Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

De juramento assertorio et promissorio.

CAPUT VIITI. DE JURAMENTO ASSERTORIO ET PROMISSORIO.

1. Secunda assertio. — MHaec est secunda divisio juramenti ex parte materiae, in qua supponitur juramenti materiam non solum esse posse rem praeteritam, vel praesentem, sed etiam futuram ; quod satis ex usu constat, et ex Scriptura; nam juramentum Pauli, ad Roman. 1, de praesenti veritate fuit: Memoriagn vestri facio, etc., quamvis possit etiam ad praeterita referri; idem ad Philip. 5, et 2 ad Corint. 1. De futuro autem fuerunt juramenta Abrahae, Joseph, et similia in superioribus relata. Ratio autem est, quia in his omnibus virtutibus potest esse incertitudo pendens aliquo modo ex voluntate vel cogitatione humana, et in omnibus illis potest inveniri utilitas, vel necessitas confirmationis, quae per juramentum fit. Nam de praeteritis maxime est necessarium juramentum ad ferenda judicia de futuris, propter firmanda pacta et foedera humana ; de praesenti autem, propter omnia, ut videbimus ; denique humana providentia ex praeteritis, praesentibus et futuris pendet, et circa omnia saepe necessario utitur cognitione fundata in fide humana, quae de se fallibilis est ; ergo in tota illa materia habet locum ratio, effectus et necessitas juramenti.

2. Dubium primum.— Secundum.— Ex hoc ergo principio oritur dicta divisio juramenti, in assertorium et promissorium, quae ita est communis et recepta, ut de illa dubitari non possit, adeoque est necessaria ad hujus materiae comprehensionem, ut ex illius intelligentia multum pendeat ; et ideo diligenter declaranda est cum D. Thoma, d. q. 89, art. 1, ubi sic inquit : Divinum testimonium quandoque inducitur ad asserendum preesentia vel praeterita, et hoc dicitur juramentum assertoriun ; quandoque autem inducitur divinum juramentum ad confirmandum aliquid futurum, et hoc dicitur juramentum promissorium. Circa quam declarationem (quia ex ea pendet intelligentia divisionis ), dubitari potest primo quomodo possint illa membra distingui. Et ratio dubitandi est primo, quia juramentum de futuro, necessario includit assertionem de praesenti ; ergo necessario est juramentum assertorium ; ergo non recte ab illo condistinguitur. Secundo, quia affirmatio vel negatio de futuro ita est quaedam assertio , sicut illa quae est de praesenti vel de praeterito, nam assertio nihil aliud esse videtur, quam propositio significans verum vel falsum, quod tam convenit propositioni de futuro, quam de praesenti et praeterito ; ergo juramentum de futuro assertorium est.

3. Solutio prima. — Sed prioris dubitationis solutio facilis est ; concedo enim juramentum promissorium non solum posse simul esse assertorium ( ut quidam dicunt ), sed etiam necessario includere illud ; nam qui jurat se promittere aliquid, vel se aliquid esse facturum, eo ipso affirmat et jurat se habere propositum faciendi id, quod promitüt ac jurati: nam qui affirmat se aliquid facturumr sine animo implendi, mentitur, quia assertio illa neque in se, neque in causa sua veritatem habet, ut significavit divus Thomas, d. q. 89, art. 7, ad 1. Qui autem jurat se aliquid facturum, jurat se dicere verum ; ergo necessario includitur ibi juramentum assertorium de praesenti. Imo licet aliquis juret quasi speculative aliquid esse futurum ab alio homine, vel ab alia causa, eo ipso censetur jurare de praesenti se ita credere vel existimare ; nam hic est communis sensus talium verborum, et alioqui censetur ille homo ficte et fallaciter jurare. Concedo ergo juramentum promissorium semper includere aliquod assertorium, nec tamen propterea divisio reprobanda est ; tum quia distingui possunt illa duo membra , tanquam. includens et inclusum; nam assertorium dicitur, quod tantum assertorium est, et non promissorium ; promissorium autem dicitur, quod ultra assertionem de praesenti, addit promissionem de futuro aliquo modo, et ideo ab eo quod addit, denominationem sumit; vel certe dici potest haec juramenta semper distingui, quasi formaliter, in suis praecisis rationibus, licet in re aliquando conjungantur. Et ita in promissione de futuro, duo virtute affirmantur: unum de praesenti, scilicet, voluntas promittendi cum proposito implendi ; aliud de futuro, scilicet impletio promissi ; juramentum autem in utrumque cadit ; unde sub priori ratione dici potest assertorium ; sub posteriori autem est promissorium.

4. Secunda difficultas majori indiget explicatione. Posset enim aliquis dicere effectum fuiurum dupliciter affirmari posse: uno modo, per nudam assertionem sine adjuncta promissione; alio modo, assertioni adjungendo promissionem, et ita etiam dupliciter posse jurari, quia juramentum in quamcumque assertionem hujusmodi cadere potest. Quando ergo juratur sola assertio sine promissione, dicetur consequenter illud juramentum non esse promissorium, sed assertorium tantum, propter rationem factam, quia tale juramentum sistit in sola confirmatione cujusdam veritatis. Promissorium ergo dicetur, quando ultra assertionem de futuro habet adjunctam promissionem, et illa etiam juratur. Sed haec responsio imprimis esi contra D. Thomam, qui juramento assertorio solum tribuit enunciationes de praesenii vel praeterito; omne autem juramentum ad confirmandum futurum, dicit esse promissorium. Item est conira rationem, quia juramentum, inducens obligationem de futuro, promissorium est, imo per hoc maxime distinguitur quasi per effectum a juramento assertorio; sed omne juramentum inductum ad confirmandum factum futurum inducit obligationem in futurum, nui in lib. 3 ostendemus ; ergo omne tale juramentum promissorium est, quomodocumque fiat. Dices: juramentum de re facienda ab alio, vel a causa naturali (ut si quis juret cras- tina die futuram pluviam, vel si Petrus juret Franciscum occisurum Joannem,, est de re futura, et tamen non est promissorium ; ergo non est in universum verum, juramentum de rc futura promissorium esse, vel distingui ab assertorio. Respondco illud juramentum resolvi in assertorium tantum de praesenti, scilicet: Juro me existimare talem rem esse futuram, vel: Juro dari vehementes conjecturas ad id credendum ; nam in alio sensu esset juramentum temerarium, et nullum, nisi cadat in aliquid faciendum ab ipso jurante. In illo autem sensu, futurum non assumitur ut assertio jurata, sed ut extremum assertionis de praesenti juratae, et ita est tantum assertorium de praesenti ; et ob eamdem causam jurans non manet obligatus ex vi talis juramenti ad aliquid faciendum in futurum, quod pertinet ad juramentum promissorium. Ilud ergo futurum, quod per juramentum promissorium confirmatur, tale esse debet, ut ex facto futuro jurantis pendeat, alias non poterit, moraliter loquendo, jurari per propriam assertionem de futuro ; si antem tale est futurum juramentum inductum ad confirmandum, illud semper est promissorium. 5. Secundo ergo dici potest, tale juramentum nunquam posse fieri sine promissione, quia, eo ipso quod aliquid juratur faciendum in futurum, eo ipso promittitur vel Deo, vel homini. Ratio reddi potest, quia promissio nihil aliud est quam obligatio adimplendi id quod asseritur ; sed haec obligatio ex juramento nascitur; ergo, eo ipso quod assertio de futuro juratur, transit in promissionem. Sed hoc in rigore falsum est, ut lib. 2, c.1 et 2, dicam, ubi etiam auctores referam. Nunc breviter ratio est, quia promissio non invenitur sine voluntate promiitendi ; potest autem inveniri cum sola voluntate jurandi; ergo tunc erit assertio de futuro jurata, sine promissione. Item, non potest dari promissio, nisi alteri fiat, quia promissio manifeste dicit relationem ad alterum ; est enim actus fidelitatis vel justitiae ad Deum, vel ad hominem. Potest autem dari assertio de futuris jurata sine relatione ad alterum, ut ibi latius declarabitur. Denique falsum est promissionem esse obligationem implendi quod dicitur; sed interdum haec obligatio est effectus promissionis, non tamen solius, quia non semper obligatio implendi quod dictum est, provenit ex promissione, sed potest etiam provcenire ex solo juramento, et tunc est distinctae rationis ab obligatione, quae ex promissione nascitur, quae omnia ex dicendis in citato loco libri secundi manifesta fient.

6. Potest dari assertio de futuro jurata absque promissione, uon tamen e contrario. Solutio ad secun 1um.—bDicendum ergo est posse dari assertionem de futuro juratam absque promissione, licet e contrario omnis promissio jurata includat etiam assertionem de futuro. Ratio est, quia qui promittit, necessario affirmat se facturum id quod promittit ; nam hoc ipsum est materia promissionis; et ideo, si promittit sine intentione implendi, mendax est; qui ergo jurat promissionem, necessario jurat assertionem, scilicet, facturum se esse quod promittit. At vero, e contrario, qui asserit se aliquid facturum, non necessario illud promittit, quod satis constat ex usu; et ratio etiam est clara, quia promissio addit aliquid quod ex libertate pendet, et quia est veluti quid posterius et quasi compositum, sine quo fieri potest id quod est prius et simplicius, quia prius non pendet a posteriori. Sicut autem affirmari potest actio futura non promittendo illam, ita etiam potest jurari. Hoc ergo supposito, ad difficultatem positam respondendum est, juramentum faciendi aliquid in futurum esse promissorium, seu sub illo comprehendi, etiamsi absque promissione fiat, quod sufficienter probatum est ex sententia D. Thomae, quam ali sequuntur, quos citato loco referam. Ratio autem ad rem ipsam pertinens est, quia illa divisio data est ad distinguendum juramentum, inducens obligationem in futurum, a juramento, quae tantum includit obligationem dicendi veritatem, quando ipsum fit; et hoc posterius vocatum est juramentum assertorium, quia tantum obligat quando asseritur (ut sic dicam) ; aliud vero, relinquens obligationem quocumque modo, vocatum est promissorium. Ratio autem nominis reddi potest, quia tale juramentum frequentius fit cum promissione ; nomen autem, licet sumatur ab eo quod frequentius accidit, imponitur saepe ad significandum generalius quam postulet etymologia, ut est vulgare exemplum de nomine lapidis. Vel etiam addi potest juramentum de futuro, sive sit cum sola assertione, sive cum promissione ejus, semper ad idem obligare, scilicet, ad faciendum verum id quod dictum est, et ex eadem virtute et ratione, scilicet, ex religione ob reverentiam divini nominis, et ideo per analogiam quamdam ad obligationem promissionis, eodem nomine juramenti promissorii significatum esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8