Caput 6
Caput 6
Utrum finis juramenti sit confirmatio veritatis, vel tantum haec sit effectus ejus.
1. Explicata ratione juramenti , dicerdum superest de causis ejus, et incipimus a finali, quia est prima , et quia ejus cognitio est maxime necessaria ad cognoscendam intrinsecam rationem rei, quae ad finem ordinatur ; et quia finis solet coincidere cum effectu sub versis rationibus , ideo simul utramque rationem explicabimus. Quam rem accurata speculatione tractat Cajet., d. q. S9, art. 5, vel fortasse etiam nimia, ut Sot. sentit, d. quaest. 1, art. 5; sed non est omnino praetermittenda, quia et ad intelligendam melius honestatem juramenti , et ad alias materias morales potest esse utilis.
2. Juramenti effectum esse confirmationem ceritatis. — Primo ergo certum est apud om- nes, proximum et quasi intrinsecum juramenti effectum esse confirmationem veritatis. In hoc conveniunt Cajet. et Sot.; imo videtur esse quasi primum principium in hac materia sumptum ex Paulo, ad Hebraeos 6, dicente : Omnis controversia eoru (id est hominum) , ad confirmationem est juramentum ; id est, omnis controversia inter homines juramento finitur, quatenus veritas per juramentum confirmatur. Unde D. Thomas, articulo quarto, ad 3, dicit, quod per juramentum intendimus hominem certificare, et art. 5, ad 1, quod in juramento reverentia divini nominis assumitur ad juramenti confirmationem. Et propter hanc causam dixit Aristoteles , in RHhetorica ad Alexandrum , juramentum esse attestationen dicti, probationis expertem; quia in re incerta, et quae alias probari sufficienter non potest, summam quamdam probationem affert ; hoc ergo modo confert illi certam attestationem, quam vocamus veritatis confirmationem. Denique ex institutione ipsius juramenti ( quantum ex divina Scriptura, et ex utroque jure, et ex philosophis , et ex ipso usu intelligi potest) constat, ob hunc effectum, seu fructum, et utilitatem humanam , inventum esse juramentum ; fuit autem institutio efficax et prudens; ergo juramentum de se hunc habet effectum.
3. Responsio Cajetani. — Inquiri autem potest ex Cajetano supra , in quo genere causae habeat juramentum hunc effectum, respondetque Cajetanus solum pertinere hunc effectum ad genus causae efficientis, utique moralis, sicut deprecatio, inquit, est causa effectus posiulati. Ratio ejus est, quia inter juramentum, et veritatem per illud confirmatam, non potest inveniri alia connexio causae et effectus, nisi efficientis, quia non comparantur ut materia ei forma proprie, alias veritas confirmata esset materia juramenti, quod esse non potest, quia materia est propter formam, veritas autem confirmata juramento non est propter juramentum.
4. Dico tamen juramentum posse ad duo comparari : primo, ad notitiam veritatis, seu fidem et opinionem illius, quae in aliis generatur ratione juramenti; secundo, ad veritalem ipsam juratam, quatenus per juramentum confirmatur , et credibilis fit. Superiori ratione recte dicitur juramentum comparari ad illum effectum per modum -efficientis causae, quia, ut divus Thomas dixit in art. 1 hujus materiae, juramentum adhibetur in rebus humanis, ad eum modum quo principia solent adhiberi ad cognoscendam conclusionem. Unde sicut conclusionem cognoscimus per principia, ita adhibemus juramentum, nt per divinum testimonium, tanquam per primum veritatis fontem, assertionem juratam persuadeamus ; sed principia generant cognitionem conclusionis per modum efficientis; ergo in eodem genere habet juramentum similem effectum. Et confirmatur ac declaratur, nam in probationibus, quae per testes fiunt in causis humanis, testes suo modo eff-ctive concurrunt ad fidem humanam, quam in aliis generant; et similiter in opinionibus scientiarum , sicut rationes probabiles, ita etiam testimonia gravium auctorum influxum effectivum, saltem moralem, habent ad generandum probabilem assensum ; ita vero se habet juramentum ; ergo.
5. Juramentum comparari ad veritatem juratam, ut formam ad materiam. — At vero comparando juramentum ad veritatem juratam, optime dicitur comparari ad illam ut formam ad materiam, non ex qua, sed circa quam. Hoc videtur esse contra Cajetanum, qui in hoc constituit differentiam inter votum et juramentum ; sed ego nullam video, ut statim dicam. Probatur ergo assertio, quia lumen, quatenus manifestat colores et reddit illos visibiles, recte dicitur comparari ad illos, ut forma ad materiam , quia aliqua connexio causae et effectus ibi est, et non est efficientis vel extrinsecae causae, quia lumen non per influxum effectivum , et quasi extrinsecum illustrat colores, sed per seipsum, sive ipsis proprie inhaerendo , sive quasi adhaerendo ; habet ergo in hoc rationem causae formalis, ut sentiunt philosophi. Ita vero se habet testimonium divinum ad veritatem juratam, servata proportione; ergo sub hac ratione juramentum se habet ut forma. Quod si in ipsomet juramento velimus distinguere invocationem divini testimonii ab ipso testimonio, testimonium ipsum habet rationemru formae, invocatio vero est quasi applicatio formae ad materiam. Et patet ex ratione facta , quia ibi est aliqua connexio causae et effectus, et non est efficientis, quia illa credibilitas. quae resultat in re jurata, non est per aliquem influxum, quasi extrinsecum, sed immediate confertur ex vi divini testimonii, per seipsum. Explicari optime potest in objecto fidei infusae, quod est veritas ut revelata et testificata a Deo; pam ibi veritas credenda se habet ut materia; divinum autem testimonium se habet ut forma, reddens veritatem illam formaliter credibilem. Ita ergo servata proportione erit in praesenti, quia ad hoc adhibetur juramentum , ut per illud fiat humano modo maxime credibilis veritas, quae juramento confirmatur. Atque idem considerare licet in omni medio, per quod aliqua veritas manifestatur ; nam omne quod manifestatur, lumen est, ut ait Paulus ad Eph. 5.
6. Confirmatur assertio exemplo voti. — Effugium. — Tandem utor exemplo voti, in quo res promissa se habet ut materia, promissio ut forma ; ergo idem in juramento. Dicetur fortasse ex mente Cajetani, per votum materiam promissam ordinari ad Deum, non vero in juramento. Respondeo hoc solum probare effectus formales esse diversos, non tamen excludit quin uterque suo modo formalis sit ; nam, sicut votum per seipsum quasi adhaerendo illi materiae consecrat illam Deo, ita juramentum per seipsum quasi adhsaerendo veritati juratae, manifestat illam, seu confirmat. Neque obstat ratio Cajetani, quod materia ordinatur ad formam; tum quia in materia circa quam, et quasi objectiva, id non est necessarium ; tum etiam quia neque in omni materia subjectiva invenitur, sed solum in illa quae natura sua ad hoc ordinatur, non vero in illa quae solum per potentiam obedientialem seu neutram, aliquid recipere potest, ut lignum est materia formae artificialis, et non est propter illam, et sic de aliis. Ita ergo comparatur veritas humana ad juramentum: habet enim capacitatem quamdam obedientialem, ut per juramentum confirmari possit, et hoc satis est ut tanquam materia ad illud comparetur. .
7. Confirmationem veritatis esse prorimum el quasi intrinsecwn finem juramenti. — Ex his ergo infero, et dico secundo, confirmationem veritatis esse proximum, et proprium, et quasi intrinsecum finem juramenti. Ita docuit Soto, in d. art. 5, contra Cajetanum, estque, ut existimo, clara sententia D. Thomae; nam in art. 1 expresse dicit, juramentum ad confirmationem ordinari, et ita intelligit locum Pauli ad Hebr. 6, et in discursu articuli probat, quod sicut in rebus necessariis discursus ex principiis fit ad manifestandam vel confirmandam conclusionem, ita juramentum inducitur ad confirmandam veritatem. Deinde in art. 4, ad 3, dicit quod, medio juramento, intendimus hominem certificare, quamvis simul Deo reverentiam exhibeamus ; et art. 5, ad 1, inquit juramento reverentiam divini nominis assumi ad promissi confirmationem ; nam ille, qui jurat, utitur veneratione ejus per quem jurat ; ubi ponderandum est illud verbum, utitur ; nam proprie significat ordinationem medii ad finem, ut constat ex 1. 2, q. 16. Unde addit ibidem D. Thom.: Qui jurat, non ordinat juramentum ad venerandum eum per quem Jurat (utique primo, et per se), sed ad aliquid aliud, quod est necessarium praesenti vite.
8. Sed ait Cajetanus juramentum ordinari ad manifestationem vel confirmationem veritat:s, ut ad effectum, non ad finem, et ita loqui D. Thom. Oppositum autem ostendimus ex verbis D. Thomae, et praeterea haec ipsa distinctio Cajetani ratione confutatur, simulque probatur nostra assertio. Nam hic effectus juramenti non est per accidens, et quasi fortuito conjunctus cum voluntate operantis, sicut inventio thesauri conjungitur cum voluntate fodiendi terram, sed est effectus per se intentus ab eo qui jurat ; imo etiam fuit per se intentus in ipsa institutione juramenti; sed effectus sic intentus coincidit cum fine respectu applicationis causae, quae ad illum ordinatur; ergo sicut confirmatio veritatis est effectus per se intentus per juramentum, ita etiam est finis proximus ejus. Consequentiae cum majori notee sunt. Minor etiam est clara in philosophia, et breviter declaratur ex proprietate et causalitate finis. Nam effectus sic intentus, licet sit posterior in executione, est prior in intentione ; nam hoc ipsum est esse per se intentum, hoc autem est proprium finis. Item ille effectus propter se volitus est, causa autem ejus propter ipsum, ut patet in eo qui movetur ut calefiat; nam ille calor est finis, quia per se intenditur, et motus propter ipsum ; ita ergo in praesenti, confirmatio veritatis per se intenditur, ut veritas ipsa elucescat, juramentum autem propter manifestationem veritatis assumitur ; ergo respectu talium actuum manifestatio veritatis, seu veritas manifestata, est finis juramenti.
9. Neque oportet scrupulose distinguere inter manifestationem veri, et verum ipsum, ut Cajetanus sine fructu distinguit, quia si per verum intelligit factum ipsum quod juratur, materialiter sumptum, ut, verbi gratia, Petrum hoc fecisse, vel non fecisse, etc., sic clarum est illud non esse finem juramenti. Si autem loquamur de illo vero, ut objectum quoddam est cognoscibile, seu credibile, sic illud est : finis objectivus juramenti, formalis autem finis est manifestatio ejusdem veri, qui non sunt duo fines, sed unius consecutio, ut es Metaphysica constat. Unde etiam confirmatur assertio optime ex dictis; nam haec manifestatio veritatis se habet ut effectus formalis juramenti comparati ad verum, quod juratur; sed omnis forma ordinatur ad suum effectum formalem , tanquam ad finem proximum; ergo. Tandem potest hoc declarari exemplo humano; nam inductio testium vel testimoniorum ad confirmandam aliquam veritatem, habet rationem medlif ordinati ad talem finem, ut Cajetanus etiam fatetur ; respondet autem non esse hoc applicandum ad Deum, propter reverentiam et honorem Deo debitum ; sed ex dicendis constabit hoc nihil obstare, et alioqui ex usu ipso constat, sub eadem habitudine medii ordinari juramentum ad veritatem confirmandam.
10. Objectio Cajetani.— Sed objicit Cajetanus, quia ordinare rem superioris ordinis ad rem ordinis inferioris (id est, sacram ad temporalem), tanquam ad finem, inordinatum est, et contra rectam rationem; sed usus juramenti ad confirmandam veritatem humanam est bene ordinatus et rectus; ergo non ordinatur tanquam ad finem, cum juramentum sit res sacra, et superioris ordinis, humana autem veritas sit res temporalis. Et confirmatur primo: sacerdos habens lucrum temporale ex choro, vel ex recitatione horarum, licet possit ordinare recitationem ad temporale lucrum, tanquam ad effectum, non vero tanquam ad finem, propter inordinationem, quae est in refcrenda ad temporale lucrum spirituali actione, quae tota debet esse in laudem et honorem Dei ; ergo bona et necessaria est distinctio illa, et cum eadem proportione, et ob eamdem rationem ad juramentum applicanda est. Unde confirmatur secundo, quia non potest idem actus habere duos fines proximos; sed juramentum, cum sit actus religionis, debet habere pro fine proximo Deum ipsum, seu cultum et honorem ejus; ergo non potest habere simul pro fine veritatis manifestationem ; solum ergo habet illam, ut quemdam consequentem effectum.
11. Solutio.—Ad haec possemus respondere cum quadam vulgari distinctione de fine primario et secundario, vel de fine, qui habet rationem motivi, vel tantum occasionis, aut necessariae conditionis : sic enim dici solet in exemplo adducto in prima confirmatione, temporale lucrum non posse esse finem primarium, nec primum motivum recitandi, quia hoc esset inordinatum, posse tamen esse finem sccundarium, et corditionem etiam necessariam. Posset igitur quis hanc doctrinam ad praesentem materiam applicare; nam jura- mentum actus est religionis, et sub ea ratione ad Deum, ut ad principalem finem proximum, ordinari debet, et nihilominus, quia ntile est ad confirmandam veritatem, potest etiam secundario ad illum finem ordinari. Et sic facile respondetur ad omnes objectiones. Ad primam, nullam esse inordinationem, referre res superioris ordinis ad rem ordinis inferioris, tanquam ad ftinem secundarium, quando non repugnat primario, nec de se illum excludit. Ad secundam autem confirmationem, negamus eum, qui recitat spe temporalis lucri, ut cum effectu illud obtineat, nullo modo intendere illud ut finem, cum ab illo apprehenso moveatur; et non alio genere causae; est ergo finis, licet sit secundarius. Et similter ad tertiam, dicimus optime posse eumdem actum habere duos fines proximos, pvaesertim si unus primarius sit, et alius secundarius.
12. Divinus cultus non est primarius finis juramenti.—Sed lhicet haec doctrina in genere vera sit, potest in praesenti scrupulum injicere, si accipiatur ut necessaria. Quia ad jurandum sine peccato non est necessarium principaliter intendere divinum cultum Deo praesstandum per juramentum, nec videtur esse hoc ordinaria intentio jurantium, neque eorum qui juramenta exigunt, vel in judicio, vel extra, sive in contractibus, sive in promissionibus. Imo non solum ex parte oj erantium, verum etiam neque ex natura rei, neque ex primaria institutione juramenti videtur esse divinus cultus primarius finis juramenti, sed confirmatio humanae veritatis ; hoc enim videntur convincere omnia quae adduximus, et praeterea ex eo colligi potest, quod non est utendum juramento in cultum Dei, nisi prius supponatur utilitas ejus, imo et necessitas quaedum moralis confirmandae veritatis mediante illo; ergo signum est non ordinari primario ad divinum cultum, in quo differt muitum ab exemplo adducto de oratione; nam oratio per se primo est propter cultum Dei, et ideo licet cesset secundarius finis temporahs lucri, vel alius similis, est per se expetenda propter cultum Dei. Et ideo facilius dici posset unico verbo non esse inordinatum, aut contra rectam rationem ordinare res spirituales ad temporales, tanquam ad proximum et immediatum finem , etiara principaliter intentum ab ipso operante, dummodo in illo non sistatur tanquam in fine ultimo, sed in Deum virtute, vel formaliter tandem referatur, quod sentit Sot. supra, et latius diximus supra, tract. 3, lib. 4, c. 44.
13. Usum juramenti introductum fuisse pri- mario, ut medium ad confirmandam veritatem. — Ad hoc autem magis explicaudum , considero juramentum prius esse spectandum , prout est quaedam actio apta ad confirmandam veritatem , praescindendo ab hoc, quod cedat vel non cedat in honorem ejus qui in testem invocatur, sed praecise intuendo ad utilitatem et fructum illius actionis in ordine ad veritatem confirmandam ; deinde vero spectandum est juramentum, ut in se continens divinum cultum, supposita priori ejus utilitate vel necessitate. Dico ergo usum ipsum juramenti primario fuisse introductum sub priori ratione , et sic habere rationem medii ad talem finem, tanquam sibi maxime proprium et immediatum. Neque hoc est contra divinum honorem et reverentiam, tum propter rationem proxime datam, tum etiam quia potius pertinet ad universalem Dei providentiam, et quasi influentiam vel physicam, vel moralem, ut omnibus modis invocetur ab hominibus in auxilium vel subsidium. Unus autem modus est, ut sua auctoritate confirmet veritatem, et quasi societatem inter homines. Eo vel maxime quod non potest hic finis adaequate spectatus reputari inferioris ordinis; nam sub se comprehendit pacem inter homines, confirmationem religionis, obedientiae et reverentiae quae superioribus debetur, justitiae et fidelitatis inter aequales, defensionem innocentiae, et similia, quae Concilium Toletanum, c. 2, enumerat, et habentur in c. 1, 22, quaest. 1, et sumi etiam possunt ex cap. Ego N. cum aliis, De jurejur., c. Significasti, de Elect., et c. ult. De purgatione canonica, et cap. ult. De His que vi, cum similibus. Et licet aliquando in particulari usurpetur ad aliqua facta, vel dicta inferioris ordinis confirmanda, illa non sunt per se spectanda, sed ut ordinata ad communem pacem, et bonum hominum.
14. Posito ergo hoc primo usu, et quasi prima institutione juramenti, statim insurgit quaedam intrinseca ratio divini cultus in eo inventa, quae facta priori suppositione per religionem principaliter observatur, vel quoad specificationem, ut supra dicebam, quod maxime necessarium est, observando nimirum ne aliquid contra divinum honorem in jurando fiat; vel etiam quoad exercitium, positive et principaliter exercendo talem actum propter divinum cultum, quod magis pertinet ad consilium, quam ad absolutam necessitatem. Unde fit tandem ut, licet ex parte operantis juramentum fiat sine intentione cultus, atque adeo sine relatione ad Deum, ut ad proximum finem, sed jurans solum moveatur ex fine humano confirmandi pactum vel aliam veritatem , nullam culpam committat , dummodo materia juramenti honesta sit, et ad debitum finem ultimum se extendat, et ab operante non excludatur. Quia ille usus juramenti est consentaneus institutioni ejus, et alioqui positiva obligatio interidendi divinum eultum non semper urget, etiamsi actus, qui de facto exercetur , ad illum finem aptus sit, quia nullum est naturale praeceptum affirmativum, quod pro semper vel pro omni simili opportunitate talem obligationem imponat, nec natura juramenti hoc postulat, in quo longe dissimile est ab oratione, juxta superius dicta.
On this page