Caput 9
Caput 9
Qualis sit divisio juramenti in assertorium et promissorium.
1. Difficultas sola est, an inter juramentum assertorium et promissorium sit differentia specifica et formalis, vel tantum accidentalis et materialis. Quam quaestionem tractat C3jetanus, d. q. 89, art. 1, et definit differre tantum accidentaliter et materialiter ; quam sententiam amplectuntur Sot., Arag., Valen., Covarr., in d. c. Quamvis pactum, in principio, n. 13, et omnes qui illam attigerunt. Fundamentum est, quia in utroque juramento adducitur Deus ut testis veritatis; sed juramentum inde accipit speciem suam formalem; quod autem res jurata sit haec vel illa, materiale est et accidentale ; ergo. Confirmatur primo, nam juramentum assertorium rei praeteritae, aut praesentis, ejusdem rationis formalis est, quamvis veritates ipsae materiales distinguantur; ergo similiter juramentum assertioris de futuro solum differet materialiter a praedictis juramentis assertoris. Probatur consequentia, tum a paritate rationis; tum etiam quia tota ratio obligationis in juramento promissorio cst, ut fiat verum quod dictum est sub juramento, ne Deus inductus sit ad confirmandam fualsitatem. Sic enim dixit D. Thomas 2. 2, q. 80, art. 1, ad 3, fidem in promissis sub veritate concludi. Unde nos alibi diximus :, cum Cajetano, virtutem propriam fidelitatis esse eamdem cum virtute veritatis seu veracitatis. Ergo in juramento promissorio inducitur Deus sub eadem ratione formali, scilicet, ut testis veritatis; solumque est differentia, quod in juramento assertorio veritas consummatur per conformitatem dicti ad factum, vel ad rem praeteritam aut praesentem ; in juramento autem promissorio, veritas quasi expectatur consummanda per conformitatem facti postea subsecuti ad verbum pratteritum; haec autem differentia videtur valde materialis, et accidentaria respectu juramenti. Confirmatur secunco, quia non minus videntur difterre votum castitatis et paupertatis, quam juramentum assertorium et promissorium ; sed illa vota differunt tantum accidentaliter et materialiter ; ergo et haec juramenta. Ultimo argumentantur aliqui, quia obligatio utriusque juramenti ejusdem virtu- tis religionis est ; sed hoc, nisi aliud addatur, parum probat, quia etiam obligatio voti et juramenti sunt ejusdem virtutis religionis, et tamen sunt specie diversae. Oportet ergo addere ita esse ejusdem virtutis, ut respiciant eam sub eadem ratione, nimirum ad invocandum Deum in testimonium veritatis cum debito honore. Unde a contrario potest sumi non leve argumentum, quia perjurium contra juramentum assertorium et promissorium ejusdem speciei esse videtur ; ergo et ipsa juramenta. 9. Sententia Cajetani probabilis judicatur. — Haec sententia est valde probabilis, et fortasse vera ; nihilominus tamen contraria videtur posse probari non levibus argumentis, nimirum juramentum promissorium distingui ab assertorio, ratione formali juramenti et divini cultus, non propter materialem differentiam inter assertiones de futuro vel de praesenti, neque etiam propter materialem differentiam inter promissionem et assertionem, sed propter invocationem divini nominis sub diversa ratione. Funamentum ergo est, quia n juramento assertorio invocatur Deus, tantum ut testis veritatis ; in promissorio autem, ut tale est, invocatur ut fidejussor promissionis, seu verbi dati; ha autem rationes formales longe diversae sunt, et morales obligationes diversarum rationum inducuntur ; ergo et juramenta formaliter diversa. Consequentia videtur clara, et minor etiam videtur nota ex rebus humanis, in quibus longe aliud munus est fidejussoris et testis, et longe etiam diversa utriusque obligatio. Major autem deciaratur quoad secundam partem, quia de prima nullus dubitat; in ipso enim promissorio juramento, quatenus de praesenti veritatem loquentis requirit, Deus etiam inducitur ut testis. At vero respectu facti futuri non potest induci ut testis, nam testimonium non datur de re nondum facta. Et auamvis apud Deum futura praesentia sint, tamen quatenus divinum testmonium per juramentum invocatur, non postulatur a Deo (ut sic dicam) testimonium de re futura, ut ipsi praesens est, sed ut est in verbo promittentis. Sic autem non cadit testimonium in illud verbum, nisi quatenus capax est veritatis, cum dicitur ; ergo respectu facti futuri, ut confirmandum illo verbo, non invocatur Deus ut testis, sed ut fidejussor, ad cujus honorem et auctoritatem pertinet, ut qui juravit, cum effectu impleat quod asseruit vel promisit.
3. Confirmatur ac declaratur primo ; nam sicut in Deo sunt attributa diversarum ratio- num, veritas in dicendo, et immutabilitas in consilio et proposito voluntatis suae, sic ex parte hominis videntur esse invocationes et cultus diversarum rationum, implorare testimonium Dei ad veritatem dicti confirmandam, quod pertinet ad Deum, ut est prima veritas in dicendo, et ad reverentiam quae sub tali ratione illi debetur, vel implorare auctoritatem Dei, et quasi facere illam praesentem, ut praebeat participationem quamdam (ut ita rem explicem) sua immobilitatis proposito et dicto hominis de se mutabili, ut propter reverentiam tanto fidejussori debitam constans fiat in promissis. Unde confirmatur secundo, ex variis effectibus moralibus, propter quos postea explicandos hanc differentiam tam diligenter inquirimus. Hinc crgo nascitur primo, ut obligatio juramenti assertorii vel promissorii tahtum inter se differant, ut prior sit major quam obligatio voti, posterior vero sit minor, ut infra ostendemus. Non videtur enim haec differentia posse consistere, nisi illa juramenta inducant obligationes diversarum rationum , cum obligatio voti specie ab illis differat, et sit quasi media inter illas. Secundo differunt etiam illa juramenta, quia assertorium nunquam potest esse formahter de re falsa sine gravissimo crimine ; promissorium vero potest interdum deficere in veritate implenda sine gravi culpa, ut infra etiam videbimus ; haec autem differentia videtur perfecte indicare formalem differentiam inter ipsa juramenta.
4. Imo inde etiam potest sumi novum indicium, quia perjurium rigorosum, id est, contra juramentum assertorium, et fractio juramenti promissorii videntur esse peccata specie diversa, quandoquidem unum tale est ex sua specie, ut nunquam in individuo possit esse peccatum veniale; aliud vero secundum suam speciem salvari potest in culpa veniali; ergo et juramenta, quibus opponuntur, sunt specie diversa. Praeterea potest declarari, quia in juramento assertorio Deus inducitur ad confirmandam formalem veritatem (ut ita dicam), id est, quae attenditur magis ex conformitate assertionis ad mentem dicentis, quam ad rem ipsam, ita ut siputet quis se dicere falsum, et illud juramento confirmet, perjurus sit, etiamsi contingat in re dicere verum ; et e converso, licet juret rem falsam, quam invincibiliter putat esse veram, verum jurasse censetur, juxta doctrinam Augustini, ser. 28, de Verbis Apostoli, in c. Homines, 22, quaest. 2, et in Enchiridio, c. 22; et D. Thomae, 2. 2, q. 98 et 110. At vero juramentum promissorium inducitur ad confirmandam veritatem facti, quam materialem possumus appellare, quia per eam non intenditur ut verba consonent menti, sed ut facta consonent dictis. Ergo signum est Deum induci sub diversa ratione, quae ad diversitatem specificam juramentorum sufficiet. Denique potest a simili declarari; nam etiam per adjurationem assumitur nomen Dei ad quamdam invocationem, et nihilominus est actio specie diversa a jurejurando, quia per illam non invocatur Deusad testificandum, sed ad dandam quamdam majorem auctoritatem, et efficaciam petitioni vel imperio (ut infra explicabimus); ergo ita etiam potest distingui, proportione servata, promissorium juramentum ab assertorio.
b. Sententia distiuguens specifice juramen lum assertorium et promissorium "probabilis judicatur. — Solvuntur rationes opposite. — Duplea anodus veritatis ostenditur in juramento promissorio.— Haec ergo sententia proprobabilis fit conjecturis adductis, a qua non longe distat Covar. supra, et refert Chrysippum apud Joannem Stobaeum, serm. 2, in hoc sensu distinguentem aliud esse verum jnrare, et aliud fideliter jurare. Videtur etiam mihi haec sententia aptior ad resolutiones morales infra tradendas, earumque rationes reddendas, et ideo in eam sum valde propensus. Neque videtur difficile rationibus contraria sententiae respondere. Ad fundamentum enim negari potest assumptum ; nam in juramento promissorio, Deus non tam ut testis quam ut fidejussor invocatur ; quod si appelletur testis, quia ejus invocatio eo tendit ut veritas de futuro cum effectu impleatur, respondebitur testificationem hanc esse diversae rationis; nam in assertorio juramento, est testificatio veritatis formalis in dictis consistentis, ut sunt menti conformia. In promissorio autem solum confirmatur veritas, in executione et in actis consistens, quae revera magis firmatur per modum fidejussionis quam testificationis. Unde ad secundam confirmationem negatur consequentia, quia in assertione, vel de praesenti, vel de praeterito, est idem modus veritatis: in assertione autem vel promissione de futuro, est (ut ita dicam) duplex modus veritatis ; una est, quae in eodem puncto, in quo profertur, habere debet conform:tatem ad mentem jurantis, et quoad hanc eadem est ratio, et ideo diximus sub hac ratione tale juramentum esse assertorium. Alia veritas est quasi pendens ex facto fu- turo, quae alterius rationis est, et diverso modo confirmatur ex parte Dei, ut explicavi, etiamsi ex parte loquentis, vel promittentis , ad eamdem veritatem pertineat hanc etiam veritatem observare. Ad secundam confirmationem (quidquid sit de votis, de quibus infra suo loco), negatur consequentia, quia multo major est dissimilitudo in juramento promissorio et assertorio, quam inter duo vota diversarum materiarum, ut facile patet ex dictis. Ultima vero confirmatio coincidit cum fundamento illius sententiae, et ideo non indiget nova responsione. !
6. Nihilominus negari non potest quin juramentum promissorium , quatenus semper confirmat aliquam assertionem de praesenti, formaliter assertorium sit, omnesque ejus proprietates habeat ac requirat. Unde consequé nter necessarium videtur fateri, sub ea ratione ejusdem esse speciei cum juramento pure assertorio ; non videtur autem dicendum in unico juramento promissorio inveniri formaliter duas rationes juramenti specie distinetas. Et ideo probabilius fortasse defendi potest, cum communi sententia, unicam esse et simplicem formalem rationem juramenti promissori, quae ejusdem quidem speciei est cum pure assertorio, sed addit peculiarem vim et efficaciam confirmandi aliquid futurum, quod pertinet ad quamdam differentiam materialem, seu quasi individualem, non ad specificam. Et ita videtur explicare hanc rem D. Thomas, d. q. S9, art. 7, in corpore, et ad 1, et facit c. Juramenti, cum similibus, 92, q. 5, quatenus indifferenter de utroque juramento, tanquam de vinculo ejusdem rationis in veritate confirmanda, loquuntur. Et ex hoc fundamento poterit satisfieri objectionibus factis : quomodo autem cum illo subsistant aliae morales conclusiones, ex discursu materiae constabit, et praesertim lib. 3, cap. 8, haec omnia magis explicabuntur.
7. Quaeri vero tandem potest, cum juramentum promissorium quoddam sit omnino proprium, quod habet promissionem adjunctam, et aliud minus proprium, in quo sola assertio de futuro juratur, an illa sint in formali ratione juramenti diversa, vel quomodo distinguantur. Aliqui enim tantam differentiam inter ea constituunt, ut prius vocent promissorium simpliciter, posterius autem tantum secundum quid. Quod ego intelligendum puto, quoad etymologiam nominis, seu quantum ad denominationem ex materia sumptam, non vero quantum ad rationem juramenti. Dico ergo illam non esse formalem differentiam, quia illa juramenta non differunt in modo invocandi Deum ad confirmationem ejus quod dicitur. Nam etiam quando adjungitur promissio, non aliter illa roboratur per juramentum, quam in quantum confirmatur veritas assertionis de futuro, per quamdam obligationem, et quasi assecurationem (ut sic dicam) conformitatis futuri facti ad prassens verbum ; inde enim est tota ratio majoris certitudinis in tali promissione. Atque ita sive interveniat rigorosa promissio, sive noh, semper tale juramentum tendit ad eumdem finem formalem, et inducit obligationem ejusdem rationis, ideoque in ratione formali juramenti non differunt, licet ex parte materiae possint habere aliquas accidentales differentias, quas infra in suis locis attingemus.
On this page