Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATUS QUINTUS. DE IURAMENTO ET ADILRATIONE,

1. D. Thoma diisio generalis actuum externorum religionis. —Divus Thomas, secunda secundae, in principio quaestionis 84, et 89, divisionem quamdam generalem actuum externorum religionis insinuat, nam quosdam exercemus offerendo alquid Deo, alios assumendo aliquid sacrum et divinum. Ad prius membrum pertinent omnia, quae in superiori volumine a nobis tractata sunt, et sub eodem collocat D. Thomas votum, per quod aliquid Deo promittimus, et ideo prius de illo agit, quam de juramento. Posterius autem membrum subdividit in cultum sacramentorum, et in assumptionem nominis Dei; quia vel assumptio illa consistit in facto, vel in verbo; si in facto, pertinet ad usum sacramentorum ; si in verbo, ad usum divini nominis. Sub sacramentis autem intelligenda sunt sacramentalia, ut est prima ionsura, aqua benedicta, et similia, quae religiose sumimus. Sed tractatum de his rebus merito rejicit D. Thomas in tertiam partem, ubi nos etiam de iilis disserummus. Assumptionem autem divini nommis dividit D. Thomas in tria membra, scilicet, juramentum, adjurationem, et invocationem ad orandum vel laudandum Deum. Posset vero etiam votum sub assumptione divini nominis constitui, quia non possumus Deo vovere, quin ipsum aliquo modo nominemus. Unde sub praecepto illo Exod. 20: Non assumes nomen Dei tu in vanum, omnes comprehendunt vota Deo facta, per quae in vanum Dei nomen assumitur, nisi fideliter fiant et impleantur. Item sub nomine Dei, etiam verba ejus sacra comprehendi possunt : illa enim etiam assumnmus ad aliquem usum, qui non debet esse vanus vel profanus, sed religiosus, et ita, sub hoc genere actus religiosi, multi ex actibus supra tractatis comprehenduntur.

2. Duplex modus assumendi nomen Dei honeste. — Locutio de Deo de se non perlinet ad religionem. — Assumere nomen Dei ad loquendum cum illo, est offcium religionis. — Verumtamen, ut methodum a nobis inchoatam prosequamur, advertendum est, duobus modis posse assumi nomen Dei, modo honesto, scilicet, vel ad loquendum de Deo, vel ad loquendum cum Deo ; vix enim cogitari potest aliqua ratio nominandi Deum, quae ad has non reducatur; vel si cogitetur, non erit rationi consentanea, sed erit aliquis abusus nominis Dei, qualis erit usus sacrorum verborum, applicando illa ad profana colloquia, vel ad vanas hominum laudes, et similia , quae ad genus quoddam sacrilegii vel irreligiositatis spectant , ut supra in tertio tractatu visum est, et tractando de horis canonicis attigimus. Nommnare autem Deum ad loquendum de illo, honestum et sanctum est, per se loquendo, non tamen directe spectat ad virtutem religionis, quia ibi non respicitur Deus necessario ut objectum cut, sed tantum ut materia locutionis, nisi iste sermo de Deo ad ejusdem cultum specialiter referatur, quod tamen necessarium non est ex vi locutionis de Deo, etiam ut honeste fiat. Pertinere ergo potest ad fidei confessionem, si solum de Deo loquamur ad protestandam fidem. tem spectare potest ad charitatem, si de Deo loquamur, ut vel nos vel alios ad Dei amorem incitemus : aliquando vero potest esse actus doctrinae, quasi speculativae, ut cum de Deo loquimur ad docen- dum, vel discendum, quod potest honeste fieri ex sola studiositate, et honestius ex charitate; ex religione vero ordinarie non fit, fieri autem potest ex intentione operantis, ut per se constat. Inde vero non consurgit speciahs actus religionis : sed ita se habet sicut actus aliarum virtutum , qui ex intentione operantis possunt imperari a religione. Igitur sermo de Deo esse potest materia intentionis religiosse, non tamen est specialis actus religionis. Assumere autem nomen Dei ad loquendum cum illo est proprium officium religionis , quia ibi respicitur Deus tanquam objectum cut , seu tanquam persona ad quam actus dirigitur, quod est proprium religionis, nam est pars justitiae , et respicit Deum tanquam aiterum, ad quem tendit. Item quia quoties cum aliquo loquimur , ratio postulat ut cum debito honore loquamur; et hoc observat religio respectu Dei.

3. Locutio ad. Deum quibus modis fiat. — Quomodo Deus nobis assistat jurantibus. — Locutio autem ad Deum variis modis fieri potest ; primo, solum ad cultum et hoaorem, et hoc maxime fit per divinam laudem; secundo, ad grati animi significationem, quod fit per grauiarum actionem; tertio, ad impetrandum aliquid ab ipso, quod fit per orationem, seu petitionem, et per omnem modum obsecrandi, precandi, et similes, quae omnia nos supra ad tractatum de Oratione reduximus, propter rationes ibi traditas. Per votum etiam satis directe et expresse cum Deo loquimur, ad effectum autem proximum longe diversum quam praedictis modis : dico autem proximum, quia, licet in ratione cultus omnes conveniant, haec in voto fundatur in oblatione, et obligatione quae per promissionem Deo fit. Ultra hos vero invenitut alius modus loquendi ad Deum, qui licet non sit tam expressus, re tamen vera est etiam locutio ad Deum, et hic invenitur in juramento et adjuratione, nam per utramque invocatur et imprecatur aliquo modo Deus ; non potest autem invocari vel imprecari a nobis, nisi aliquo modo loquamur cum ipso, ut videtur per se notum. Per juramentum autem invocatur a nobis, ut testis, vel tanquam fidejussor; per adjurationem vero, aliquo etiam modo invocamus Deum , ut nobis assistat, quasi favorem praebens, ut alius, quem adjuramus, faciat quod rogamus vel imperamus. Unde licet votum magis conveniat cum oratione in modo loquendi cum Deo, magis expresso et directo, et in hoc etiam quod solet votum orationem adjuvare, nihilominus juramentum in hoc cum oratione convenit, quod quamdam tacitam pe titionem involvit, ut explicando rationem juramenti magis patebit. Hac igitur ratione, hunc tractatum non incommode post praecedentem de oratione proxime collocavimus , votum in ultimum locum reservantes, ut ab illo ad statum religiosum, tanquam ad efftectum ejus, transitum faciamus.

4. Modus colligendi omnes actus externos religionis. — Atque hinc etiam obiter possumus colligere novam rationem comprehendendi omnes actus virtutis religionis externos, id est, distinctos ab affectu colendi, nam quidam consistunt in actione, alii in receptione , alii in sermone, seu locutione ad Deum: de primis dictum est in tribus primis tractatibus, praesertim in secundo. Actus vero, qui in receptione consistunt, in tractatum de Sacramentis rejicimus. Postremi igitur in hoc volumine explicantur, et juxta tres modos principales loquendi ad Deum jam explicatos, tribus etiam tractatibus illos comprehendimus. In illo autem modo ultimo quasi invocandi divinum nomen, ut assistat praebendo auctoritatem alicui actui nostro, tres modos distinguere possumus : in uno adducimus Deum in testem, quod pertinet ad juramentum assertorium ; in alio dici potest afferri ut fidejussor, ut in juramento promissorio ; in tertio videtur interponi ut mediator dans virtutem, vel favorem desiderio nostro, ut in adjuratione. Juxta hanc ergo partitionem, et adjungendo vitia contraria, hunc tractatum in quatuor libros dividemus : primus erit de Juramento assertorio, secundus de Promissorio, tertius de Perjurio, quartus de Adjuratione.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum