Caput 11
Caput 11
Utrum ex parte forme juramenti verba requirantur ?
1. Forma juramenti dici potest uno modo illa res, seu persona per quam juratur, quia ab illa sumitur veluti ratio formalis juramenti, et hoc modo posset dividi juramentum in verum vel apparens, id est, in illud quod fit per Deum verum, vel per Deum falsum, seu quod fit per Deum, vel per creaturas, ut tales sunt; posset etiam dividi verum juramentum in illud quod fit explicite per Deum, vel quod fit implicite per creaturam cum ordine ad ipsum, quamvis haec divisio magis pertineat ad alium sensum jam explicatum. Hic ergo non accipitur forma juramenti in hoc sensu : nam de illo satis dictum est in cap. 5. Formam ergo juramenti hic appellamus, signum illud quo nomen Dei assumimus ad jurandum. Est autem supponenda alia divisio supra facta juramenti in mentale et sensibile seu vocale. Hic igitur non tractamus de mentali, nam illud non est aliud signum vel forma praeter conceptus mentis, quibus interna locutio fit, et ita nulla indiget speciali declaratione, quae ad rationem juramenti explicandam conducat. Agimus ergo de juramento sensibili, quod ad alios homines fieri potest, et signum illud, per quod fit, vocamus formam ejus.
2. Sensus quaestionis.— Supponimus autem verba de se esse sufficientia ad hujusmodi formam constituendam, quia sunt signa maxime expressa, et maxime connaturalia homini; oportet autem ut verba sint imposita ad significandum invocationem Dei ad juramentum necessariam, nam si quis proferat verba in sensu quem ipsa non significant, etiamsi velit, non significabit exterius quod intendit. Nam, ut recte dixit jurisconsultus, in leg. 3, ff. de Rebus dubiis : Qui aliud dicit quam vult, neque id dicit quod vox significat, quia non vult, neque quod vult, quia id non loguitur; unde licet quis intendat jurare per verba quae juramentum non significant, licet apud Deum juret, eo modo quo posset per actum mere internum jurare, vel quamvis dici possit sibi jurare, quia potest verbum illud imponere ad significandum sibi, nihilominus apud alios homines revera non jurat, nec profert juramentum simpliciter sensibile, nisi intentionem suam, et verborum usum alio sufficienti signo manifestet. Oportet ergo ut verba, vel ex sua impositione, vel ex usu et circumstantiis, habeant sufficientem significationem, et ita dici possunt forma maxime propria humani juramenti.
3. Dubium. — Ulterius vero dubitari solet an sit de ratione juramenti, ut per propriam vocem ac verba humana proferatur. Quam quaestionem disputant Covar., in cap. Quamvis pactum, in principio, num. 4; et Selva, tract. de Juramento, p. 1, q.2, ex quibus colliguntur tres Juristarum opiniones. Prima, absolute affirmans verba esse de necessitate juramenti, quam tenent Bart., Jas. et nonnulli alii, in lege Qui jurasse, ff. de Jurejur. Secunda opinio absolute negat esse necessaria verba, quam tenent Abb. et communiter canonistae, in Rubrica de Jurejurando, et sequitur Covar., d. num. 4. Tertia opinio dicit in iis, qui possunt loqui, esse necessaria verba, non vero in muto ; sicut in confessione sacramentali dicere solemus eum, qui potest loqui, debere per propria verba confiteri, et nihilominus mutum posse signis confiteri. Et hanc opinionem tandem sequitur Selva, et secundum illam limitat et declarat primam opinionem, quam probaverat, et sequuntur alii, quos Covar. refert.
4. Verba non sunt de necessitate juramenti. — Sed in hoc puncto loqui possumus, vel in ordine ad conscientiam, quod ad nos spectat; vel in ordine ad judicia aut pacta humana, quod magis disputant juristae; et ideo Theologi nihil fere de hoc puncto dicunt, quia in ordine ad Deum, seu conscientiam, non habet difficultatem. Primo ergo dicendum est verba non esse de necessitate juramenti. Probatur, quia sufficiunt aequipollentia signa, si fiant cum intentione jurandi. Patet, quia verba ratione significationis habent, ut per ea exponi possit juramentum mente conceptum; ergo eadem vis erit in quocumque aequipollenti si- gno; nam quod illud signum sit vox, vel aliud, materiale est; unde per scripturam indubitanter fieri potest, et ira possumus ad absentem jurare, sicut possumus cum illo pacisci, juxta leg. 2, ff. de Pactis; ergo idem cst de quocumque aequipollenti signo, quo mens sufficienter significetur.
5. Posse sufficere juramentum ad Iumanos contractus sine verbis, stando in jure naturg. — Hhnasio. — Occluditur. — Secundo dicendum est, ex natura rei posse sufficerc juramentum ad testimonium, obligationem, vel alios contractus humanos, etiam sine verbis, per aequipollentia signa. Probatur primo ex argumento a muto, qui loqui non potest, nam ille potest se obligare sub juramento, et testificari ubi necesse sit. Respondet Selva in muto sufficere, quia non potest amplius; in eo vero qui potest loqui, requiri verba, quia illa sunt expressiora signa, et non sunt frustra data a natura, sed ut illis utamur, si possumus. Sed hoc ostendit congruitatem, non necessilatem ex natura rei. Nam si in muto alia signa sufficiunt de se, sufficiunt in quocumque, etiamsi alia signa faciliora, ut sunt verba, possibilia sint, quia possibilitas verborum non destruit sufficientiam aliorum signorum ; ergo non sufficit ad inducendam ex natura rei necessitatem verborum. Maxime quia respectu absentium non sufficiunt verba vocalia, cum tamen possimus cum illis contrahere et jurare. Item cum praesentibus licet loqui possimus, non semper expedit aut decet propter alios respectus; cur ergo non sufficiet uti aliis signis? Et confirmatur, quia ob hanc causam matrimonium fieri potest sine verbis, et votum, ac professio religiosa, ut patet in tacita professione, etc., et infra suo loco dicetur.
6. In jure lumano requiri posse verba, ut juramentum obligationem inducat. — Tertio dico, ex jure humano ibi solum requiri verba, ut juramentum fidem faciat, vel obligationem inducat, ubi constiterit legem humanam talem formam jurandi postulare ad hos effectus. Probatur, quia lex humana potestatem habet praescribendi certas formas servandas in contractibus, vel judiciis, sine quibus actiones non valeant. Et hoc modo requirunt jura civilia propria verba in stipulationibus, et ideo neque inter absentes, neque cum muto vel surdo fieri possunt, juxta legem 1, tf. de Verborum obligationibus. Ergoubi lex humana postulaverit formalia verba ad valorem juramenti, ibi erunt necessaria. An vero leges humanae hoc disposuerint in aliquo casu, a jurispe- ritis magis petendum est. Ego vero existimo in rigore non inveniri talem casum, alioquin in illo mutus jurare non posset ; nullus autem talis casus reperitur, cum mutus etiam in judicio possit esse testis, et jurare juxta Glossam, in cap. 7'stes, 3 p., q. 9. quod esse receptissimum dixit Covar. supra. Verum quidem est valde consentaneum rationi esse, ut qui potest loqui, et ad praesentes jurat, per verba faciat; nam hoc et magis naturale, et securius est ; unde fit, ut sit etiam regulariter observandum, et inde etiam est ut jura, quando loquuntur de juramento, per verba aut voces illud describant, seu declarent; et hoc solum probant multa jura, quae Selva et Covar. adducurt; tamen in nullo eorum requiruntur ut essentialia ; ideo necesse non est pluribus verbis respondere ad aliarum opinionum fundamenta, sed videri potest Covar. supra.
7. Objectio. — Unam vero objectionem, quam Covar. facit ex c. Clericus, de Jurejurando, omnino praetermittere non possumus, quia nonnullam habet difficultatem. Nam in casu illius textus, quidam clericus juraverat servare statuta edita in sua ecclesia ; postea vero per idem juramentum promisit servare fideliter statutum postea subsecutum. Dubitabatur ergo an ex vi praestiti juramenti teneretur servare statutum postmodum subsecutum; et respondens Pontifex dicit non teneri ex vi juramenti, sed solum ex vi promissionis. Quae responsio videtur in hoc fundata, quod posterius statutum non fuit per propria verba juratum ; ergo supponitur ibi necessaria esse verba ad obligationem juramenti.
8. Solutio.—Sed haec objectio, licet in se difficultatem habeat quoad intelligentiam illius textus (circa quam satis laborant Abbas, et alii expositores ibi, et plures alii Doctores, quos Covar. refert), nihilominus pro quaestione praesenti non habet difficultatem. Nam potius ibi videntur intervenisse verba sufticientia ad juramentum , quia praecesserat juramentum de servandis statutis factis, et postea circa novum statutum facta est promissio sub his verbis : Promitto per idem juramentum hoc novum statutum fideliter observare, ut ex textu colligitur ; non ergo defuerunt ibi verba : sed tunc difficile ad explicandum est, quomodo stet responsio Pontificis, cum per illa verba indicatur sufficienter juratum novum statutum, quandoquidem per illa verba declaravit talis clericus se promittere sub eodem juramento, per quae verba videtur in virtute iterasse praeteritum juramentum. Nam quando aliquid additur praecedenti dispositioni, cum relatione ad illam, perinde est ac si forma praecedentis dispositionis repeteretur.
9. Sed nihilominus dicendum est verba illa potuisse habere ambiguum sensum: unus est proxime tactus, quod clericus ille, quando secundo promisit, voluerit per illa verba iterum jurare, et promissionem confirmare. Alius est, quod non jurando de novo, sed tantum promittendo, voluerit promissionem manere subjectam priori juramento, sive sua voluntate tentando facere illam extensionem juramenti, sive per ignorantiam existimando promissionem observandi novum statutum, eo ipso manere comprehensam sub priori juramento. Pontifex ergo in hoc poster:ori sensu verba interpretatur, et ideo respondet posteriorem promissionem non fuisse juratam, quia nec novo juramento confirmata fuit, nec prius juramentum ad illam extendi potuit. Quod si ipsemet promittens aliud existimavit, error ejus non potuit in re obligationem inducere, sed ad summum ex conscientia erronea, quae obligatio cessat ablato errore. Neque etiam voluntate sua potuit extensionem prioris juramenti facere; nam, licet jurare vel non jurare, et jurare hanc vel illam rem, sit in hominis voluntate, tamen facto juramento circa aliquam materiam, quod ex illo sequatur, vel non sequatur obligatio, vel quod sit tanta vel minor, non pendet ex hominis voluntate, quia est effectus naturaliter consequens ad juramentum, ut infra videbimus. Et ideo non est in potestate hurnanae voluntatis facere, ut idem juramentum, prius factum circa limitatam materiam, postea ad novam extendatur, licet sit in hominis potestate, simile juramentum de novo facere circa similem novam materiam. Quia ergo Pontifex in eo casu interpretatur non esse factum juramentum de novo, ideo recte concludit promissionem illam non fuisse juramento confirmatam.
10. Dubium. — Solutio. — Quod si inquiras cur in casu ambiguo ita Pontifex verba illa interpretetur, cum securius videretur ibi juramentum praesumere, et ad illud servandum obligare, respondetur Pontificem non judicare de obligatione juramenti, nisi juxta exigentiam externi signi; illa autem verba nude sumpta, et nullis aliis circumstantiis affecta, non indicabant novum juramentum, sed tantum promissionem, ut patet ex verb. Promittens, et extensionem prioris juramenti, ut patet ex proprietate illius relativi, per idem juramentum. Unde cum ex vi verborum con- staret ibi non esse factum novum juramentum, vel saltem non constaret esse factum, et alioquin juramentum sit valde onerosum, et ejus obligatio periculosa, merito Pontifex favorabiliorem partem elegit, saltem in exteriori judicio; nihilominus tamen non exclusit, quin si clerico illi in conscientia constaret se protulisse illa verba animo et intentione jurandi de novo novam promissionem, coram Deo maneret obligatus, quia intentio jurantis poterat verba ad illum sensum determinare. Sicut etiamsi ultra illa verba additae fuissent exterius aliae circumstantiae, quae satis determinarent significationem, posset etiam in foro exteriori novum juramentum judicari, quae omnia sunt consentanea iis, quae circa illum textum notat ibi Abb., num. 2 et 3; et Sylvest., verbo Juramcntum, , q. 23; et D. Antoninus, 9 pari., tit. 10, cap. 6, S 6, Covar., ubi supra, num. 5. Aique ita constat illam responsionem Pontificis non fundari in hoc, quod ad juramentum requirantur necessario propria verba, sed in universaliori principio, quod ad jurandum de novo requiratur signum sufficiens novi juramenti expressivum, sive illud sit verbum, sive quodcumque aliud.
On this page