Caput 30
Caput 30
Quid teneatur restituere, qui post sex menses non recitat.
1. Principio inquirendum est, an haec lex obliget ad restitutionem faciendam in conscientia ante judicis condemnationem, etiamsi crimen occultissimum sit. Nam Soto, libr. 10 de Just., quaest. 5, artic. 6, dixit non obliga- re, quia credidit Concilium non fuisse receptum, et praecessit Pium V. At vero Medina, qui constitutionem Pii V novit, ausus est dicere, decretum illud esse poenale, et non obligare donec judex praecipiat.
2. Stante decreto Concilii in sua vi, restitutio facienda est ante judicis sententiam, atque adeo lex illa obligat in conscientia. — Tria ergo breviter dicenda sunt: primum est, stante decreto Concilii Later. in sua vi, restitutionem hanc esse faciendam in conscientia ante judicis condemnationem, licet delictum occultissimum sit. Probatur primo ex illis verbis: Beneficiorun suorum fructus suos non faciunt. Nam lex potens est ad impediendam acquisitionem dominii, et verba illa sufficienter significant hunc effectum; ergo faciunt illum. Sed nemo potest retinere quod suum non est, sed in conscientia tenetur reddere cui debetur; ergo. Confirmatur ex illis verbis: Sed eos tanquam injuste perceptos erogare teneatur. Nascitur ergo illa obligatio ex injustitia ; ergo urget in conscientia, seclusa coactione. Secundo dico, saltem post constitutionem Pii V, dubitari non posse de vigore illius legis, quia ipse ita illam declarat, ut eam de novo statuat, si necesse sit, dicens: JVos Ahuic rei evidentius atque eapressius providere volentes, statuimus, etc. Nec dubitari potest quin illa pontificia constitutio ita sit usu recepta, ut obliget. Neque Medina hoc vocavit in dubium, neque homines pii et docti. Addo ex illa colligi, etiam antea decreium Concilii habuisse robur suum et vim. Tertio, assero legem Pii V in hac parte non ita esse poenalem, aut desiderare judicis actionem. Tum quia ipse non statuit novam poenam, sed declarat quomodo sit facienda restitutio a Concilio praecepta, relinquens debitum restituendi in eo gradu, et modo quo per Concilium fuerat inductum. Tum etiam quia ipse utitur illo modo loquendi: Talem vel talem partem fructuum amittat; et prius retulerat illa verba Concilii: Fructus suos non faciat, et tanquam injuste perceptos, etc. Et in illis fundat constitutionem suam.
3. Ex his ergo concluditur, hodie restitutionem esse faciendam juxta tenorem et modum a Pio V praescriptum, et in conscientia, nulla expectata judicis sententia. Ita sentiunt Navar., d. cap. 7, de Orat., n. 32, et in Manual., c. 21, n.122; Covar.,1. 3 Variar ,c. 13, in fin. ; Cord., in Sum. Hisp., q. 33; Durand., Grafftis, et alii supra citati.
4. Soti sententia astruens beneficiatum, non recitantem, solumn obligari ad restiluendam eam partem , que officio recitaudi respondet. — Secundo, declarandum est quid sit restituendum; an simpliciter emnues fructus beneficii, vel beneficiorum, vel tantum ea pars quae officio recitandi in beneficio correspondet. Soto hoc posteriori modo interpretatur decretum Concilii, solum quia alius sensus videtur nimium rigorosus. Ipse vero interpretationem non accommodat verbis Concilii ; posset autem accommodare ad illa: Non faciat fructus suos pro rata omissionis recitationis officii, et temporis, nam illud pro rata videtur intelligendum respectu fructuum beneficii, non simpliciter, sed prout recitationi correspondent ac debentur. Sed tamen hanc evasionem excussit Pius V. Primo, quia declaravit ratam, intelligendam esse per proportionem ad horas canonicas, et recitationem earum, ut postea exponemus; secundo, quia dixit: Omnes beneficii seu beneficiorum suorum fructus, etc., ejus diei amittat.
5. Medina in eam it sententiam, et aliter explicat verba Pii V. — Nihilominus Medina perstitit in sententia Soti, quia putat continere evidentem justitiam et aequitatem. et eum secuti sunt Arag., et Ludovicus Lopez. Ad Pium autem V duobus modis respondent. Primo, ut solum loquatur de beneficiis, quae nullum habent servitium praeter recitationem officii. Sed hoc improbabile est. Tum quia Concilium Lateranense expresse dicit: Quicumque habet beneficium cum cura, cel sine cura. Et hoc refert Pius V, et vocat salubrem sanctionem, quam conftirmat. Tum etiam quia declarat extendi ad praestimonia, et quaecumque alia beneficia etiam nullum servitium habentia. Secundo respondent, verba illa: Omnes Deneficii seu beneficiorum suorum fructus, etc.,restringenda esse ad illos fructus, qui juxta proportionem ab ipsis excogitatam recitationi horarum correspondent.
6. Vera sententia : ea và illius legis, quà non recitat, debet restituere omnes fructus proportione declarata a Pio V. — Nihilominus dicendum est, ex vi illius legis restituendos esse omnes fructus beneficiorum omnium, quae habet ille qui non recitat, cum proportione declarata a Pio V.Ita tenent Navar., Covar., Durand., Graflis, et ali supra citati; et Valent., 3 p., q. 2, ultim. punct., in fine; et Pet. Navar., libr. 9 de Restit., c. 2, art. 3., n. 183, praesertim n. 196 et sequentibus; et Azor, lib. 10, c. 14, q. 5. Ratio non est alia nisi verba Concilii, quae Pius V tam expresse de- claravit, addita distributione, ut nemo possit propria auctoritate illa limitare; sic enim ait: Omnes beneficii, seu beneficiorum fructus, qui illi vel illis diebus responderent, quotidie dividerentur. Sed aiunt, cum ait omnes, loqui tantum de omnibus respondentibus obligationi recitandi. Sed contra, nam isti fructus (secundum illos auctores) non sunt omnes fructus beneficii: at Pius loquitur de omnibus fructibus beneficii, imo et beneficiorum. Item, illi non sunt fructus, qui correspondent ili vel illis diebus absolute, ut Pontifex loquitur. Praeterea, juxta illum sensum etiam dicere potuisset, pro qualibet hora restituendos esse omnes fructus beneficii, subintelligendo non simpliciter, sed respondentes illi horae. Ad haec, Pontifex praemittit se velle providentius et expressius, circa declarationem illius ratz, disponere; at vero si admittatur additio et proportio illorum auctorum, nec evidens nec expressa est declaratio, sed tam obscura et arbitraria relinquitur, sicut antea in puncto praecipuo, et maxime dubitabili. Praeter haec habet hic locum ponderatio verbi statuimus, supra relata ex Navarre; nam ibti aliquod jus novum statuitur; illa autem restitutio cum illa proportione ex ipsojure naturae debebatur, ut Soto concedit ; ergo aliquid amplius per hoc jus novum statuitur. Item, alias nulla esset differentia inter sex primos menses, et reliquum tempus, quod etiam est clare contra intentionem illius legis. Denique, licet beneficium detur propter plura offticia, nihilominus lex potuit punire omissionem unius officii privatione omnium fructuum, etiam respondentium aliis servitiis, quia lex potest non solum privare stipendio quasi adaequato officio omisso, sed aliam privationem addere in poenam justam. Hoc autem plane fecit illa lex, ut ex verbis citatis constat.
7. Objectio suboritur. — Dissolvitur primo. — Solvitur secundo. — Dices: ergo saltem quoad illam partem est lex illa omnino poenalis ; ergo ad illud quod poenale est, non obligabit ante condemnationem. Respondetur negando consequentiam. Primo, quia lex potest suis verbis per se ipsam ita inferre poenam, ut ex illa sequatur statim obligatio in conscientia, et hanc vim habent verba illius legis, ut ponderavimus. Deinde quia per illam legem virtute factum est, ut beneficium ecclesiasticum, licet detur propter aliud servitium, nihilominus sub hac conditione detur, ut recitet qui illud habet, alias etiam aliud servitium seu stipendium ejus amittat. Et ideo quando non impletur illa conditio, statim oritur obligatio non recipiendi ullos fructus beneficii, pro rata omnium illorum.
8. Corollaria e dictis. — Primum.— Unde constat hoc non solum esse verum de fructibus unius beneficii, sed etiam plurium, et omnium quae persona habuerit, quia ita declaravit Pius V, et quia non est major ratio de uno quam de alio, et quia singula et omnia sub illa conditione data sunt. Solum necesse est ut in singulis sex primi menses excipiantur cum proportione. Denique intelligitur ex dictis, nunc post sex menses non habere locum compensationem spiritualem, quam dicebamus supra ex natura rei potuisse sufficere, quia lex praescripsit hoc genus poenae et restitutionis, et homo non potest commutare poenam per legem impositam. Praesertim, cum lex impediverit translationem dominii, sine quo nemo habet titulum quo possit juste retinere tales fructus.
9. Opinio aliquorum, hanc ratam non oportere fieri cum exacta proportione. — Sed oportet tertio exponere hanc ratam, an sit cum exacta proportione, et usque ad minima dividenda. Ait enim Soto pro uno aut duobus diebus non teneri quempiam restituere. Medina vero generalius dicit pro omissione paucorum dierum nihil esse restituendum. Et deinde ponit exemplum in octo vel decem diebus. Imo addit, etiamsi quis per annum integrum omittat, non esse necessarium restituere totum exacte et integre, sed posse moderatam partem retinere. Quae fundant solum in quadam morali accommodatione, quia dominus temporalis, nisi sit nimium rigidus et tenax (quod de Deo sentiendum non est), non privat famulum stipendio propter aliquos defectus leves, nec propter omissionem gravem privat exacte omnibus fructibus; ergo multo magis ita de Deo sentiendum est.
10. Fera sententia: licet ev jure nature preedicta doctrina esset vera, stando tamen in lege positiva, rata usque ad minima est dividenda. — Sed haec moralis persuasio ad summum haberet locum in terminis juris naturalis, ut supra tractatum est. At vero stante lege positiva definiente, et taxante hanc poenam usque ad minima (ut ita loquamur), non licet nobis uti conjecturis ad legem enervandam ; uam cum Concilium statuit, ut qui post sex menses ab obtento beneficio per quindecim dies non recitaverit saltem bis, privetur beneficio, ergo non est credibile ut per decem vel octo dies omittens officium, in illius legis poenam non incidat. Item cum Pius V taxet quid restituendum sit pro dimidia parte officii praetermissa, quis nunc dicere potest ex omissione duorum dierum nullam oriri obligationem? Praeterea si Medina sua conjectura recte duceretur, dicturus consequenter fuisset, beneficiarium non peccare mortaliter ex vi transgressionis contra obligationem beneficii, non recitando per octo aut decem dies, quia benignus princeps aut dominus non privat subditum aut famulum gratia et amicitia sua, propter levem negligentiam ; ergo vel in eo casu beneficiarius non peccat mortaliter, vel illa diei non potest levis omissio, aut offensio domini, et ita non procedit conjectura. Tanlem lex illa impedit translationem dominii fructuum correspondentium illis temporibus, diebus, aut horis; nullo ergo titulo retineri possunt.
11. Pii V taxa omnino servanda ; notanda tamen optima evpositio illorum verborwm sente parlis, etc.—bicendum ergo est cum communi sententia, taxam et distributionem a Pio V declaratam ad amussim servandam esse. In ea enim imprimis asserit : Qui uno vel plurebus diebus omnes horas canonicas intermiserit, omnes fructus amttat, qua allà vel dllis diebus responderent, si quotidie dividerentur ; s vero non uno die integrum officium praetermittat, pro dimidia parte officii vult amitti dimidiam partem fructuum illi diei correspondentium. Dimidiam autem partem horarum declarat esse Matutinum (quod simul cum Laudibus intelligo), aliam dimidiam partem ex onnibus aliis horis conficit; et quoniam illae sunt sex, illas reputat aequales, et pro uniuscujusque omissione , sextam parLtem fructuum ejusdem diei amitti declaravit. Quod intelligo de sexta parte fructuum dimidii diei naturalis, seu de fructibus diei artificialis, nam altera pars respondet nocti, seu officio nocturno. Hunc enim sensum justa proportio postulat, atque juxta similem proportionem de Laudibus censeo, ut si solae omittantur, tanquam una de parvis horis reputetur, quia revera habent aequalitatem moralem. Addit denique Pius extensionem hujus pomna ad distributiones quotidianas cum eadem proportione, etiam pro his, qui choro praesentes sunt, si nec sibi, nec domi recitent illas horas, quibus assistunt. Ita enim illam extensionem intelligendam puto. Àc tandem infra, eamdem poenam cum eadem partitione extendit ad pensiones respectu officii parvi Beatae Virginis.
19. Pro minori omissione quam sit unius horae non contrahitur obligatio restituendi.— Ex dictis ergo colligo, per argumentum a conwario, vel potius a definita legis taxatione, pro minori omissione quam sit unius horae integrae, non contrahi aliquam obligationem restituendi ; solum enim taxatum est quid pro singularum horarum omissione restituendum sit. Cum autem sit lex rigorosa, videtur restringenda ad terminos suos, prassertim cum peculiariter sit facta ad declarandam restitutionem pro rata temporis et horae. Verumtamen licet haec regula pro singulis sex minoribus verisimilis videatur, pro Matutino admitti non potest, nam (ut dicebam) non est minor ratio restituendi aliquam partem proportionalem fructuum pro Laudibus omissis, quam pro Prima, vel Vesperis, et tamen, juxta opinionem magis communem, Laudes non sunt aliqua hora integra, sed pars alicujus horae. Consequeuter vero idem dicendum videtur de omissione nnius nocturni, vel alterius similis, vel proportionalis partis Matutini. Nam procedit eadem raiio. Unde non videtur illa regula quasi materialiter sumenda, sed formaliter, ut pro sexta parte medietatis officii, quae est duodecima totius officii integri, proportionalis pars fructuum amittatur.
13. Optima regula restitutionis est, ut pro omissione mortali restituatur, pro veniali minime. —Vel forte generalior regula erit, ut quoties omissio est mortaliter peccaminosa, oriatur obligatio restituendi, non vero quando est tantum venialis. Quae pars posterior indubitata est, et non indiget limitatione ; nam licet fructus beneficii sint copiosi, ita ut singulis partibus minimis offticii respondeat pars fructuum gravis quantitatis, nihilominus inde non oritur obligatio restituendi, quia fundamentum illud leve est, et simpliciter non est transgressio praecepti. At vero e converso quando omissio est mortaliter peccaminosa, considerandum ulterius videtur an pars fructuum, illi omissioni correspondens, considerata tenuitate beneficii, tam parva sit, ut respectu furti, verbi gratia, non sufBciat ad peccatum moriale, nam tunc censeo excusari a restitutione ex levitate materiae. Nam licet culpa omissionis ratione materiae spiritualis et divinae fuerit gravis, respectu poenae et restitutionis materia illa temporalis est levis. Sed cavendum est ne cum aliis similibus moraliter et paulatim conjungatur, nam tunc materia erit gravis, et consurget obligatio, sicut in furtis minimis contingit.
14. An qui sine attentione recitat, teneatur restituere. — Statim vero suboritur dubium, an si peccatum illud mortale consistat in sola voluntaria distractione, absque omissione externae prolationis, quamvis sine attentione ulla, inde oriatunr haec obligatio restituendi. Quamvis enim supra dixerimus illud esse peccatum mortale contra praeceptum ecclesiasticum, et ita videatur omissio praecepti, nihilominus quoad hanc poenam potest esse ratio dubitandi. Quia Concilium Lateran. solum dixit: Qui divinum officium non dixerit ; ille autem, qui sine attentione dicit, revera dicit. Nihilominus tamen censeo illum etiam incurrere hanc poenam. Ita sentit Navar., cap. 13, de Orat , n. 17 et 19, et supra idem diximus cum aliis contra Cordub. , libr. 4, q. 13, et alios. Quia illa non est oratio nec recitatio quae ab Ecclesia praecipitur, et ita est vera cmissio praecepti. Et verba Concilii formaliter intelligenda sunt, nam dicere officium canonicum, juxta sensum jurium et Pontificum, idem est quod orando illud recitare. Unde Pius V, postquam retulit illa verba Concilii, postea dixit : Qui horas canonicas, uno vel pluribus diebus intermiserit; qui autem sine ulla attentione dicit, revera intermittit horas, quia tunc non recitat.
15. Beneficiarius eaistens in peccato , vel etiam publico , vecitando satisfacit preecepto, nec tenetur restituere. — Hinc vero intulerunt aliqui, obligandum esse ad restituendum beneficiarium, qui existens in peccato mortali recitat horas ; putant enim illum non implere praeceptum, quia illa oratio non est fructuosa Ecclesiae ; talis autem oratio praecipitur ministris Ecclesiae. Sed hoc probabile non est, quia ille, quamvis sit in peccato mortali, implet ecclesiasticum praeceptum, sub quod non cadit ut oratio sit satisfactoria, ut est opus operantis : quoad impetrationem vero, semper poterit esse impetratoria, praesertim in persona Ecclesiae, et ipsum opus secundum se placet Deo, licet particularis persona displiceat. Neque obstabit quod peccatum illud beneficiarii publicum sit, quidquid dixerit Angelus, verb. Clericus, 8, num. 5, quia ratio facta in utroque peccato, tam publico quam occulto, procedit. Nec verum est quod Angelus supponit, clericum, publicum peccatorem, esse suspensum ab officio et beneficio propria ecclesiastica censura, ut bene notavit Sylvest., verb. Clericus, 4, n. 171, q. 24, et nos inl. de Censuris diximus.
16. Sed quid, si e contrario contingat aliquem beneficiatum exterius non dicere ofti- cium absque peccato coram Deo, non ob legitimum impedimentum , sed propter naturalem oblivionem, vel aliam ignorantiam invincibilem ? Nam videtur obligari, tum quia de facto non exhibet servitium propter quod recipit stipendium; tum etiam quia ( ut dixi ) illa non est tantum poena propter culpam, sed est etiam conditio sub qua datur tale stipendium. Nihilominus censeo hunc esse a restitutione excusandum , non solum quoad fructus bona fide consumptos, ex quibus non est factus ditior (de quibus dubium non est), sed simphciter de omnibus. Ratio est, quia lex illa est poenalis, et ideo restringenda, ut non imponat poenam, nisi ubi intercesserit culpa. Unde non oportet intelligi illam esse conditionem quasi afftirmativam, si dixerit, sed negativam, si non omiserit, seu non intermiserit (ut dixit PiusV), utique culpabiliter, seu voluntarie, hoc enim est proprie omittere. Accedit quod Concilium inquit : Sà officium divinum non dicxerit, legitimo impedimento cessante. Naturalis autem oblivio vel ignorantia invincibilis legitimum impedimentum censeri potest. Et infra ait, eos tanguam injuste perceptos ; ergo ad restitutionem postu!at titulum injustae acceptionis. Item infra inquit: Si ultra dictum tempus in simili negligentia contumaciter permanserit : ubi expendo illam particulam simili, nam supponit oportere omissionem esse ex negligentia culpabili. Ergo ubi non intervenit culpa, non incurritur haec poena.
17. Ultimo inquiri potest cui sit restitutio facienda. Hoc vero in ipsamet lege satis declaratum est illis verbis: 7In fabricas Ingjusmodi beneficiorum, vel pauperum eleemosgynas erogare teneatur. Quae verba disjunctiva sunt, et ideo videtur libera electio relinqui ipsimet beneficiario, ut quam maluerit partem eligat. Quaeri autem potest an possint extendi ad alios pios usus, ut sunt sacrificia, et capellaniae, suffragia, vel anniversaria pro defunctis, et similia. Respondeo cum Navar., in Manua., c. 95. n. 122, et c. T, de Orat., n. 32, quem juniores sequuntur, imprimis excipiendos esse duos casus. Unus est, quando ex lege, statuto approbato, vel consuetudine, quod unus non recitando amittit, aliis canonicis vel clericis ejusdem Ecclesiae accrescit , ut in distributionibus observatur , juxta c. 1, de Cleric. non resident., in 6, et idem erit in ahis fructibus, seu in grossa, nt vocant, ubi de illa idem fuerit statutum. Alter casus est, quando ex peculiari statuto fructus male percepti ap- plicati sunt ad aliquod certum opus pium, tunc enim in illud restitutio est facienda. Ratio est quia Concilia nec Pius V prohibent similia statuta vel consuetudines, neque in hac parte habent aliqua verba derogatoria : neque principalis intentio illius constitutionis fuit disponere de his, quibus facienda est restitutio, vel respicere ad illorum utilitatem , sed praecipue, ut restitutio fiat cum effectu; determinat autem, cui facienda sit, quando illud alias fuerit indeterminatum, et sine praejudicio alterius, cui alia ratione illud acerescebat.
18. Extra hos vero casus servanda est determinatio Conciliorum ex mente illorum auctorum, quia excipiendo tantum illos duos casus, regulam in contrarium firmare videntur. Solum adverto membrum illud de eleemosynis pauperum, satis latam posse habere interpretationem . Nam si sacerdos pauper sit, non erit ab hac restitutione alienum illi dare eleemosynam cum onere dicendi Missas aliquas , praecipue si in satisfactionem offensa: Deo factae non recitando, vel pro illis fidelibus, qui fructus beneficiorum persolverunt, dici praecipiantur. Item si vivis pauperibus eleemosynae fieri possunt ex talibus bonis, poterunt etiam fieri pauperibus defunctis, dando eleemosynas, ut suftragia et sacrificia pro illis fiant. Ad omnia ergo illa opera, quae sub eleemosynis pauperum comprehendi possunt, fieri potest extensio, non tamen extra illa.
19. Sed an restringendum hoc sit ad pauperes illarum ecclesiarum, ubi sunt beneficia? Nam in priori parte de fabricis aperte fit restrictio: Ad fabricas lujusmodi beneficiorum. Circa quae verba adverto, multos illa perinde accipere, ac si dictum esset: 7n fabricas ecclesiarum talium Leneficiorum ; in neutro autem textu habetur illa particula ecclesiarum, neque oportet illam addere, quia sine illa est latior concessio, et non est a nobis restrincenda. Posset enim aedificari domus pro beneficiario, vel pro fructibus beneficii colligendis, vel etiam possent tales fructus expendi in utilitatem praediorum ipsiusmet beneficii, ut ejus fructus in perpetuum augerentur. Haec enim et similia sub fabricis beneficiorum comprehenduntur, etiamsi proprie non sint fabricae ecclesiarum. Omnino autem illa pars restricta est ad ipsa beneficia, ita ut non possint ex talibus fructibus restituendis alia templa vel ecclesiae aedificari aut restaurari, nisi talis fabrica possit alia ratione sub eleemosynis pauperum comprehendi. Dubitari ergo potest an illa restrictio, hujusmodi beneficiorum , utrique membro adjuncta intelligatur, ac si esset repetita, ad eleemosynas pawperum eorumdem beneficiorum, vel sit ad illud membrum restringenda, cui expresse adjuncta est, ut ita pauperes absolute intelligantur, cujuscumque ecclesiae vel loci sint.
20. Ego hoc posteriori modo hane legem intelligo, quia nihil est quod obstet, et est favorabilior sensus, et satis consentaneus charitati christiana , quae ad omnes pauperes, maxime fideles extenditur, et reddit faciliorem hanc restitutionem, et suaviorem. Est enim satis prudens, et fragilitati humanae accommodatum consilium , quod hi clerici, hac obligatione restituendi onerati, largas eleemosynas faciant , ubi resident, etiamsi beneficium alibi existat, et ut quascumque fecerint, sive ordinarias , sive extraordinarias, intuitu restituendi eas faciant, sic enim restitutio facilior et certior erit. Item bene Navar. advertit, si clericus pauper sit, posse sibimet aliquid in partem restitutionis applicare ; quia si ipse pauper est, illa est eleemosyna, quam non tam ipse sibi, quam Pontifex per eum ipsimet facit. Quia vero difficile est rectum judicium ferre circa se ipsum, ideo rectissime faciet, si prudentis confessarii, vel alterius viri docti consilio utatur. Et eadem ratione extendi hoc potest ad pauperes consanguineos, in quibus majus est periculum, et ideo magis necessarium est alienum judicium. Denique eleemosynae omnes, quas ex fructibus beneficii fecit toto illo tempore, in quo non recitavit, ubicumque illas fecerit, poterit ut jam restitutas computare, quia nunquam illos fructus fecit suos, et eos tradidit quibus tradendi erant. Et ita jam non mauet obhgatus ratione rei acceptae, quia illam apud se non retinet, nec ratione acceptionis, quia jam executioni mandavit poenam et restitutionem per legem impositam.
21. Tandem motum est ab aliquibus speciale dubium de pensionariis , an debeant etiam restituere fabricae vel pauperibus ; vel potius debeant non accipere pensionem a beneficiario solvente illam, vel omnes fructus pensionis ei restituere, si eos jam acceperunt. Videtur enim hoc secundum fieri probabile, ex eo quod pensionarius non recitando fit incapax talium fructuum ; beneficiarius autem non tenetur solvere pensionem nisi personae capaci ; unde si pensionarius sit excommunicatus, nec potest exigere fructus pensionis, neque alter tenetur dare, ut in tomo tertiae partis diximus; ergo idem est in praesenti. Contrarium nihilominus censeo probabilius. Primo, quia Pius V dicit absolute, pensionarium non recitantem esse obnorium amissiont fructuum modo predicto. Modus autem praedictus erat, ut non recitans non faciat fructus suos, sed eo ipso maneant apphlicati fabricae, vel pauperibus ; ergo eadem dispositio procedit in fructibus pensionum. Unde quidquid sit de escommunicato, exemplum non est simile, quia ille est omnino incapax, et quasi pro mortuo reputatur, ut ait Gregorius, de Pension., q. 36, n. 5, et de fructibus ejus nihil aliud in particulari disposuit lex; hic autem qui non recitat, non est simpliciter incapax, sed solum lege impeditur ne tunc acquirat fructus tali modo et cum tali onere. Accedit, quod potest compensationem a Papa postulare, et de facto conceditur, tanquam de restitutione, quae non debetur certae personas; non enim concederetur in praejudicium tertii; signum ergo est non deberi beneficiario. Unde etiam fit non posse illi reddi, neque apud eum relinqui, neque ipsum posse fructus illos denegare, ut sibi retineat, quia nullum habet titulum, neque omissio officii pensionarii ei contulit povum jus, sed in ecclesias seu pauperes, virtute legis ecclesiasticae, fuit suo modo translatum.
On this page