Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

An juramentum per solum verum deum, vel etiam per creaturas fieri possit?

CAPUT V. AN JURAMENTUM PER SOLUM VERUM DEUM, VEL ETIAM PER CREATURAS FIERI POSSIT?

1. Nonnulla sunt in hac quaestione certa, supponendo illam tractari de actu juramenti licito et honesto, nam male jurando, vel potius blasphemando, clarum est posse per alios quam per verum Deum jurari. Primo ergo certum est, religiosum juramentum per solum Deum verum fieri. In hoc sensu optimc intelligitur illud Deuteron. 6 : Zt per nomen illius jurabis ; nam in sensu exclusivo positum est, secundum illud, quod immediate praecedit : Illi soli servies ; unde recte potest conditionate exponi: Si tibi jurandum est, per Deum tuum jurabis. Ad quem sensum possent etiam facile trahi illa verba Matth. 5: Reddes Domino juramenta tua, id est, quindo juraveris, soli Domino reddes juramenti cultum. Imo hoc etiam videtur Aristoteles cognovisse in Rhetorica ad Alexand., c.de Jurejurand., alias 17, cum dixit, jusjurandum esse, cum divina veneratione dictio probationis expers. Quibus verbis etiam rationes hujus veritatis indicat : una etiam sumitur ex dictis capite praecedenti : nam juramentum est actus religionis, et continet cultum latriae ; sed religio solum verum Deum colit cultu latriae; ergo juramentum per solum verum Deum fieri potest et debet. Item juramentum fit ad confirmandam veritatem infallibili testimonio, quantum ab homine fieri potest ; sed haec infallibilis auctoritas solum in Deo vero reperitur ; ergo iuramentum tantum per Deum fieri potest. Item veritas maxime pendet ex mente loquentis, nam, ut dixit August., Sermon. 28 de Verb. Apostoli, alias 30: Ream linguam non facit, nisi mens ren, et intentione discernuntur mendacia, ut idem dicit in Enchirid., c. 18 et sequentibus ; sed solus Deus mentem et intentionem hominis certo cognoscit ; ergo solus ipse potuit in testem infallibilem invocari.

2. Per falsos Deos, idola et creaturas jurantes, non efficere juramentum. — Secundo, hinc certum est juramentum per falsos Deos, per idola, et per creaturas absolute spectatas ut creaturae sunt, non esse juramentum in re ipsa, etiamsi ut tale fiat ex intentione jurantis. Circa hoc non recte videtur sentire Selva, de Juramento, 1 p., q. 1, n. 7, dicens juramentum tam per creaturas quam per Deum fieri posse, et ita esse definiendum. Quod licet possit ad qnaestionem de modo loquendi pertinere, est tamen contra communem sensum Doctorum, et modum loquendi jurium, ut ex hactenus dictis constare potest, et ex his quae congerit Covar., in capit. Quamvis pactum, in principio ; et attigit Bald., in l. 2, ff. de Jurejur- ; Turrec., in c. Ecce, 24, q. 5; Sylvest., verb. Juram.1, q. 4; Ant., 2p., tit. 10, c.4; Sot., Navar. et omnes. Probatur ergo assertio, quia falsus Deus non est Deus, neque idolum aut creatura est Deus; ergo testificatio per illa non potest esse juramentum. Probatur consequentia , quia juramentum verum et proprium, et ut est actus religionis, est testificatio veritatis per testimonium infallibile. Et confirmatur. nam ob hanc rationem juramen- tum per falsos Deos et idola est blasphemia et idololatria, ut supra, in tractatu 3, ostensum est. quia per illud attribuitur falso Deo, id quod est proprium veri Dei ; sed haec attributio falsa est, et ab hominibus ficta ; ergo et tale juramentum revera juramentum non est, sed fingitur et putatur. Atque idem est de juramento per quamcumque creaturam absolute, ut dixi, et secundum se spectatam ; nam si illa, ut sic, afferatur ut testis infallibilis, eo ipso colitur ut idolum, et ei attribuitur quod divinum est, et hoc est quod Exod. 23 prohibetur : Per numen eaternorum Deorum non Jurabitis neque audietur ex ore vestro..Dices: si tale juramentum prohibetur, ergo est juramentum, quia non prohibetur, nisi quod est vel esse potest. Respondetur esse quidem materialiter juramentum quoad verborum sonum, esse etiam putatum juramentum ex conscientia erronea, sicut idolum est putatus Deus, re tamen vera non habere subsistentiam juramenti, quia deest illi verum constitutivum juramenti, ut declaratum est, et iterum dicemus lib. seq., cap. 4.

3. Dubium primum. — Resolutio. — Quid sit simplem attestatio Dei. — His ergo suppositis, dubitari potest primo, an sub alqua alia ratione vel consideratione licitum sit per creaturas jurare, stando in sola rei natura, et secluso omni jure prohibente. Iu quo resolutio certa, et ab omnibus recepta est, posse aliquo modo vere et licite per ereaturas jurari. Hoc constat ex usu Scriptura et Ecclesia; nam Joseph, Gen. 42, loquitur jurasse per salutem Pharaonis; et Paul., 2 ad Corinth. 1, per animam suam jurasse videtur, dicens: Testem Deum invoco in animam meam; et utrumque locum ita exposuit D. Thomas; et Moyses, Deut. 3 et 4: Testes invoco celum et terram ; et juramentum Pauli. 1 Corin. 15: Per gloriam vestram, etiam videtur fuisse per rem creatam, ut communiter exponitur, licet Basil. hom. 1 in Psalm. 14, tam hoc juramentum, quam illud Josephi, aliter interpretari conetur. Refert etiam Tertull., in Apol., c. 3, olim solitos fuisse Christianos jurare per salutem Caesaris. Frequenter etiam fideles jurant per vitam, aut salutem suam, vel suorum, et per Sanctos, et per Evangelia, sine periculo erroris aut idololatriae ; imo in solemni forma jurandi professionem fidei a PioIV edita ita concluditur: Zgo ita spondeo, voveo ac juro- sic me Deus adjuvet, et heec Sancta Dei Hoangelia. Rationem autem et modum hujus juramenti declaravit D. Thomas, d. art. 6, et Bonav., in3, d. 39, art. 2, q. 2, distinguendo duplicem jurandi formam, per simplicem attestationem, vel per execrationem, quas infra latius sumus tractaturi; simplex attestatio est, quando Dei testimonium invocatur, et ideo tale juramentum propriissime fit per Deum ipsum, potest autem fieri per creaturas non absolute spectatas, sed ut relatas ad Deum, seu per Deum ipsum, quatenus in illis relucet, et aliquo modo existit. Sicut enim potest adjurari Deus ut existens in coelo, vel in terra, vel in cruce, vel in Evangelis, quatenus sunt verba ejus, ita potest per Deum, ut in his rebus existentem, jurari. Sic enim qui jurat per crucem, per eum jurat qui pro nobis pependit in cruce, et sic de aliis; et hoc significat Christus Dominus, Matth. 5, dicens: Neque per celum, quia thronus Dei est : neque per terram, quia scabellum est pedum ejus, eic. Idem enim fuit, ac si dixisset, perinde esse jurare per haec, ac jurare per Deum, qui in eis est; et in eodem sensu addit: Negue per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis, utique ejus Dei, qui est Rex Regum, et in ea civitate, et templo ejus, uhi peculiariter colebatur; et ideo jurare per illam, virtute erat jurare per Deum, qui in ea regnabat ; sic ergo jurare per creaturas juramentum verum est, quia revera non ipsa, sed Deus est, qui vocatur in testem, quamvis invocatio Dei implicite et mediate fiat, mediantibus creaturis.

4. Modus jurandi per emecrationem. — Alter modus jurandi est per execrationem, id est, imprecando sibi vel alteri aliquod malum, nisi verum fuerit quod juratur, ut in illo juramento: Sic me Deus adjuvet, vel salvet, et similia, et tale etiam fuit juramentum Joseph, vel Pauli. Et in hoc etiam modo per Deum juratur ; determinatur autem modus attestationis ejus, ut fiat per speciale signum, seu indicium circa creaturam, per quam juratur. Est ergo etiam hoc verum juramentum, et de illo videtur locutus Christus Dominus, supra dicens: Negue per caput tuum jurabis; et pro ratione addit : Quia mon potes unwm cagillum album facere, aut nigrum, id est, quia non habes dominium, nec potestatem in caput tuum, sed potestati divinae subest, et ideo sic jurare, etiam est per Deum jurare. Unde non ideo prohibuit Christus illas jurandi formas, quia juramenta non sint, ut putabant Judaei, quos in hoc reprehendit, et consequenter neque illa vetat, quia prava sint ex parte ejus, per quem juratur: cum potius ipse declaret quomodo illis modis Deus ipse invocetur ; igitur potius declarat esse vera haec juramenta, prohibet autem illa in sensu cap. 2 declarato. Et ita nulla superest difficultas in hac resolutione, quia per talem jurandi modum non defertur divinus honor creaturae, sed ipsi Deo, neque assumitur ibi nomen creaturae, ut creatura est, sed ut per eam tacite invocatur nomen Dei: et haec doctrina cemmunis est Theologorum super D. Thomam supra, et tomo 3, dist. 3; Summist., verb. Juramentum, praesertim Angei,, n. 2 et Sylvest., Navàr., cap. 12, n. 4; Hostiens., Panormit., et alii, in cap. Zt si Christus, de Jurejur.

5. Dubium secundum. — Dubitari autem secundo potest, an hic modus jurandi sit malus, saltem quia prohibitus vel divino jure positivo, vel humano. Nam imprimis aliqui putarunt hoc fuisse a Christo specialiter prohibitum, Matt. 5, quod videntur sensisse Hierony mus ibi, et Innoc. IlI, in c. Et si Christus, de Jurejur.; dicunt enim prohibuisse juramentum per creaturas; non prohibuit aatem tantum jurare per creaturas, ut per idola, ut ex verbis explicatum est; ergo sentiunt prohibuisse modum jurandi per creaturas, etiam in sensu explicato. Existimari etiam potest hoc fuisse prohibitum jure canonico, nain in c. Clericum, 22, q. 1, dicitur acerrime esse objurgandum clericum per creaturas jurantem ; et si in vitio perstiterit, esse excommu - nicandum. Quod non videtur posse intelligi de jurante per creaturas more infidelium per idololatriam ; nam tale peccatum gravius detestandum et puniendum est, praescrtim in clericis ; et similiter intelligendum videtur, quod in cap. Si quis, additur : S quis per creaturam juraverit , acerrime castigetur , el juxta id, quod Synodus judicaverit, poniteat.

6. Resolutio. — Nihilominus dicendum est modum jurandi per creaturas, ex natura rei licitum, nullo jure positivo esse prohibitum. Hoc probant quae in resolutione prioris puncti adduximus; ostendimus enim hunc modum jurandi esse in usu Ecclesiae, et ipsiusmet Pauli; ergo signum est nec per se malum esse, nec prohibitum. Item probatur, quia nullibi invenitur talis prohibitio ; nam de jure divino antiquc res clara est; neque etiam si fuisset, ad nos jam pertineret. De jure autem evangelico, quod ad nos spectat, jam supra dictum est, in lege gratiae non esse data divina praecepta positiva circa haec moralia. ltem probatum est Christum per illa verba non magis prohibuisse, quam ne passim et sine causa fiat, et de utroque dedisse consilium nunquam jurandi. nisi ex praecisa charitatis vel praecep obligatione. Neque etiam in jure humano invenitur talis prohibitio ; nam jure civili approbatur in l. 3, S Jurari, et in l. Qui per salutem, fY. de Jurejur. Wem in c. Si aliqua, et c. Habemnus, supponitur licitum esse juramentum per Evangelia, per reliquias, vel altare; et in c. Qui pejerat, 22, q. 5, supponitur esse licitum juramentum per crucem consecratam, vel non consecratam, et in c. Quoties, 141, q. 7, approbatur juramentum per Deum, per Evangelia, et persalutem principum. Igiturc. Clericum loquitur de jurante per creaturas more Gentilium, ut per Jovem, et similes. Reprehensum est autem forte hoc illo tempore in Conc. Carthag. IV, cap. 61, non quia talia juramenta fierent a fidelibus ex falsa aestimatione Gentilium, sed quia turpe erat et scandalosum tale juramentum in ore Christianorum, et in hoc sensu dixisse videntur Patres in Can. 94 Trullano: Zos, qui Gentilium sacramenta jurunt, canonicis penis subjicit, et nos itis quoque segregationem decernimus. Et hae2 vocat juramenta Graecorum, et dicit esse prohibita Christianis Photius, in Nomoc., tit.13, c. 19, ibi, d. tom. Biblioth.

7. Unde hac occasioue animadverti potest, quod, licet jurare per creaturas in debito sensu non sit per se malum, nihilominus ratione scandali potest fieri malum ; nam hoc generale est de quocumque actu, et in hoc invenitur peculiaris occasio ; nam cum jurare per creaturam, absolute, et secundum se spectatam, idololatria sit, si juramentum absolute fiat per creaturam, e: fiat inter eosqui non satis valent disceruere, quo sensu fiat, facile potest illis scandalum praeberi, et ideo in hoc cautionem adhibere necesse est. Et imprimis distingui potest inter res sacras, seu specialiter Deo dicatas et communes; nam per priores clarius fit juramentum per respectum ad Deum, quam per posteriores, et talia sunt fere omnia exempla qua in jure canonico reperiuntur, et hac ratione, usus plurium clericorum habet jurare per manus consecratas, cum tamen laici non jurent per manus suas. Et hinc etiam est, ut quando fideles jurant per alias creaturas communes, aut id faciunt per modum execrationis, ut per salutem, per vitam, etc., quia eo ipso satis exprimere censentur respectum ad Deum, vel si jurant solum invocando. solent addere expresse nomen Dei, salter in obliquo, ut per caelum Dei, per terram Dei, et similia. Quod notavit Sylvest., verb. Juramentum, 1, q. 4, significans esse necessariam illam expressam relationem verborum, sed in interiori foro intentio sufficiet. Imo observandum est inter quos fiat juramentum; nam si fiat inter fideles, minus potest timeri scandalum ex hoc capite, quia facile intelligunt sensum jurandi ; inter infideles autem majus potest esse periculum, et maxime si juramentum fiat per solem, Iunam, similia, quae a Gentibus pro diis adorata sunt. Denique in modo etiam seu verbis nominandi creaturas, cavendum est ne turpe aliquid, et quod Deum non deceat, nominetur ; nam ex ea parte posset peccari per irreverentiam erga Deum; imo posset etiam ad blasphemiam pertinere, juxta supra dicta de blasphemia, tract. 3, lib. 1, et infra, c. 7, aliquid attingemus.

8. Dubium tertium.— Tertio, dubitari potest an possit aliquod genus juramenti per creaturas absolute fieri absque peccato, etiamsi tale juramentum religiosum proprie non sit, neque ut tale fiat. In quo distinguendum imprimis est inter creaturas ratione carentes, vel rationales : nam de prioribus, manifestum est nullum per eas fieri posse tale juramentum, tum quia. ut Paulus dixit ad Heb. 6, homines per majorem sui jurant, omnes autem creaturae irrationales sunt homine inferiores ; tum etiam quia non potest esse testis veritatis, qui illam cognoscere non potest, ut sunt irrationalia. Quapropter qui sic jurat per tales creaturas, necesse est ut ex aliquo errore juret, putans illas habere aliquid divinum, et superius homine, quod ad idofolatriam pertinebit; vel impossibile est ut intentionem jurandi habeat, nisi plane etiam ignoret quid sit jurare. Quis enim potest ex animo et vera intentione adducere in testem rem prorsus irrationalem? Et ita sensit expresse Bonav. supra, in fine q. 2. Item Navarr., c. 12, n. 5, qui etiam addit, nullum esse peccatum sic jurare per creaturam, quia solum est verbo jurare, non re, et quia per hoc non defertur honor creaturae, sed solum materialiter nominatur sub verbo jurandi, vel fortasse ad evitandum verum juramentum ; imo aliquando fieri potest in contemptum daemonis, sicut refert Tertull., in Apolog., c. 44, Socratem solitum fuisse jurare per canem et hircum, in contemptum falsorum Deorum. Quod verum esse censeo, per se loquendo, et secluso scandalo ac erronea conscientia, et maxime loquendo de proprio peccato contra religionem; nam ordinarie poterit tale verbum esse otiosum, vel fal- sum, ut si quis dicat se jurare, quando revera non jurat; possunt autem hi defectus excusari, quando de sensu loquentis constat, et aliqua humana utihtas non irrationabilis ad sic loquendum movet. Ut omittam frequenter hoc feri sine humana advertentia, quae ad peccandum sufficiat.

9. Non posse licite jurari per demonem. — De rationalibus autem creaturis alia ratio est, quia cum sint intellectuales, possunt per se virtute propria testimonium ferre, et ideo de illis subdistinguere necesse est, nam quaedam sunt damnatae, aliae beatae, aliae sunt nomines viatores. De primis absolute dicendum est non posse licite jurari per daemones, aut alos damnatos. Ratio est, quia id non potest fieri sine errore in fide, vel saltem superstitione; nam qui jurat per daemonem, vel putat illum omnia hnosse, et mentiri non posse, et sic est haereticus et idololatra ; vcl existimat saltem esse dignum fide, et in hoc etiam gravissime errat, cum fides doceat illum esse mendacem et patrem mendacii, et circumire ut homines devoret. Et praeterea est superstitiosus, quia vult daemonem honorare, et cum illo societatem habere. Et eadem ratio est de jurante per quemcumque hominem damnatum, ut per Mahometum, et similes. Imo addere hic obiter possumus, etiam esse illicitum per tales creaturas jurare sub quocumque respectu etiam ad Deum, quia, lic^trevera in eis quantum ad esse naturae reluceat veritas Dei, etin poena earum ostendatur potentia ejus et justitia, ratione status indignae sunt ut in eis vel earum nomine invocetur Deus in testimonium veritatis. Eo vel maxime quod talis invocatio non posset non generare scandalum, non tantum accidentaliter, sed quasi per se, quia juxta communem sensum, et apprehensionem fidelium, talis invocatio non accipitur in eo sensu, sed tanquam praebens aliquem honorem daemonibus, et ideo errorem ingerii, et blasphemia simpliciter judicatur c. Moc:t, 22, q. l, et notat Navarrus supra, n. 4. ,

10. Licitum esse jurare per Sanctos cum Christo regnantes. — Per Sanctos autem cum Christo regnantes clarum est jurari posse intuitu Dei, qui in eis peculiari modo habitat, et virtutem suam ac veritatem ostendit, juxta dicta in dubio pracedenti. Atque hoc modo accipienda sunt juramenta, quae communiter fiunt a fidelibus per sanctos Angelos aut homines, quia semper jurant principaliter intuitu infallibilis veritatis Dei, a quo ducit originem Sanctorum status. Quia vero hujusmodi erea- turae, quatenus intellectuales sunt, possunt veritatem cognoscere et testificari, ideo videri potest esse capaces, ut absolute, propter perfectionem creatam quam in se habent, invocentur, sine ullo errore aut vitio, ad testificandam veritatem. Sed in hoc oportet imprimis advertere , solam perfectionem naturalem, etiam angelicam et vitio carentem, ad hoc non sufficere, quia per se non est tanta, ut mentiri non possit in sua nuda natura spectata ; et praeterca ignorare potest quae hic aguntur, praesertim internos animi motus,et futura contingentia, et interdum etiam praesentia, quia non semper Angeli ad omnia attendunt ex vi sua naturae: jurameutum autem est quaedam protestatio cognoscentis, et qui mentiri non possit, et ideo etiam sancti Angeli sub hac ratione spectati non sunt capaces hujus honoris, seu invocationis. Et quia sub eadem consideratione non habent commercium vel societatem nobiscum, ideo nullo mcdo possunt sub hac ratione a nobis in testes vocari. Per gloriam autem participant illas duas perfectiones , quantum sufficere posse videtur ad testimonium ferendum, quia et mentiri non possunt, et in Verbo vident quae ad suum statum pertinent ex actibus nostris, ut sunt illi qui ad eos ordinantur, et ad eorum gloriam aliquo modo pertinent. Sic ergo sine errore aut vitio jurari potest per Sanctos; tamen eo ipso totus cultus juramenti principaliter refertur ad Deum, a quo ipsi tantam lucem et rectitudinem participant. Sic ergo tale juramentum est etiam principaliter per Deum, et in hoc etiam sensu videtur communiter fieri a fidelibus. Si quis autem velit praescindere, et considerare honorem qui per tale juramentum defertur Sancto, ratione participatae et creatae perfectionis quam in se habet, sic cultus ille non pertinebit ad latriam, sed ad duliam, et consequenter nee sub ea praecisa ratione poterit dici simpliciter juramentum; nam, ut ait D. Thomas, in 3, d. 39, q. 1, art. 1, ad 4, sicut veneratio quae fit summae majestati habet specialem modum, et nomen latriae, ita juramentum est proprium nomen invocationis divini testimonii per se infallibilis, et perfectam latriam continet. Ideoque, licet illa praecisio mente et intentione fieri possit , tamen in re, et in usu jurandi non debet excludi Deus, tanquam dans praecipuam auctoritatem juramento, et quia ex ejus ordinatione principaliter pendet quodcumque testimonium veritatis, etiamsi ab ipsis Angelis immediate spectari aut postulari possent, sicut in simili diximus supra, tractando de oratione ad Sganctos.

11. Viatores posse vocari in testimonium veritatis humannm., licet non infallibilis.— Tandem loquendo de hominibus viatoribus, certum est posse hominem vocari in testimonium veritatis humanae, non tamen in testimonium infallibile, sed in testimonium probabile, quod falli et fallere potest; et ideo talis invocatio juramenti rationem non participat, nec nomen meretur, ut notavit divus Thomas, in d. solut. 3. Irao ita fieri hoc potest, ut non cedat in specialem honorem ejus, qui in testem vocatur, ut communiter videtur contingere in vulgari modo inducendi, vel trahendi homines ad testificandum, solum propter communem conditionem, et facultatem humanam ; quando vero aliquis propter specialem dignitatem vel virtutem inducitur tanquam testis qualificatus (ut aiunt), tunc aliquis peculiaris honor ei defertur ; non excedit tamen humanam quamdam observantiam, et ideo semper longe distat a ratione juramenti. Unde obiter colligitur, multo minus esse juramentum, quando aliquis homo per fidem aut veritatem suam jurat, quia tunc seipsum quasi testem adducit, et ita neque jurat, quia non adducit Deum in testem, neque ullam etiam humanam certitudinem addit suae assertioni, quia non addit novam auctoritatem, sed eamdem magis exprimit, et quasi exaggerat, sicut iufra dicemus de juramento Dei per seipsum.

12. Dubium quartum : quomodo differat juramentum per Deum a juramento per creaturas.— Quarto, interrogari potest an juramentum factum expresse per Deum vel per creaturas specie differat. Et quidem si sermo sit de juramento per creaturas secundum se, et ut creaturae sunt, certum est differre morali specie. Nam si sit per falsos Deos vel per creaturas, attribuendo illis divinitatem, plus quam specie differt a juramento; quia non est juramentum, sed eftigies juramenti, vel existimatum juramentum, ut dictum est; si vero fiat testificatio per auctoritatem creatam, eo modo quo potest secundum capacitatem vel virtutem participatam (quam habet rationabiliter), et secundum gradum suum, in testimonium vocari, sic etiam manifestum est tantum differre testimonium illud a vero juramento, quantum distat creatum ab increato, et humanum a divino. Imo, etiamsi juramentum fiat per Sanctos, ut Sancti sunt, sistendo praecise in eorum auctoritate creata, sic etiam differret specie a juramento simpliciter dicto, sicut dulia differt a latria, ut ex dictis patet. Verumtamen interrogatio proposita maxime fit de juramento per creaturas, vel res sacras, ut in eis divina veritas relucet. Nam sic etiam videntur differre specie, quia, licet sit idem Deus, per quem juratur, tamen sub alia ratione videtur assumi nomen ejus, quando in seipso vel in creatura spectatur, sicut adoratio Dei in seipso, vel adoraiio imaginis ejus, ut imago ejus est, specie differunt in ratione actuum, licet sint ab eodem habitu.

13. Resolutio dubii. — Nihilominus dicendum est, illa juramenta non differre specie, quia idem est Deus, per quem juratur, et sub eadem ratione primae veritatis invocatur, et differentia illa, quod expresse in se nominetur, vel implicite mediante creatura, in qua est vel repraesentatur, materialis est, et per accidens. Quod adeo verum est, ut juramentum per creaturas factum in ratione cultus et venerationis nullo modo pertineat ad creaturam irrationalem, etiam secundario, in quo multum differt ab externa Dei adoratione in sua imagine ; et ratio est, quia imago est aliquo modo capax illius externae venerationis propter Deum ; non est autem capax testificationis, qua per juramentum intenditur, et ideo ad rem tantum intelligentem ordinatur, sicut etiam de oratione et locutione alibi diximns. Et hanc differentiam videtur indicasse D. Thomas, in 3, dist. 39, q. 1, a. 1, ad 4, dicens: Deo licet per creaturam jurare , non autem creatura latriam exuhibere, quia testificatio divina in manifestatione consistit ; divina autem nobis per creaturas manifestantur ; sed latria exhibetur ipsi, quantum in se summus est, et ideo non exhibetur sibi in aliqua creatura. Quod necessario intelligendum est de latria suprema et absoluta ; tum quia latria secundario et respective potest imagini Dei tribui; tum etiam quia juramentum continet absolutam et supremam latriam, et ideo explieare voluit D. Thomas quomodo, hoc non obstante, possit juramentum per creaturas licite fieri, et rationem significat, quia ipsae non invocantur in testimonium, sed solum ut per eas manifestetur Deus, qui invocatur.

14. Dubium ultimum. — Sed quari tandem solet, an illi modi jurandi differant saltem in gravitate accidentali, et quod illorum juramentorum gravius sit; haec enim interrogatio attingitur in c. S aligua, 22, q. 1, ex Chrysost., hbomil. 44, imperfecti in Matth., ubi refert aliquos dicentes : Si aliqua fueritcausa, modicum videtur facere, qui jurat per Deum; qui autem jurat per Evangelium, magis aliquid fecisse videtur. Quos dicit esse similes Pharisaeis dicentibus : Quicumque juraverit per templum, nihil est ; quà autem juraverit per aurum templi, debet ; quibus Christus respondit, Matth. 23: Quid majus est aurum, aut templum , quod sanctificat aurum? Sic ait Chrysostomus: Dicere possumus.: Sripture sancta propter Deum sunt, uon Deus propter Scripturas ; major est enim Deus, qui sanctificat Evangelium , quam Evangelium , quod sanctificatur a Deo. Itaque sentit Chrysostomus gravius esse juramentum, in quo nomen ipsiusmet Dei immediate sumitur, quam per creaturas; et quidem per se loquendo, et ex vi modi, ac caeteris paribus, ita esse videtur, quia major reverentia debetur nomini Dei, quando expresse nominatur ; et simili proportione, quando per Sanctos vel res sacras juratur, quo res fuerit sanctior, gravius censetur juramentum, ut D. Thomas sentiti, cum August., Epist. 4. Aliquando vero additur juramento ultra invocationem Dei, ut fiat per Evangelia, vel aliquid hujusmodi, praesertim in externo solemni modo jurandi Ecclesiae, ad augendam aestimationem et attentionem ad rem de qua juratur, et tunc potest crescere gravitas juramenti ex modo jurandi per creaturas, ut sensit D. Thomas, 2. 2, quaest. 98, art. 9, ad 9, et q. S9, art. 10, ad 9 Soto, ibid. ; et Glossa, Turrecremata, et alii, in d. c. Si aliqua.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5