Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 29

Caput 29

An beneficiatus non recitans per sex primos menses aliquid teneatur restituere?

CAPUT XXIX. AN BENEFICIATUS NON RECITANS PER SEX PRIMOS MENSES ALIQUID TENEATUR RESTITUERE?

1. Capitis institutum.— In hoc et sequenti capite nihil dicam de beneficiariis, qui licet privatim recitent, in choro non recitant nec serviunt, prout tenentur. Nam de his, quando et quomodo distributiones chori amittant, ita ut illas retinere non possint, in superioribus dictum est sufficienter, quaptum haec materia postulat. Longior vero disputatio de obligatione restituendi propter non residentiam, in proprium tractatum de beneficiis rejicienda est. Solum ergo hic agimus de recitatione privata, et omissione ejus peccaminosa, quoad poenam propter illam ipso jure impositaras. Suppono secundo pro clericis in sacris nullum habentibus beneficium, vel pro religiosis professis, nullam censuram esse impositam ob hanc culpam ipso jure, neque aliquam aliam spiritualem vel temporalem poenam : nullibi enim in jure canonico seu pontificio talis poena invenitur scripta, neque etiam invenitur circa hoc aliqua universalis consuetudo, et ita nullus Doctorum talis poenae menticnem fecit. Quod si religio aliqua, vel particularis ecclesia circa hoc habet aliquam constitutionem poenalem, ad eos pertinet eam scire, qui possunt ea ligari, vel eam exequi tenentur. Idem ex eodem fundamento dicendum est de clericis habentibus beneficia quoad spirituales poenas, et quoad omnes temporales, una excepta, scilicet, restitutione fructuum de qua dicendum superest.

2. Restitutionis pene, fundatur in Concilio Later. et Pii V constitutione. — Haec autem restitutionis poena in duobus juribus canonicis fundata est. Unum est Concilium Later., sub Leone X, ses. 9: Post rubricam Reformationis Curie, S Statuimus. Aliud Pii V, in Const. 138, in Bullario Rom., in quorum intelligentia et declaratione, tota resolutio hujus puncti consistit, et ideo necesse est verba Pii V praemittere ; ipse enim prius refert, et in summam redigit verba Concilii, et postea suam declarationem addit. Sic ergo habet: Pius Hpiscopus, servus servoruwn Dei, ad perpetuam rei memoriam. Ec proagimo Lateranensi Concilio salubris sanctio emenavit, ut quicumque habens beneficiwm ecclesiasticum cum cura et sine cura, si post sec menses quam illud obtinuerit, divinum officium, legitimo cesá anteimpedimento, non dixerit, beneficiorum suorum fructus, pro rata omissionis officii et temporis, suos non faciat, sed eos tanguam injuste perceptos, in fabricas ipsorum beneficiorum, vel pauperum eleemosynas erogare teneatur. Verumtamen multorum animi suspensione tenentur, cujusmodi rate pradicte ratio sit habenda. Nos ntic rei evidentius atque empressius providere volentes, statuimus ut qui horas omnes canonicas uno vel pluribus diebus intermiserit, omnes beneficii, seu beneficiorum suorum fructus, qui illi velils diebus responderent, si quotidie dividerentur ; qui vero Matutinum tantum dimidiam, qui ceteras omnes horas, aliam dimidiam, qui harum singulas, sextam partem fructuum ejusdem diei amittat. Choro addictus 0, recitans, omnibus koris canonicis cum aliis praesens adsit, fructusque et distributiones forte aliter assignatas, sola praesentia juata statuta, consuetudinem, fundationm , vel alias sibi lucrifecisse preetendat : is etiam praeeter fructmm et distributionun amissionem, etc.

3. An in primis sec mensibus accepti benecii obligetur quis restituere, nisi recitet divinwm officium. — Prima sententia affir mnat.— Duo ergo tempora sunt in hac lege distinguen- da: unum est primorum sex mensium in quibus recitatio omittitur, nam pro illo non videtur in hac lege poena peculiaris, vel obligatio restitutionis imponi; aliud tempus est, quando omissio ultra sex menses durat, nam ex tunc videtur incurri haec poena, et contrahi obligatio restituendi. Circa primumtempus dubitari possunt nonnulla : primum est, an ex vi hujus juris excusetur quis ab obligatione resti - tuendi pro illis sex primis mensibus. Sunt enim diversae opiniones ; prima negat excusari. Ita tenet Soto, 1. 10de Just.. q. 1, 3. 6; quod ut defendat, conjectat, imo certo eredit, verba illa Concilii Lateran., post sex menses, non esse ita legenda, sed per sem menses, ut sensus sit per illos sex menses teneria restitutionem pro rata, post aliud vero tempus, si contumax post monitionem fuerit, ita ut per alios quindecim dies bis saltem officium non dicat, privanlum esse beneficio. Hanc vero emendationem non ex alio codice aut alia lectione probat, sed ab incommodis. Primo, quia alias contextus non habet legitimum sensum. Nam si Concilium excusat a restitutione per primos sex menses, quomodo statim subdit: Ut si post illud tempus ( utique semestre ) in simili negligentia permaneat, privetur beneficio, etc. Nam prius debet concedi aliquod tempus, in quo teneatur restituere sine privatione beneficii, ut constat ex verbis ejusdem legis; ergo illud tempus, in quo restitutio facienda est sine periculo poenae privationis beneficii, non est nisi primum semestre iempus. Secundo. quia fuisset nimia relaxatio legis, si transgressionem per sex menscs absque ulla poena relinqueret.

4. Soli sententia audacie incusatur , dum mutatione verborun Concilii staliitur.—Vera responsio ad predictam conjecturam. — Sed haec Soti conjectura merito ab aliis auctoribus, quos referemus, improbata est quoad textus mutationem seu emendationem, quia non invenitur mutatio aut varietas lectionis in alquo codice, aut impressione illius Concilii. Unde nimia videtur audacia, propter apparentes difficultates vel incommoda textum mutare. Nam hoc potius est reprehendere Concilium, quam veram ejus lectionem proferre. Nunc vero hoc multo magis indubitatum est, quia PFius V, referens Concilii statutum, expresse dicit, post sey menses. Ad primam vero Soti conjecturam respondent aliqui, tempus illud medium, in quo restitutio pro rata facienda est ante privationem beneficii, esse quindecim, vel potius tredecim dierum, nam pro illis jam restituere cogitur ; etsi per duos alios dies in contumacia perseveret, beneficio privandus est. Sed non est verisimile solum ad quindecim dies respexisse Concilium, cum dixit Pro rata omissionis recitationis officii, et temporis, etc., quia haec verba indefinita quodcumque tempus comprehendunt, et quia ipsa dispositio et modus legis aliquid amplius requirit. Est ergo advertendum illa lege poonam privationis beneficii non esse ipso jure impositam, sed imponendam, ut verbum ipsum pricetur, et illud, ut beneficio privari possit, manifeste ostendit. Et praeterea antequam poena possit imponi, requiritur praevia monitio, et subsequens contumacia durans, post monitionem, per quindecim dies modo declarato. Quia ergo illa monitio non statim fit post sex menses, contingere potest ut aliquis per multum tempus non recitet post primos sex menses non admonitus, et consequenter non specialiter contumax hominis monitioni: tunc ergo pro toto illo tempore tenebitur restituere, et non est obnoxius poenae privationis beneficii, donec legitime moneatur, etc. Et hic est proprius et facillimus sensus sine ullo incommodo. Nam si contingat statim post sex menses monitionem fieri, tunc quidem solum pro quindecim diebus conceduntur induciae, ut sic dicam, usque ad privationem beneficii, cum obligatione restitucndi pro rata pro eisdem diebus, quod nullum est inconveniens, quia illud tempus potest esse majus vel minus, juxta diligentiam admonentis. De altero vero incommodo, quod Soto infert, ex sequenti puncto constabit nullum esse.

5. Secunda sententia asserit emcusara illis sec mensibus beneficiarium saltem negative a vestitutione, si non recitet.—sSecunda Soti coniectura enervatur. —Ex dictis ergo verbis, post sex menses, videtur concludi excusari beneficiatum a restitutione ex vi illius legis pro illis sex mensibus. Et ita tenet Navar., c. 21, de Orat., n. 58; sed, ut hoc verum sit, intelligendum est negative, ut sic dicam, non positive, id est, intelligendum est, legem illam non obligare ad restitutionem pro illis sex mensibus, atque ita non accusare (ut sic dicam), et hanc voco negativam excusationem. Positive autem non excusat illa lex, quia nullam licentiam praebet, nec donat fructus illius temporis, si alias erant obnoxii restitutioni, sed relinquit illud tempus in eo statu in quo antea erat. Et ita solvitur clarissime secundum inconveniens a Soto illatum, quia nulla reaxatio juris pro eo tempore facta est, sed solum non est additus novus rigor pro illo tempore; quod optima ratione fieri potuit, ne gravissima lex et poena nova sine aliqua temporis moderatione ferri videretur. Quapropter non video unde ex hac lege collegerit Navarrus supra, pro illis sex mensibus non esse ullam obligationem restituendi, quod adeo certum existimavit, ut inde sumpserit irrefragabile argumentum (ut loquitur) ad inferendum ante illam legem nullam fuisse obligationem restituendi. Nam revera ex illa lege nulla positiva excusatio colligitur. Unde nullum inde potest sumi argumentum ad aliam quaestionem, sed potius ex decisione illius quaestionis pendet resolutio circa obligationem restituendi aliquid pro illis sex mensibus, ut bene animadvertit Durand., lib. 3de Ritib., c. ult., in fin.

6. Inquiritur, quando ea hoc jure non obligatur beneficiarius ad restitutionem, obligeturne ex alio jure. — Prima sententia negativa est Navarr..et probatur dupliciter —Ex dictisergo solum habemus, jus hoc positivum non obligare ad restituendum aliquid pro illis sex mensibus. Inquirendum ergo superest, an ex alio jure nascatur obligatio: in quo dubio Navar.. in d. n. 58, absolute negat dari pro illo tempore aliquam obligationem restituendi. Fundamentum ejus est, quia tota et adaequata causa hujus obligationis pro tempore subsequente post sex menses est illud jus ecclesiasticum; sed illud non obligat pro illis primis sex mensibus; ergo simpliciter non erit in illis talis obligatio. Nam si affirmatio est causa adaequata affirmationis, negatio talis causae optime infert absolutam negationem effectus. Antecedens probat, primo ex vi illius verbi, Statuimus, in dicto Concilio positi, quod est, inquit, argumentum et signum inductionis juris novi juxta quasdam Glossas communiter receptas. Secundo, quia attento jure communi antiquiori, non tenebatur beneficiarius non recitans ad restituendos fructus sui beneficii, quia nullum extat jus antiquum ad hoc obligans, neque ex solo jure naturae sequebatur talis obligatio. Quod probatur, quia obligatio restituendi solum nascitur ex peccato contra justitiam commutativam; beneficiatus autem omittens officium ex natura rei non peccat contra justitiam commutativam, esto alias (quod omnes fatentur) mortaliter peccet contra obedientiam Ecclesiae, vel contra religionem, ad quam pertinet actus orandi praeceptus. Et hanc sententiam docet idem Navar., d. c. 7, n. 34, et c. 10, n. 37; et dicit esse communem, inc. 1, de Celeb. Miss., ubi ex professo id disputat Panor., n. 8, et pro ea refert Card. Referuntur etiam Joan. Andr., Joan. de Lignano, et Anton. de Butrio. Et sequuntur frequentius Summistae ; Sylvest., ver. Clericus, 4. q. 23, n. 16, ubi etiam Rosella, n. 28; et Tabiena, Beneficium, 3, n. 11; et Armilla, verb. Beneficium, n. 69, et ver. Clericus, n. 21, qui alios referunt.

7. Secunda et vera sententia, obligari beneficiatum primis sez mensibus ad restitutionem, 8i non ex novo jure, certe eaz natura rei. — PFundamentum.—Nihilominus contrariam sententiam, nimirum, ex natura rei sequi obligationem restituendi ex hac officii omissione, quando obligatio ex beneficio oritur, tenuit Soto, in d. lib. 10 de Just., q. 5, art. 7. Et idem sentit Barthol. Med., in sua Summa, c. 12. S11; et ex Canonistis tenuit Calderinus, quem omnes referunt, in c. 1, de Celebr. Miss.; sequitur Covar., 1. 3 Variar., c. 13, n. 10, ubi refert Decium et Ripam; idem tenuit Adrianus, in 4, in materia de Restit., quaest.: An ecclesiasticus ultra victus decentem necessitatem, etc., concl. 1; et idem sumitur ex Alex. Alens., 3 p., q. 36, m. 5, art. 2, ubi generaliter loquitur de clerico habente beneficium, cui non deservit, quem dicit esse raptorem et furem; et ponit exemplum in eo, qui accipit mercedem ut laboret in vinea , et postea non laborat. Idem Ang., ver. Hora, n. 11, qui citat Laudunum. Item Graftis , lib. 2 Decis., c. 50, qui refert Archid., in c. Si Canonici, S Scituri, de Offic. Ordin., in 6. Idem tenet Ancharanus, consil. 228; Geminianus, in c. ult., de Rescription., in 6; Jason, in leg. penult., C. de Testam. ; Bald., in l. 1, Cod. de His qui ut indigni, etc., quos etiam refert Azor, d. lib. 10, c. 14, in principio. Sequitur Durandus, d. lib. 3 de Ritib., c. ult., in fin. Fundamentum hujus sententiae esse debet, quia beneficiarius omittens recitationem debitam peccat cortra justitiam commutativam, ex qua intrinsece oritur obligatio restituendi, ut constat. Antecedens probatur, quia stipendiarius ex justitia commutativa tenetur id facere, pro quo stipendium accipit, unde si omittat, et nihilominus accipiat stipendium, contra justitiam commutativam peccat. At ita se habet beneficiarius; recipit enim stipendium pro labore, juxta illud : Qui altari deserviunt, de altari participant, 1 ad Corint. 9; nam decimae dantur pro ministerio , Deuter. 18, et Num. 18; ergo.

8. Responsio Panor. ad propositum fundameniun. — Impugnatur responsio Panormitani. — Ad hanc vero rationem respondet pri- mo Panor., negando officium divinum esse proprium laborem , seu propriam causam propter quam datur clerico fructus beneficii, nam etiam dantur illi fructus , ut clericus assumptus in sortem Domini vivat de patrimonio Christi, et non mendicet, c. 2, de Praeb., c. Diaconwm , 93 d. Et quia licet non serviat ecclesiae dicendo officium, servit, inquit, Ecclesiae universali in ordine clericatus. Sed hanc responsionem merito improbat Ang., quia licet beneficium detur clerico ut vivat, non tamen simpliciter, sed ut vivat secundum cuitum Dei. Non ergo dantur ei fructus beneficii, tantum ut pauperi , mere gratis et liberaliter, sed, ut laborando, et inserviendo Ecclesiae, ab illa, ut par est, sustentetur. Nec negari potest quin axioma illud, sumptum ex c. ult. de Rescr. , in 6: Beneficium datur propter officium , intelligatur secundum relationem et correspondentiam, ut sic dicam, justitiae commutativae, qualis est inter stipendium et opus. Quod bene confirmatur ex c. Clericus victum, 91d., ibi: Stipendio privatus ; loquitur enim de clerico, qui sine causa non servit. At vero ostendimus supra illud axioma: PBeneficium datur propter officium, proprie, et in rigore intelligi de officio recitandi horas canonicas (ita enim aperte exponitur in d. Concilio Lateranensi); ergo ratio facta suam vim retinet. Propter id vero quod Panormitanus ait, clericum accipere beneficium, ne cogatur mendicare, facile posset concedi , quod si clericus sit tam pauper, ut nisi ex fructibus beneficii alatur, cogendus sit mendicare, excusetur a restitutione quoad eam partem, quam in suam sustentationem consumpsit. Non quia non peccaverit peccato de se obligante ad restitutionem , sed quia restitutio illa donanda esset pauperibus, et pars illa jam fuit pauperi concessa. At vero si clericus non sit pauper, jam hoc titulo nihil potest accipere, sed tantum per modum stipendii, si officium suum impleat. Si enim clericus nullum omnino officium in ecclesia faciat , non video in quo inserviat universae Ecclesiae, solum ex eo quod clericus est.

9. Alia responsio Sylvestri ad propositum fundamentum. — Responsio Sylvestri institutum non omnino convincit. — Abhiter ergo Sylvester respcondet dicens, officium, propter quod datur beneficium, non esse solas horas canonicas, sed alia etiam ecclesiastica officia , praesertim ministerium sacrificii et sacramentorum. Iuo adit,; principalem causam, propter quam dantur beneficia, esse alia ministe- ria ecclesiastica , officium vero recitandi esse secundarium , et ideo, etiamsi omittatur, non obligare ad restitutionem , quia relinquitur alia causa sufficiens, propter quam possit recipi stipendium. Et hoc sensu concludit beneficium non dari propter officium recitandi sub conditione , sed sub modo : et ideo modo non servato, fructus nihilominus esse beneficiati. Sed haec responsio Sylvestri bene quidem declarat beneficiatum non recitantem non teneri ex natura rei, et secluso jure positivo, ad restituendum omnes fructus sui beneficii, quia recitatio non est adaequatum officium, et consequenter ejus omissio ad totalem (ut sic dicam) restitutionem non obligat, quod ingenue fatentur Soto et Med.; imo in hoc excedunt , ut infra dicam. Non vero evitat Sylvester per illam responsionem omnem restitutionem, ut ostendam.

10. Beneficiarius tenetur em natura rei ad aliquam vestitutionem si non recitet. — Dico ergo primo, in hoc puncto, beneficiarium non recitantem teneri ex natura rei ad aliquam restitutionem faciendam. Hoc apud me convincit ratio facta, quod illud peccatum est contra justitiam commutativam, est enim acceptio merceais sine redditione laboris. Unde non obstat quod beneficium habeat alia servitia, quia inde solum fit pro illis posse aliquam partem fructuum retinere, prudenti arbitrio, partitione facta, non tamen inde efticitur quod possit omnes retinere, quia officium recitandi est quaedam pars adaequati servitii, cui aliqua etiam pars fructuum respondet. Quod vero Sylvester ait, hoc officium esse minus principale, et secundarium, imprimis licet fortasse sit verum de officio psallendi, non tamen simpliciter de officio recitandi, nam pensum hoc tanquam unum ex praecipuis in Ecclesia habetur inter ea propter quae beneficia conceduntur. Deinde esto id concedatur, non refert; satis enim est ut haec sit quaedam pars muneris debiti ex justitia, et non levis, sed satis gravis, nam id satis est ut graviter laedatur justitia in iillius omissione, et ut inde nascatur obligatio restituendi partem fructuum proportionatam illi parti officii, sive illa pars principalior, sive minus principalis sit. De quo existimo non posse generalem regulam tradi, nam in quibusdam beneficiis videtur hoc pensum esse minus principale, ut in beneficiis parochiarum ; in aliis videtur praecipuum esse, ut in canonicatibus, et similibus. In quibusdam vero est totum officium, quia non habent aliud servitium , ut sunt praestimonia. Quae consideratio necessaria est, secluso jure positivo, ad definiendum an restitutio sit facienda iutegre, vel ex parte, et si ex parte, an ex majori vel minori. Nam in praestimoniis et similibus, restitutio esset integre facienda, quia totum opus talis beneficii omittitur. In aliis vero restitutio partis sufficeret, majoris autem aut minoris, juxta proportionem officii et servitii, ut dictum est, et in his omnibus consentiunt Soto et Medina , et possunt etiam nunc esse utiiia pro tempore sex mensium, de quo nunc tractamus.

11. Restitutio haec potest fieri non solum in bonis temporalibus, sed etiam in spiritualibus, recitando, verbi gratia, per sea menses sequentes officium Lis in die. — Addo vero secundo, non videri necessarium ex natura rei, ut haec restitutio fiat in bonis seu fructibus temporalibus beneficii , sed posse fieri in bonis spiritualibus, quae fuerunt omissa, atque hoc modo videmur moderari rigorem secundae sententiae, qui Panormitanum et aliosterruit. Declaratur autem in hunc modum, nam si beneficiarius per sex menses omisit officium canonicum, videbitur satisfacere pro injustitia facta, si per alios sex menses illud officium suppleat. Dices, per hoc non satisfacere priori obligationi, tum quia quotidie postea urgetur nova et distincta obligatione, tum etiam quia jam tempus obligationis perrransiit, et ita non habet locum talis recompensatio: propter quod supra dicebamus, qui in uno die omisit officium , non teneri supplere in alio, quia non potest. Sed haec non obstant ; nam quod ad primum attinet, si ille beneficium dumittat, vel illo privetur, non procedit illud impedimentum. Si vero idem beneficium semper teneat, poterii quotidie duplicatum officium recitare , semel, ut satisfaciat quotidianae obligationi, et iterum donec priorem injuriam resarciat. Nam licet ad hoc absolute non cogatur, tamen si vult excusare restitutionem stipendii, necesse est ut id faciat. Unde facile respondetur ad alteram partem. Aliud enim est considerare praeceptum recitandi taii die, aliud vero est considerare nocumentum illatum per omissionem recitationis debitae. Quoad primum quidem verum est non posse amplius impleri praeceptum prout illo die obligabat, et ideo ex vi solius obedientiae vel religionis non manet talis obligatio. At vero secundum, id est nocumentum, reparabile est, non solum materialiter, ut sic dicam, reddendo pecuniam, sed etiam spiritualiter, compensando omissionem spiritualem, per spiritualem actionem, quod quidem substantialiter, ut sic dicam, fieri potest, satisque esse videtur. Quod hoc exemplo declaro; nam si quis recipit stipendium, ut bac hebdomada determinata tres Missas diceret, et id omisit, contra pactum peccavit quidem; si tamen postea illas tres Missas dicat, juxta intentionem dantis eleemosynam, non tenebitur stipendium restituere. Idem censeo de illo, qui ex beneficio vel capellania tenetur tot Missas in anno dicere , nam licet in eo peccaverit graviter , nihilominus si in altero anno totidem Missas integre, et cum debita intentione dicat, non tenebitur restituere fructus illo anno perceptos. Ratio autem est, quia licet peccatum fuerit in dilatione solutionis, tandem obsequium debitum ad aequalitatem solvitur, et illa injustitia, quae fuit in circumstantia temporis praetermissa, reparabiiis non est. Unde etiam in modo restituendi per redditionem fructuum, vel stipendii, incommodum illud non reparatur. Hic autem discursus totus habet locum in praesenti casu. Quapropter non dubito quin, si quis velit hoc modo restituere, satisfaciat in toto rigore juris naturalis, et secluso positivo.

12. Hae: spiritualis restitutio non opus est quod fiat eadem in specie actionis, sed potest esse per alias preces equivalentes. — Majus mihi dubium est, an eligendo hunc modum spiritualis restitutionis, teneatur quis in praesenti casu restitutionem facere in eadem specie actionis, id est, in recitatione horarum, an possit satisfacere, vel per alias preces aequales prudenti arbitrio, ut, verbi gratia, per integrum rosarium, vel per sacrificium Missae tot diebus repetitum pro illa intentione, vel similia. Nam si consideremus justitiae rizorem, videtur necessarium reddere idem opus in specie, nam mercenarius conductus ad fodiendum in vinea non satisfaciet aliud opus suo arbitrio faciendo, etiam in domini utilitatem ; et qui debet triticum, non satisfacit reddendo oleum, si possit solvere debitum in propra specie. Nihilominus contrarium censeo dicendum in praesenti casu, quia quando creditor moraliter et rationabiliter praesumitur acceptare, sufficit aequivalens compensatio, licet non sit omnino aequivalens in eadem materia. Ita vero praesumitur in praesenti, quia spiritualis fructus ab Ecclesia intentus potest esse aqualis, vel major in alio genere spiritualis compensationis; unde illa quasi materialis diversitas non videtur impedire condignam satisfactionem, et potest deservire, ut facilius et suavius fiat. Confirmarique hoc potest a simili ex voto unius operis, quod hac ratione impleri potest per aliud aequale. Solum posset quis haesitare, quia officium canonicum dicitur in persona Ecclesiae, quae circumstantia non suppletur per singulares orationes, vel opera, praeter Missae sacrificium. Sed dico, neque esse certum , cum horae recitantur privatim, dici in persona Ecclesiae, neque illam circumstantiam esse reparabilem, postquam semel officium omissum est. Nam, licet illud officium alio die dicatur vel repetatur, jam non dicitur juxta constitutionem ab Ecclesia praescriptam ; et ideo non dicitur in persona ejus. Hoc tamen non impedit quin illa sit condigna sausfactio, quia substantia actionis est eadem, et fit meliori modo possibili. His ergo modis limitata et declarata secunda sententia mihi probatur, et credo posse securissime ad praxim applicari, etiam nunc, pro tempore sex mensium, de quo tractamus.

13. Prime sententia asserens illum qui primis sea mensilus recitavit, et aliis seguentibus minime, posse uti privilegio legis. — Secunda et vera sententia, asserens privilegum finiri primis sex mensibus ab obtento beneficio.—buo vero supersunt adnotanda circa eamdem legem Concilii Const., prout de eodem tempore loquitur. Quae video a Doctoribus praetermissa, et indigent declaratione. Unum est circa illa verba: Si post sex menses ab obtento beneficio, etc. Nam statim occurrit interrogare quid sit dicendum, si quis per sex primos menses, vel per majus tempus integre recitavit, et postea coepit omittere, num incipiat statim obligari peculiari onere restituendi per illam legem imposito, vel semper immunis sit a peculiari poena illius legis, donec sex mensibus recitationem, vel continue, vel interpolatis diebus omittat. Nam si spectemus tenorem verborum, videntur in rigore reddere priorem sensum. Aliunde vero videtur hoc difficile creditu. Cur enim erit melioris conditionis ille, qui statim a principio obtenti beneficii inique se gessit, ut mitius cum illo agat illa lex, quam cum illo qui in principio bene gessit, et postea per fragilitatem humanam, non majori culpa, neque diuturniori tempore deliquit? Videri ergo potest, habentem beneficium non obligari ad restitutionem ex vi illius legis per primos sex menses, in quibus non recitavit post obtentum beneficium, sive illi sint primi a die obtenti beneficii, sive in quocumque temporis discursu. Nam illa verba: Si post sex menses ab obtento beneficio, intelligi pos- sunt de sex mensibus non solum obtentionis, sed etiam non recitationis. Sed non oportet vim inferre textui, nam verba Concilii: S post sex menses ab obtento beneficio, videntur perspicua, et apud Pium V clarius dicitur: S post sez menses, quam illud obtinuerit ; ergo post sex menses saltem a possessione beneficii, sive in illis quis recitet, sive non, incurritur poena illius legis non recitando. Unde illi sex menses concessi sunt. non habita ratione ad initium transgressionis. ut sic dicam, sed ad initium obtentionis beneficii. Quia voluit lex non ita punire novitium, ut sic dicam, in illo munere, quia fortasse in illo tempore solent esse plures occasiones omittendi. Et in hoc sensu est communiter intellecta illa lex.

14. Restitutionis obligatio solum incipit post sead menses, licet continuata serie beneficiatus negue in illis recitet, neque deinceps. — Aliud explicandum est, an is, qui per sex menses non recitavit, maneat liber a poena illius legis, etiamsi per majus tempus duret non recitando: si vero culpa sit diuturnior, eo ipso totum peccatum a principio maneat obnoxium illi poena? Nam verba textus videntur ambigua, sic enim habent: Si post sex menses ab obtento beneficio divinum officium non dicerit, legitimo impedimento cessante, beneficiorum suorum fructus suos non faciat pro rata omissionis recitationis officii et temporis. Ubi non declarat an loquatur de toto tempore omissionis excedente durationem sex mensium, an vero de solo illo tempore, quod ultra sex menses additur. Sed sipe dubio hoc posteriori modo est illa lex intelligenda. Et ita videntur supponere Navarr. et omnes, tum quia hic sensus mitior est, tum etiam quia Concilium noluit de illis primis sex mensibus quicquam de novo disponere, sive peccatum ultra differatur, sive non. Et hoc etiam videtur indicasse Pius V, quando declaravit, in omissione illorum sex mensium graviter peccari, et de restitutione nihil dixit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 29