contra substantiam praecepti, mox videbimus. De illis ergo quae non sunt contra substantiam praecepti, omnia dicta sunt clara, quia eadem est vel major ratio in anticipatione, quam in postpositione. Imo communis sententia est, si alterutri favendum est, consultius esse anteponere quam postponere. Ita Henr., Palud., et alii supra citati; Innocen., et omnes Canonistae, in cap. 1, de Celeb. Miss. Et ratio est clara, quia caeteris paribus, praeponere minus habet incommodi ac periculi, et indicat majorem diligentiam ; unde si utrumque male fiat, minus mala est antepositio intra latitudinem venialis; si vero sine peccato utrumque fieri possit, laudabilior est maturatio. Dico autem, caeteris paribus, quia si antepositio nimia futura est et inusitata, eligenda potius esset dilatio, ut si Completorium dicendum esset summo mane, vel post decimam horam noctis, minus malum esset sic postponere, si alioqui aeque bene ac secure speretur esse dicendum. Nam hujus conditionis maxima ratio et consideratio in his horis dicendis habenda est. De Vesperis autem solet specialiter quaeri, an possint etiam ante prandium interdum dici ex ordinaria causa, etiam sine culpa veniali. Ad quod breviter respondeo, facilius posse ita anteponi, quam Completorium, quia non ita accedit Vespera ad nocturnum ofhicium, sicut Completorium. Unde in c. 1, de Celeb. Miss., etiam Vespera permittitur dici summo mane, ex causa. Nam licet in eodem cap. prout habetur in cap. Presbyter, d. 91, illa particula, Et Vesperam, omittatur, satis est quod a Greg. IX vel addita sit, vel alicubi inventa et retenta. Estque ex contextu evidens, Vesperam ibi inclusive numerari cum aliis horis, ut etiam expositores intellexerunt. Addendum denique est, hoc intelligi de regulari tempore anni, nam in Quadragesima, regulare tempus vespertini officii est ante prandium, ut supra vidimus, et ita est optimum consilium illud servare, etiam in privata recitatione. Non tamen existimo esse culpam aliquam, etiamsi postponatur, quod etiam docuit Navarr., c. 3, de Orat., n. 14, cum Cajet., Svlvest. et aliis.

10. Postpositio ultra mediam noctem nulla est licita. —Vandem est hocloco observanda quaedam differentia inter postpositionem et antepositionem horarum, quia nulla postpositio licita est post terminum diei naturalis, qui est medium punctum noctis; at vero antepositio aliqua major est licita in solis Matutinis cum Laudibus. In aliis enim horis minoribus terminus possihilis ad illas sine mortali peccato anticipandas, est principium diei naturalis, quod sumitur a puncto noctis dimidiae antecedentis diem artificialem. Itaque si ante duodecimam horam primae noctis diei naturahs Prima dicatur, non impletur praeceptum, sed repetenda est, perinde ac si non esset dicta. Idemque a fortiori est de posterioribus horis diurnis et vespertinis. Et ratio est, quia hoc praeceptum, sicut non obligat post diem naturalem, ita nec ante illum (quantum est ex vi praecepti) impleri potest, quia imponit onus pro tali tempore. Sicut non implebit quis jejunium pro feria sexta impositum, jejunando in quinta. Unde hic non habet locum ratio, qua solent in hac materia uti auctores, quia creditor semper gaudet anticipata solutione; habet enim hoc verum in debito quod non est onus certi temporis, non vero in debito, quod habet Specialem respectum ad certum tempus.

11. Antepositio ante dimidiam noctem solum est licita in Matutinis el Laudibus. — Ab hac vero regula excipitur matutinum officium ; nam illud integrum dici potest ante dimidiam noctem propriae diei ad quam pertinet, ut omnes docent, et constat ex communi consuetudine. Quae est tota ratio extensionis hujus preecepti. Cum cnim rigor ille dicendi Matutinum in dimidio noctis tempore , in tanta multitudine hominum servari moraliter non posset, et periculosum esset tam gravem obligationem sub peccato omnibus imponere, permissum est mutationem aliquam in eotempore facere. Et ne cogerentur omnes postpo- nere officium noctis in sequentem diem, consuetudine introductum est ut possit etiam anteponi. Vel quia praevenire ex suo genere melius est, vel quia si omnes cogerentur postponere, multi exponerentur periculo vel omittendi, vel nimium postponendi. Vel certe quia solum Matutinum propriissime est nocturnum officium, et nox incipit ab occasu' solis, ideo potius hoc officium, quam reliqua, usque ad initium noctis anticipatum est. Accedit, quod verisimile est, a principio institutionis hoc officium quoad nocturnos interdum fuisse inchoatum ante mediam noctem, et ideo potuit facile consuetudine hoc ampliari. Unde etiam in publico officio videmus interdum inchoari ab Ecclesia ante solis occasum in triduo passionis Domini ; quid ergo mirum, quod in privata recitatione fuerit tempus hoc prorogatum ?

12. Dimidia hora ante occasumn solis licet anticipare Matutinas. — Quaeri autem solet quanta possit esse antepositio, quae sufficiat ad implendum praeceptum. in quo ad minimum certum est, ab occasu solis semper esse legitimum tempus: de hoc enim nullus dubitat, et consuetudo id satis ostendit. Deinde etiam dimidia hora ante occasum solis id licet sine ulla formidine, etiam in hyeme, licet aliqui scrupolosi timeant, sed sine fundamento, quia consuetudine ita receptum est; et si in aestate licet, nulla est ratio cur in hyeme non liceat, ut statim dicam. Aliqui vero censent majorem anticipationem non esse licitam, inde argumentum sumentes, quod saepe per privilegia pontificia conceditur facultas dicendi Matutinum una hora ante occasum solis; nam hoc est signum, sine privilegio id non licere. Sed hoc argumentum infirmum est, tum quia multa in privilegiis conceduntur, non quia necessaria sunt, sed quia petuntur, vel propter timorem, seu scrupulum, vel ob dubitationem ex variis opinionibus ortam removendam, vel quia quod petitur, ex rigore juris non licet. et pendet ex consuetudine, quae incerta vel varia esse potest, ut revera contingit in casu praesenti, et ideo datur privilegium, quod et juri communi derogere potest, et plus concedere, quam fortasse introduxerit consuetudo.

13. D. Thomae in hac re sententia, ac varie ejus eapositiones proponuntur. — Est ergo in hoc puncto quaedam responsio D. Thomae, quae utinam tam clara esset in sensu, quam in verbis omnibus est nota ; ille enim in Quodlib. 5, a. 28, ihquirit an liceat dicere Matutinum diei sequentis de sero antecedentis diei, et respon- det ex justa causa, id est, propter honestam occupationem dici posse; in quo supponit, tempnus illud esse habile, et ita sufficiens ut, si absque causa id fiat, ad summum sit peccatum veniale, non mortale, alias discursus ejus nullius esset momenti. Deinde vero in solutione argumenti, explicans quid temporis comprehendatur per illam particulam de sero, ait esse tempus quod proxime sequitur, post dictas Vesperas et Completorium, quia quantum oad divinum officium, et solemnitalum celebritatem, dies incipit a Vesperis. Haec D. Thomas, in quibus verbis statim occurrit dubium, de quo tempore Vesperarum vel Completorii intelligenda sint. Quidam enim restringere illa volunt ad legitimum tempus, in quo secundum primam institutionem Completorium esset dicendum. At hoc modo illa potius esset temporis restrictio quam ampliatio, quia tempus legitimum Completorii est post occasum solis. jam nocte inchoata, ut supra vidimus; D. Thomas autem aperte voluit ampliare tempus illud; et ideo requirit rationabilem aliquam causam illius anticipationis, nut, verbi gratia, quia magister vel concionator indiget tempore noctis ad studendum, vel aliud simile. Alii volunt verba illa extendere ad quodlibet tempus, in quo Vesperae et Completorium possunt nunc juxta communem usum privatim recitari absque culpa, etiam sine causa. Et haec videtur ampliatio nimia: sic enim hora secunda post meridiem posset dici Matutinum, quod sine dubio dicendum non est, quia neque consuetudo hoc habet, neque ipse Summus Pontifex hanc licentiam concedit, nisi cum magna difficultate, et non ex levicausa.

14. Ferus ac proprius sensus sententie D. Thomae, juvta quam potest dici Matutinum ab hora quarta post meridiem.—Videtur ergo hoc ex ponendum de tempore Completorii, quod ordinarie, et juxta communem fere consuetudinem Eecclesiae, in publicis officiis servari solet, quod esse solet inter tertiam et quartam horam post meridiem. Atque ita censeo sine ullo scrupulo posse dici Matutinum ab hora quarta postmeridiana, tam in aestate, quam in hyeme ; nullam enim in hoc differentiam facio, cum distantia usque ad mediam noctem, et antepositio eadem sit, et ratio D. Thomae in utroque tempore aequaliter procedat: et haec est communis consuetudo Romana, quam ubique sine scrupulo acceptari videmus. Quod si alicubi fortasse alia vigeat consuetudo, consultum quidem erit servare illam, non est tamen facile admittenda, ut obligationem inducens; tum quia revera tempus illud vespertinum jam reputatur a tota Ecclesia legitimum ad recitandum Matutinum; tum etiam quia, supposita consuetudcine extendente tempus officii sequentis diei quoad Matutinum usque ad Vesperam antecedentis diei, illa major vel minor anticipatio per tempus unius horae, non videtur res tanti momenti, ut censeri debeat gravis culpa inilla discordare a privata consuetudine alicujus loci, et Romanae Ecclesiae ac fere universali conformari. Unde si aliqua honesta congruentia accedat, ut est necessitas studii ad finem honestum, nulla erit culpa ; eademque ratio est de quacumque alia honesta occupatione. Item sufficit major commoditas dicendi Matutinum in luce diei, quam lucerna; et major securitas anticipandi illud, quam in postponendo, et similia, quae frequenter occurrunt. Atque haec sufficiunt de tempore necessario, vel congruo ad horas privatim dicendas. An vero in die festo dici possint eodem tempore quo auditur Missa, et simul satisfieri utrique praecepto, dixi in 2 tomo tertiae partis, disp. 88, sect. 3, in fine.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 27