Caput 4
Caput 4
Utrum juramentum sit actus elicitus virtutis religionis ?
1. Ratio dubitandi esse potest, quia omnis actus religionis principaliter intenditur propter cultum Dei, ut constat ex dictis in principio hujus materiae, de objecto et actibus hujus virtutis ; sed juramentum non fit primo et per se propter eultum Dei, sed propter contirmandam aliquam humanam veritatem, vel pactum, seu foedus humanum: propter quod dixit Paul., ad Hebr. 6: Homines per majorem sui jurant, et omnis controversiee eorum finis, ad confirmationem , est juramentum. Unde D. Thom., in d. quaest. 89, art. 8, ad1, differentiam in hoc constituit inter juramentum et votum : nam per votum aliquid in Dei reverentiam ordinamus ; in juramento vero e converso, reverentia divini nominis ad veritatis confirmationem ordinatur ; et in solutione ad secundum, dicit eum, qui jurat, non ordinare juramentum ad venerandum eum per quem jurat. Ex eo videtur plane sequi, jurare non esse officium religionis, nam officium religionis est ordinare actum suum ad venerandum eum quem colit.
2. Unde argumentor secundo, quia si juramentum esset actus religionis, per se appetibile et exercendum esset, quia actus divini cultus per se, id est, propter solum cultum fieri honeste possunt, absque alia necessitate, ut patet tum inductione in omnibus aliis actibus religionis, tum ratione, quia illa est sufficiens ratio al honestandum actum. At vero juramentum non est talis actus, ut propter se tantum appetendum sit, vel exercendum, sed propter aliquam aliam necessitatem, vel piam utilitatem, ut patet ex dictis in cap. praecedenti ; ergo per se non est actus religionis. Et confirmatur , nam per se bonum est et utile actus religionis frequentare ; non est autem ita utile frequentare juramentum ; ergo non est actus religionis.
3. Tertio, argumentor in hunc modum: quia si juramentum esset actus religionis, maxime esset quia est quoddam judicium rectae fidei de divina veritate, scientia et providentia ; sed hinc magis sequitur esse fidei confessionem quam actum religionis; ergo inde non fit esse actum religionis. Imo potest argumentum in contrarium retorqueri ; quia juramentum non est confessio fidei, quia, licet sit quidam fidei effectus, et sub ea ratione sit signum ejus, tamen per se non fit ad profitendam fidem; ergo similter non est actus relgionis, quia non fit ad colendum Deum, sed ad alios humanos tines. Et ita neque religionis esse videtur, sed solius fidei, media voluntate confirmandi pactum vel promissionem , quae voluntas non ad religionem pertinet per se loquendo, sed ad illam virtutem, vel habitum, ad quem spectat materia pacti vel promissionis, quae potest esse justitia, vel misericordia, aut alia similis.
4. Vera sententia D. Thome, Cajetani, Sot. — Nihilominus vera et certa sententia est, juramentum esse actum religionis. Haec est communis assertio D. Thomae, d. q. 89, art. 4; ubi Cajet., Soto, et alii, et caeteri Theologi, in 3, d. 39, et reliqui omnes. Probatur autem primo ex Scriptura , Deuter. 6: Dominum Deum tuwn timebis , et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis , ubi juramentum ponitur tanquam actus pertinens ad latriam, et servitutem Deo debitam. Idem colligitur ex secundo praecepto Decalogi, de non assumendo divino nomine in vanum, nam illud ad rehgionem pertinere censetur, et ideo inter praecepta primae tabulae collocatur, quae ad cultum et reverentiam Dei pertinent, et ex ipsa forma et ratione praecepti, Exod. 20, constat latum esse intuitu divinae reverentiae, et ideo Levit. 19 dicitur : Non pejerabis in nomine meo , nec pollues nomen Dei tui. Vit ergo illa prohibitio intuitu vitandi irreverentiam Dei; ergo e converso in juramento ratio habenda est divini cultus, et reverentiee. Denique Christus Dominus, Matthaei quinto, cum monet vitare juramentum, etiam per coelum vel terram, rationem reddit ex habitudine ad Deum, plane indicans in jurejurando potissimum attendendum esse ad cultum et reveren- tiam Dei. Et ideo dixit ibi Hieron.: Qui jurat, vel amat, vel veneratur eum, per quem jurat ; et Tertull., in Apologetico, c. 32, in fine: Daemones (inquit) adjurare consuevimus , ut illos de hominibus exigamus, non dejerare, ut llis divinitatis honorem conferamus. Ubi dejerare idem est quod sancte jurare. Sentit ergo juramentum continere honorem divinitatis, id est, latriam, quae idem est quod religio; et similiter , lib. de Idololatria, cap. 20, inquit : Quis, per quos dejerat, non bouorat ?
5. Praeterea ipsi etiam philosophi hanc veritatem agnoverunt. Aristcteles enim, 2 Metaph., c. 3, jusjurandum dixit esse honorabilissimum, quia scilicet continet Dei cultum et honorem ; et in Rhetorica. ad Alexand., c.de Jurejurando, sic describit juramentum : JusJurandum est cum divina veneratione dictio probationis eapers. Cicero etiam, 3 de Offic., dixit jusjurandum esse affirmationem religiosam. Praeterea non solum in Canonico jure, c. Tua nos, c. Si vero, c. Debitores, de jurejurando cum similibus, sed etiam in jure civili juramentum inter officia religionis ponitur, ct ideo jurisjurandi religio appellatur, inleg. 1, ff. de Jurejurando, et in leg. 2, Cod. de Rebus creditis et jurejurando, dicitur : Jurisjurandi contempta religio satis Deum ultorem haet ; et in c. Querelam, de Jurejur., et l. ult., Cod. codem , juramentum vocatur sacramentum, tanquam res sacra et religiosa, quae appellatio frequens est, ut supra notavimus; et ibidem: Heligionem preestare, idem est quod jurare. Denique a contrario id est manifestum, quia perjurium sacrilegium est, seu irreligiositas, ut ex toto jure constat , et infra dicetur; ergoe contrario juramentum est quaedam religio. Similiter jurare per falsos deos, perfidiae praevaricatio est cum idololatria, ut recte dixit Tertul. supra ; ergo e converso jurare per verum Deum, fidei protestatio est cum divina latria.
6. Duplex alicujus virtutis directio ad acLtun.— Ut autem rationem a priori reddamus, et officium religionis circa hunc actum explicemus, advertendum est dupliciter posse virtutem aliquam operari , seu dirigere actum aliquem externum , scilicet vel quoad exercitium actus, vel quoad specificationem, seu modum et rectitudinem ejus. Hoc licet considerare in actione artificiosa; habet enim exercitium a voluntate lucrandi, verbi gratia, vel ab alia simili, artificiosam autem directionem ab arte recipit. Et in actibus voluntatis, seu virtutibus moralibus, potest quis moveri ad promittendum alteri ex affectu complacendi illi; supposito tamen affectu promittendi, fidelitas dirigit et obligat voluntatem , ut cum intentione implendi promittat, et ut post factam promissionem illam impleat. Potest ergo primum motivum inducens ad exercitium alicujus actus pertinere ad unum habitum , seu virtutem, et nihilominus modum honestum et quasi specificationem actus spectare ad propriam et peculiarem virtutem, quod in actu etiam orationis suo modo reperitur, ut supra tractavimus. Haec igitur duo in juramento distinguenda sunt ; nam aliud est motivum inducens ad jurandum quoad exercitium actus , aliud vero, quod inducit ad tenendum debitum modum in jurando, supposito quod jurandum sit. Primuni ergo motivum per se non spectat ad religionem, ut bene probant argumenta in principio facta ; sccundum maxime pertinet ad religionem, et ideo verum actum religionis constituit. Probatur, quia ut sequenti capite ostendemus, ex honore Deo debito provenit, ut, si jurandum sit, per Deum verum juretur, ne id, quod est proprium ejus, falsis diis aut creaturis tribuatur ; et similiter quando nomen Dei ad jurandum assumendum est, ex reverentia illi debita provenit tota ratio, et necessitas adhibendi tot vel tales comites in jurando ; ergo religio est, quae dat formam moralem (ut sic dicam) juramento, nam illa est quae debitam Deo reverentiam observat; ergo hoc satis est ut jurameutum sit actus religionis.
7. Sine virtute religionis non posse esse rectum juramentum.— Quin potius hinc etiam sequitur, ut, licet primum motivum inducens ad jurandum, frequentius ad religionem non pertineat, sed ad firmandam fidem in verbis, vel pactis humanis, nihilominus sine officio religionis, vel sine prudentia directiva religionis non possit voluntas recte determinari ad exercendum actum juramenti; ergo hac ratione potuit juramentum dici actus religionis, etiam quoad exercitium actus. Antecedens patet, quia licet utilitas aliqua, vel commoditas humana invitet ad jurandum, nihilominus priusquam homo definita voluntate statuat jurare, oportet ut deliberet an illa humana commoditas sit sufficiens, ut cum dekita Dei reverentia hic et nunc jurare possit ; et si aliter juret, non recte, sed incaute jurat; si autem cum tali deliberatione procedit, voluntas jurandi religiosa est, quia intuitu divinae reverentiae proxime habetur, et, ex vi illius, juramenti actum exervet ; ergo est actus soligionis, etiam quoad exercitium.
8. Denique potest hoc amplius declarari distinguendo inter intentionem operantis et operis, seu inter actualem honestatem operis, ut ab operante procedit, et capacitatem operis, quam ex vi sui objecti habet ad talem honestatem, si debito modo fiat, quae solet etiam vocari honestas objectiva. Loquendo ergo ex parte operantis, clarum est posse jurari sine intentione colendi Deum, ex affectu aliquo mere humano, et hoc modo nullum est inconveniens quod possit tunc juramentum fieri, et non esse verus actus religionis, sicut potest quis dare eleemosy nam, et non facere actum misericordiae, si non ex illius intentionc, sed alio extrinseco motivo feratur. Hoc vero non obstat quin juramentum ipsum de se sit actus religionis, quia ex se et objecto suo talem habet honestatem ad religionem pertinentem, ut propter illam intendi possit et debeat, quantum est ex vi religionis; simili enim ratione cleemosyna est actus misericordiae, quamvis possit ab operante non misericorditer fieri. Sic ergo est juramentum de se actus religionis; ut autem in re ipsa, seu in individuo tale sit, oportet ut aliquo modo ex intentione cultus fiat, ut recte etiam probant objectiones in principio factae. Et consequenter necessarium etiam est ut fiat cum tribus comitibus supra positis, quia alias non erit ex religione, sed potius contra religionem. Atque hoc magis deciarabitur respondendo ad argumenta.
9. Argumentorum solutio. — Ad primum, quoinodo se habeat homo jurando circa observantiam religionis. — Ad primum ergo argumentum respondeo quod, licet primum et quasi remotum motivum excitans ad jurandum non sit cultus Dei (quod solum probat testimonium Pauliibi edductum), nihilominus, supposita aliunde occasione jurandi, cultus Dei proxime observari debet, et potest etiam intendi, quia juramentum ipsum est actus valde proportionatus ad divinum cultum, id est. ad significandam debitam existimationem quam de Deo habemus. Et hoc satis est ut juramenium sit actus religionis. Duobus autem modis potest se habere homo qui jurat, circa observantiam religionis, etiam quando in jurando a rehngione non deficit. Nam si irreligiose juret, tale juramentum non solum non est actus religionis, sed etiam est illi contrarius, ut dixi. Primo ergo potest jurans respicere ad honestatem religionis, quasi negative tantum, id est, prudenter observando ne inter jurandum aliquid contra religionem committat, non tamen directe intendendo colere Deum per ipsum juramentum. Secundo potest etiam hanc intentionem habere, nam, licet ad actum ipsum jurandi, materialiter spectatum, necessaria non sit, est tamen honestissima, et maxime accommodata tali actui, postquam in intellectu praecessit Judicium, quod expediat jurare. Quando ergo aliquis jurat hoc posteriori modo, tunc juramentum, tam ex se quam ex parte operantis, actu et formaliter est actus religionis ; quando vero fit juramentum priori modo, licet de se sit actus religionis, actu tamen non videtur elici ab illa, et hoc ad summum probat prima ratio facta. Nihiloininus tamen potest in homine sic operante considerari alia voluntas, quae ibi intercedit, scilicet observandi, et cavendi ne aliquid contra religionem fiat; et illa ad religionem spectat, quia non solum est officium alicujus virtutis amare, seu intendere honestatem ejus, sed etiam cavere contrariam malitiam. Et ita juramentum sic factum poterit aliquo modo dici esse a religione, saltem ut a causa impediente malitiam sibi contrariam.
10. Ad loca D. Thom. ibi citata, circa primum tractari posset quomodo juramentum, prout est actus religionis, ordinari possit recte ad veritatem humanam confirmandam ; sed hoc infra habebit proprium et commodiorem locum. Nunc solum dico hoc non obstare, quominus juramentum sit verus actus religions, quia deferendo cultum et honorem Deo, potest inde resultare homini aliquis effectus , vel commoditas temporalis, quae potest etiam intendi ; nihil enim hoc repugnat. Differentia vero, quam D. Thomas constituit inter votum et juramentum promissorium , quoad materias eorum, difficultate non caret. Dicit enim rem promissam per votum eo ipso fieri actum religionis, non sic autem rem juramento promissam. Quod etiam affirmat Cajet., et d. q. 89, art. 8, et ibi, Arag. et Soto, d. q.1, art. 8; contrarium autem videbatur dicendum , si cum proportione fiat comparatio; nam si actiones, utroque modo promissae, materialiter spectentur, neutra est actus religionis, ut constat; si autem considerentur ut sunt sic promissae , sicut actio promissa per votum religiose impletur, ita etiam actio cum juramento promissa ; ideo enim quando homo implet juramentum, non homini, sed Deo dicitur reddere juramentum suum, ut sumitur ex Matt. 5, et ex c. Debitores, de Jurejurando ; ergo sicut quod voto promittitur, ita etiam quod promittitur juramento, eo ipso fit actus religionis.
11. Differentia inter votum et juramentum recte traditur a D. Thoma. — Sed licet juxta hanc considerationem hoc verum sit, nihilominus differentia a D. Thoma intenta vera est. Nam materia voti per ipsummet votum ordinatur ad cultum Dei, et ideo quantum est ex parte voti, actus promissus Dei duplici ratione pertinet ad cultum ejus , scilicet, et in quantum in se continet significationem aliquam divini honoris, ad quem per votum ordinatur, et in quantum per illum servatur fidelitas Deo ex voto debita. At vero materia juramenti promissorii ex vi juramenti non ordinatur ad cultum Dei, quia non fit ad hoc juramentum, sicut fit votum, sed solum ad firmandam promissionem in sua specie et natura permanentem. Hoc tamen non obstat quominus, sicut jurare promissionem est officium religionis, ita adimplere promissionem juratam ratione juramenti et intuitu ejus, sit etiam officium religionis, quia aeque pertinet ad cultum Dei; ejusdem enim rationis sunt jurare, et observare juramentum, unde etiam transgressio contraria religioni repugnat, ut infra videbimus.
12. Ad aliud vero dictum D. Thomae, quod jurans non ordinat juramentum, ad venerandum eum per quem jurat, respondeo intelligendum esse de intentione et ordinatione , quae ibi sistat, in quo etiam videtur juramentum differre a voto, per se loquendo. Nam votum ita tendit in cultum Dei, ut ibi sistat; juramentuin autem praeter cultum Dei ordinatur ad aliquid aliud necessarium praesenti vitae, ut D. Thomas ait. Non tamen excluditur ex vi juramenti, quin possit a jurante fieri propter venerationem Dei, ut explicatum est. Neque hoc D. Thomas negat, sed explicat tantum id quod per se requirit juramentum. Unde etiam posset facile et breviter exponi quasi permissive, non ordinarie, id est, non necessario ordinare juramentum, etc.
13. Ad secundum. — Ad secundum negatur sequela, in eo sensu quo in argumento fit, videlicet, juramentum propter solum Dei cultum appeti posse, nulla alia ejus necessitate supposita ; nam, licet cultus Dei secundum se et per se appetibile sit, iamen actus, qui assumuntur ut matcria cultus, non semper sunt per se appetibiles, sed tantum in aliqua necessitate, vel supposita convenienti materia eorum. Ut actus contritionis exerceri potest in cultum Dei, non tamen est per se appetibilis, sed tantum supposito peccato ; sic ergo juramentum ordinari potest ad cultum Dei, quando occurrit necessitas ejus; tamen non est talis actus, qui absque necessitate fieri debeat, quia hoc ipsum pertinet ad honorem Dei. Ita omnis actus virtutis postulat medium, et moderationem sibi proportionatam, et si illa servetur, poterit actus ordinari ad cultum Dei ; si autem excedatur in modo, jam erit ineptus, ut ordinetur ad cultum; sic enim caeremoniae exteriores, prudenter factae, sunt religiose , et aptae ad cultum ; si autem indiscrete et modo inepto fiant, non cultum, sed superstitionem continent. Sic ergo juramentum suam postulat mediocritatem, quae in tribus comitibus supra declaratis continetur, et ideo cum illa potest optime ordinari ad cultum Dei, sine illa vero potius ad Dei contemptum pertinebit. Neque est verum quod omnis actus cultus exterioris sit per se appetibilis propter solum cultum ; multi enim assumuntur ut utiles ad alios fines, et supposita illa utilitate censentur apti ad cultum, ut vocalis oratio privata assumitur ut utilis ad interiorem devotionem excitandam, vel exercendam, et inde maxime habet proportionem ad cultum. Paupertas etiam non propter se, sed ut utilis ad perfectionem fit materia religionis. Sic ergo juramentum, tantum ut utile ad veritatem confirmandam in casu necessitatis vel piae utilitatis, habet convenientiam cum recta ratione, et ideo tunc solum est apta materia cultus.
14. Juramentum non potest freguentari ultra necessitatem propter solam rationem cultus. — Ad confirmationem autem, in qua postulatur an juramentum sit frequentandum, quod tractat D. Thomas in d. q. art. 5, facilis est responsio ex dictis. Nam imprimis non sequitur juramentum posse frequentari propter rationem cultus, ultra mensuram et moderationem dictam, id est, sine necessitate vel utilitate simul cum aliis comitibus, quia jam deesset proportio ad cultum, ut declaratum est. Igitur ad summum sequitur intra illam mensuram posse juramentum frequentari sine peccato, et consequenter exhibendo Deo verum cultum ; hoc enim recte probatur discursu facto. Nihilominus tamen addo, etiam intra latitudinem hujus frequentiae non esse consilium frequentare juramentum, ut satis constat ex dictis in c. 2. Neque oppositum hujus sequitur ex hoc, quod juramentum sit actus religionis, quia, ut recte dixit D. Thomas, d. art. 5, ad 3, quanto juramentum magis est venerandum, tanto periculosius assumitur, st non cun debita moderatione inducatur ; sicut medicina quo virtuosior, eo potest magis nocere, si frequentius applicetur quam necessarium sit; actus ergo jurandi tam multa requirit ad suam integram rectitudinem et honestatem, ut periculum sit deficiendi in illa, si frequentetur in omnibus casibus etiam licitis, et ideo consultius est abstinere ordinarie ab illius usu, etiam licito. Et hoc ipsum redundat in majorem cultum Dei, quia ipsamet abstinentia jurandi sub hac ratione intenta quidam cultus divinus est, maxime quia non desunt plures alii actus, quibus sine periculo et cum majori fructu colatur Deus.
15. Ad tertium. — Ad tertium respondetur, juramentum quidem de se esse aptum, et ad confitendam fidem, et ad honorandum Deum, si hac vel illa intentione fiat ; nihilominus tamen, ut est actus virtutis moralis, ad religionem per se spectat, quia, ut diximus, ad illam pertinet observare ut cum debito honore fiat, quod ad fidem per se spectatam non ita pertinet. Cujus aignum esse potest, quia, ut pertinet ad confessionem, seu testimonium fidei, non minus illud praebet, qui incaute et frequenter jurat, quam quicaute et prudenter, quia in utroque vera fides necessario supponitur; at vero juramentum, ut est actus virtutis moralis, longe diversum est in utroque ; sub ea ergo ratione, qua studiose fit, et est actus religionis, et assumitur non ut speculativum signum verae fidei de Deo, quod pertinet ad confessionem fidei, sed assumitur nt signum excellentiae divinae, protestativum ejus practice, quatenus homo se illi subjicit, et recognoscit infallibilem auctoritatem ejus ad confirmandam veritatem. Reliqua vero, quae in illo argumento attinguntur, ex dictis soluta sunt.
On this page