Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

De materia juramenti, ejusque divisione in sacrum et humanum.

CAPUT VII. DE MATERIA JURAMENTI, EJUSQUE DIVISIONE IN SACRUM ET HUMANUM.

1. Materia circa quam juramenti. —Error Wiclephi.— Erasmus ejusdem erroris assecla. —Post causam finalem de aliis dicendum est, et quia explicando causas juramenti simul. declarabuntur melius partitiones ejus, ideo discurrendo per singulas causas totam juramentorum varietatem comprehendemus. Hic ergo instituimus sermonem de materiali causa. Juramentum enim cum sit quidam actus humanus, non potest habere materiam ex qua praeter ipsa verba vel signa quae mentem jurantis indicant; illa vero cum potius formaliter ipsum juramentum externum contineant, sub forma juramenti comprehendimus, et ideo de illis dicemus capite sequenti. Solum ergo potest habere juramentum materiam circa quam, quae est res ipsa, seu assertio jurantis ; necesse est enim ut juramentum cadat in aliquam hujusmodi materiam, ut per se notum est. Circa hanc ergo materiam imprimis referri potest error Wiclephi, qui dixit pon posse licite adhiberi ad roborandum humanos contractus et commercia civilia; ita refertur in Concilio Constantiensi, sess. 8, n. 43, inter errores Wiclephi, qui error attribuitur etiam Erasmo, Matt. 5; nam in paraphras simpliciter dicit, juramentum esse illicitum; in annotationibus vero excipit causas fidei et pietatis, sentiens omnes alias materias temporales esse improportionatas juramento. Juxia hanc ergo sententiam, sola assertio vel promissio pertinens ad causas fidei, religionis aut pietatis, est materia religiosi aut lieiti juramenti ; motivum hujus erroris esse po- tuit, quia videtur contra religionem juramenti illud ordinare ad res temporales confirmandas. Unde Basil., apud Anastas. Nicaen., in Quaest. sacrae Script., q. 73: Ne ad mundi negotia (inquit) attrahas nomen Dei, sed sit tili venerandum, ab his separatum.

2. Prima assertio, materia juramenti liciti etiam eaxtendi ad humana negotia. — Confirmatur assertio esemplis. — Contra hunc autem errorem dicendum est, materiam juramenti liciti et religiosi non limitari ad solas causas fidei, religionis aut pietatis, sed extendi etiam ad humana negotia, quoties in illis tres comites juramenti supra positi concurrunt. Haec assertio de fide est, quia testimonia et rationes quibus supra probavimus juramentum, tam ex sua natura, quam in lege gratiae, esse licitum, convincunt etiam in humanis negotiis licite adhiberi cum suis comitibus: ergo etiam probant cum eadem certitudine materiam juramenti religiosi non necessario debere esse sacram, seu ecclesiasticam, sed posse etiam esse humanam aut temporalem. Potestque hic applicari discursus supra factus, quia materia temporalis non est incapax juramenti liciti ex natura rei, seu ex lege naturae ; neque etiam ex lege positiva prohibente ; ergo nullo modo. Major constat, nam in lege naturae, Abraham juravit foedus et amicitiam cum Abimelech et posteris ejus, Gen. 21; et similiter Isaac, Gen. 26, juravit pactum simile cum Abimelech et armicis ejus; et Jacob similiter juravit foedus cum Laban, socero suo; et Moyses juravit socero suo Baguel quod habitaret cum eo, Exod. 2; et in tempore legis Moysis, David et Jonathas cum juramento amicitiam et pactum humanum fecerunt, Reg. 20; et cap. 24, David juravit Sauli non deleturum semen ejus. Nec dubitari potest quin talia juramenta licita fuerint, tum propter sanctitatem talium virorum ; tum etiam, quia Scriptura illa non reprehendit, sed potius tacite approbat; tum denique quia nulla mala circumstantia contra legem natura in talibus juramentis ostendi potest, ut statim patebit.

3. Minor vero principalis argumenti probatur, tum ex illo principio, quod Christus in lege evangelica non prohibuit in his rebus moralibus ea quae sunt honesta jure naturae; tum etiam quia Christus, Matt. 5, non magis prohibuit juramentum in una materia, quam in alia; tum praeterea quia aliqua ex juramentis Pauli sunt in materia mere humana, ut 2 ad Corinth. 1, et ad Roman. 1. Neque etiam per jus ecclesiasticum prohibetur talis materia juramenti ; quin potius per canones approbatur in titulis de Jurejurando, et de Testibus, et de Pactis, et similibus; et 22, quaest. 1, usque ad 8, de quibus latius videbimus in lib. 2. Et contrarius error damnatur cum aliis ejusdem Wiclephi, in d. Concilio Constant. Ultimo possumus adjungere testimonium Pauli, ad Heb. 6, et rationem in illo fundatam ; dicit enim : Homines per majorem sui jurant, et omnis controversie eorun finis ad confirinationem est juramentum ; quam refert non ut malam consuetudinem, sed potius quasi ipso jure naturae inditam, et ab ipso Deo quasi exemplo suo probatam. Ponderandum autem est generale verbum, omnis controversie ; non enim limitatur ad materiam fidei vel pietatis ; nam distributio omnia complectitur, et nomen controversiae magis indicat humana negotia. Hinc ergo colligitur rato, quia ille finis honestus est ; ergo usus juramenti circa quamcumque materiam illi proportionatam honestus etiam est; sed controversiae humanae saepe oriuntur ex temporalibus negotiis, et finiuntur per pacta humana; ergo haec etiam comprehenduntur sub materia juramenti ; alioqui maxima ex parte juramentum suo fine frustraretur. Quae ratio non solum probat hoc juramentum esse licitum, sed etiam saepe posse cadere sub praeceptum, ut videbimus lib. 3, in principio. Atque ita solutum manet fundamentum contrarii erroris. Quomodo autem intelligenda sit haec ordinato juramenti ad humana negotia, exolicabimus in cap. S. Basil. autem clare loquitur, quando propter aliquod negotium necesse est uti falso sermone : haec enim sunt ejus verba.

4. Prima divisio juramenti, in spirituale et temporale. — Quid sit abjuratio. — Heec divisio est accidentis in subjecta. — Atque ex hac prima assertione colligere possumus primam divisionem juramenti ex parte materiae; nam quoddam dici potest juramentum omnino sacrum et spirituale (ut sic dicam ), aiud humanum, vel temporale ex parte materiae. Sub priori membro continentur juramenta, quae fiunt ad confirmanda vota Deo facta, nam habent materiam valde religiosam, ut constat. Item huc spectant juramenta de praestanda obedientia et reverentia ecclesiasticis praelatis. Item juramentum, quod fit in professione fidei, de illa tuenda ac firmiter retinenda, et eodem spectant juramenta quae ad purgandam haeresim dantur suspectis de haeresi, et abju- rationes quae ab haereticis fieri praecipiuntur ; nam abjurare , nihil aliud est quam jurare dissensum seu negationem erroris, quod ad eamdem fidei causam et pietatem spcectat. Ad aliud autem membrum pertinent juramenta, quae fieri solent in judiciis temporalibus, tam civilibus quam criminalibus, et quae fiunt in humanis contractibus ac promissionibus, et in assertionibus de rebus humanis. In qua materia potest esse differentia secundum magis et minus ; nam juramenta in causis ecclesiasticis, etiamsi alioqui temporales sint, magis concernunt pictatem, quam alia quae versantur circa res mere temporales et profanas. Circa hanc vero divisionem, solum occurrit adnotandum esse omnino materialem respectu juramenti, seu, loquendo modo dialecticorum, esse accidentis in subjecta, quia, servata proportione ejusdem rationis, est invocatio Dei ad confirmandam veritatem, sive illa veritas sit in materia religiosa, sive in quacumque alia. Poterit tamen ex illo capite augeri gravitas juramenti et obligatio ejus, quia quo res ipsa, quae juratur, est gravior et dignior, et ( ut ita dicam ) magis proportionata divinae auctoritati, tanto magis pertinet ad reverentiam ejus, veritatem seu fidelitatem in tali juramento servare ; sicut e converso gravior erit contemptus Dei infidelitas juramenti in una materia, quam in alia.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7