Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Utrum juramentum sit actus licitus et honestus

CAPUT II. UTRUM JURAMENTUM SIT ACTUS LICITUS ET HONESTUS?

1. Heresis antiqua de jurando. — Antiqua fuit haeresis juramentum ita esse intrinsece malum, vel Christianis interdictum, ut nunquam omnino liceat. Ita senserunt Albanenses, et Bagnolenses, et Catharistae, seu Cathari, et alii plures, quos sub 3llorum nominibus refert Prateolus, et Castro, verb. Jurament., heresi 1, Waldenses et Pseudoapostolos in eo errore fuisse dicit. Haeretici etiam Anabaptistae referuntur idem tenere et observare, ut videri potest apud Jansen., c. 40 Concordiae, ubi etiam refert ex Augustino, Epist. 89, quaest. ult., Pelagianos in eodem fuisse errore, et clarius constat ex Epistol. 88, quae est Hilarii Syracusani, ad eumdem Augustinum. Ejusdem erroris meminit Bernard., homil. 69, in Cant. Fundamentum hujus erroris sumptum videtur ex illis verbis Christi, Matth. 5: Audistis quia dictum est antquis : Non perjuralis, reddes autem Domino juramenta tua ; ego autem dico cobis : Nolite jurare omnino. Quibus verbis prorsus videtur interdicere juramentum in lege gratiae, tum quia quoad hoc videtur augere antiquum praeceptum ; tum etiam quia illa particula, omnino, hanc vim habere videtur ; tum denique quia paulo inferius subjungit : Sit autem sermo vester, Ust, est, Non, non, quod autem his abundantius est, a malo est ; ergo etiam malum est, nam mala arbor non potest bonos fructus facere. .

2. Unde Jacobus, c. 5, similiter prohibet jurare, cum tanta exaggeratione, ut videatur hoc aliis praeceptis praeferre, dum ait: Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, neque per celum, neque per terram, neque per aliud quodcumque juramentum ; et deinde repetit illa verba Christi : Sit autem sermo vester, Est, est, Non, non, et subjungit hanc rationem, u£ non sub judicio decidatis, id est, ui non condemnemini in divino judicio; sentiv ergo quodcumque juramentum puniri in divino judicio; ergo esse prohibitum et culpabile. Neque solum in novo Testamento, sed etiam in veteri videtur prohiberi juramentum, ut Oseae A: Neque juraveritis : Vivit Dominus; et Zach. 5: Omnmis fur judicabitur, et omnis jurans, ex hoc similiter judicabitur. Praeterea Patres videntur huic sententiae favere, praesertim Basil., hom. in Psal. 14; Chrys., hom. 19 et 78, ad Popul., et 17 in Matth.; et ibi Theoph., Matth. 5; Orig. tract. 35, Matth.; et Tertul., lib. de Idololatr., c. 11, dicens : Taceo de perJurio, quaudo nec jurare quidem licet ; et Clem. Rom., lib. 6 Const. Apost., c. 11: Mapister, ait, aoster precepmt, ut neque verum Deum iuraremus, ut sermo noster firmior, credibiliorque apso jurejurando haberetur.

3. Ratione etiam declarari potest, primo, quia impossibile est homini Deum aferre in testem, etiamsi maxime velit ; ergo in vanum assumitur nomen Dei, quoties ad jurandum sumitur; ergo est per se malum. Secundo, esto posset homo Deum afferre in testem, inordinatum videtur personam Dei adducere ad humana negotia, pacta, aut verba confirmanda, quia inordinatum est res superioris ordinis ad inferiores ordinare ; ergo multo magis est inordinatum, sacram Dei auctoritatem profanis hominum verbis ac negotiis miscere. Tertio, quamvis in aliquo casu possit juramentum sine inconvenienti usurpari, tamen ita est periculis expositum, ut vix sine crimine fiat ; in lege autem gratiae propter perfectionem ejus prohiberi debuerunt, non solum peccata, sed etiam quae moraliter et proxime ad peccatum impellunt, quia, quà amat periculum, peribit in illo ; ergo. :

4. Prima conclusio: non omne juramentum esse prohibitum de fide est. — Nihilominus de fide certum est, non omne juramentum esse illieitum, vel prohibitum, etiam Christianis. Hoc satis constat ex usu et traditione Ecclesiae, et Sanctorum exemplis. Ut autem ratione et auctoritate magis declaretur et confirmetur, dicendum est primo, per se et natura sua non esse intrinsece malum jurare, et consequenter non esse naturali lege prohibitum. Probatur primo, quia in Scriptura veteri verbo et exemplis approbatum est juramentum; non approbaretur autem si esset per se et intrinsece malum, ut per se constat. Antecedens probari potest ex forma secundi praecepti Decalogi, Exod. 20: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum ; non enim habelit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra: et eisdem fere verbis habetur Levitic. 19, et Deuteron. 9. Cum enim non simpliciter jurare prohibeamur, sed frustra, aut in vanum, tacite indicatur simpliciter non prohiberi, nec per se esse malum juramentum, si non frustra nec indebito modo proferatur. Quin potius, Deut. 6 et 20, videtur praecipi juramentum, cum dicitur: Dominum Dewum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis ; unde in Psal. 14 laudatur qui jurat proximo suo, et non decipit ; et 63: Laudabuntur, inquit, omnes qui jurant in eo ; tantum ergo abest ut jurare sit intrinsece malum, ut potius dignum laude censeatur. Exempla etiam Sanctorum frequentia sunt, tam in tempore legis naturae, quam scriptae, ut de Abraham, lIsaac et Jacob, Genes. 26 et 33; de Moyse, Deut. 3 et 4; et David ac caeteri Prophetae frequenter utuntur illa forma jurandi: Vivit Dominus.

5. Ratio .—Ratione ostendi potest, quia jurare, ex vi cbjecti non habet intrinsecam malitiam, neque etiam ex circumstantiis necessario illam participat ; ergo non habet unde sit per se ac intrinsece malum, seu contra naturalem legem. Minor probatur, quia juramentum est quaedam invocatio divini nominis, et ex hac parte, si ex vera fide procedat, et invocetur verus Deus, non est per se injuriosum Deo, sed potius continet tacitam fidei confessionem, quod Deus sit prima veritas, et mentiri non possit ; ergo juramentum ex objecto non habet malitiam. Minor autem constabit latius capite sequenti, ubi ostendemus quibus circumstantiis vestiri debeat juramentum, ut licite fiat, scilicet veritate, justitia et necessitate ; nam quod haec tria possibilia sint per se notum est ; sicut enim homo potest loquendo dicere verum, et non falsum, ita potest juramentum adhibere cum dicit verum, ct cavere illud, si contingat falsum loqui. Et eadem libertate potest non pro quacumque veritate confirmanda, sed pro honesta ac necessaria juramentum usurpare. Quod autem haec tria, sicut necessaria sunt, ita etiam sufficiant, ut nulla malitia contraria legi naturae juramento adhaereat, generatim probatur, quia nulla virtus assignari potest, cui juramentum sic factum contrarium sit ; non enim justitiae, nec veritati, cum haec in materia talis juramenti supponatur. Neque etiam prudentiae, cum tale juramentum supponatur necessarium, et ideo non possit dici vanum, aut otiosum ; nec denique contra religicnem, quia potius in quemdam cultum Dei cedit, quando propter ejus reverentiam cum hujusmodi circumspectione debita usurpatur, ut magis ex dicendis constabit.

6. Secunda conclusio : juramentum in lege gratie non est simpliciter prohibitum. — Dico secundo, juramentum in lege gratiae non esse simpliciter prohibitum, et ideo nunc etiam licitum esse potest. Conclusio est de fide. et consequitur ex praecedenti, quantum ad hoc, quod etiam in hoc tempore non sit juramentum de se intrinsece malum. Quod autem non sit etiam malum, quia prohibitum, probari potest primo, quia nullibi invenitur talis prohibitio a Christo facta, ut respondendo ad argumenta facile constabit. Quocirca sicut est regula Theologorum, in lege nova non esse lata positiva praecepta divina praeter leges sacramentorum et fidei, ita dicere possumus, nullum esse in hac lege datum praeceptum negativum, quo universaliter prohibeatur ali- quid, quod de se malum non sit. Cum ergo sit ostensum, juramentum de se non esse intrinsece malum, manifestum in hoc tempore non esse universaliter malum ex vi legis gratiae.

7. Argumentum ab exemplis. — Secundo probatur idem Sanctorum exemplis. Ut enim omittam probabile esse Christum interdum jurasse, quod infra videbimus, de Apostolo Paulo manifeste constat, ad Rom. 1, dicente : Testis enim mihi est Deus, etc.; et similia verba habet ad Philipp. ; nulla enim, ut infra videbimus, expressior jurandi forma esse posse videtur; magis vero illam explicat 2 ad Corinth. 1. dicens : Ego autem testem Deum invoco in animam meamn, etc. Aliam jurandi formam habet 1 ad Timot. 5, et 2 Timoth. 4: Coram Deo, et Christo Jesu, quamvis illa verba, si attente spectentur, magis videantur adjuranÜs, quam jurantis. Item clarior est ad Galat. 1:Qme autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior ; illam enim fuisse juraudi formam omnes ibi intelligunt, et inferius explicabimus. Unde August., Epist. 206 ad Occanum, aperte dicit Paulum ibi sub divina attestatione fuisse locutum, et in expositione epistolae ad Galat., dicit non esse audiendos, qui has jurationes esse non putant. et refertur in c. 2, 22. quaestione prima. Idem Augustinus, ibidem, ex verbis illis primae Corint. 13: Quotidie morior per glorium vestram, fratres, colligit dicens : Quam exemplaria Greca manifestissimam jurationem esse convincunt. Et idem habet serm. 28, de Verbis Apostoli, quia Paulus non dicit propter gloriam vestram, sed per gloriam vestram, quod etiam refert tacito Augustini nomine Innocentius lII, in cap. Ftsi clericus, de Jurejurando, et idem habetur 22. quaest. 1, cap. 2, etc., ex qua quaestione multa sumi possunt ad confirmandam hanc veritatem, Augustini et Patrum testimoniis. Videri etiam potest Augustin., lib. 190 contra Faustum, c. 23; etlsidor., lib. 2 Sent., c. 31, dicens : JVon est contra preeceptum Dei jurare, sed dum usum jurandi facimus, perjurii cramen incwurrimus.

8. Tertio sufficienter hoc confirmatur ex consuetudine Ecclesiae, nam sepe exiguntur juramenta ejusdem Ecclesiae auctoritate, vel in judieiis, ut constat ex titulis de Jurejurando, et de Testibus, vel ad abjurandam haeresim, ut constat ex titulo de Haereticis, et ex Concilio Ephes. I, et ex Concilio Constantiensi, in Bulla Martini V, et ex usu sanctae Inquisitionis, vel interdum ad purgationem delicto- rum, ut constat ex titulo de Purgatione Canonica. Item petuntur saepe juramenta, vel ad promittendam obedientiam et confirmandam pacem, vel ob alias similes causas, quas late congerit Selva, in dict. tract. de Juramento, secunda parte, in principio. Ergo evidenter supponit Ecclesia licitum esse jurare in lege gratiae. Ratio denique hoc confirmat, nam ex Paulo, a1 Hebraeos 6, necessitas juramenti est, ut sit omnis controversie finis et confirmatio ; haec autem necessitas etiam durat tempore legis gratiae, ut late explicatur in Concilio Toletano VIII, cap. 2; ergo non debuit juramentum magis hoc tempore prohiberi, quam in praeterito, praesertim cum hoc tempore, et major sit de Deo cognitio, et fides expressior, ac perfectior religio, ad quam juramenti cultus spectat.

9. Expositio in locum Matth. — Ad fundamenta contrarii erroris, circa locum Matth. 5, Hieronymus ibi duas indicat expositiones, quarum altera in se difficilis est, altera difticultatem augere videtur. Prior est Christum ibi non prohibere jurare per Deum, sed per creaturas : Nam Judei (inquit) habebant pessimam consuetudinemn jurandi per Anugelos, per urben Jerusalem, per templum, et per elementa ; et quoniam is, qui jurat, veneratur eum per quem jurat, ideo (inquit) Judeei sic Jurantes, creaturas, resque carnales, venerabantur honore et obsequio Dei : Christus ergo hac ratione prohibuit jurare per coelum, et terram, et Hierosolymam, et percaput. Et hanc expositionem secutus est Innocentius III, in dicto capite, et eam probat Theoph., Matth. 6. Sed est difficilis expositio, primo, quia, ut objicit D. Thomas, art. 2, ad 2, Jacobus videtur interpretari Christi verba de quocumque juramento ; et ipsa Christi verba : JVolite jurare omnino, hoc significant; nam quod statim subjungit, negue per calum, etc., non est ad restringendum, sed potius ad augendum priora verba ; quasi dixerit, non tantum majora, sed etiam haec, quae minora esse videntur, cavenda esse. Et patet ex ratione quam adjungit dicens : lVeque per celum, quia thronus Dei est, etc. Nam propter quod unwmnqguodque tale, et illud magis. Siergo Christus prohibet jurare per coelum, quia in illo residet Deus, multo magis prohibet jurare per Deum. Unde argumentor secundo : nam vel Christus tantum illic prohibet jurare per creaturas propter se ipsas, ac si essent Deus, et hoc neque est consentaneum verbis Christi, et rationibus ejus, neque esset novum, nam etiam Judaeis hoc erat prohibitum , tanquam per se malum ; Christus autem profiteri videtur se novam facere prohibitionem, cum dicit : Ego autem dico vobis; vel prohibet omnem modum jurandi per creaturas, etiam intuitu Dei, et hinca fortiori sequitur, ut dicebam, prohibuisse omne juramentum per ipsum Deum, ut recte argumentatur Gregorius Nyssenus, homilia 18 in Cantic., et aperte ita declaravit ipse Christus, Matth. 23, dicens : Qui jurat in calo, jurat in throno Dei, etl in eo qui sedet super eum ; et ideo illo modo augetur potius difficultas, quam solvatur. Denique obstant verba quae Christus subjungit : Sit ergosermo vester, Est, est, Non, non, nam per illa declarat vetuisse prius cujuscumque juramenti additionem.

10. Secundo ergo respondet Hieronymus, juramentum per Deum fuisse permissum Judaeis tanquam parvulis: Quomodo (inquit) victimas immolabant Deo, ne eas idolis immolarent, sic et jurare permittebantur in Deum, non quod recte hoc facerent, sed quod melius esset Deo id exhibere, quam due monibus : evangelica autem veritas non praecipit juramentum , cum omnis sermo fidelis pro jurejurando sit. Eamdem doctrinam et expositionem sequitur Chrys., hom. 17 in Matth., eamdemque resumit ibi Theophyl., qui aperte videtur profiteri errorem quem impugnamus; sic enim inquit : Porro, si dimeris, quod et lev Moysis mala erat, quoniam Jurare jubet, dic, quod tunc non erat malum jurare, post Christum autem malum est, sicut circumncid., et in summa quidquid est Judaicim. Quocirca expositio Hieronymi illius testimonii difficultatem augere videtur, potius quam satisfacere. Et praeterea non videtur posse subsistere, quia in lege veteri non solum permittebatur juramentum, sed etiam laudabatur tanquam honestum; non erat autem honestum vel laude dignum juramentum, propter aliquam positivam legem praecipientem, aut instituentem illud, sicut erat circumcisio, vel sacrificia legalia, sed potius quia ipsum erat per se et natura sua honestum, ideo approbabatur, et praecipiebantur circumstantiae ad illius honestatem necessariae, ut constat Jeremia 4, et in sequentibus latius explicabimus; ergo non potuit Christus prohibere Christianis id, quod Judaeis permittebatur, nisi prohibendo juramentum, prout ex natura rei honestum erat, quod dici nullo modo potest, ut ostensum est.

11. Aliorum ezpositio. — Alii respondent prohibuisse ibi Christum juramento uti in re- bus profanis, non vero in sacris ; ita Erasmus: sed supponere videtur quemdam errorem intra impugnanmgum, capite sexto. Et praeterea non potest accommodari, tum quia Christus simpliciter dixit: Nolite jurare omnino ; ergo si illa est prohibitio, in omnem cadit materiam, et voluntaria est distinctio, seu limitatio; tum etiam quia docet pure esse affirmandum vel negandum, subjungens: Quod amplius est, a malo est ; quae ratio tam in materia sacra, quam in profana locum habet.

12. Bernardi expositio et aliorum Patrum. — Dirci ergo potest verba illa Christi non continere praeceptum, sed consilium : ita Bern., hom. 65 in Cant. ; Beda, Jacob. 5, et non displicet Castro, qui refert Christianum Druthmarum, dicentem Christum ibi non prohibuisse, sed perfectionem docuisse. Haec vero expositio ab aliquibus impugnatur, quia juramentum interdum praecipitur, ut infra videbi mus; praecepta autem non sunt contraria consiliis. Sed hac ratione non impugnatur mens Bedae, Bernardi et aliorvm ; non enim sentiunt ita esse consilium non jurare, ut in nullo casu possit esse necessarium, nam etiam non nubere consilium est, et aliquando potest esse necessarium. Ut ergo sit consilium non jurare, satis est quod juramentum, per se spectatum, et solo habito respectu ad cultum Dei, quem continet, consulendum non sit, neque usurpandum, nam inde fit ut, regulariter ac moraliter loquendo, melius sit non jurare, quam jurare. Tta ut licet plures occasiones occurrere possint, in quibus sine peccato jurari possit, nihilominus ordinarie melius et religiosius sit simpliciter loqui, quam cum juramento, ita ut sola necessitas justitiae et charitatis hominem ad jurandum inducat; hoc ergo satis est ut non jurare dicatur esse sub consilio; et ita videmus eos, qui perfectionis studium profitentur, hoc servare consilium, a quo non recedunt, quando propter necessitatem jurant, quia non tam voluntate quam necessitate coacti id faciunt.

13. Atque ita accommodant Beda et alii hanc expositionem ad verba Jacobi, ponderando verbum illud, Volite jurare, quia majorem emphasim habere videtur, quam si simpliciter dixisset, Non juretis, quia non tam actum quam affectum et voluntatem jurandi prohibere videtur, non praecipiendo, sed consulendo, ut homo, quantum est ex se, jurare nolit; nam ita fiet ut nunquam juret, nisi necessitate praecepti vel charitatis coactus; et hoc est consilium de quo dicti Patres loquuntur; ut autem, explicetur quomodo hic sensus ad verba Christi accommodetur, est attente considerandum, in discursu illius capitis, Matt. 5, cum Christus seepe dicat: Audistis quia dictum est antiguis, Hgo autem dico vobis, non introducere pro statu legis gratiae nova praecepta in materiis moralibus, de quibus loquitur, ut sunt homicidium, adulterium, juramentum, etc. Neque etiam voluisse immutare quoad hanc partem vera praecepta moralia Judaeis tradita, nam tala praecepta secundum se spectata naturalia sunt et perpetua, et ( ut diximus) ipse nova praecepta moralia non attulit. Solum ergo intendit per illa verba, vel aliquas imperfectiones Judaeis permissas auferre, ut probabile est fuisse illam de libello repudii, vel pravas et erroneas praeceptorum expositiones detegere, et veram ac perfectam intelligentiam aperire, ut in praesenti multi existimant.

14. Juxta horum ergo sententiam, quam sine temeritate supponere possumus, per secundum praeceptum putabant Judaei solum rigorosum perjurium, in quo falsum juratur, fuisse sibi prohibitum. Unde inferebant non peccari jurando, dummodo servetur veritas, et ideo bonum et consultius esse frequentius jurare, et in hoc sensu videntur intellexisse quod Christus refert : INon perjurabis, reddes autem Domino juramenta tua : nam quia Levit. 19 dicitur: Non perjurabis in nomine meo, ipsi intelligebant solum perjurium esse prohibitum. Necrefert quod Hebraea habent: Non jurabis in camum, nam vanum interpretabantur, id est, falsum et mendacium. Hinc ergo pntabant solum juramentum falsum, per beum esse prohibitum, et inde duo inferebant. Unum est juramentum per Deum, dummodo verum sit, frequentandum esse, ut expresse refert Abulens., Deut. 6 et 10, quia per se pertinet ad cultum Dei, et ideo dicebatur in lege: Per nomen illius jurabis. Deut. 6. Secundum est, jurare per creaturas,non esse juramentum, nec specialem malitiam habere, ut colligitur ex Matth 23.

15. Vera expositio loci Matth.—lgitur Christus Dominus, ut has falsas interpretauones rejiciat, vel certe ut verum sensum praecepti tradat, docet imprimis non esse jurandum omnino, id est, secundum quamcumque jurandi formam ( ut recte exposuit Maldonatus ), ac proinde neque per Deum, neque per coelum, vel terram, etc. Deinde docet ordinarie et absque necessitate non esse jurandum, sed simpliciter loquendum, Zst, est, Non.non, quod recte intelligitur per modum consilii juxta praedictam expositionem. Et ideo in ratione quam Christus subjunxit, non dixit: Quod amplius est, malum est,sed a malo est, quia juramentum quando est necessarium, non est malum ; tamen necessitas ejus est a malo. scilcet velab incredulitate audientium, vel a defectu veritatis humanae in natura corrupta. Quae expositio est divi Augustini, libro 1 deSermone Domini in monte, c. 17; Cornel. Papae, Epist. 2 ad Rufum; Iunocent., in d. c. Ftsi Christus ; et divi Thomae supra, ad 2. Intelligitur ergo non de malo culpae, sed de malo poenae, seu imperfectionis humanae, nam inde factum est ut juramentum reputetur necessarium, et revera aliquando sit. Non tamen inde sequitur utile esse frequenter jurare, ut homini credatur, nam potius (ut recte dixit Theophylactus) nulli minus creditur, quam ei qui frequenter jurat; ete converso illi facilius fides adhibetur, qui semper loquitur verum, et nunquam jurat. Recte ergo exponitur hoc testimonium de vera interpretatione naturalis praecepti, cum additione consilii, sine nova prohibitione in vi praecepti.

16. Neque etiam videtur haec expositio aliena a mente Augustini, sed potius cum illa coincidere, quam ex illo in hbro de Mendacio, c. 15, refert et sequitur D. Thomas, d. art. 2, ad 1, scilicet prohibuisse Dominum facilitatem, id est, frequentiam jurandi, ne ex facilitate ad consuetucinem, et a consuetudine ad perjurium decidatur, non vero prohibuisse simpliciter et absolute juramentum. Non est enim hoc intelligendum in eo sensu, ut prohibitio ex vi praecepti circa consuetudinem jurandi major sit facta a Christo, quam ex vi legis naturae sequatur ; nam quoad hoc eadem est ratio de consuetudine, quae de ipso juramento, scilicet, quod in lege gratiae non sunt data specialia praecepta moralia divina, etiam negativa, praeter ea quae sunt legis naturalis. Intelligendum ergo est imprimis de prohibitione frequentiae juramenti, quae sequitur ex interpretatione legitima praecepti naturalis: Non assumes nomen Dei tui in vauum, quae est, ut non solum intelligatur vanum, id est, falsum, sed etiam non necessarium, seu quod trustra sit, quod satis clare explicatum fuerat Exod. 20; nam post praeceptum statim additur : Neque enim habebit iusontem Dominus eun, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. Unde iu rigore illius praecepti prohibetur illa frequentia juramenti, quae est sine necessitate, non solum propter periculum mali, sed etiam quia sic jurare malum est. Et hoc etiam significare potuit Christus per illud verbum : Non jurate omnino, id est, sive verum, sive falsum sit, quando non est necessarium. Et hanc interpretationem significat Cornelius Papa, Epist. 2 ad Rufum Episcopum, dicens prohiberi incauta juramenta ; et pro eadem refert Castro supra, et ex illo Aragon. super dictum art. 2 D. Thomae, Chromatium Papam, libello super quintum et sextum caput Matt. ; sed in serie Pontificum non inveni aliquem hnjus nominis ; voluerunt ergo referre Chromatium Aquileiensem, qui per errorem in aliquibus antiquis impressionibus inscribebatur Episcopus Romanus, ut refertur in 2 tom. Bibliot., in Concione Chromatii, in 5 caput Matth., ibique solum dicit voluisse Dominum per illa verba, et usum jurationis, et consuetudinem humani erroris auferre. Eamdem expositionem indicat Bonav., in 3, d. 39, art. 2 q 1, ubi ponderat non dixisse Christum: Omnino non jurate, quia noluit simpliciter juramentum prohibere, sed ut non omnimodo, nec sine omni causajuretur. Sed licet doctrina sit vera, tamen ponderatio non est magni ponderis, ut bene ibidem notavit Gab., q. 1, quia istae regulae dialecticae non sunt accommodandae ad communem et ordinarium modum loquendi, nedum ad sermonem Christi et Scripturae sacrae. Unde sine dubio illa locutio: Nolite jurare omnino, eadem est cum illa: Omnino non juretis, et eumdem sensum reddit in communi sermone ; tamen, utcontinet praeceptum, cadit prohibitio super omne juramentum incautum, seu non necessarium.

17. Addimus autem Christi verba non tantum praecepti interpretationem continere, sed etiam admonitionem et consilium vitandi frequentiam jurandi, non solum illicitam, sed etiam licitam, ne per illam facile deveniatur ad illicitam, juxta illud Eecles. 23 : Jurationi 00, assuescat os tuum, multi enim casus in illa; et infra: Vir multum jurans replebitur iniguitate. Atque in hoc sensu intelligendi sunt Patres, quando dicunt Christum prohibuisse frequentiam jurandi propter periculum, et non tantum propter malitiam actus, quos refert Maldonat., Matthaei 5. Quorum tamen sententiam non probat, sed sine dubio probanda est, nam illi non ignorarunt frequentiam jurandi sine necessitate, prohiberi, non tantum propter periculum, sed etiam quia in se mala est ; sed ultra ad hoc addiderunt, prohibuisse Christum saltem cum consilio frequentiam jurandi etiam licitam propter periculum, ne proveniatur ad illicitam. Et hoc significavit ibi D. Thomas, dicens ex sententia Aug., Gregor. et Origenis : IVon omnmino jurare prohibwit, sed occasione perjurii, quod perfectius est docuit ; et idem sensit Aug., l. 1 de Serm. Dom. in monte, c. 17, et clarius in Epist. 154 ad Publicolam, et refertur in c. 3, 22, q. 1, quod sic habet : 7n novo Testamento dictum est ne omnino juremus, quod mihi non propterea dictum vdetur, quia verum iurare peccatum est, scd quia pejerare immane peccatum est, a quo longe nos esse voluit, qui omnino ne juremus, admonnuit ; sentit ergo admonitionem Christi fuisse de vitando etiam licito juramento, nisi fuerit ita necessarium, ut sine peccato vitari non possit. Recte autem vocavit admonitionem, quia quoad hoc consilium fuit, et non praceptum. Et in eodem sensu dixit Antiochus Abb., hom. 63, dixisse Christum, omnino ut ne juremus, quae verba inferius per haec interpretatur, quasi a Christo dicta : Vos autem, qui fidem, que in me est, non gracati estis amplecti, quibus dedi potestatem filios Dei fieri regeneratis jam ab Spiritu Sancto, vos, inquam, adhortor omnino ut ne juretis : nam verbum adhortor, consilium magis indicat quam praeceptum.

18. Et ex his sufficienter etiam responsum est ad locum Jacobi. Locus autem Oseae 4 non est ad rem, nam ibi non prohibet Dominus jurare per Deum vivum suis fidelibus et cultoribus. sed illis, qui ad colenda idola declinaverunt, prohibet ut non jurent per Deum vivum, nam sic jurando majus idololatriae crimen committerent, nam intendebant jurare per Deum illum quem colebant, et ideo sic jurando profitebantur idolum suum esse Deum vivum. Ita fere Theodoretus et Lyranus; vel certe nolebat Deus nomen suum usurpari a cultoribus idolorum, quorum os non poterat non esse pollutum falsorum Deorum memoria et commemoratione, ut placuit Hieronymo et Cyrillo. In loco autem Zachariae, manifeste est sermo de jurante in nomine Dei mendaciter, ut paulo inferius declaratur.

19. Patrum explicatio. — Ad testimonia aatem Patrum, qui interdum videntur docere omne juramentum esse Christianis prohibitum, et in hoc constituere differentiam inter legem veterem et novam, Castro supra fatetur Hierony mum et Theophylactum in hoc errasse. Unde a fortiori idem diceret de Chrysostomo, quia Theophylactus tantum sententiam Chrysostomi breviter complectitur. Unde facilius diceret de Tertulliano et Origene, qui gravius iualiis errarunt. Respondet ergo auctoritati illo- r rum Patrum praeferendam esse Augustini et aliorum, vel potius totius Ecclesiae auctoritatem. Quae responsio satisfacit quidem (si necessaria est), mihi autem verisimile non est dictos Patres locutos fuisse in sensu contrario doctrinae fidei, quia credibile non est illam ignorasse etiam eo tempore, quia existimo semper in Ecclesia fuisse usum juramenti in rebus necessariis, ut ex Paulo manifestum est. Item Clemens Papa eodem modo loquitur, et non est verisimile loqui in sensu erroneo, etiam materialiter. Denique Augustinus suam doctrinam tradidit, non ut novam, sed ut indubitatam in Ecclesia. Itaque quando Patres simpliciter dicunt esse prohibitum, fortasse utuntur verbo prohibendi late, ut complectitur et praeceptum et consilium, nam interdum solent consilia sub lege vel mandato comprehendi; et in hoc sensu subsistere etiam potest differentia inter legem veterem et novam ; nam, licet abstinentia jurandi semper et in omni tempore fuerit melior, quandiu aliqua necessaria occasio non obligat sub praecepto, nihilominus consilium de hac re non fuit scriptum in lege veteri, fuit tamen nobis datum a Christo Domino.

20. Alia explicatio. — Vel etiam dici potest praedictos Patres, quando affirmant esse prohibitum et illieitum juramentum, intellisere de juramento, quod propter se tantum profertur, et putatur non malum, solum quia est prolatio Dei, et quaedam fidei ejus protestatio. In quo sensu solet esse quoddam proverbium blasphemum perditorum hominum, qui ut suam consuetudinem jurandi excusent, dicunt : Qui bene (id est multum) jurat, benecredit, quod referunt et merito reprehendunt Soto et alii. In eodem ergo sensu damnant Patres usum jurandi, et simpliciter ut illicitum reprehendunt. Per hoc tamen non excludunt quin juramentum usurpatum ut medium ad suum finem, quando oportet, licitum sit, nunquam enim hoc negant, quamvis non semper exceptionem declarent, quia non erat necessarium. Nam etiam Christus Dominus illam non expressit, sed simpliciter locutus est; quia ex natura ipsius praecepti erat satis nota, ut Soto advertit; et fortasse illam Sancti omittunt, quia reprehendunt homines assuefactos et propensos ad jurandum, quos non oportebat docere, quod aliquando jurare debeant, sed simpliciter quod jurare non debeant, nam per se clarum est illud intelligi, nisi ubi praeceptum obligarit.

21. Diluuntur rationes cpposte. — Ad primam rationem, in qua assumitur impossibile esse homini facere ut Deus testificetur quod ipse dicit, respondeo duplicem posse esse sensum illius sententiae. Unus est, non esse in potestate hominis facere, ut Deus propria voce, et quasi lingua, seu signo peculiari et sensibili, statim ostendat an sit verum quod dicitur, et in hoc sensu verum est anteccdens ; negatur vero consequentia, quia juramentum non in hoc sensu profertur, ut vel qui illud profert, se obliget ad impetrandum a Deo tale signum; vel qui audiunt, illud expectent; vel si non exhibeatur, reputent falsum quod juratur ; talis enim juratio temeraria esset, et tentans Deum, nisi ex peculiari instinctu Spiritus Sancti fieret, juxta superius tractata de tentatione Dei. Alius ergo sensus illius antecedentis esse potest, non esse in potestate hominis ita afferre Deum in testem, ut eo ipso teneatur majori et religiosa obligatione ad dicendum verum, quam absque juramento teneretur, et sic negatur assumptum, quia ad peculiarem reverentiam Deo debitam spectat, ut nomen ejus in vanum non assumatur, et ideo ex vi assumptionis divini nominis animo implorandi testimonium ejus sequitur haec obligatio. Et hoc sufficit ad utilitatem juramenti, nam inde oritur, ut res sic confirmata majorem apud homines auctoritatem et credibilitatem habeat. Addit etiam D. Thomas, d. q. 89, art. 2, ad 3, certum esse testimonium Dei nunquam esse defuturum; nam, licet illud non statim praebeat, saltem dabit illud, quando illuminabit abscondita tenebrarum , et manifestabit consilia cordium ; hoc autem ideo nunc confert ad confirmationem, quae in praesenti fit per juramentum, quia sub hac fide et timore Dei profeiri debet.

22. Ad secundum dicemus latius in sequentibus, petuntur enim in illo duae difficultates pertinentes ad finem juramenti, de quo infra dicemus. Ad tertium, respondetur solum probare non esse facile, nec sine magua cautela jurandum, ac subinde esse consilium nunquam jurare, nisi ubi justitia, obedientia, vel charitas obliget. Quomodo autem in consuetudine jurandi possit esse peccatum, dicemus libro 3.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2