Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 28

Caput 28

Quibus de causis excusetur a culpa clericus non recitans officium canonicum ad quod tenetur ?

CAPUT XXVIII. QUIBUS DE CAUSIS EXCUSETUR A CULPA CLERICUS NON RECITANS OFFICIUM CANONICUM AD QUOD TENETUR ?

1. Notanda distinctio inter precepta audiendi Missam, et recitandi horas canonicas. — De his excusationibus tractant specialiter circa hoc praeceptum omnes Doctores, et ideo necessarium est illas attingere, quamvis materia fere communis sit ad omnia ecclesiastica praecepta, de qua dixi multa in 3 tomo tertiae partis, disp. S8, sect. ult., quae in praesenti applicari possunt, servata proportione. Est enim notanda differentia inter hoc praeceptum, et illud de audienda Missa, de quo ibi tractavi, quod recitatio horarum, de qua agimus, est actio privata, quae domi et secreto fieri potest, sine communicatione cum aliis; actio vero audiendi Missam juxta ordinariam legem debet fieri in ecclesia non interdicta, aut alio modo impedita, et de se est actio publica, in qua cum sacerdote et aliis fidelibus communicatur. Ex qua differentia oritur, ut multa excusent ab audienda Missa eo tempore quo occurrit praeceptum, quae non excusant a recitatione horarum. Sequitur ut etiam nonnullae causa excusationum, quae utrique praecepto com- munes sunt, non eodem modo, et cum eisdem circumstantiis in utroque expendendae sint, et applicandae.

2. Supponendum, spirituale impedimentum non excusare a recitando. — Primo ergo in hoc praecepto locum non habet excusatio ob spirituale impedimentum, quod a censuris ecclesiasticis provenire solet. praesertim ab excommunicatione et interdicto , ratione quarum prohibetur quis ne, dum sic est ligatus, Missam audire valeat. Non est autem ita in praesenii, nam quilibet, etiamsi excommunicatus sit vel interdictus, potest septem horas privatim recitare, atque etiam in loco interdicto, ac propterea si alioqui sit persona quae ad illud recitandum tenebatur, non excusatur ab observatione praecepti propter censuras, quia cum possit sine peccato illud explere, non est cur reportet commodum ex culpa, neque ex censura. Item si quis teneatur ex voto dicere horas, non excusabitur propter excommunicationem; ergo nec qui tenetur ex praecepto Ecclesiae. Et haec est sententia communis, ut dixi in 5 tomo de Censuris, disp. 12, sect. 2, n. 17, et disp. 26, sect. 2, ubi alia, quae ad hoc punctum pertinent, sufficienter tractavi.

3. Excusatio ex titulo quasi spirituali est ignorantia juris. — Alia excusatio ex titulo, etiam quodammodo spirituali, esse solet ignorantia, quae distingui potest in ignorantiam juris et facti. De ignorantia juris nihil est quod dicamus, quia in hoc praecepto fere non potest esse probabilis, et ad excusandum sufficiens, praesertim in clericis in sacris et in habentibus beneficium, quia est tam publicum et notum, ut non possit invincibiliter ignorari, maxime ab his qui tenentur sui status obligationem agnoscere. Aliquando vero posset haec ignorantia esse inculpabilis in aliquo religioso, vel religiosa ignorante, praesertim si adhibeat fidem alicui viro, vel confessori, quem probum et doctum esse existimat. Item potest esse invincibilis in puero, qui pensionem aut ecclesiasticum beneficium recipit in tenera aetate, quando per se non potest satis advertere ad hujusmodi obligationem, nec in cogitationem ejus venit, neque ab illis instruitur, qui eum docere tenentur ; peccabunt enim illi, ipse vero omittens excusabitur. An vero non obstante excusatione oriatur obligatio restituendi, in capite sequenti dicemus.

4. Ad supradictam excusationem reducitur naturalis oblivio. — Ad ignorantiam vero facti reducitur naturalis oblivio, quae potest quidem contingere in die circa unam vel aliam horam, nam circa totum diei officium non potest moraliter talis oblivio inveniri, nisi fingatur aliquis toto die dormiens, aut ebrius, de cujus culpa, juxta modum causae, et voluntarii quod in illa praecessit, judicandum est. Naturalis ergo oblivio, si revera talis sit, omissionem a culpa excusat, sive sit unius, sive plurium horarum, quia illud dicitur naturaliter oblitum, quod in mentem non venit, et ideo voluntarium non est, ac proinde neque peccatum. Erit autem haec oblivio naturalis, quando neque obligatio recitandi, nec recitatio ipsa actu venit in mentem ante lapsum tempus obligationis, neque per hominem moraliter stetit quominus aliquid occurreret, quod illam memoriam excitaret. Si enim homo aliquoties expertus sit solere se oblivisci alicujus horae, quando consueto tempore illam non recitat, vel quando aliis negotiis vel studiis nimis occupatus est, praevenire debet modum aliquem, vel signum quo memoria excitetur, et tunc si per negligentiam hoc omitteret, posset illi ad culpam imputari oblivio; potest autem haec ipsa occasio, seu necessitas hujusmodi praeventionis facile propter solam inadvertentiam omitti, et ideo regulariter haec oblivio in hominibus timoratis excusare solet, saltem a gravi culpa.

5. Secunda excusatio sumitur ex ignorantia recitandi. — Alius genus excusationis sumunt aliqui ex ignorantia recitandi, ut quando is, qui accipit ordinem sacrum aut beneficium, pro aliquo tempore recitare nescit, nec socium commode habere potest, a quo juvetur in ipsa recitatione: hic enim, supposito illo statu, videtur excusari pro aliquo tempore, dummodo in illo moralem diligentiam faciat ad addiscendum ; alioqui jam esset in mora, et ea ratione non excusaretur. Atque ita hunc excusat Navarr., c. 11, de Orat., n. 21; loquitur autem, ut dixi, supposito tali statu. Dixerat enim, in n. 20, regulariter peccare hujusmodi homines suscipiendo ordinem vel beneficium cum tali ignorantia ; peccat enim qui officium aut beneficium suscipit, cum sit ineptus ad obligationem ejus explendam, propter inscitiam quam supplere aut expellere non potest, priusquam in debito munere deficiat.

6. Ad recitandum ineptus, si ordinetur, peccat regulariter loquendo. — Qui recitare nescit, debet potius inordinate et defectuose recitare, quam officium omittere; alias, si nec ita potest, beneficium anittat. — Merito autem dixit Navar., in hoc posteriori puncto , regulariter ; quia, si quis propter necessitatem aliquam, aut occasionem urgentem id faceret, bona fide sperans ab aliquo fore juvandum, posset interdum excusari a culpa in receptione ordinis aut beneficii, maxime quando immineret periculum, vel carendi beneficio, vel non recipiendi ordinem per multum tempus, si illam occasionem differret. In priori autem puncto ego non acquiesco; nam si talis clericus scit latine legere, et intelligit saltem rubricas et regulas Breviarii, non video cur excusari debeat, propter illam inscitiam, a substantiali, ut sic dicam, recitatione horarum ; nam sine magno labore potest statim eodem die invenire Psalmos talis feriae, vel talium horarum, et lectiones, capitula et hymnos, saltem feriales, cum Oratione Dominica, vel alicujus Sancti, vel de communi, juxta exigentiam temporis, quod vix potest ignorari. Minusque incommodi est, quod in hoc ordine vel integritate plures defectus leviores committantur, quam quod totum officium omittatur, quia illi defectus, supposita illa impotentia, non imputantur ad culpam, et alioqui, cum privatim fiant, non afferunt scandalum neque indecentiam, et ita manet oratio grata Deo, et utilis Ecclesiae. Cur ergo excusabimus illum hominem, quominus satisfaciat suae obligationi, prout potest ? nam qui non potest solvere totum debitum, debet solvere quod potest, maxime si potest reddere id quod est substantiale in ipso debito. Secus vero esset, si quis esset tam ignarus, ut neque legere sciret; tunc enim haberet locum excusatio Navar.; non posset tamen excusari a gravi culpa indigne suscipiendi ordines aut beneficium, quae virtute et in causa includeret omissiones divini officii ob eam causam futuras. Et ideo talis persona obligatur ad moralem diligentiam, ut defect m illum suppleat, et indignitatem a se expellat, alioqui semper aggravabitur culpa, et quoad beneficium non poterit illud tuta conscientia retnere, quia est illo indignus.

7. Ad secundam excusationem reducitur carentia Dreviarii, que sine culpa, vel cum illa potest contingere. — Tandem ad hanc excusationem reducitur carentia Breviarii ; illa enim pro tunc est ignorantia quaedam, quae impotentiam recitandi inducit, et ideo excusat, quia nemo tenetur ad impossibile. Contingere autem potest haec causa excusationis, vel sine culpa, vel cum illa : sine culpa, utsi in itinere vel navigatione Breviarium amittitur, vel furto aufertur, et tunc clara est excusatio, tam antecedentis culpae, quam consequentis. Culpabiliter autem caret quislibro, vel quando ordinatur non habens illum, nec moralem spem habendi illum tempore congruo, vel quando voluntarie projicit illum in mare, verbi gratia, vel in ignem. Et tunc omissio postea futura in illa causa voluntaria est, et quoad veram et internam malitiam ibi committitur, quatenus moraliter praevisa est. Postea vero, licet tempore omissionis propria nova culpa non committatur ratione impotenriae, nihilominus ex illa poterit quis obligari ad restitutionem, juxta dicenda capite sequenti. Et tunc censuram incurreret, silata esset; illa enim non incurritur usque ad tempus omissionis, et ideo vocant aliqui illam omissionem peccatum saltem externum ; sed est quaestio de nomine, nam in re constat non esse novam culpam.

8. Qui fit subdiaconus, quas horas illo die recitare tenetur ? — Ut autem priorculpa antecedens discernatur, adverto duo : unum est pro casu, in quo aliquis recipit ordinem subdiaconatus; ille enim non tenetur dicere integrum officium illius diei, sed solum vespertinas horas, verbi gratia, vel ad summum Nonam, si circa meridiem ordinem recepit, quia solum tenetur ad illas horas quae correspondent tempori, in quo coepit obligari. Nam hcet antecedentes hora possent postponi, tamen et illud est quasi privilegium, quo aliquis uti non obligatur, et obligatio, quae nunc incipit, non retrotrahitur ad praeteritum diei tempus. Non obligatur autem aliquis ad recitandum horas cum postpositione earum, nisi quando praecessit obligatio dicendi illas in propriis temporibus, et tunc illa impleta non est. Atque ita licet non excusetur quis a tota culpa ita suscipiens subdiaconatum, excusabitur a tanta, et poterit facile excusari a tota, si speret per alienum liprum posse recitare minores horas, quae in illo die supersunt, et intra totum diem sequentem librum comparare.

9. Voluntaria amissio Breviarii potest esse directa, vel indirecta, et quando eucuset a peccato. — Circa alium vero casum voluntariae amissionis Dreviarii, advertendum est duobus modis posse illam carentiam seu impotentiam voluntariam fieri : primo directe, et tunc maxime procedunt quae diximus, quia tunc culpa antecedens est maxime inexcusabilis. Alio vero modo potest ibi intervenire indirectum voluntarium, ut quando per negligentiam culpabilem aliquis iter aggrediens domi relinquit Breviarium. Et in hoc eventu si quis bona fide processit, existimo facile posse ex- cusari a gravi culpa, respectu omissionis recitandi, quia ordinarie videtur esse illa oblivio naturalis, et vix potest aliter contingere, quando bona fide proceditur. Unde negligentia, quae ibi intervenit, vel est levis, et adeo humana ut non sufficiat ad voluntarium perfectum ; vel est adeo remota respectu effectus non recitandi, ut non sufficiat ad voluntarium in causa, quia tunc non videtur defectus sufficienter praevisus.

10. Qui est sine Breviario, tenetur recitare, si memoria tenet officium ; si vero psalmorum, verbi gratia, recordatur solum, non tenetur.— Interrogabit autem aliquis, an in eo casu teneatur quis memoria recitare officium, vel notabilem partem, si valeat; Soto enim, l. 10 de Just., q b5, a. 3, post secundam conclusionem, dubitat de hac obligatione. quia accidentarium, inquit, est, quod horae memoria teneantur. Sed non videtur referre multum quod sit accidentarium, si de facto comparata est illa facultas qua potest impleri praeceptum; sicut si per miraculum recuperaretur Breviarium, accidentarium id esset, et nihilominus statim esset obligatio recitandi ; sic ergo, postquam contigit hunc hominem memoria retinere librum, videtur plane teneri, quia potest, et qui debitor est, tenetur solvere, eo modo quo potest, et si non potest totum, reddat saltem partem, nam ad hoc etiam tenetur. Item si ille potest cum socio recitare, vel mutuo habere librum, tenebitur etiam cum aliquo labore et difficultate id facere, ut suo muneri satisfaciat ; ergo si memoria subministret verba sufticientia ad recitandum, tenebitur quis recitare, etiamsi libro careat, quia neque praeceptum obligat ad recitandum per librum, neque requirit, ut conditionem necessariam, potestatem dicendi per librum. Quocirca si casus ita ponatur, ut revera sit in potestate hominis dicere totum officium absque libro, saltem quoad substantiam ejus, non video cur non sit in eo casu obligandus, ut probant argumenta facta. Imo, licet non posset omnes horas dicere, si tamen posset aliquas, vel aliquam recitare deberet illam dicere, dummodo integram dicere possit ; quia vero moraliter hoc non contingit, ideo haec carentia Breviarii reputatur impotentia simplieiter. Neque obligatur aliquis ad dicendum psalmos, aut orationes, aut partes horarum, quia illae, ut sic, non sunt horae canonicae, neque officium divinum, ad quod tantum recitandum clericus obligatur. Atque hoc modo sentit Navar., c. 11, deOrat., n. 15, quamvis aliter distinguere videatur, de quo statim dicam.

11. Tertia excusatio est ea impotentia corporis, unde qui loqui non potest, ita emcusatur, ut nec audire teneatur, nec recitare interius.— Tertia principalis excusatio solet esse ex parte corporis ob aliquam impotentiam ejus. Ad hanc autem excusationem declarandam, praemitto, eum, qui loqui non potest, vel excusationem habet legitimam ad non proferendum ore ea quae ad recitandum necessaria sunt, eo ipso excusari ab onere recitandi per alium, sive audiendo illum, sive non audiendo. Nam imprimis hoc non est praeceptum audiendi, sicut est praeceptum de audienda Missa; neque est praeceptum mentaliter orandi pure, quia hoc non cadit sub praeceptum humanum, vel saltem certum est non esse de hoc latum. Est ergo praeceptum recitandi vocaliter. Qui ergo loqui non potest, vel non loquitur propterlegitimam excusationem, excusatur a substantia praecepti, et consequenter neque audire tenetur, neque interius attendere. Et haec est sententia communis, Palud., in 4, d. 15, q. 5, n. 19; et Canonist., in c.4, et c. Dolentes, de Celebr. Mis., et in Clem. 1, eod. tit.; et Summist., verb. Hora ; Sylvest., q. 4, qui refert, Innoc. et Panorm., c. Ea paríte, de Observ. jejuni. Idem Navar., d. c. 11, n. 6, ubirefert quemdam Girard., in tract. de Assiduit. orandi, q. 4, contrarium dixisse; ejus vero sententiam merito rejicit, quia nullo jure fundata est. Igitur, sicut supra diximus, eum, qui in choro devote et attente audit, et nihil dicit, non satisfacere praecepto recitandi, ita ob rationem similem, qui nihil dicere potest, neque audire obligatur.

12. Qui ita est impeditus, per alium non valet satisfacere. — Praeterea dictum est supra, hoc onus recitandi personale esse; qui ergo illud per se explere non potest, neque alium substituere tenetur qui loco sui dicat. Imo licet illum substituat, et illi stipendium conferat, et alter recitet, nihilominus in re ipsa non fit quod praeceptum erat, sed fit quaedam pia actio non praecepta, quae per se non sufficeret ad excusationem culpae, si alias non interveniret sufficiens excusatio. Et ideo etiam diximus, eum, qui gratia studii, vel alterius absentiae legitimae, per alium inservit beneficio, non excusari ab onere recitandi, quamvis substitutus recitet etiam ex obligatione stipendii, et pacto cum beneficiario, ut recte etiam docuit Navar., d. c. 11, n. 32 et 33. Ergo eadem ratione, qui per se recitare non potest, nec per alium recitare tenetur ; sicut etiam qui hodie recitare non potest, non tenetur crastina die recitare, quia illud est onus talis temporis, ut supra diximus ; ergo multo magis onus, quod personale est, non debet per alium impleri, quando persona ipsa excusatur.

13. Qui associatus valet recitare, simpliciter non habet impotentiam, et aliquo modo obligatur recitare. — Dixi autem hanc regulam esse intelligendam de illo, qui non potest dicere ea quae saltem necessaria sunt, ut recitare simpliciter dicatur, quia si potest commode eam partem dicere, quae ad recitandum sufficit, non habebit locum excusatio. Unde sequitur, eum, qui non potest dicere solus, quia nimirum gravatur, aut aliud justum impedimentum habet, si possit dicere cum socio, et illum ad manum habeat sine magno onere et difficultate, non excusari a recitando. Quia ille non potest dici impotens, nam quod possumus per juvamen alterius, simpliciter possumus, maxime quando auxilium illud facile habere possumus. Atque ita sentit Navar., d. c. 11, n. 1 etsequentibus.

14. Primum dubium de ceco.— Varie sententic, an teneatur dicere divinum officium.— Prima sententia affirmans. — Secunda sententic negans. — Vera sententia - si memoriter vel commode sociatus potest, recitare tenetur .— Hinc autem imprimis oritur dubium de caeco, an habeat sufficientem excusationem non recitandi officium. Multi enim censent non excusari, Navar., d. c. 11, n. 13, quem sequitur Graffis, lib. 2 Decis., c. 53, n. 4; Azor, lib. 10, c. 13, q. 3, cum hac tamen limitatione, ut dicere possit, vel memoria, si ex longa consuetudine officium retinuit sufficienter, vel, si potest commode habere socium, et cum illo dicere alternis versibus psalmos et lectiones, et alia audire. Alii nihilominus negant caecum teneri ad recitandum. Ita Armilla, verb. Hora, n. 16; et Tolet., lib. 2 Instruct., c. 14; Soto, d. art. 3, qui adhibet limitationem de recitando memoriter, si potest. Sed de caeco perinde judicandum censeo, ac de illo qui Breviarium non habet : in hoc enim conveniunt, quod uterque legere non potest: et haec est formalis ratio excusationis ; materiale autem est, quod illa impotentia ex diversis causis nascatur. Igitur quod diximus de recitando memoriter, quando deest copia libri, cum eadem proport;ione in caeco locum habet. Et eadem ratione, si cum socio possit partem suam memoria dicere, saltem quoad versus psalmo- rum, et sine difficultate, vel magno sumptu, juxta personae qualitatem possit socium habere, non video cur debeat excusari. In his ergo duobus punctis placet mihi sententia Navarri, qui merito consequenter affirmat, sacerdotem habentem pinguem praebendam, qui cum famulo, vel capellano recitare solebat, cum esset sanus, non excusari a recitando, eo quod caecus fiat, si cum eadem facilitate id facere possit, ac antea faciebat.

15. Confirmatur tertia sententia declaratione Cardinalium in Concilio, secundum quam praebendatus ceecus tenetur assistere in choro, et satisfaciet dicendo quod potuerit.—In hujus doctrina confirmationem, inter declarationes Cardina lium ad Concilium Trid., s. [24,c. 12, haec verba invenio : Caecus non excusatur a recitatione suarum horarum, si beneficium oHtineat, licet in aliis sit privilegiatus ; sed fortasse haec verba magis intelliguntur de recitatione in choro, quam de recitatione privata. Nam praebendatus caecus, si aliud impedimentum non habet, non est cur excusetur a residentia, seu assistentia in choro, quia ad illam tenetur ex vi sui beneficii, et illam potest facile exhibere; cur ergo excusabitur? Unde etiam fit ut teneatur ibi recitare prout potuerit, quia beneficium obligat illum ad recitandum; satisfaciet autem hajusmodi caecus attendendo ad ea quae alii dicunt, et dicendo cum suo choro, si potuerit ; quod si fortasse non potuerit, quia vel memoriam non habet, vel alios canentes in suo choro non intelligit, neque eos sequi potest, non tenetur iterum postea privatc recitare, sed proferendo versus psalmorum, quos potuerit, satisfaciet, quia per illum non stat, sed facit quod in ipso est, neque sunt tot onera il immponenda. Unde obiter adverto, majori quadam ratione posse obligari cacum habentem beneficium, per quod est choro addictus, ad recitandum cum socio, quando non vult interesse choro, quam obligetur simplex sacerdos ; nam beneficiarius semper retinet de se illam obligationem chori, quam ibi implere posset et deberet per se loquendo, et ideo, si absit, merito obligatur ut recitet, faciendo, ut sic dicam, privatum chorum. Item beneficium datur propter hoc officium; ergo ratione stipendii obligari potest ad quaerendum adjutorium, quo possit officium suum implere, quando fructus beneficii ad hoc sufficiunt, et sine magno gravamine id facere potest. In simplici autem clerico vel religioso, non ita urget haec ratio, quia in illis non est propria obligatio justitiae, sed religionis, vel obedien- tiae; et ideo non videntur propriis expensis obligari ad alendum socium, cum quo possint divinum officium dicere. Si tamen sine sumptibus possen: illum habere per modum amicabilis societatis, non videntur excusari.

16. Caecus clericus non tenetur propter defectum memorie cum socio dicere suos, et audire alienos versus ; secus de beneficiato, qui culpaliliter abest a choro.—Sed quid si caecus nihil possit memoria dicere, nec sine socio, nec cum illo,numquid tenebitur ita dicere cum socio alternatim, ut non tantum audiat illum omnia dicentem, sed etiam cum illo simul dicat saltem versus ad se pertinentes ? Quod enim hic modus sufficiens sit in omni rigore ad implendam hujus praecepti obligationem, per se notum est: est item hic modus facilis, et non addit grave onus, praeter curam habendi socium, qui velit illud onus portare. Sed de hoc puncto nihil invenio ab auctoribus dictum, unde videntur non agnoscere talem obligationem. Nam qui absolute dicunt caecum excusari, maxime id affirmabunt, quando nullo modo potest uti memoria ad recitandum, et fortasse nil aliud intendunt. Qui vero solum in casu memoriae illam obligationem imponunt, quasi per modum exceptionis, consequenter videntur firmare regulam in contrarium extra illum casum. Ego igitur consulerem quidem recitare illo modo, sed nihilominus censeo obligationem non esse imponendam, quia est diligentia extraordinaria, et de se satis onerosa, ad quam non videtur obligare generale praeceptum. Solum in beneficiato, qui tenetur in choro assistere officio, et dicere prout potest, habere potest hoc dubium, quando a choro abest. Verumtamen si absentia sit, vel pro illis mensibus in quibus non tenetur adesse, vel sit ex legitima excusatione, tunc non magis ille obligabitur ad postea recitandum illo modo, quam alii clerici, quia tunc ex vi beneficii non iuducitur peculiaris obligatio. 5i autem absentia sit, et in tempore obligationis, et sine legitimo impedimento, non video quomodo possit excusari a culpa gravi, si neque in choro, neque extra chorum dicat officium, saltem illo modo, si aliter dicere non potest. Imo qui illo modo non posset extra chorum dicere, peccaret graviter omittendo chorum, quia non implet obligationem suam. absque legitimo impedimento, nt supponitur.

17. Cecus simul surdus solum memoriter tenetur recitare ; quad si solum sit surdus ? — Simile dubium potest tractari de suro, sed in illo brevius expediri potest. Nam si simul est surdus et caecus, clarum est non teneri ad recitandum, nisi quantum memoria juvare potest, juxta modum supra declaratum, quia ille non potest auxilio socii uti, ut per se notum est. Si autem sit tantum surdus, et non caecus, cum possit legere, per se potest solus officium dicere, ac subinde tenebitur, quia tunc surditas nullam affert excusationis causam, sive ille se ipsum dicentem audiat (quod fortasse ita semper contingit), sive non audiat, quia satis est ut possit mente attendere, et cognoscere quid dicat, et an recte dicat. Nam praeceptum per se non obligat ad audiendum, sed ad dicendum. Quod si talis persona aliunde sit legitime impedita, nec sola dicere possit, nec tenetur dicere cum socio in hoc casu, quia cum surdus non possit socium audire, ineptus omnino est ad recitandum cum illo; tum quia necessario omittit totam illam partem, quam alius profert, et ipse non audit, et consequenter non recitat verum canonicum officium, neque aliquam ejus horam; tum etiam quia non potest illi commode respondere, nisi vel per conjecturam, vel diligentem observationem motus labiorum alterius, quae sollicitudo nimia est, et ad illam praeceptum non obligat, nec videtur posse moraliter fieri cum debita decentia et decore. Imo, licet clericus non sit omnino surdus, sed ita surdaster, ut non possit audire sine magna vociferatione alterius, non est obligandus ad recitandum cum socio, etiamsi alioqui non possit solus recitare; quia illud fieri non potest sine magno gravamine socii; haec autem humana praecepta non obligant cum tanto onere, praesertim in his quae accidentaria sunt, et quae raro accidunt.

18. Surdus non excusatur ab assistentia chori, quamvis ceecus, st habet beneficium. — Praeterea potest de surdo interrogari, an excusetur ab assistentia seu residentia chori, quando ratione praebendae ad illum tenetur. Si autem considerentur quae in superioribus dicta sunt, facile respondebitur non esse hanc sufficientem excusationem, quia tale beneficium principaliter obligat ad assistentiam, et 1 hanc optime potest exhibere surdus. non solum si videat, quod est per se manifestum, sed etiamsi sit caecus ; quod autem non possit percipere sensibus, quae dicuntur et aguntur, per accidens est. Item quia, ut saepe diximus, D qui non potest solvere totum quod debet, saltem debet exhibere quod potest; hoc autem facit hujusmodi beneficiarius honorando actionem illam praesentia sua, et concurrendo ad orationem cum reliquis sociis, eo modo quo potest.

19. AEgritudo, si est magna, excusat a recitando; si vero mediocris, standum judicio medici. — Tandem pertinet ad hoc caput excusationis aegritudo corporis, quae talis sit, ut bominem impediat, ne absque gravi salutis suae detrimento, aut sine nimio dolore, aut vexatione corporis pegsit pensum horarum persolvere. Haec excusatio communis est alis praeceptis humanis, ut de Missa et de jejunio constat, habetque in hoc praecepto eamdem rationem, et ita in hoc conveniunt Doctores. Sumiturque ex c. Clericus victun, d. 91, ibi: Absque corpusculi sui inequalitate, et ex c. Ad audientiam, de Cleric. non resident.; quia vero non omnis corporis imbecillitas, aut integrae valetudinis defectus sufficiens est ad hanc excusationem, ideo in modo ferendi judicium de quantitate, vel qualitate morbi sufficientis ad hanc excusationem solet esse nonnulla difficultas. Breviter tamen dicendum est, quando aegritudo vel ita levis est, ut non impediat alias ordinarias actiones capitis et linguae, neque per illas notabiliter augeatur, tunc non excusare, quia illa non potest dici moralis, nec rationabilis impotentia ; hujusmodi esse solet moderatus dolor stomachi, vel alterius partis, et ipsius etiam captitis, et similia. Quando vero aegritudo est gravis, tunc non est dubium de excusatione, etiam absque judicio medici, quia de re ipsa satis constat, nam judicium medici desiderari potest propter incertitudinem, ut jam dicam. Quando autem res est dubia, ait Navar. in Manuali, c. 95, n. 100, et de Orat. c. 11, n. 3, ex communi sententia, consulendum esse medicum, et illius judicio standum, non quia ipse possit tollere vel minuere obligationem, nullam enim jurisdictionem habet, sed quia ratione officii, et peritiae in arte, hoc judicium ad illum spectat, neque habent homines aliam regulam qua possint in simili dubio gubernari. Neque lex humana obligat ad summam diligentiam adhibendam, et ideo satis est unum consulere medicum, qui bona fide, pius et probus, ac peritus in sua arte existimetur.

20. Si medicus absolute judicet morbum eacusare a recitando, parendum simpliciter est; si vero sit dubius, consulendus Pralatus, maame inter religiosos.—Addunt vero aliqui consulendum etiam esse Praelatum, et ejus assensum postulandum. Quod inaicat Soto, l. 10 de Just., q. 5, art. 3; verumtamen si medicus non manet dubius, sed judicium profert de excusatione, consensus praelati non potest illam augere, et licet posset, non tenetur quis omnem certitudinem quaerere, ut dixi; neque etiam est necessarius actus praelati propter jurisdictionem, quia nulla relaxatio necessaria est, ubi de causa excusante constat. At vero si medicus etiam dubius esset, tunc potest conferre praelati consensus, et ita tunc requiri et sufticere affirmant Grafhs, lib. 2, c. 53, n. 2; et Azor, lib. 10, c. 23, in principio. Quod necessarium tunc est non propter solum judicium, seu certitudinem, sed propter usum jurisdictionis; videtur enim posse saltem in casu dubii aliquid condonare per modum dispensationis, seu relaxationis. Atque hoc maxime locum habet in religiosis, quia et facile possunt adire suum praelatum, et per privilegia habere solent circa hoc majorem aliquam potestatem ; ideoque in simili dubio nullo modo debent sine consensu praelati excusari, nisi fortasse occasio urgeat et impedimentum interveniat ad consulendum praelatum, nam tunc poterunt uti remedio statim dicendo. Pro secularibus vero verum est, habere Episcopum ex vi sui muneris illam potestatem, quia moraliter est necessaria ad conveniens regimen, et quidquid ejusmodi est, intelligitur eis concessum, si non est pro hibitum ; hoc autem prohibitum eis non est, ut constat, unde etiam in praeceptis jejuniorum et Missae, censentur habere similem potestatem. Difficile autem est obligare omnes clericos in hujusmodi eventu, ut licentiam petant ab Episcopo. Id enim possunt facere familiares ejus, non vero omnes clerici ejusdem civitatis, nedum totius dioecesis. Dices: consulatur tunc parochus, vel quicumque alius pastor, cui proxime incumbit spiritualis cura talium personarum. Sed hoc nihil conferre vicetur, quia isti non habent propriam jurisdictionem in hoc exteriori foro, nec sunt praelati.

21. Si praelatus conveniri non possit, et duLium practice deponatur, excusabitur a recitando egrotus semel vel iterum, nam necessaria est licentia. — Dico ergo in hoc dubio, quando non potest praelatus aut Episcopus conveniri, regulariter tutiorem partem sequendam esse, recitando, etiamsi sit cum aliquo onere, vel periculo dispendii, quod non poterit esse multum grave, quando res tam dubia est. Dico autem regulariter, quia si dubium possit practice deponi, tunc excusatio potest esse sufficienter tuta. Poterit autem sic deponi, quando vel dubium non est aequale, sed plura sunt, quae favent excusationi, vel non est tam purum dubium, quin admittat probabile judicium, quod illa causa sit sufficiens ad excusandnm. Atque hoc solum habet locum, quando licentia solum est pro uno vel altero die; nam si excusatio futura fuisset diuturna, omnino esset indulgentia praelati postulanda, si fieri posset. Et juxta haec ferendum est judicium de casu, in quo simile dubium occurrit, et neque medicus, neque praelatus conveniri potest ; tunc enim prudenti arbitrio utendum est, et si bona fide procedatur, deponendus scrupulus. Semper tamen in favorem praecepti inclinandum est. Neque hic allegari potest axioma illud, quod in dubiis melior est conditio possidentis ; nam hic non est dubium de praecepto, sed de excusatione, et ideo sicut possidet haec persona jus tuendi salutem suam, ita Ecclesia seu praelatus possidet jus exigendi observantiam praecepti sui, et hoc jus gravius est, et magis respiciens commune bonum, ideoque, caeteris paribus, praeferendum est.

22. Dubitatur an qui non potest dicere totum officium teneatur dicere partem, si possit. — Prima sententiu negans. — Probatur primo. — Sed quid si causa judicetur sufficiens ad excusationem unius partis officii, et non tot:us? Item si impediat pro quadam parte diei, verbi gratia, pro tempore meridiano, et non ante prandium, vel pro tempore quo febris quartana , vel tertiana molestat, non vero pro alio in quo liberum hominem relinquit ? Ad primum, videri posset, eum qui non potest dicere totum officium, eo ipso excusari a qualibet parte, etiamsi illam posset congrue dicere. Primo , quia hoc est unum praeceptum, et illa recitatio omnium horarum est una actio moralis, quae, si non potest integre fieri, non praecipitur mutilata et imperfecta ; sicut qui non potest jejunare toto die, non obligatur jejunare usque ad prandium, licet posset ; et qui non potest abstinere a carnibus, non tenetur abstinere a coena; et qui non potest audire totam Missam, non obligatur partem audire. Item, quia alias non poscet ferri judicium moraliter certum de hac excusatione ; quis enim, nisi gravissime aegrotet, non possit Primam aut Completorium siue magno incommodo dicere ; nunquam ergo aut raro contingeret integra excusatio. Item qui convalescit ex infirmitate, non deberet spectare tempus in quo posset totum officium dicere, sed inchoare, quamprimum potest, aliquam partem recitare, quod profecto usitatum non est.

23. Secunda sententia affirmans, et probatur. — In contrarium vero est, quia licet totum officium unius diei sit integra materia hujus praecepti, nihilominus constat ex horis distinctis, quarum singulae per se continent integram quamdam orationem , et possunt separatim ab aliis dici ; in quo est magna ditferentia inter hoc praeceptum, et praeceptum jejunii, vel Missae ; ergo qui aliquas ex horis petest dicere, tenebitur illas dicere, etiamsi non possit omnes. Probatur consequentia, tum quia hoc praeceptum ita obligat ad omnes horas, ut obliget ad singulas ; tum etiam ex illo principio, quod qui non potest solvere totum quod debet, debet solvere quod potest, quando illud est separabile a reliquis, et sine incommodo solvi potest. Unde supra dicebamus cum communi sententia, eum, qui in meridie subdiaconatum suscipit, obligari ad sequentes horas illius diei, licet non dixerit, neque teneatur dicere praecedentes horas; ergo convenientissime recitatur pars hujus offieii sine toto; ergo si praeceptum potest ex parte impleri, faciendum est.

24. Navarrus secundam sententiam amplectitur, peculiaris tamen lius distinctio improbatur multis exemplis. — Propter haec, et alia argumenta, Navar., c. 11, de Orat., n. 6 et sequentibus, absolute sequitur hanc posteriorem partem. Ut autem solvat difficultates in contrarium insinuatas, quadam distinctione utitur. Aut enim is, qui non potest dicere, omnes septem horas, potest dicere majorem partem earum, et tunc tenetur eam diccre propter rationes proxime factas. Si vero majorem partem dicere non potest, consequenter ab omnibus excusatnur, tum quia regulariter major pars trahit ad se minorem, tum etiam quia non occurrit melius prudens arbitrium, cum non debeamus obhligare omnes ad dicendum quamcumque partem, quam dicere possunt, etiamsi minima sit. Et hoc arbitrium sequitur Azor supra, q. 4; sed imprimis non est adaequata responsio. Nam possunt esse partes moraliter aequales, de quibus dici non potest unam alteram ad se trahere; cessat ergo ibi ratio illius arbitrii. Ut, verbi gratia, Matutinum solum cum Laudibus videtur esse dimidia pars divini officii, et ex omnibus aliis horis moraliter altera pars conficitur; potest autem contingere ut aliquis non possit dicere Matutinum, et alia yoras commode di- cere possit ; cur ergo non tenebitur illas dicere? Praeterea non satisfacit generaliter dicta responsio, nam haec quaestio non solum locum habet in impedimento infirmitatis , sed etiam in impedimento occupationis, vel ob defectum Breviarii, et similia. Qui autem tota die et nocte ita fuit legitime occupatus, ut nullam horam diei dicere potuerit, si in fine noctis potest saltem Completorium recitare, cur non obligabitur ? Vel si is, qui Breviarium non habet, tantum scit memoria Primam et Completorium, cur non tenebitur illas horas dicere, etiamsi minorem partem offiei contineant ? Item interdum tenetur quis dicere solam unam partem officii, licet sit minor alia, ad quam non fuit obligatus, ut patet in illo casu de eo, qui ordinatur circa vesperam ; tenetur enim saltem Vesperam et Completorium dicere, licet ad alias horas non obligetur ; ergo qui per se tenebatur ad omnes, et fit impotens ad quinque etiam ex majoribus, manet obligatus ad dicendas duas, quamvis illae sint minor pars officii.

25. Nacarri fundamentum una ex parte corruit. — Improbatur ratione. — Denique illa maxima, quod major pars trahit ad se minorem, non videtur hic commode applicari, nam illud principium videtur intelligendum, vel quando partes debent concurrere ad unum actum, ut in electionibus, nominationibus, etc., in quibus casibus loquuntur jura, quae Navarrus adducit ; vel intelligi potest quando una pars impedit aliam, nam solet major pars vincere. At vero in praesenti una pars non impedit aliam, neque unam concurrere necesse est ad recitationem alterius. Deinde neque exempla quae afferuntur, rem declarant ; unum est, quod qui tenetur ire Romam, non tenetur ad iter inchoandum, si non potest illuc pervenire. Sed hoc non est ad rem, quia etiamsi quis posset majorem partem itineris, vel fere totum conficere, si certus esset non posse ingredi Romam, ad nihil tenetur. Et ratio est, quia iter non est pars illius praecepti, sed via, quae solum propter terminum praecipitur. Magis accommodatum exemplum esset, si quis haberet votum eundi Romam, et ibi visitandi septem ecclesias ; nam, licet certo sciat, perveniendo Romam, fore impediendum ne visitet omnes, sed ad summum duas, vel tres, nihilominus tenebitur ire, ut saltem ex parte impleat votum, licet pars illa minor sit. Exemplum etiam de Missa jam diximus esse dissimile. Et idem est de praecepto jejunii quoad hoc, quod abstinentia a carnibus est quasi fundamentum illius praecepti, et ideo sublato illo totum aufertur. At vero e contrario retorqueri potest argumentum, nam qui potest saepius comedere in die jejunii ob necessitatem, non ideo potest carnes comedere, sed tenetur observare praeceptum quoad illam partem.

26. Naoarri sententia in meliorem sensum trahitur. — Aliter igitur distinguendum occurrit, aliud esse comparare singulas horas canonicas ad partes ex quibus constant, aliud vero comparare omnes septem horas ad totum officium unius diei, quod est veluti adaequata materia, vel actus hujus praecepti. Si primam comparationem faciamus, recte dicitur neminem obligari ad dicendam aliquam horam, qui non possit saltem majorem ejus partem dicere, quia unaquaeque hora praecipitur, ut quaedam actio perfecta; et ideo si non possit ita fieri, ut nomen illud mereatur, non nascitur obligatio dicendi illam. Minor autem pars Primae, verbi gratia (et sic de aliis), non potest dici Prima, imo neque dimidia pars, sed oportet ut saltem praecipuae, et quasi substantiales ejus partes dicantur ; quocirca etiamsi in singulis horis posset quis dicere aliquas partes minimas, si nullam earum potest majori ex parte dicere, nihil profecto dicere tenetur, etiamsi omnes illae particulae simul sumptae bonam aliquam partem totius divini officii conficere videantur. Quia non possunt per modum unius horae, nec per modum canonici officii recitari. Si ergo in hoc sensu locutus est Navarrus, verum est ejus arbitrium, neque contra hunc sensum procedunt objectiones factae, ut constat.

27. Statuitur debere egrotum recitare partem integram si moraliter potest, id tamen non esse nimis religiose observcandum. — At vero juxta alteram comparationem non censeo esse veram generalem regulam negativam pro omnibus casibus et impedimentis, videlicet, ut qui non potest dicere tot horas, ut contineant saltem majorem partem totius officii, nullam dicere teneatur. Non est enim similis ratio, quia unaquaeque hora (ut dicebam) est par se quoddam totum, quod per modum canonici officii convenienter dicitur. Et aliunde exempla et rationes adductae videntur mihi oppositum convincere in multis casibus. In casu autem infirmitatis, de quo tractatur, non censeo esse hanc excusationem vel licentiam tam scrupulose restringendam, ut quicumque in infirmitate dicere possit unam vel alteram horam sine gravi incommodo, ad illam di- cendam obligetur. Nam hoc esset nimis onerosum, et praeter suavitatem legis humanse, et praeter consuetudinem, quae est optima legum interpres : et ideo respiciendum censeo ad modum infirmitatis impedientis recitationem ; nam si peculiariter impedit aliquam horam propter difficultatem in ea dicenda, ut, verbi gratia, in Matutino, propter debilitatem visus et capitis, et illa difficultas in aliis boris non sentitur, sed commode dici possunt, non video legitimam excusationem quoad tales horas, sive illae sint plures, sive pauciores. At vero si infirmitas impediat indefinite divinum officium, ut est febris gravis, vel aliquid simile, tunc non censeo esse scrupulose inquirendum, an possit infirmus unam vel alteram horam dicere, quia excusatio illa ex se indefinita aequivalet universali; ita enim, ut dixi, consuetndo hanc legem interpretatur, et fortasse ratio est, quia est valde difficile in hujusmodi occasionibus attingere punctum in judicándo quid possit homo dicere, vel non dicere sine gravi incommodo, et ideo satis esse creditur, quod officium ipsum dici non possit sine notabili incommodo.

28. Tenetur clericus quartana diuturna vd levi tertiana laborans recitare, idque anticipando vel postponendo si necesse sit, dummodo non noceat notabiliter.— Et hinc constat, quando infirmitas talis est, ut non impediat totum diei tempus, sed paucas horas, ut solet esse quartana diuturna, aut levissima tertiana febris, tunc non omnino excusare, quominus in tempore habili dicantur horae, quae commode dici possunt, ut bene docet Navar., d. c.11, n. 8, et sequitur Aragon., d. art. 12, versus finem. Statim vero suboritur dubitatio supra insinuata, an teneatur quis in eo casu postponere vel anteponere horas intra eumdem diem, quando aegritudo impedit, vel impeditura praevidetur tempore legitimo. Possentque in utramque partem conjecturae adduci; praesertim vero movere potest in partem negantem, quia posse anteponere vel postponere est veluti quoddam privilegium, quo nemo uti cogitur. Nihilominus veram censeo partem affirmantem, quia totum tempus diei est tempus simphrciter legitimum, et sufficiens ad substantiam hujus praecepti implendam, et ideo si una pars diei est impedita, debet dici in alia, quaecumque sit illa. Hoc autem intelligendum est, dummodo vel antepositio horarum nocitura non sit futurae febris accessioni, quae speratur, vel postpositio, et concursus omnium horarum in unum tem- pus sit nimis gravis, praesertim post praecedentem malam corporis dispositionem, nam haec jam sunt quasi nova impedimenta : nos autem loquimur quando commode, et sine speciali praejudicio aegritudinis, in illa parte diei potest dici canonicum officium. De antepositione autem vel postpositione extra legitimum tempus diei naturalis non oportet movere quaestionem, cum certum sit praeceptum non obligare pro his temporibus. Si enim, qui peccando omisit hodie dicere officium, non tenetur crastina die illud dicere, multo minus tenebitur qui ob legitimam excusationem illud non dixit. Eadem ratio est de antepositione, maxime quod illa, etiamsi fiat, non potest tollere obligationem sequentis diei.Unde si casu accideret, ut in die sequente cessaret impedimentum, cessaret etiam excusatio, non obsiante quacumque anticipata recitatione; ergo ad hunc effectum utilis non est, nedum necessaria.

29. Nemo tenetur pro officio canonico in recompensationem dicere aliquam orationem mentalem, seu vocalem, nec si dicat satisfacit, quidquid dicat. — Dubitat ulterius Navar., in d. c. 11, n. 19, an qui propter aegritudinem excusatur a recitatione horarum, teneatur aliquid alind loco illarum dicere. Et respondet de jure humano non teneri, de jure autem divino naturali teneri ad aliquam recompensationem faciendam, quamvis non audeat imponere obligationem sub peccato mortali. Sed prior pars sola vera et certa est, quia nullum est jus specialiter hoc onus imponens, et ex jure communi lex, quae obligat ad determinatum opus, si impleri non potest, non inducit obligationem alterius operis vel recompensationis ; ut si quis excusatur a jejunio, non obligatur ad eleemosynam faciendam, vel aliquid simile. In altera vero parte videtur idem sensisse Palud., in 4, d.12, q. 6, 8 ultimo, post omnia argumenta, dum de infirmo, qui excusatur, ait: Roget tamen Deum mentaliter horarum loco, et hoc sufficiet . sed hoctotum est consilium ; proprium enim praeceptum juris divini in hac parte nullum est, ut recte dixit Sylvester, verb. Hora, q. 4. Tum quia supra visum est, secluso praecepto ecclesiastico, nullam esse obligationem juris divini in clericis de peculiari aliqua oratione facienda ; tum maxime quia, etiamsi esset tale praeceptum divinum, non obligaret pro singulis diebus, vel temporibus; esset enim affirmativum, quod non obligat pro semper, sed pro tempore necessitatis, et ideo non oportet ut obliget tempore infirmitatis. Et eadem doctrina potest ad caetéra impedimenta applicari. Et ideo non probo quod dixit Ang., verb. Hora, n. 9, caecum, velcarentem libro, excusari, dummodo suppleat per psalmos, vel Pater noster, e£ Injusmodi : nam hoc supplementum necessarium non est, quando non est per recitationem alicujus horae canonicae, vel memoriter, vel cum socio, modo superius explicato.

30. Metus mortis per se excusat ; si tamen in inyuriam religionis cedat , nequaquam, et ita tenebitur recitare. — Tandem ad hanc excusationem reduci potest metus mortis, de quo dubitari potest an excusare possit a recitatione horarum. Sed hoc dubium non habet singularem doctrinam, aut majorem difficultatem, quam in aliis praeceptis ecclesiasticis. Dicendum ergo est hunc metum, per se loquendo, excusare, ex accidenti vero posse non exeusare, si in fidei et catholicae religionis injuriam cedat. Ratio prioris partis est, quia lex ecclesiastica non obligat cum tanto rigore ; item quia similis metus excusat, vel jejunium, vel audire Missam. Item quia non est minor ratio excusationis in tali metu, quam in gravi infirmitate. Ratio vero alterius partis est, quia fidei confessio in tali articulo est in praecepto divino, non obstante periculo mortis. Item quia bonum religionis est divinum et commune , quod praeferendum est corporali vitae.

31. Metus internus excusat, externus et ab alio directe mmissus sepe non. — Distingui ergo potest duplex metus: unus, directe et expresse incussus ad hunc finem compellendi clericum, ne recitet ; alius non ita immissus, sed quia ab ipso homine merito concipitur ex infidelitate vel malitia eorum inter quos versatur, vel ex aliis occurrentibus circumstantiis. Quando metus concipitur hoc posteriori modo semper excusat (suppono enim esse et verum et gravem ), quia tunc omissio recitandi neque est contra confessionem fidei, cum tunc non postuletur, nec vergit in injuriam religionis, cum nullo modo cedat in contemptum ejus, imo de se sit occulta, et aliis ignota. Quando vero metus priori modo, directe scilicet, incutitur, ad hunc effectum retrahendi ministrum Dei a debito cultu ejus, major potest esse obligatio cavendi scandalum, et relinquendi officium proprium, propter metum. Verumtamen quia ibi non exigitur actio positiva verae religioni contraria, sed solum carentia actionis, quae per se et intrinsece non habet hanc contrarietatem, ideo non possu- mus dicere esse intrinsece malum cedere tali timori, et propter illum officium omittere, sed in particulari sunt circumstantiae prudenter observandae, et omnino cavendum ne sequatur scandalum , vel catholicae religionis contemptus.

32. Quarta excusatio a recitando est aliqua actio, quae delet esse honesta et necessaria. — Quarta excusatio principalis est necessitas alicujus acilonis, quae nec possit simul cum recitatione officii conjungi, nec concedat liberum tempus ad illud recitandum. Hanc ponunt Sylvest., Navar., et omnes, similemque posuimus de praecepto Missae, d. disp. 88, sess. 6, S Quartum et Quintum, et eodem fere modo explicanda hic est. Oportet ergo imprimis ut actio sit honesta, nam turpis non potest esse necessaria. Deinde cum non omnis actio honesia necessaria sit , non satis est quod actio sit de se bona et optima, nisi sit ita necessaria, ut praecepti necessitatem superare prudenter judicetur. Unde errant valde qui putant , propter contempiationem etiam altissimam posse divinum officium omitti, quia melior est obedientia quam victimas, et contemplatio illa non est opus necessarium, opus autem praecepti necessarium est.

33. Necessitas actionis vel est justitiee, vel charitatis ; si est permanens, stare nequit cum ordinibus ; si transiens, et stat et dispensat.— Duplex ergo potest esse necessitas actionis impedientis officium: una est justitia, et altera charitatis. Prior est, si quis ex offticio teneatus legere, vel concionari, et non possit id convenienter agere, si in recitatione occupetur. In quo advertendum est, an officium regulariter vel frequenter secum afferat talem occupationem, et tunc est signum, illud non esse officium accommodatum clerico, religioso, aut beneficiario, et ideo qui voluntarie tale accipit officium , non potest excusari, quia non necessitate, sed voluntate impeditur. Debet ergo vel relinquere beneficium, vel officium quo sic impeditur, vel dispensationem obtinere. Quod adeo verum censeo, vt licet officium non sit alienum a sacerdote, vel religioso, ut est docendi, vel concionandi, si tamen prop?er incapacitatem personae non possit recitare ut illi officio satisfaciat , non posse illud acceptare, et propter illud recitationem omittere inconsulto Praelato, qui cum illo possit dispensare, quia jam illa non esset necessitas, sed voluntas ( quod semper intelligo, seclusa speciali causa charitatis, de qua statim ). At vero quando haec necessitas rara est et repentina, et quasi per occasionem, tunc habet locum dicta excusatio , quia tunc est vera necessitas. Item quia propter similem causam potest interdum Missa omitti. Ac denique quia praeceptum humanum affirmativum non obligat cum tanto rigore, quin similem veluti epiikiam admittat. Quia vero in hoc eventu versatur homo inter duas obligationes et actiones, ideo necesse est prudenti eestimatione comparationem facere , ut illud eligatur, quod minus habet incommodi, ut in sequenti puncto magis declarabitur.

34. Necessitas charitatis emcusat a recitando , auctore Bernardo. — Altera vero necessitas potest esse charitatis, et haec est generalior, fundaturque in illo principio a Bernardo posito in lib. de Praecepto et dispensatione: Quod propter charitatem introductum est, non obligat cum ejusdem charitatis dispendio. Exempla sunt, si ad recitandum, necessarium esset omittere concionem cum scandalo populi, vel cum infamia religionis, vel propriae personae. Item si esset necessarium curare infirmum, neque posset ad horam dimitti sine gravi ejus incommodo, et similia.

35. Non est necesse obligationem charitatis esse gravissimain ut omittam officium divinum, quidquid dicat Henr., etc. — Sed quaeres an necessarium sit obligationem illam charitatis tantam esse, ut sit grave peccatum actionem ita necessariam omittere, etiam propter dicendum officium. Nam Henr., Quodlib. 5, quaest. 12, quem sequitur Sylv., verb. Hora, n. 18, indicat hoc esse necessarium, quia cum praeceptum recitandi obliget sub mortali, non potest propter aliam actionem omitti, nisi quando aliud praeceptum gravius, et sub majori culpa obligat, ita ut tunc occurrat veluti perplexitas et concursus duorum praeceptorum. in qua perplexitate minus malum est eligendum, juxta regulam Concilii Tol. VIIT, cap. 2, et habetur in c. 1, dist. 13; et Greg., ibid., c. 2, ex lib. 32 Moral., c. 18. Dico tamen, licet in eo eventu maxime urgeat haec necessitas, non esse tamen semper necessariam; nam saepe cessat haec obligatio non solum propter vitandum peccatum, sed etiam propter vitandum incommodum vel proprium, vel proximi. Ut si scholaris velit publicam actionem litterariam per integrum diem habere, et recitare non possit, ncn tenetur actionem dimittere, etiamsi absque peccato possit. Idem est de Doctore, qui in oppositione cathedrae publicam habiturus est praelectionem, ad quam intra certum horarum numerum se parare debet. Item aliquando fortasse non erit grave peccatum non subvenire proximo aegrotanti, etiamsi per unam vel duas horas gravem dolorem, vel aliud simile incommodum propter eam causam patiatur, et nihilominus ex charitate illi succurrere, etiam dimittendo officium, potest non solum esse licitum, sed etiam melius. Nam si ego debeo diligere proximum sicut me ipsum, et propter vitandum dolorem in me possum dimittere officium, etiamsi absque peccato possem sufferre dolorem, cur non erit idem circa proximum? Propria ergo ratio hujus excusationis non est perplexitas, vel concursus praeceptorum. sed est, quia praeceptum humanum non censetur obhgare cum talibus circumstantiis, et cum tanto gravamine charitatis. Atque sic sentit Major, in 4, d. 12, q. 6, ad 5, infin.

36. Henric., Sylcestrique lómitatio in quo sensu recipienda et rejicienda sit. —Addunt praeterea Henr. et Sylvest., necessarium esse ut homo non potueri: praevenire tempus hujusmodi occupationis recitando, nam si potuit, et non fecit, postea non excusatur. Et ideo dicunt alii necessarium esse ut talis occupatio repentina sit, ita ut praevideri non potuerit. Sed advertendum est hanc excusationem per se solum habere locum, quando totum diei tempus, quod necessitatibus corporis moraliter et sine magno incommodo subtrahi potest, est ad occurrentem actionem necessarium. Tunc autem nec praeventio nec postpositio intra eumdem diem locum habet; alia vero major non soIum necessaria non est, verum nec utilis esse potest ad praecepti observationem, vel executionem, ut seepe dixi. Ac propterea, quando occupatio talis est, parum refert quod sit repentina vel praevisa, nam utroque modo excusabit, si habet conditiones superius declaratas, et ejus necesaitas sit praecisa pro tali die; nam si potest differri, et distribui per partes in plures dies, tunc jam non erit urgens necessitas: quod si occupatio non sit integri diei, sed magnae partis ejus, tunc habet locum vel postpositio horarum, si in priori tempore alia necessitas urgeat; vel antepositio et praeventio, quando impedimentum futurum est in posteriori parte diei, et tunc non est dubium quin hoc cadat sub obligationem, quia praeceptum obligat pro toto die, ut supra dictum est. Potest autem tunc aliquis excusari, vel quia praevidere non potuit repentinum impedimentum, vel certe quia non advertit. Addo denique, quod licet fortasse aliquis peccaverit negligen- ter se gerendo, et non praeveniendo tempus, nihilominus existente occupatione pro tunc excusari, si eum poeniteat prioris negligentiae, quia jam est impotens moraliter ad implendum praeceptum, sicut in similibus superius diximus.

37. Quarta et ultima eacusatio, est dispensatio Summi Pontificis. quam aliqui non posse concedi saltem absolute in beneficio affir mant.— Ultima excusatio est dispensatio, de qua nonnulli jürisperiti censuerunt non posse a Summo Pontifice concedi, maxime beneficiario, qui ratione officii tenetur, nam illa obligatio est justitiae naturalis, in qua Pontifex dispensare non potest. Addunt vero moderationem, et fatentur posse Summum Pontificem auferre obligationem determinate recitandi horas canonicas, non tamen per modum purae dispensationis, sed per modum commutationis in aliquid aequivalens, vel determinando illud, vel relinquendo prudenti arbitrio et voluntati dispensati. Quia determinatio ad talem modum recitandi est ex praecepto Ecclesiae, et ita potest a Pontifice tolli; oblhigatio autem alicnjus orationis ratione ordinis aut beneficii, naturalis est. Ita fere Panorm., in c. 1,de Celebr. Miss., quem sequitur Turrec., in c. Eleutherius, d. 91, q. 5; et Angelus, verb. Hora, n. 6; Rosella, n. 13, et idem sentit Major, in 4, d. 12, q. 6, ad 1.

38. Vera sententia : Summus Pontifea ita absolute potest dispensare cum beneficiario, ut nihil compensare teneatur. — Sed hi auctores supponunt falsam sententiam de obligatione juris divini, sive ex vi solius ordinationis in sacris, sive ex vi alicujus professionis religiosae, ut constat satis ex dictis in c. 16 et 17, sive ex vi beneficii. Unde dico, etiam cum beneficiario posse Pontificem simpliciter dispensare, relinquendo hominem liberum ab omni obligatione, tam dicendi officium divinum, quam recitandi aliquid loco illius. Ita tenuerunt Cardinalis, et Joan. de Lignan., in Clem. 1, de Celeb. Miss., quos refert Turrecr. supra, et sequitur Sylvest., verb. Hora, q. 8; Tabien. n. 15; Armilla, n. 11; et Nav., c. 11, n. 34; Aragon., 2. 2, q. 83, art. 12, circa finem ; Tolet., lib. 2, c. 14. Ratio est, quia haec tota obligatio est simpliciter de jure ecclesiastico, in quo Papa dispensare potest. Et declaratur, respondendo simul ad fundamenta in contrarium, quia licet beneficium detur propter officium, non tamen est de jure divino naturali, ut non detur nisi propter officium recitandi vel has horas, vel aliquid aequiva- lens : posset enim Pontifex aliqua beneficia instituere propter alia munera sine hac obligatione speciali; hoc enim nec cum justitiae eequitate, nec cum religione intrinsece repugnat; ergo non obstante institutione benefieiorum, quae nunc est, potest aliquando in tali vel tali persona eximere a tali onere, et hoc est dispensare.

39. Objectio. — Dices necessarium esse ut propter aliqnod religiosum officium beneficium concedat, alias injusta et invalida esset concessio; ergo illud officium, propter quod datur beneficium, erit opus in quod commutatur recitatio, et ita non erit absoluta dispensatio. Respondetur primo fieri posse, ut beneficium detur intuitu paupertatis et studii cum onere recitandi, ut nune datur praestimonium; poterit ergo Pontifex concedere beneficium intuitu paupertatis et studii, auferendo omne aliud onus, quia hoc non continet intrinsecam injustitiam et malitiam. Similiter posset cum parocho dispensare, ut retineat beneficium propter onus ministrandi sacramenta, sine obligatione recitandi, maxime si per alios publicum officium in ecclesia dicatur, et sic potest facile de aliis beneficiis cogitari ; potest ergo hoc onus simpliciter auferri nullum aliud substituendo loco illius, quod est propria dispensatio.

40. Confirmatur magis dispensationem a Papa concessam fore absolutam, cum hoc tamen stat beneficium esse non posse sine officio. — Deinde assero aliud esse dispensationem bene aut male concedi, aliud posse vel non posse valide concedi. Ut ergo dispensatio sit justa, regulariter necessarium erit ut beneficium detur propter aliquod officium. Si autem Pontifex sciens et videns id faciat, valida erit dispensatio etiam absque justa causa concessa, ut si nunc dispensaret cum habente obligationem, ne teneatur dicere officium B. Virginis, etiam sine causa, valida esset dispensatio, licet non bene data. Item si Papa det beneficium infanti, vel puero, quem scit esse ignorantem, supplendo defectum sine causa, licet male fortasse faciat, valida est collatio, et tamen continet virtualem dispensationem in officio, saltem pro tempore illius impotentiae. Et ratio est, quia dispensatio seu concessio fructuum ecclesiasticorum non est limitata ad solum hujusmodi onus, vel officium, saltem ut valida sit. Dixi autem regulariter, quia etiam aliquando potest esse justa concessio propter aliquas intrinsecas causas, vel gratitudinis, vel alicujus majoris commodi Ec- clesiae, respiciendo semper ad commune bonum ejus.

41. Episcopus non potest dispensare, nec cum clerico non beneficiario, proprie loquendo, ne recitet ; in occurrente necessitate potest, s? illud est dispensare. — Fundamentum. — Quaeri vero potest an inferior praelatus, ut Episcopus, possit hanc dispensationem concedere. De quo breviter dico primo, cum beneflciario dispensare non posse, ut ex proxime dictis facile colligi potest, et confirmabitur amplius ex puncto sequenti. Secundo ergo assero, neque cum clerico in sacris dispensare posse proprie loquendo. Ita sentit Navar., d. c. 11, n. 24, contra quemdam Girardum, quem citat; idem Turrecr., in d. c. EFleutherius ; et ibi Archid., et a fortiori Panor., et alii supra citati. Et ratio est, quia Episcopus non potest ordinarie dispensare in jure communi, nisi in casibus ei concessis vel in ipso communi jure, vel saltem per receptam consuetudinem ; hoc autem jus commune est, et in eo nihil speciale concessum est Episcopis. Dixi autem dispensare proprie loquendo, quia in casu dubio occurrente licentiam dare potest Episcopus, ut supra diximus; illud vero potius est per modum interpretationis, quam dispensationis.

42. Auctoribus confirmatur id ipsum. — Idem censent communiter Doctores de Praelatis regularibus respectu suorum subditorum. Ita docuit Umbertus, super Constit. Ordinis S. Dominici, c. 1, quem referunt et sequuntur Card. Zabarel., et Turrecr., in c. Fleutherius, dist. 91; et illos sequitur Navar., d. c. 11, n. 95; et Duran., lib. 3 de Hit., c. 23, n. 4, qu etiam refert Albertum de Ferrariis, in tractat. de Horis canonic., n. 9; omnes autem hi auctores in hoc fundantur, quod ita tenetur religiosus professus recitare officium, eo quod fructibus religionis alitur, sicut beneficiarius tenetur ad officium ratione beneficii. At hoc fundamentum non est verum, ut supra ostensum est, et ideo non habet locum in monachis illa ratio. Neque etiam alia de obligatione juris communis, quia revera monachi non obligantur ex rigorosa lege canonica, sed ex consuetudine. Et ideo eamdem consuetudinem censeo esse consulendam in praesenti puncto. Nam si consuetudo cum tanto rigore est introducta, ut praelatus nunquam soleat neque audeat in ea dispensare, clarum est non posse, quia consuetudo potest dare et auferre jurisdictionem, vel sufficienter indicare iliam. Dicti autem auctores videntur supponere talem esse consuetudinem religionum, in quibus talis est obligatio. Et eamdem supponere videntur multa privilegia concessa Praelatis religionum ad dispensandum cum subditis in officio divino, non simpliciter, sed cum debilibus, vel quoad aliquas cireumstantias. Quocirca unaquaeque religio debet in hoc servare suam consuetudinem, et uti tantum suis privilegiis. Quod si aliqua religio ex vi suae institutionis aliquid circa hoc habet peculiare, illud servare potest, si per contrariam consuetudinem derogatum non est, ut, verbi gratia, in religione Sancti Francisci, non consuetudine tantum , sed ex praecepto regulae tenentur juvenes professi ad chorum officium recitare. Si ergo praelati illius religionis habent ex eadem regula, vel institutione sua, generalem potestatem dispeusandi in praeceptis regulae, poterunt etiam in hoc dispensare, nisi specialiter excipiatur, vel ordine scripto, vel saltem consuetudine, quia tunc non dispensant in jure communi, sed in proprio. Item cum haec obligatio religiosorum non sit eis ab Ecclesia imposita, sed ab eis assumpta, et tali professioni annexa, non videtur dubium quin potuerit aliqua religio hanc obligationem assumere, tantum cum hac conditione, ut proprii praelati habeant potestatem in ea dispensandi. De facto vero alia videtur esse consuetudo, et ideo, ut dixi, illa servanda est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 28