Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER PRIMUS DE IURAMENTO PRIESERTIM ASSERTORIO.

Explicatur quid sit juramentum assertorium, quid promissorium. — ln hoc titulo tacite supponimus divisionem juramenti in assertorium et promissorium, quam postea ex professo exponemus. Nunc breviter assertorium dicitur, quando solum fit ad veritatem confirmandam ; promissorium vero quando ultra praesentem veritatem adducitur Deus ad confirmandam aliquam promissionem , seu obligationem in futurum. Non instituimus autem specialem disputationem de juramento in genere, ut abstrahit ab assertorio, et promissorio, quia, ut videbimus, omne juramentum promissorium , assertorium etiam est, licet non convertantur, quia potest esse juramentum assertorium, et non promissorium. Unde fit ut necessaria non sit abstracta seu communis consideratio. Nam explicando assertorium juramentum, exponetur quidquid habet commune cum promissorio, et solum supererit declarandum id quod est proprium juramenti promissorii, quodque ipsum addit ultra assertorium. Circa juramentum ergo assertorium, quod simpliciter juramentum appellabimus, primo videndum est quid sit, et quos actus mentis aut corporis requirat, quamque honestatem habeat. Deinde causas ejus, et si quas habuerit proprietates, declarabimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum