Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

An materia juramenti debeat esse contingens et dependens a voluntate jurantis?

CAPUT X AN MATERIA JURAMENTI DEBEAT ESSE CONTINGENS ET DEPENDENS A VOLUNTATE JURANTIS?

1. Objectio. — Ad explicandam amplius juramenti materiam, dicendum ulterius est illam debere esse veritatem aliquam contingentem, et dependentem aliquo modo a voluntate jurantis. Hanc assertionem tradit D. Thomas, d. q. S9, art. 1 et 7, et quoad juramentum assertorium illam declarat, quia in veritatibus necessariis, quae per discursum cognosci possunt, confirmatio veritatis non fit per testes, sed per rationes, et ideo non solent nec debent juramento confirmari : Derisibile enim (inquit) videtur, si quis in dispuiatione alicujus scientie vellet propositum per juramentum probare. Hinc ergo infert, juramentum assertorium circa materiam contingentem versari; explicat autem haec contingentia debere esse facta thominum ; nam quia haec non possunt per rationem necessariam probari, solent per testes confirmari; et quia testimonium humanum infirmum est, introductum est divinum per juramentum. Sed videtur D. Thomas omisisse multas veritates, quae, licet in se habeant principia necessaria, quibus probari possint, tamen a nobis ignorantur, et ideo saepe illas probamus testimoniis humanis, et ratione illorum saepe confirmamus juramento contingentes effectus, qui non sunt facta hominum, ut, verbi gratia, Romae tale sjignum accidisse, vel pluviam fuisse, vel aliquid simile. Imo etiam effectus necessario futuri, et qui per demonstrationem cognosci possunt, interdum juramen- to confirmantur apud eos, qui demonstrationis non sunt capaces, ut astrologus potest jurare eclypsim esse futuram, vel quid simile.

2. Solutio. — Respondetur, sub veritatibus sensibilibus comprehendi enunciationes omnes, quarum veritas speculative inquiritur seu confirmatur, sive perveniri possit ad certam earum scientiam, sive taptum ad probabilem cognitionem; nam in omnibus his derisibile esset juramento eas velle confirmare aut persuadere: et ratio est, quia juramentum assertorium immediate non cadit in rem dictam secundum se, sed in dictum jurantis, et veritatem ejus. Etideo non refert quod ad has veritates suadendas interdum soleamus quasi inducere testes, dum auctoritate utimur, quia illud testimonium non inducitur per modum juramenti, sed solum ad generandam quamdam fidem humanam ex auctoritate alterius, unde immediate non est de ipsa re, sed de sensu alterius. Unde, licet possit quis jurare, Augustinum, verbi gratia, aut Thomam hoc docuisse aut sensisse, non tamen ideo potest jurare ita esse; et eodem modo, qui juramento confirmat naturalem effectum alibi factum fuisse, non illud jurat, nisi ratione cognitionis quam de illo habuit; nam illam immediate exprimit per assertionem, quam jurat. Et idem cum proportione est de juramento, quo aliquis confirmat eclypsim vel pluviam esse futuram ; virtute enim jurat se habere certam de illa re notitiam. Hoc ergo modo juramentum assertorium semper est de materia contingente ratione alicujus humanae actionis, a qua pendet veritas assertionis, quae immediate juratur, saltem ratione cognitionis et notitiae quae in jurante supponi debet, quia non potest aliquis vere jurare quod non novit. Unde sialiquis juraret assertionem, cujus veritatem non novit, licet contingeret ipsam in se esse veram et necessariam, nihilominus esset juramentum, quantum est ex parte jurantis, de re falsa , quia esset de re sibi ignota. Atque ita etiam tunc esset juramentum de re contingente, quia, quantum est ex tali modo jurandi, tam contingens est rem ipsam in se non esse, sicut esse. Ad hunc ergo modum omne juramentum assertorium versatur circa materiam contingentem per facta hominum, seu actiones humanas.

3. Atque ità majori ratione invenitur assertio vera in juramento promissorio, quia illud est de facto praestando ab ipso jurante, quod contingens est, ut constat; nam si quis juret futurum effectum a coelo, vel aliis causis naturalibus, illud juramentum non est promissorium, sed assertorium, et habet sensum supra dictum. Et si quis juret aliquid esse faciendum ab alio, ut sonat, etiam est pure assertorium, et debet reduci ad praedictum sensum, quod ille intelligitur jurare, se existimare aut credere alium id facturum. Ut sic autem non est promissorium, quia nemo potest promittere, aut se obligare ad factum alienum, nisi fortasse in quantum a sua industria et diligentia pendet. Et ideo dixi, ut sic, quia si quis juret factum faciendum ab alio, eo sensu ut suam industriam vel diligentiam ad id assequendum promittat, juramentum quidem erit promissorium, non tamen ut est de facto alieno, sed ut est de proprio: et ita semper est de re contingente, quatenus pendet a facto et voluntate ipsius jurantis.

4. Imo addunt communiter Canonistae, quoties quis jurat promittendo alienum factum, ita esse interpretandum, ut suam operam circa illud censeatur promittere. Tum quia non praesumitur peccasse jurando rem incertam ac dubiam ; tum etiam quia juramentum, ob reverentiam Deo debitam, hanc praerogativam habet, ut semper valeat, eo modo quo valere potest, ut late Guttier., de Juram., part. 2, c. 2, 11. 3; ergo cum est de facto alieno, valet, ut proxime juretur propria dihgentia vel industria jurantis circa factum alienum. Atque ita sentit Panorm., in cap. litteris, 9, de Sponsal., num. 6, u Glos. 1, ibi ; Anton. et alii; idem fere habeni Gloss. Doct., in cap. Zz rescripto, De jurejur., et plures alii, quos refert et sequitur Covar., d. cap. Quamvis, 2 p., S5, n. 5; Gregor. Lop., in lib. 11, tit. 1, part. 1, et alii communiter, qui loquuntur, quando ex verbis constat sufficienter de promissione; nam si juramentum fiat solum per modum assertionis, esse poterit verum, interpretando (ut diximus) jurantem, solum jurare quid de alieno facto futuro sentiat vel conjectet.

9. Instantia. — Solutio. — Tandem objici potest, quia interdum potest aliquis sub juramento promittere rem impossibilem. Respondeo: vel ille putat rem illam esse possibilem, vel cognoscit esse impossibilem. Priori modo, juramentum cadit formaliter in rem, ut possibilem ex humana voluntate, atque adeo ut contingentem. Posteriori autem modo, impossibile videtur rem talem vere et ex animo promittere, seu jurare promittendo, sed qui sic jurat, videtur fingere promissionem, et voluntarie jurare falsam quamdam assertionem de re futura, cum sit impossibilis, fingendo esse possibilem ; sic ergo omne juramentum promissorium, aut verum, aut putatum, aut fictum, cadit super materiam contingentem proportionali modo. Et haec sufficiunt de materia juramenti; nam alia conditio, quae hic addi posset, scilicet, talem materiam debere esse honestam et justam, in cap. 3, declarando comites juramenti, sufficienter declarata est pro juramento assertorio; de juramento autem promissorio, in lib. 2 est Dtio declaranda.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10