Caput 3
Caput 3
Utrum ad honestatem juramenti veritas, justitia et judicium requirantur?
1. Prima assertio. —Certa et commuuis assertio est, juramentum, ut licitum sit, tresiilas conditiones habere debere, quas tres comites juramenti vocant. Ita docet D. Thomas, d. q. 89, art. 3, et ibi omnes expositores, et reliqui Theologi in 3, d. 39, cum Magistro ibidem; et Canonistae in c. Animadvertendum, 22, q. 25; et probatur ex illo Jerem. 4: Jurabis, Vivit Dominus, in veritute, et in judicio, et in justitia, addito commentario Hieronymi di-
hos haleat comiltes, veritatemn, judicium et jusLitiam ; et idem tradidit Edmund. Cantuar., in Spec. Ecclesiae, c. 31, tom. 5 Biblioth.; ect Anast. Nicae., ex Basilio, l. Quaest. Sacrae Scripturae, q. 73: Sit nomen Dei tibi venerandum, in veritate solum appellatum, et in necessitate, et relus magnis. Ut autem has conditiones et ratioues earum explicemus, duo dubitari possunt: unum est, an hi comites in omni juramento requirantur; secundum est, an sufficiant.
2. Secunda assertio, in omni juramento necessaridan esse veritatem. — Dicendum ergo secunco est 1n omni juramento ad honestatem ejus necessariam esse veritatem. Hoc est de fide certum, et lumine naturali notum. Primum patet, quia hac ratione perjurium maxime in Scriptura prohibetur , Levit. 19, et Zachar. 5, dicitur damnandos esse omnes, qui jurant mendaciter ; et hinc facile probatur secundum. Primo, quia hoc praceptum inter moralia et naturalia datur, Exod. 20. Secundo, quia finis juramenti est confirmatio veritatis, ut sumitur ex Paulo, ad Hebraeos 6; ergo defectus veritatis est directe et maxime contrarius fini juramenti, et prorsus destruit et enervat auctoritatem ejus; ergo omnino etiam destruit ejus honestatem. Tertio, per juramentum Deus in testem adducitur tanquam prima et infallibilis veritas; ergo solum debet ad veritatem confirmandam adduci, alioquin injuria illi fit; atque ita haec assertio nullam habet difficultatem, praesertim in juramento assertorio. Quanta vero culpa sit deficere in hac condiuone juramenti, et quibus modis committi, aut excusari possit, dicemus in l. 3, tractando de Perjurio.
3. Duplex intentio in juramento. — Circa iuramentum autem promissorium jam dictum est, duplicem veritatem in eo inveniri , unam de praesenti, alteram de futuro, et priorem appellari posse veritatem dicti, posteriorem autem facti: quoad priorem ergo veritatem, hanc etiam juramentum habet in ratione assertorii, nam qui promittit in praesenti, affirmat se habere animum et propositum implen- di quod promittit ; unde in hac parte aequaliter, et eodem modo postulatur veritas in hoc juramento, quo in assertorio, et oh easdem rationes, quia revera quoad hoc assertorium est. Deerit autem talis veritas, si quis promittat cum juramento, sine proposito implendi quod promittit, quia falsam assertionem juramento confirmat. Idemque erit, si quis ita juret, sciens se non habere, neque habiturum potestatem ad implendum quod promittit, quia cum tali scientia non stat propositum adimplendi promissum. Quoad posteriorem veritatem, quia sic jurans promittit se facturum talem rem, ideo ibi etiam intervenit propositio de futuro, hoc faciam, cujus veritas pendet ex facto futuro, et ideo haec etiam veritas postulatur ad honestatem talis juramenti: quia etiam ad illam confirmandam inducitur, et ad hoc divina auctoritas interponitur, et inde oritur specialis obligatio hujus juramenti ad factum futurum, de qua obligatione in 2 libro ex professo dicendum est, et de illius transgressione in 3; et ideo de hoc comite juramenti haec in praesenti sufficiunt.
4. Tertia assertio, in omni juramento necessarian esse justitiam ex parte materie. — Dico tertio: in omni juramento, ad ejus honestatem necessaria est justitia ex parte materiae quae juramento confirmatur. Nomine justitiae, in hac conditione seu comite juramenti, intelligi debet non solum particularis justitia, sed etiam generalis, prout de omni virtute dicitur, ita ut idem sit materiam juramenti debere esse justam, quod debere esse honestam. Haec autem conditio sic explicata facile probatur de juramento promissorio, quia, ut infra videbimus, nisi sit de re honesta, non obligat, et ideo inique tit; ergo ut juramentum promissorium sit licitum, necessarium est ut sit de re honesta. Nomine autem rei honestae intelligitur, quidquid honeste et studiose impleri potest, de quo hic plura non dicimus, quia postulant prolixam disputationem de juramento promissorio in sequenti libro tradendam.
5. Dubium. — De juramento autem pure assertorio dubitari potest, an ad rectitudinem seu honestatem illius haec conditio necessaria sit; et ratio dubitandi est, quia licet facere prava turpe sit, tamen scire illa non est turpe; ergo neque illa narrare aut testificari turpe est; ergo neque illa juramento confirmare de se malum est; ergo per se loquendo ad integram bonitatem juramenti assertorii non est necessarium, ut materia ejus sit honesta, ne- que est per se indecens afferre Deum in testem assertionis facti turpis; et confirmatur, nam testes, qui de adulterio vel homicidio testificantur, licite jurant, quamvis de re turpi testimonium praebeant. Propter hoc Cajetanus, in d. art. 3, docet conditionem hanc, relatam ad rem, quae juratur, non requiri in juramento assertorio, sed tantum in promissorio; si autem referatur ad causam jurandi, sic requiri etiam in juramento assertorio: quod etiam videtur indicare D. Thomas ibi, ad 2; cum enim dixisset veritatem et justitiam pertinere ad rem de qua juratur, subjungit: Quamvis posset dici, quod justitia pertinet ad causam, per quam juratur. Et declaratur bene in exemplo adducto, nam qui propter servandam justitiam jurat circa turpe factum, licite facit ; qui vero occultum factum turpe proximi sine justa causa revelat, juramento abutitur, et illicite jurat, quia deest causa justa, quamvis factum ejusdem rationis, vel fortasse idem quasi materialiter sit.
6. Ad honestatem juramenti assertorii non esse necessariam honestatem in materia remota. — Solvitur dubium. — Addere vero possumus, etiam in juramento assertorio requiri hanc conditionem justitiae, seu honestatis ex parte materiae juramcnti; duplicem enim distenguo materiam juramenti : unam proximam, ct aliam remotam ; proximam appello assertionem ipsam, nam illa est, in quam immediate cadit juramentum ; remotam voco rem, ant factum, de quo est assertio; sicut in sacramento poenitentiae, peccata Jicuntur materia remota sacramenti, confessio autem proxima. Dico ergo ad honestatem juramenti assertorii non esse necessariam honestatem in materia remota, quod bene probat ratio dubitandi proposita cum exemplo adjuncto. Nihilominus tamen verum est conditionem hanc esse necessariam in juramento assertorio ex parte materiae proximae : non enim est satis ut assertio sit vera, si alias sit injusta, vel inhonesta, ut licite possit juramento confirmari. Et hoc etiam probat exemplum de illo, qui inique revelat factum occultum proximi, et suam assertionem juramento confirmat ; nam ille non solum injustus, sed etiam irreligiosus est, et hoc non propter solam turpitudinem materiae remotae, quia illa non sufficeret, ut alia exempla ostendunt ; ergo propter defectum materiae proximae. Imo, licet materia remota esset honesta, si proxima esset injusta, juramentum in illam cadens non esset licitum. Ut si quis cum juramento revela- ret honestum factuin proximi occultum, quod ex justit:ia teneretur sub secreto servare, illicite uteretur juramento. Addo etiam, non solum quando assertio injusta est contra propriam justitiam, sed etiam quando est iniqua alio modo absque propria injustitia, non esse materiam honesti et liciti juramenti: ut si quis proprium crimen occultum cum juramento revelet, solum ut se jactet, et de illo glorietur, injustitiam propriam non committit, et nihilominus sacrilegus est sic jurando; ergo signum est etiam in juramento assertorio requiri honestatem in materia proxima , id est, in assertione ejus. Ratio autem est, quia est contra reverentiam Deo debitam afferre illum in testem ad confirmandam assertionem iniquam, quocumque modo talis sit, et de quacumque materia sit: et in hanc partem inclinat Soto, d. quaest. 1, art. 3. Nec repugnat D. Thomas ; sed quia honestas assertionis ordinarie, et maxime pendet ex causa, ideo dixit justitiam juramenti ad causam jurandi pertinere.
7. Quarta assertio, ad honestatem juramenti necessarium esse ut cum judicio fiat. — Quid per judicium in conclusione intelligatur. — Dico quarto: ad honestatem integram juramenti, necessarium est ut cum judicio fiat, id est, cum debita et prudenti consideratione. Hoc etiam generatim sumptum manifestum est : nam ad omnem actum virtutis, ut studiose fiat , necessarium est prudentiee judicium ; est enim prudentia auriga moralium virtutum. Bene autem considerat D. Thom., d. art. 3, ad 3, specialiter postulari conditionem hanc in juramento propter reverentiam Dei, et labilitatem linguae humanae. Interrogari autem potest quid sub hac conditione includatur : nam si absolute de judicio prudenti loquamur, sub illo comprehendentur veritas et justitia : nam sicut prudentia dictat de aliis circumstantiis in juramento servandis , ita dictat non esse Deum in testem vocandum, nisi in rebus veris et honestis. Quapropter ut sit distinctio inter illos comites, sub julicio comprehendi poterunt reliqua omnia, quae, praeter veritatem et justitiam, ad debitum modum jurandi, secundum rectam prudentiam desiderari possunt. Et ita significat divus Thomas, d. ari. 3, ad 2; signate vero ait ibi includi devotionem et fidem, qua ad dcbitum jurandi modum necessaria sunt. Per fidem autem non intelligit fidelitatem. quae maxime in juramento promissorio requiritur, et ad veritatem potius pertinet, sed intelligit fidem theologalem , quia oportet ut jurans credat Deum omnia scire, ut ex argumento manifestum est. De hac autem fide merito dici posset potius supponi ad judicium, quam in illo comprehendi ; quia judicium prudentie comparatur ad fidem, sicut conclusio ad principia. Per devotionem autem intelligit reverentiam Deo debitam ex parte jurantis, et sine dnubio propter hanc causam maxime postulari solet discretio in jurante.
8. Quae requiratur necessitas ad jurandum. — Solet autem potissime per hanc conditionem postulari necessitas, vel gravis utihtas juramenti ; nam, si haec accedat ad veritatem et honestatem, videtur per illam compleri legitima et honesta causa jurandi; si autem haec desit, erit juramentum vanum, et quasi otiosum ; est autem contra reverentiam Deo debitam invocare nomen ejus in vaniset otiosis rebus confirmandis. Quod si quis quaerat quanta debeat esse haec necessitas, respondendum breviter est, prudenti arbitrio hoc judicandum esse ; et ideo hunc tertium comitem merito judicium, vel discretionem appellari, quia non potest certior regula tradi. Ad hoc autem judicium ferendum praecipue considerandus est finis juramenti, de quo in particulari postea dicemus: posito autem fine honcesto et sufficienti, satis erit ad honestatem juramenti, quod aliqua moralis utilitas ad talem finem in eo expectari et operari possit, quia tunc jam cessat omnis ratio irreverentiae, quae omnia constabunt magis ex dicendis de causis juramenti. «Quantum autem peccari possit in omissione hujus vel praecedentis comitis, in l. 3dicemus.
9. Ultimo dicendum est hos tres comites sufficienter assignatos esse pro honestate seu rectitudine juramenti. Hoc probatur sufficienter auctoritate Hieronymi, et caeterorum Theologorum, maxime cum in Scriptura habeat fundamentum. Ratione etiam constat ex dictis; nam si juramentum his circumstantiis affectum sit, non habet unde possit esse illicitum. Loquimur enim per se, et intra latitudinem religionis, et ex vi talis actus; nam per accidens, et ex parte operantis, vel ex generalibus circumstantiis loci aut temporis, poterit adjungi malitia, et pravae intentionis et scandali, aut similes: sed haec quae sunt per accidens non cadunt sub scientiam, quamvis possint haec omnia sub judicio comprehendi, ut diximus. Quapropter ad hos comites, praesertim judicii, reducuntur conditiones interdum requisitae jure humano ad debitum modum jurandi; ut ex parte personae postulatur, ut juramentum, nonnisi a jejunis praestetur, c. Honestum, 92, q. 2, et inc. 1, de Testibus, ut notat D. Thomas, q. 89, art. 10, ubi non explicat an hoc sit praeceptum, necne. Tamen Glossae, in citatis textibus, dicunt tantum esse de honestate. Semperque fuit intellectum de juramento judiciali, aut solemni, atque etiam hoc modo consuetudine antiquatum est, ut dixit Glossa, in cap. Decrevit, 22, q. 5. Item praescribunt jura cireumstantiam temporis, ut in d. c. Decrevit, prohibetur juramentum solemne super Evangelia, certis anni temporibus, ut diebus Dominicis, a Septuagesima usque ad Pascha, etc. Tamen hoc etiam est antiquatum, ut notat Glossa ; solum observare necesse est, ut in judicio non exigatur juramentum in diebus festis, ut supra notavimus, tract. 2, l. 2, c. 30, n. 6. Olim etiam non fiebant juramenta nisi in templo, et super altare, ac circa res sacras, ut ex Chysostomo affirmat Sot., d. q. 1, art. I;sed Chrysostomus non affirmat id fuisse necessarium. Neque in jure invenitur observatum, nisi in quibusdam juramentis solemnibus, maxime in piis causis, et al commune bonum pertinentibus. Similiter ex parte personarum requiruntur in jure aliquae circumstantiae, quas in capit. 9 attingemus.
10. Objectio. — Sed dicet aliquis : conditio maxime requisita ad religionem juramenti est, ut fiat per Deum verum, et non per falsum; haec autem conditio deest in illis comitibus: nam cum tria vel quatuor sint in juramento, scilicet jurans, et occasio seu causa jurandi, res quae juratur, et per quam juratur, ex parte jurantis, recte postulatur discretio, et ex parte rei juratae, veritas et justitia, sub qua, et sub judicio causa etiam jurandi sufficienter comprehenditur; ex parte autem ejus per quem juratur, nulla postulatur conditio, cum tamen illa maxime necessaria sit, quia vis et auctoritas juramenti inde maxime pendet. Ad hoc breviter responderi potest, primo, hanc conditionem, ex parte ejus per quem juratur, sub judicio comprehendi, maxime si verum est fidem de divina scientia, providentia, et veritate, ad judicium pertinere, ut D. Thomas dixit. Nam vera fides est, quae facit et dirigit voluntatem, ut per verum Deum juret, et non per alium. Secundo vero respondeo, conditionem hanc non pertinere ad comites juramenti, sed ad illos supponi, esseque radicem et fun damentum eorum. Sicut enim dixi fidem supponi ad judicium et prudentiam, ita nunc assero testimonium ipsius Dei non requiri ad juramentum, ui comitem ejus, sed tanquam formam (ut sic dicam) et vitam, et substantiam ejus. Nam juramentum per falsum Deum, ut infra dicam, revera non est juramentum, sed per errorem putatur juramentum; hic autem assignamus comites veri juramenti ; supponimus ergo verum juramentum, ac subinde ut per Deum verum fiat; non oportuit ergo hunc ponere inter comites juramenti. Quin potius ex hoc fundamento, scilicet, quod Deus est summa veritas, bonitas et majestas, colligimus necessitatem illorum trium comitum ; non ergo debuit, neque potuit illis annumerari; est igitur illa enumeratio, et conveniens, et sufficiens.
On this page