Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Quid sit juramentum.

CAPUT I. QUID SIT JURAMENTUM.

1. Philonis descriptiones de juramento. — Supponimus juramentum esse, quia hoc tam est clarum ex Scriptura et usu ipso, ut nulla indigeat probatione. Ex dicendis autem constabit ratio, et modus quo talis actus possibilis sit; prius vero quam explicemus quid juramentum sit, vocis significationem, et quasi descriptionem et etymologiam breviter proponere necesse est. Traduntur autem a Theologis et jurisperitis variae juramenti descriptiones, quas late refert Selva, in tract. de Juram.,1 p.. n. 1, ex Glos., in rubr., ff. De jurejurando. et Gloss. 99 g. 1, in princ.; Panor., Felin., et aliis in Rubr., extra eodem ; Hostiens., in Summa, in principio ejusdem tituli; Anton., 2 p., tit. 10, c. 3; Sylvest., Angel., et aliis, verb. Juramentum. Summa vero omnium est, quam attigit D. Thomas 2. 2, q. 89, art. 1, ubi dicit jurare, esse Deum in testem assumere, ex August., ser. 28 de Verbis Apostoli, c. 3, dicente: Quomodo tu, cum juras, Dewum adhibes testem, sic ipse, cum jurat, se testem adhibet, et in c. 6: Quid est enim, inquit, jurare per Deum, nisi testis est Deus, quod ibi late prosequitur ; sic etiam dixit Philo: Jusjurandwn. est testificatio Det de re coniroversa; et refertur ab Antonio Melissa Abbate, lib. 2 Serm., ser. 63; apud ipsum vero, lib. 2 de Plantat. Noe, post medium, sic legitur: Juramentum est fidei signum firmissimuwm conjunctum cum Dei testimonio, cum jurantes in re dubia testem Deum invocent ; et in lib. de Decalogo: Jusjurandum, ait, est lestimonium de rebus dubiis ; et hb. de Specialibus legibus: Jusjurandum nihil est aliud quam in re amligua Dei testificatio. Deuique Gregor. Nyssenus, Orat. 4in Cant., juramentum esse dixit orationem, quae ex se fidem veritati conciliat, quod solus Deus facere potest, quia solus ex se veritas est. Nam si jura- re idem est quod Deum in testem vocare, juramentum erit actus ille invocandi, seu adducendi Deum in testem, seu enunciatio quae cum divino testimonio profertur. Loquor autem in generali de actu enunciandi, ut comprehendam tam affirmationem quam negationem, et tam simplicem assertionem, quam promissionem ; nam ab his omnibus abstrahit vox juramenti, ut nunc illam declaramus, et ita comprehenduntur sub praedicto genere omnes definitiones quae ab aliis assignantur. Addimus autem oportere esse enunciationem, in qua Deus ut testis afferatur, ut compleatur ratio juramenti, quam particulam recte D. Thomas declarat ex fine juramenti, qui est, confirmare veritatem tanta certitudine, ut ad terminandam quamcumque controversiam sufficiat, ex Paul., ad Haebr. 6. Divinum autem testimonium sufficit ad veritatem hoc modo confirmandam, nam humanum testimonium fallibile est, et ideo juramentum inductum est, per quod veritas aliqua divino testimonio confirmetur.

2. Objectio. — Divisio juramenti in verum et putatuan. — Objiciunt vero aliqui, quia non omne juramentum per Deum fit; aliquando enim fit per idolum, quod Deus non est ; aliquando fit per coelum aut terram, ut sumitur ex Jac., c. 5, dicente: Nolite jurare omnino, neque per calum, neque per terram ; supponit enim id posse fieri, licet non sit faciendum. Propter quod Selva supra, addendum pu:avit juramentum esse, cum veritas Dei aut creaturae testimonio confirmatur. Sed destruit rationem juramenti, quia creatura, ut creatura est, non potest sufficienter confirmare veritatem, quod per juramentum intenditur. Deinde infra ostendemus repugnare religioni juramenti, quod fiat per creaturam, ut creatura est. Quando ergo infidelis jurat per idolum, ideo per illud jurat, quia illud Deum esse existimat, et eodem modo Gentiles omnes consueverunt jurare per suos deos, quia licet essent falsi, putabant esse veros ; sicut etiam credebant suam religionem esse veram et sanctam, atque ita dixit Cicer., libr. 3 de Offic., juramentum esse sanctam et religiosam affirmationem. Sicut ergo distinximus, in tract. 1, religionem in veram et falsam, ita hic juramentun distinguere possumus in verum etl putatum, quod possumus falsum appellare, non quia sit de enunciatione falsa, nam etiam potest esse de vera, ut constat, sed quia non fundatur in vera divinitate, sed in ea quae vera existimatur, cum re ipsa falsa sit. Quando ergo dicitur, jurare, esse Deum in testem adducere, formaliter est intelligendum, et cum proportione applicandum, nam testimonium juramenti semper inducitur ut fundatum in auctoritate veri Dei, quantum est ex intentione jurantis, et hoc appello formaliter ; tamen in re ipsa si juramentum procedat ex vera fide et religione, fundatur in auctoritate veri Dei ; si vero ex falsa religione procedat, in re ipsa non habebit auctoritatem Dei veri, sed tantum in intentione et falsa existimatione jurantis. Quomodo autem jurari possit per creaturam, infra dicetur.

3. Etymologia juramenti. — Hinc colhgit D. Thomas, in d. art. 1, etymologiam verbi Jurandi. Censetur enim a jure deductum, quia id, quod divino testimonio firmatur, quasi jure suo pro vero habendum sit ; vel quia id, quod juramento promittitur, ita firmum et stablle esse debet, ac si esset jure stabilitum. Unde solet etiam juramentum jusjurandum appellari : hae namque duae voces synonymnae esse videntur in jure, et in usu Latinorum auctorum, quamvis posterior vox firmitatem et stabilitatem juramenti magis exprimere videatur, ut indicant juristae, quos refert Anton. Corset., in tract. de Juram., q. 3, num. 5, accommodans illud Zachariae, Luc. 1: Jusjurandum, quod juracit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis ; et in Scriptura frequens est usus illius nominis; solet etiam juramentum appellari sacramentum, ut in 3 tom., in princ., de sacramentis adnotavimus, ubi ex jure et Scriptura usum illum comprobavimus. Propter quod dixit Panor., in Rub. de Jurejurando, haec tria esse synonyma, juramentum, jusjurandum, et sacramentum ; sed intelligit in subjecta materia ; nam constat nomen sacramenti alias habere significationes . et magis proprias ; accommodatur autem ad juramentum significandum, quia etiam juramentum est sacrae rei signum, scilicet infallibilis veritatis divinum testimonium : et haec videntur de nomine sufficere.

4. Explicatur quid sit juramentum. — Que concurrant ad juramentum. — Jwramentum potest sola mente consummari in ordine ad Deum. — Jam circa rem ipsam in juramento duo possumus considerare : unum est realis actio, per quam juramentum praestatur; aliud est honestas ipsius juramenti. Primum dici potest physicum , et quasi materiale in juramento ; secundum, morale et quasi formale juramenti ; ut ergo perfecte intelligatur quid sit juramentum, utrumque exponere necesse est : et de secundo quidem dicemus in capitibus sequentibus. Hic breviter circa ipsum juramenti actum advertendum est, ad juramentum concurrere et intellectum, et voluntatem, et linguam. Concurrit enim intellectus proponendo necessitatem vel utilitatem jurandi, voluntas autem adjungit voluntatem , seu intentionem jurandi , ipsum autem juramentum sermone consummatur. Sed in hoc ultimo est advertendum, quod, licet respectu hominum juramentum consummetur per signum sensibile (quod frequentius per vocem exhibetur, potest tamen etiam fieri per scripturam, vel alia signa, ut infra dicetur), nihilominus in ordine ad Deum potest in mente juramentum consummari. Nam , sicut infra dicemus de voto, posse interdum mente consummari, quia soli Deo fit, ita etiam juramentum in ordine ad Deum potest etiam sola mente fieri. Quod maxime locum habere videtur in juramento promissorio , nam ad simplicem assertionem npon videtur posse accommodari juramentum in ordine ad Deum , cum ipse ita sit certus de omni veritate, et de omni conceptu hominis loquentis ad ipsum, ut non possit per juramentum certior de illis reddi : promissio autem interius Deo facta potest etiam interius juramento firmari, non ut inde Deus certior reddatur, sed ut jurans, quantum in ipso est, majorem firmitatem suae promissioni adhibeat; hoc ergo possumus vocare mentale juramentum, quod solo intellectu et voluntate perficitur.

5. In qua potentia formuliter sit juramen - lum. — Quod si inquiratur in qua illarum potentiarum formaliter sit, seun consummetur, dicendum est breviter esse in intellectu, nam in locutione mentali consistit, sicut etiam infra dicemus de mentali voto; nam sicut in multis aliis, ita in hoc aequiparari possunt. Et majori ratione hoc est necessarium in juramento, quia non consistit in ipsa promissione, sed in invocatione divini nominis ad confirmandam illam; invocatio autem interius non fit, saltem modo humano, nisi per intellectualem locutionem, ut supra tractatu de Oratione fuse declaratum est. Ex quo intelligimus intellectum ad hoc juramentum duplieiter concurrere, scilicet, antecedenter et consequenter respectu voluntatis. Praecedit enim judicium, quod expediat aliquid Deo promittere cum juramento, et sequitur voluntas promittendi et jurandi, et postea intellectus cum Deo loquens juramentum exhibet, atque ita etiam illud juramentum consummatur lingua, non cor- porali, sed spirituali. Quin potius etiam quando juramentum voce exprimitur, necesse est ut post voluntatem jurandi intellectus dirigat, et quasi dictet jurandi formam voce exprimendam. De hac autem voce, seu signo sensibili sufficiente et necessario ad juramentum, quod inter homines fit, dicemus inferius tractando de materia et forma juramenti.

6. Solum ergo superest explicandum an intentio voluntatis sit necessaria ad esse juramenti; in quo non dubitamus, quin sit necessaria voluntas proferendi verba, per quae sufficienter significetur Deum in testem adduci, quia alias prolatio talium verborum non esset actio humana, et consequenter non esset juramentum : nam juramentum proprie significat acticnem humanam; nemo enim dicet hominem dormientem jurare, etiamsi verba ad jurandum sufficientia proferat, et idem est de amente, et similibus. Unde etiam constat necessarium esse ut talis voluntas libera sit, et cum pleno judicio rationis, saltem quod ad peccandum mortahter sufficiat, juxta dicenda infra in tract. de Voto. Et ratio est clara,tum quia debet esse actus humanus, ut dixi, et sine tali judicio non est plene actus humanus; tum etiam quia ad perjurium simpliciter requiritur talis deliberatio ; ergo et ad juramentum. Verum est posse dari perjurium veniale ex surreptione, ut infra dicetur, unde etiam videtur posse dari simile juramentum, sed illud non erit actus virtutis, nec sufficiens per se ad invocandum simpliciter Deum religioso modo, nec ad prudenter jurandum verum ; et ideo absolute dicimus ad jurandum requiri sufficientem deliberationem humani actus; neque in hoc est ulla difficultas.

7. Difficultas. —Dubium ergo solum est, an haec intentio sit separabilis ab illa voluntate. Et videtur quidem inseparabilis, nam, eo ipso quod aliquis vult exterius significare se adducere Deum in testem, necessario inducit divinum testimonium ad suam enunciationem confirmandam; ergo non requiritur alia intentio jurandi, sed haeec intrinsece includitur in illa voluntate. Antecedens probatur primo ab inconvenienti, quia si ratio juramenti penderet ex alia intentione hominis, juramenti usus inutilis et vanus redderetur, quia ex illo nulla firmitas vel certitudo assertioni juratae accresceret, qui est finis juramenti. Sequela patet, quia tota ratio juramenti esset incerta et occulta, nam penderet ex intentione interiori hominibus ignota. Unde licet audiamus hominem jurantem, scire non poterimus an jurct, quia nescimus an habeat intentionem jurandi distinctam a voluntate proferendi talia verba. Hoc autem videtur esse magnum inconveniens in re morali; ergo non est necessaria talis intentio. Unde videtur consequenter diceudum, suffticienter afferri Deum in testem, eo ipso quod verba juramenti voluntarie proferuntur cum externa professione, seu demonstratione , quod ad confirmandam veritatem proferantur, nam eo ipso censetur talis enunciatio constituta sub divino testimonio, et pertinere ad cultum et honorem Dei, ut cum veritate proferatur; ergo hoc sufhicit ad rationem juramenti, non obstante quacumque alia interiori intentione.

8. Resolutio : intentionem in juramento esse omnino necessariam. — Confirmatur resolutio exemplis.—Nihilominus dicendum est, intentionem jurandi esse omnino necessariam ad constitutionem (ut sic dicam ) juramenti, et veritatem ejus in essendo ; nam juramentum exterius prolatum sine intentione jurandi fictum juramentum est, non verum, etiam si assertio, in quam cadit, vera sit. Ita sentiunt Doctores omnes, quos infra referemus tractando de juramento promissorio: hac enim ratione dicunt , juramentum promissorium factum sine intentione jurandi non iducere specialem obligationem. Ratio enim est, quia iilud non habet esse juramenti, et ideo non habet effectus ejus. Probari autem potest primo exemplis, quia votum factum exterius sine intentione vovendi non est votum, nec sacramentum, sine intentione factum, est verum sacramentum, sed fictum, etiamsi non desit voluntas exercendi exterius omnia necessaria signa; ergo idem est in juramento, est enim suo modo sacramentum, id est, sacrum signum, ut diximus. Ratio denique eadem est, quae in caeteris cum proportione adhiberi solet : quia juramentum debet esse actus humanus, non solum quatenus est quaedam materialis locutio, sed etiam quatenus juramentum est; non potest autem esse hujusmodi, nisi ab intentione jurandi procedat. Et confirmatur aperte, quia seepe prolatio ejusdem verbi in uno est juramentum, et non in alio, solum propter diversam intentionem, ut in sequentibus multis exemplis videbimus, et optime declarant verba Pauli I. C. inl. 3, ff. de Rebus dub. : In ambiguo sermone, non utrumque dicimus, sed dumtaxat, quod volumus. Eadem etiam verba proferri possunt materialiter seu relative, et formaliter seu si- gnificative, quod pendet ex intentione dicentis, juxta cap. Humannee artes, 22, q. 5; sed verba uno modo sunt juramentum, et non alio ; ergo hoc pendet ex intentione jurantis. Denique hic habet locum axioma illud, quod actus agentium non excedunt intentionem eorum ; ergo qui non habet intentionem jurandi non jurat, etiamsi verba exterius proferat.

9. Satisfit rationi opposite.— Ad rationem ergo in contrarium respondetur, voluntatem proferendi verba apta ad jurandum separari posse a voluntate jurandi, quamvis e converso voluntas jurandi humano modo, seu respectu hominis, necessario includat voluntatem exhibendi signum sutficiens ad jurandum. Unde non dicimus ad verum juramentum constituendum necessarias esse duas voluntates, unam proferendi verba, et aliam jnrandi, sed dicimus esse necessariam talem intentionem, seu voluntatem, quae cadat in prolationem verborum sub motivo conficiendi juramentum, seu, quod idem est, afferendi Deum in testem. Potest autem haberi voluntas proferendi eadem verba sine illo motivo, sed ex intentione decipiendi alios, et tunc dicimus separari vuluntatem proferendi verba ab intentione jurandi, et illam non sufficere ad juramentum ; nam ille, qui sic dolose jurat, revera non vult significare se adducere Deum in testem, sed vult illud fingere, aut apparenter ostendere, quod non satis est ad jurandum. Ad inconveniens autem illatum, respondemus certitudinem, quae ex juramento resultat, non esse talem aut tantam, ut non sit dolis hominum aut deceptionibus exposita. Sicut ergo potest homo mentiri, etiamsi juret, ita potest dolose et ficte jurare, etiam si aliud exterius profiteatur. Neque propterea inutile est juramentum, nam satis est quod teneatur homo, qui jurat, absque dolo et fraude jurare, ut moraliter credatur ex animo jurare, quando juramentum exhibet. Sicut etiam potest homo falsum dicere, quamvis ex animo juret, et nihilominus non est inutile juramentum, quia satis est quod homo teneatur peculiari obligatione dicere verum, quando Deum in testem adducit.

10. Objectio. — Sed urgebit aliquis, inquirendo quid peculiariter operetur illa intentio jurandi, vel ad quid sit necessaria. Nam si quis intendat, ut Deus peculiari aliquo signo ostendat veritatem, illud esset tentare Deum, quia est petere miraculum, vel insolitum opus sine sufficienti causa ; si vero intendat solum dare auctoritatem suae assertioni, interposito divino nomine, quia solent timere homines assumere divinum nomen ad falsum confirmandum, nihil videtur conferre intentio jurandi, quia quomodocumque assumatur divinum nomen ad persuadendam veritatem, idem affectus apud alios sequitur, nam aeque existimant illud esse verum, et testimonio divino confirmatum. Unde videtur esse magna differentia inter intentionem vovendi, vel faciendi sacramentum, et intentionem jurandi, nam in voto, substantia ejus et obligatio pendent ex voluntate honiinis; sacramentum etiam ita est a Deo institutum, ut in substantia sua, et consequenter etiam in effectu pendeat ex intentione ministri ; in juramento autem nihil esse videtur in substantia ejus, quod pendeat a voluntate jurantis, nisi exterior assumptio divini nominis, qua invocatur Deus ut testis. Neque etiam invenitur ibi aliquis effectus, juem Deus facturus sit, qui ex intentione jurantis pendeat, nam, ut diximus, juramentum non debet fieri eo animo ut Deus exhibeat aliquod extraordinarium signum, quo ostendat veritatem. Effectus ergo juramenti totus videtur positus in opinione audientium, vidclicet, ut inde moveantur ad credendum, verum esse quod dicitur; hic autem effectus aequaliter sequitur, sive proferens talia verba habeat intentionem jurandi, sive non, quia sicut difficile creditur hominem invocare Deum ad testificandum falsum, ita difficile creditur audere hominem dolose assumere nomen Dei ad falsum suadendum, nam irreligiositas et irreverentia Dei in utroque invenitur.

11. Solutio dubii. — Differentia inter juramentum sine intentione, et juramentum omnino falsum.— Juramentum fictum per se non inducit obligationem. — MHespondeo, sine intentione jurandi, ut dixi, neque posse definiri an verba ad jurandum proferantur, necne, neque distingui juramentum a non juramento. Haec autem intentio exterius declaranda est, vel sufficienter exprimenda, ut de juramento possit hominibus constare ; hoc autem duobus modis fieri potest, scilicet aut vere, aut dolose, et circa hoc maxime versatur difficultas tacta, an scilicet sufficiat dolosa intentio; vel, si non sufficit, quid magis operetur ad rationem, vel effectum juramenti, intentio vera quam ficta, quando in prolatione verborum eadem est species, seu forma jurandi, etiam apud homines. Ad quod imprimis dicendum est, esse magnam differentiam apud Deum, nam qui habet veram intentionem ju- randi, quantum est in se, Deum inducit ad testificandum, quod non facit is qui apparenter tantum jurare intendit, seu ita proferre verba ac si juraret. Unde fit ut si fortasse assertio falsa sit, minor injuria fiat Deo per fictum, quam per verum juramentum, quia est diversa malitia, nam juramentum vera intentione factum erit perjurium ; cum dolosa Jdautem intentione erit mendacium perniciosum, et scandalosum. Et posterior potest declarari ex poenis, nam si lata esset excommunicatio propter perjurium, incurreret illam, qui verba proferret ex vera intentione jurandi, non autem qui ficta, sicut non incurrit poenas haeretici, qui ficta intentione adorat idolum. Denique in aliis effectibus quos juramentum babere potest, invenitur magna differentia, quia juramentum fictum per se non inducit obligationem sicut verum, ut infra videbimus. Est ergo unum juramentum verum, utique veritate in essendo, aliud tantum apparens, et haec differentia ex intentione provenit.

12. Atque ita simul cum ratione juramenti duas ejus partitiones explicuimus : una est juramenti in mentalem, et vocalem; sed mentale jJuramentum solum inter Deum et hominem versari poftest, et cum interiori voto conJjungitur, quoties fieri contingit; et ideo nihil fere amplius in hac materia de illo considerandum est, sed in tractatu de Voto. Hic vero proprie de juramento vocali tractamus. Altera divisio juramenti est in verum et fictum, quae proprie est subdivisio juramenti vocalis, quod hominibus praestatur, nam apud Deum non potest intercedere fictio. Est autem divisio analoga, nam solum verum juramentum est simpliciter tale : loquor autem in praesenti de vero juramento in essendo, id est, quod habet verum esse juramenti, sive cadat in assertionem veram, sive in faisam, quod poterit dici juramentum verum, vel falsum in dicendo, et de hoc vero juramento praecipue tractamus; obiter tamen attingemus quae necessaria fuerint de imagine ejus; sic enim fictum juramentum non immerito appellari potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1