Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

De variis jurandi formulis

CAPUT XIII. DE VARIIS JURANDI FORMULIS.

1. Quaestio. — Tam in juramento invocatorio quam in execratorio, sunt in usu hominum plures verborum formae, pariim certae, partim dubiae, quas explicare necesse est : sed quia illae possunt in infinitum multiplicari, solum illas, quae magis usitatae sunt, atü ngemus. Ante omnia vero interrogari potest, an sit necessarium uti hoc verbo, juro, ut verum fiat juramentum. Nam aliqui canonistae id affirmarunt, ut Cardinalis, in c. 2, de Sponsalibus. Id autem sine fundamento dicitur, quia sufficit jurare in actu exercito (ut sic dicam ), etiamsi non explicetur actus ipse jurandi in actu signato; verbum autem Juro, solum deservit ad exprimendum actum jurandi posteriori modo : ergo. Major constat ex jure, nam saepe ponuntur formae jurandi sine tali verbo, ut in cap. Zgo N..et c. Et si Christus, cum aliis, de Jurejurando. Item Paulus non dixit: Juro, sed: Testis mihi est Deus ; et olim dicebant Prophetae : Vivit Dominus, et Gentiles dicebant : Me Hercule, teste Tertul , de Idololatria, cap. 20. Et ratio est, quia invocatio Dei in testem sufficienter fit per verba quae illam exprimant, sicut ad orandum non oportet uti verbo Pefto, sed exercere petitionem, dicendo Deo: Adjuva me, vel quid simile; sic ergo est in praesenti. Est res satis clara, quam notavit Panorm., in cap. Querelam, de Jurejurando, num. 2; Sylvesi., verbo Juramentum, 1, q.1 et 6 ; Soto, d. quaest. 1, art. 1; et Covar. supra, in principio, num. T.

2. Sed quid, si aliquis loco verbi Juro, dicat l'oveo, quando materia non est capax voti, sed juramenti, ut facere solent Hispani, quando his verbis utuntur , Voveo Deum ita esse, vel non esse * Respondeo illud esse juramentum, et valde grave; nam, licet illi ineptissime utantur verbo vovendi , cum nihil promittant, neque id intendant, neque mate- ria sit capax, ut recte dixit Covar. supra, S 7. num. 9, vers. 1, Patet , nihilominus in re est verum juramentum, et grave, ut sensit Soto, d. art. 1, circa finem. Quia intentio proferentis revera est jurare, et ad hoc invocat Deum; et quamvis abutatur verbo, tamen jam ex abusu habet illam significationem, et apud Deum suffhiceret, quod jurans illum sensum intenderet ; verumtamen etiam apud homines ex consuetudine et circumstantiis consurgit sufficiens significatio. Dubitari autem solet an ille modus jurandi blasphemiam habeat conjunctam ; nam id significat Soto, cum ait esse illud juramentum pejore nomine dignum ; sed in rigore non est blasphemia, quamvis indicat majorem quamdam irreverentiam et audaciam, et hoc sentit Covar. supra.

3. Dubium. — Potest autem e converso interrogari, an solum verbum Juro, nulla addita determinatione, ut: Juro me facturum hoc, vel, hoc ita esse, sufficiat ut assertio vel promissio jurata censenda sit. Aliqui ita censent, quia idem est Juro, quod Juramentum facio ; sed juramentum simpliciter dictum est attestatio per divinum testimonium ; ergo qui sub ilio verbo aliquid profert, eo ipso vere jurat. Alii vero non putant sufficere nudum illud verbum, quia illud de se indifferens est ad verum et fictum juramentum ; et quamvis in dialectico rigore verbum sit analogum, et ideo simpliciter dictum videatur stare pro principaliori significato, nihilominus, moraliter loquendo, et ex usu, videtur indifferenter sumi. Unde saepe additur aliquid distrahens rigorem verbi, ut cum quis dicit : Juro per hanuc bavrbum, vel: Juro per me ipsum ; in vulgari: Juro ami, Juro por quien soy, vel Juro atal, nihil in particulari exprimendo, et in his formis jurandi certum est non fieri juramentum ; ergo idem est, cum solum verbum jur) profertur ; imo, eo ipso quod lingua reprimitur et ibi sistit, indicatur animus loquentis, quod noluerit juramentum perficere.

4. Solutio.— Sed in hoc qucd ad conscientiam attinet, judicium sumendum est ex intentione jurantis; nam revera verbum ipsum capax est utriusque intentionis sine fictione vel speciali culpa, ut probant rationes factae; tamen per se, et ex vi verbi in sua rigorosa significatione, sine dubio sufficit ad jurandum. In usu tamen considerandae sunt circumstantiae ; nam ex modo proferendi verbum, intelligi poterit quo sensu dicatur; vel ex antecedenti sermone, si ab aliquo petatur ut juret, vel si negotium id postulet, colligi potest an profera- tur ad confirmandum juramentum ; aliunde vero ex conditione personae, vel ex modo loquendi, conjici potest ibi constitisse ut a jurando abstineret. Quod maxime erit certum, quando aliquid additur leniens rigorem verbi, ut in exemplis adductis, et in aliis, quae sunt frequentia, ut: Juro adiez, vel : Per celum lecti, vulgo de la cama, et similia.

5. Aliud dubium. — Ulterius vero dubitari potest, quando sine illo verbo nomen Deti assumitur ad exaggerandam vel confirmandam veritatem, quis modus de se sufficiat, ut juramentum esse intelligatur; sunt enim variae formulae, ut: Per Deum, Scit Deus, Testis est Deus, Testem Deum invoco ; item: Vivit Dominus, Coram Deo, In prasentia Dei, et similes. Ex quibus prima est indubitata apud omnes, etiam haereticos, teste Augustino, Epist. 89, in fine, et constat ex communi usu, et sensu omnium, et ex vi illius particulae per; nam per illam inducitur Deus ut testis veritatis, nec in illa locutione potest alium sensum habere. Unde potius est cavendus excessus in hac formula jurandi quoad modum nominandi Deum, nam potest juramentum in blasphemiam declinare : quod duobus modis potest contingere. Unus est, si assumatur nomen Dei cum execratione, et talis esse censetur, quando dicitur, Per vitam Dei, ut supra tetigi, tract. 3, lib. 1, c. 6, num. 11. Alius modus est, quomodo contumeliose nominatur Deus, ut in cap. Si quis per capillum, 2929. q. 1, ut dicto loco etiam tractatum est.

6. Solutio. — De aliis vero formis fere omnibus, Augustinus supra, dicta Epistola, refert sensisse Pelagianos, illas non sufficere ad jurandum, quia non continent illam particulam per, et quia in Paulo inveniuntur illi modi loquendi, de quo putabant non posse credi quod juraverit. Sed in hoc secundo videntur supponere errorem, quod Paulo non licnerit jurare. Et deinde illos coarguit Augustinus, quia etiam Paulus usus est particula per, ad jurandum, 1 ad Corinth. 15 : Quotidie morior per gloriam vestram, fratres. tem quod illa particula non sit necessaria, convincitur ex illo Jerem. 4: Et jurabunt - Vivit Dominus, ibi enim non additur particula per. Et videtur illa forma jurandi consueta illo tempore (ut coustat ex usu Prophetarum), ad abstrahendum illum populum a jurando per falsos Deos et idola, quae in Scriptura distinguuntur a Deo vivente, Dan. 14: Quia erant inania simulacra, el non Deus vivens. Unde non solum verbo. sed etiam exemplo voluit Deus illum ju- randi modum populum illum docere, Num. 14: Dixit Dominus : Dimisi juxta verbum tuum, Vivo ego, etc. Et iterum: Dic ergo eis: Vivo ego, dicit Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam volis. Unde idem judicium proferendum est de illo verbo, prout nunc usurpatur communiter ad jurandum. Nam, licet propositio illa tantum videatur esse assertio quaedam modi indicativi aequipollens huic. Deus est vivens, nihilominus ex peculiari impositione et recepta consuetudine (quae ad imitationem Scripturae, et antiqui popuh, est in Ecclesia continuata), usurpatur ad invocandum Deum viventem, vita scilicet perfectissima, ac subinde omnia scientem et judicantem. Et ideo de se juramentum est, quando cum promissione vel assertione aliqua conjungitur, nisi alia sit intentio jurantis, quae exceptio in conscientia generalis est, ut dixi.

7. Verbum autem illud, Testem Deum invoco, magis formalem et expressam jurationem continere videtur, quam verbum illud, Per Dewn, et non minorem, quam si adderetur verbum juro, quia continet in exercitio ipsam definitionem juramenti, ut ex dictis constat ; quare de illa forma nulla vel apparens dubitatio esse potest. Illud autem verbum, Testis mihi est Deus, posset quidem accipi in vi solius cujusdam affirmationis, ut de aliis statim dicemus; nihilominus tamen de se, et prout est in communi usu, habet vim juramenti, teste Augustino supra, et super Epist. ad Galat., cap. 1, in fin., et lib. 1 de Sermon. Domini in monte, cap. 30, alias 28, quem D. Thom., art. 1, ad 3, sequitur. Et revera hanc vim habet apud Paulum ad Rom. 1, ad Philip. 1, ad Thessal. 2: Fos testes estis, et Deus. Et ratio est, quia, considerato modo et usu loquendi, et occasione in qua tale verbum profertur, non enunciatur quasi speculative, vel per modum confessionis ejusdem veritatis, sed pronuntiatur practice et invocative, ut aiunt. Idem judicium putant multi esse de hac, Deus scit ; ita docet Sot., d. quaest. 1, art. 1, circa finem, ubi sentit, Petrum jurasse, Joan. 91, cum Christo respondit : 7'u scis, quia amo te; quod etiam sentit Maldonatus ibi Patres referens. At Navarrus ait, si dicas : Deus scit an verum dicam, non esse juramentum; si vero dicas: Deus scit me verum dicere, esse juramentum ; Cajetanus autem simpliciter negat. Et revera locutio satis dubia est, quia saepe videtur proferri solum per modum enunciationis, non ad jurandum, sed solum ad ostendendam perfectam considerationem et animad- versionem loquentis, ut intelligatur se non fuisse ausurum ita loqui, nisi vera diceret, cum non ignoret Deum veritatem svcire. Vel, ut Soto ait, viri timorati saepe per illa verba submittunt tantum sermonem suum scientiae divinae, quomodo dixisse videtur Paulus, 2 Corinth. 11: Quare? quia non diligo vos? Deus scit. Igitur hoc verbum multo magis pendet ex intentione loquentis.

8. Idem judicium est de illa locutione, Coram Doeo, vel, In conspectu, aut In praesentia Dei, nam possunt verba tantum enunciative proferri ad conciliandam reverentiam, et credulitatem in illa fundatam ; ut si quis loquens cum alio coram rege, dicat se non dicturum mendacium coram rege. non propterea censeretur adducere regem in testem. Nihilominus frequenter solent illa usurpari, tanquam formula jurandi, ut D. Thomas supra docet cum Augustino, qui ita etiam interpretatur illud Pauli ad Galat. 1: Coram Deo, quia non mentior, quia dictum videtur ad confirmandam veritatem infallibili auctoritate Dei. Solet autem Paulus cum illis verbis adjungere verbum testificandi, ut 1 ad Timot. 5: Testificor coram Deo. Vtem, 2 ad Timot. 2 et 4, et tunc videtur expressius esse juramentum, quod imitatus est Augustinus, Epist. 137, dicens: Simpliciter fateor charitati vestre coram Deo, qui testis est supra animam meam : refertur in cap. Quantumlibet, 41 d. Idem vero Augustinus, serm. 28 de Verb. Apost., cap. 9, de se refert, cum sibi immineret necessitas jurandi, usum fuisse illis tribus formulis, Coram Deo, aut Testis est Deus, aut, Scit Christus sic esse in animo meo. Denique valde usitata est forma jurandi, 7n veritate Dei, sicut Paulus dixit, 2 ad Corinth. 11: Zst veritas Christi in me ; et simile est illud ad Rom. 9: Feritatem dico in Christo, non mentior ; vulgari autem modo loquendi dici solet, Deus est veritas, et postea subjungitur, quod affirmari vel negari intenditur ; Hispan.: Dio es verdad, que es assi, etc. Quae verba etiam sunt valde ambigua, magisque pendent ex circumstantiis et intentione , ut de aliis dictum est; in his autem maxime cavendum est ne addatur particula comparativa, Sicut Deus est veritas, quia in rigore talis comparatio continet blasphemiam, vt dixi d. tract. 2, lib. f, cap. 6; et haec videntur sufficere de formis jurandi per Deum expresse.

9. De hac forma, In fide vel Per fidem meam. —Circa alias vero formulas, inquibus nonDeus ita expresse nominatur, dubitari maxime solet de hac forma, 7n fide mea, vel, Per fidem meam, an in rigore contineat juramentum. Multi enim jurisperiti affirmant, ut videre licet apud Felin., in c. Querelam, de Jurejurando, n. 7,ubi refert Innocentium et alios; idemque sentit ibi Panormit. num. ult., et alios refert Covar. supra, S 2. Fundantur in aliquibus decretis, in quibus significari videtur, eum, qui fidem frangit, esse perjurum; vel e converso, eum, qui dat fidem, teneri virtute juramenti, seu, quod idem est, religionis : quando autem aliquis dicit: Per fidem meam, vel quid simile, praestat fidem; ergo. Major patet ex c. Ad aures, De iisquae vi, etc., ibi : Nisi forte juramento, vel fide interposita, etc., et c. Querelam, Ne Praelati vices suas, ibi : Preestita fide, et c. Pervenit, de Fidejussoribus, ihi : Eeligionem fidei, et juramenti sui, eos violasse constiterit. Afferri etiam solet c. Juramenti, 22. quaestione quinta, ubi dicitur : Dominus, inter juramentum et loquelam nostram, nullam vult esse distantiam ; et infra concluditur : Qui verum loquitur, jurat, quia scriptum est : Testis fidelis non mentitur ; quod maxime videtur intelligendum de illo, qui sub fide sua affirmat se dicere verum. Alii utuntur alia ratione, quia qui fidem suam jurat, cum sit Christianus, intelligitur affirmare per fidem Christi, quia fides simpliciter dicta inter Christianos hoc significat, et verba intelliguntur accipi in famosiori significato ; tum etiam quia, licet res esset dubia, inclinandum esset in favorem juramenti et animae. Et hoc modo sentiunt Alciat. et alii, quos refert et sequitur Anton. Padilla, in Leg. S$ quis major, Cod. de Transactionibus, n. 33.

10. Haec vero sententia communiter non recipitur, sed distingui solet inter fidem simpliciter interpositam , vel cum aliquo addito. Quando priori modo fit, recepta sententia est, illud in rigore verborum non esse juramentum. Ita tenet Cajet., d. q. 89, art. 6; Sot., d. q. 1, art. 6; Covar., d. S2; Navar., d. c. 12, n. 2, et communiter moderni Theologi et Summista ; et Pinel.. in leg. 2, C. de Rescin. vendit., 3p., num. 13; et Avend., lib. de Exequendis mandatis regum, c. 27, n. 6;et Joan. Gutier., in Authentica Sacramenta puberum, C. Si adversus venditionem, num. 149. Fundamentum est, quia talia verba simpliciter prolata intelliguntur de fide humana; et ideo per illa verba non adducitur Deus in testem, sed jurans tantum affert in testimonium veritatis suam fidelitatem ; quod solum est per seipsum jurare. Et ideo talis locutio non addit robur et auctoritatem assertioni , sed solam addit majorem quamdam exaggerationem, et declarationem assertionis loquentis, sicut infra in similh dicemus de juramento Dei.

11. Hoc tamen fundamentum non satisfecit Ferdivando Mendozae, in Disputationibus de Pactis, lib. 1, c. 6, q. 3, quia major propositio, scilicet verbum, Per fidem, simpliciter prolatum, intelligi de fide humana, ron probatur a dictis auctoribus, et ideo ipse nova distinctione utendum esse putat, considerando qualitatem et conditionem personae loquentis ; nam in personis nobilibus putat non esse juramentum , quia jurare solent in fide suae nobilitatis, et ideo, licet interdum omittant illud additum, intelligitur casu omitti, et in eodem sensu verba proferre. In plebeis autem hominibus, putat fidem simpliciter prolatam intelligendam esse catholicam et christianam, tum quia cum non habeant illam qualitatem nobilitatis, censentur jurare per fidem, quae sit virtus ; tum etiam quia ipsi nomine fidei non solent intelligere fidclitatem, imo ordinarie ignorant talem illius vocis significationem ; et ideo per christianam fidem jurare censendi sunt.

12. Sed haec distinctio admittenda non est, quia revera non habet fundamentum , et est contra communem modum concipiendi ; nam, sicut nobiles jurare solent in fide nobilitatis suae ( A fe de hidalgo, de quàen soy ), ita vulgares homines affirmare solent, 7n fige boni viri, aut verbi sui, vel quid simile (4 fe de hombre de bign, De hombre de mi palabra, A fe de verdad, o De veras ). Ergo hae dictiones satis indieant, eos nomine fidei significare solere fidem moralem, quam alias veritatem vel fidelitatem vocamus , quamvis fortasse nesciant distinguere inter horum verborum significationes, quod etiam multi nobiles ignorant ; ergo etiamsi ignobiles omittant illud additum, intelligentur simpliciter jurare, 7» fide boni viri, nam est eadem ratio. Neque enim nobiles in aha fide jurant, licet exprimant nobilitatem suam ; sed quia ipsa nobilitas postulat majorem quamdam excellentiam veritatis in verbo viri nobilis, ideo censent suam fidem moralem esse majori fide dignam, et ideo exprimunt illam conditionem. Ignobiles vero, quia illam qualitatem non habent, debitum boni viri ante oculos ponunt ; utrique ergo in fide morali seu fidelitate affirmare intendunt. Et sine dubio hoc verbum Hispanum, A /e, vel, Por my fe, univocum esse cen- setur in ore nobilium et ignobilium, et illi fere respondet vox Latina, profecto.

13. Approbatur communis sententia. —Nera est ergo sententia communis, et principium, quo nititur, fundamentum habet tam in communi usu, et sensu loquentium, quam audientium; nullus enim putat sibi esse rem sub juramento promissam, propter solam similem attestationem, a quocumque fiat , neque communiter homines in hoc distinguunt inter nobiles ; significatio autem verborum maxime ex communi usu petenda est. Et ad hoc confirmandum induci potest cap. penul. de Jurejurando, cum iis, quae in principio circa illud notavimus : nam ex illo textu sumitur, quando verbum est valde ambiguum , praesumendum esse in salutem anima, quia juramentum est stricti juris propter periculum, et gravitatem ejus, quod maxime habet locum, quando communis usus favet benigniori interpretationi. Accedit, quod modus ille attestandi non videtur esse proprius Christianorum, sed communis Gentilibus, et Paganis: ergo non est intelligendum illud verbum de fide Christiana, sed de morali fide, quae omnibus est communis. Et ita responsum etiam est ad Alciatum, et alios.

14. Soto limitatione utitur in his formis jurandi. —Soto vero in d. quaest. 1, art. primo, limitatione quadam seu distinctione usus est : nam si dicatur 7n fide, dicit non esse juramentum ; si Per fidem, dicit videri juramentum (A fe, vel, Por my fe). Verumtamen si fides eodem modo accipiatur, ut accipi debet simpliciter prolata, juxta dicta, parum refert dicere /n, aut Per, quia per nentram particulam adducitur Deus in testem, ut ex hypothesi constat. Si autem e contrario fides in alio sensu proferatur, qui ex parte illius ad juramentum sufficiat, juxta dicenda statim, non solum dicendo per, sed etiam dicendo 7n fide, erit juramentum, quia ut diximus, particula per, non est necessaria ad jurandum, et ipse Sot. dicit, Paulum jurasse, dicendo: Feritatem dico in Christo, ad Rom. 9, et 2 ad Corinth. 11: Zst veritas Christi in me ; ergo illae particulae ex parte sua non variant rationem juramenti, et ita idem Soto supra, art. 6, indifferenter et absolute ait : Dicere, Per fidem meam, aut, In veritate mea, non est juramentumn. ldem habet in Relect. De juramento, cap. 4; et ex professo Sylvest. cum Bonavent., Juramentum, 1, quaest. 5.

15. Alii addunt limitationem, Nisi quis interponat fidem suam intentione jurandi ; quia haec intentio virtualem in Deum relationem includit, et consequenter qui hac intentione jurat per suam fidem, eo ipso jurat per illam, ut relatam ad Deum ; juramentum autem per creaturam, ut relatam ad Deum, est verum juramentum, ut supra dictum est, et habetur in c. Et si Christus, de Jurejurando. Quod autem illa intentio dicat hahitudinem ad Deum, patet, quia juramontum dicit habitudinem ad Deum, ut dictum est; ergo qui interponit fidem suam cum intentione jurandi, refert fidem suam ad Deum.

16. Sed si accurate explicetur talis intentio, limitatio ex una parte non invenietur vera, et ex alia invenietur non necessaria. Dupliciter enim potest haberi illa intentio jurandi (quod in tota hac materia est maxime considerandum), quando id, per quod juratur, vel signum externum jurandi de se non est sufficiens ad juramentum. Primo enim haberi potest illa intentio cum sola conscientia erronea, quae facit ut duae intentiones, seu voluntates, inter se repugnantes, simul conjungantur; verbi gratia, Gentilis intendit jurare, et simul vult tantum adducere in testem suum idolum ex conscientia erronea, qua putat illum esse Deum ; talis ergo intentio jurandi non sufficit, ut sit juramentum quod profertur, sed solum ut putetur, ut supra, cap. 5, tactum est. Secundo modo potest haberi haec intentio jurandi absque errore, et tunc necesse est ut qui hanc intentionem habet, et jurando solum nominat creaturam, eo ipso intendat illam interponere cum aliquo respectu ad Deum. Sic ergo qui aliquid confirmat per fidem suam cum intentione jurandi, potest habere intentionem ex ignorantia, putans ad jurandum satis esse interponere fidem suam per se spectatam, et sine ullo respectu ad Deum, et inde non minus obligari, quam si per Deum juraret ; et tunc illud non est juramentum, sed putatur, et ita peccari ibi posset contra juramentum ex conscientia erronea ; ablato autem errore non manebit obligatio. Et in hoc sensu dico limitationem non continere veritatem, quia revera tunc non invocatur Deus in testem, sed putatur testimonium, datum ab ipso jurante sub sua fide, ad juramentum sufhicere. Et ita etiam cessat ratio in contrarium, quia, licet jurare in suo vero conceptu includat habitudinem ad Deum, in apprehensione illius ignorantis illam non necessario includit, et ita neque in intentione ejus continetur.

17. Si autem nullus inverveniat error, sed habens illam intentionem, vere intelligat quid sit jurare, tunc vera est illa doctrina ; quia si alia intentio est efficax, necesse est ut interponat fidem suam cum habitudine, quae ad jurandum per Deum sufficiat, sive ipse distincte illam cognoscat, ut quod ipsa fidelitas humana est quaedam participatio divinae veritatis et bonitatis, sive tantum confuse velit per fidem suam jurare, tanquam per quamdam creaturam Dei. Dico tamen in hoc sensu limitationem non esse necessariam; tum quia hoc commune est omni juramento per creaturas ; tum etiam quia Doctores citati loquuntur de ordinario et morali modo proferendi verba illa. Non est autem in usu hominum usurpare haec verba ad testificandum per fidem, sicut per aliam creaturam, relatam ad Deum, sed solum ad confirmandam veritatem ex merito talis virtutis, prout humana est, et quatenus is, qui loquitur, eam se habere et exercere profitetur. Igitur simpliciter loquendo illae formulae exaggerandi (ut sic dicam) propriam veritatem, juramenta non sunt.

18. De variis additis. — At vero quando non absolute fides, sed cum aliquo addito interponitur, interdum res clarior, interdum obscurior est. Erit quidem res ciara, si additum sit diminuens, et quasi distrahens fiden ad meram conditionem humanam. Hujusmoli sunt omnia illa, 7n fide regia, In fide viri nobilis, Hispane, A fe de hidalgo, In fide boni viri, et similia, quia per hujusmodi particulas clare determinatur fides ad humanam, et sub respectu humano, seu pure morali; et ideo tota illa assertio et confirmatio non transcendit humanae fidei testificationem, ac proinde non est juramentum, et in hoc omnes conveniunt. Erit autem locutio obscura et ambigua, si additum etiam ambiguum seu obscurum sit. Primum exemplum vulgare est, si addatur Bona fides (Hispane, En buena fe), tunc enim esse juramentum censent Pinel.. Avendan. et Guttierez supra, et favet quaedam lex hujus regni, lib. 4 Ordinationum, tit. 3, in prineipio. Verumtamen juxta communem usum, etsensum sic loquentium, praesertim inter Hispanos, verba illa En buena fe, non censentur continere juramentum, et ita etiam sentiunt Cajetan., Sot., Navar. et alii. Et ratio est, quia etiam fides humana bona est; ergo per illud additum non determinatur fides ad divinam; ergo gratis et sine fundamento aliud dicitur. Item nihil aliud est dicere: 7n bona fide, quam, In ea fide, quee est virtus, et debet studiose exerceri; hoc autem totum non transcendit fidelitatem humanam. Item loco juramenti dicere solent simplices Hispaui: 7n ceritate bona, En buena verdad ; per quae verba sine dubio non jurant, imo ad vitandum juramentum ita loquuntur ; ergo idem est de bona fide, per se. et ordinarie loquendo. At vero, si vel ex circumstantiis, vel ex usu et consuetudine constet per talia verba. tali modo vel cum tali solemnitate prolata, significari animum se obligandi sub juramento, tunc inde habeb:t saltem implicitam significationem seu determinationem ad fidem divinam, seu includentem respectum ad Deum. Et hoc modo posset intelligi lex hujus regni supra citata, quamvis praesumi possit editam esse juxta opinionem juristarum dicentium, fidem praestitam aequivalere juramento. Nam quia lex illa in favorem regiae jurisdictionis prohibet contractus fieri sub juramento, idco non solum certum, sed etiam dubium juramentum, vel (ut ita dicam) omnem umbram juramenti excludere voluit.

19. Aliud additum esse potest, si expresse dicatur, 7n fide Christi, vel, Christiana, vel, Dei, et tunc conveniunt omnes esse verum juramentum. Imo addunt Cajetanus et alii, quod, licet voce non exprimatur illud additum, si intentio et mens jurantis sit in illo sensu accipere vocem illam, id satis esse ut sit juramentum ex vi verborum, quia intentio potest determinare ambiguam significationem, saltem in conscientia, et apud Deum. Ratio vero est, quia fides christiana est res valde sacra; attestatio autem per rem sacram eo ipso est juramentum , quia illa quasi per se involvit habitudinem ad Deum. Sicut supra diximus, qui jurat per coelum vel terram, addendo determinationem Dei, eo ipso satis exprimere vim juramenti per Deum; ergo multo magis qui jurat per fidem Det vel Christi, et idem cst de fide christiana. Denique jurare per Evangelia est verum juramentum, ut constat ex sensu et usu fidelium, ut testatur Sot. et Covar. ; ergo et jurare per fidem Christi, quae in Evangecliis continetur.

20. Quapropter non videtur posse dubitari de illis verbis in praedicta forma. Solent autem proferri in vulgari lingua cum aliqua mutatione, quae reddit formam magis ambiguam, scilicet, In fide hominis Christiani, a fe de Christiano. Ibi enim fides non dcterminatur (ut sic dicam) intrinsece in sua differentia, seu habitudine, sed extrinsece ex parte subjecti, unde potest recte intelligi de fidelitate, qualem esse decet in homine christiano, et in eo sensu non erit juramentum, ut Sot. notavit ; quia ex vi talium verborum non interponitur divina auctoritas, sed sola fidelitas ipsius jurantis, ut majorem quamdam credibilitatem participat ex eo quod est in homine christiano. Nam ad illum modum commendatur, quando dicitur : 7n fide regia, vel, Tn fide viri nobilis ; sic etiam dicere solet religiosus, 7n fide religiosi, et clericus: In fide clerici, ct sic de aliis; in quibus clarum est, non addi aliquid ( ut sic dicam ) specificans fidem, sed commendans credulitatem ex circumstantia personae. Sed, licet hoc in rigore verum sit, consulenda semper est intentio loquentis; et in universum est optimum consilium cavere hos loquendi modos, quia et periculosi sunt, et dubitationem relinquunt, et apud alios generant scandalum, et fortasse in foro exteriori reputabuntur juramenta.

21. Et juxta haec intelligenda sunt jura pro prima opinione citata. Et primo ad c. A4d aures, respondent aliqui ibi esse sermonem de fide christiana, quod est verisimile; tum quia jus uti solet voce in significatione accommodata materiae de qua tractat, quod juristae vocant uti termino habili, juxta Glos., inleg. 1, Cod. de Sacrosantis Eccles. Tum etiam quia quoad usum juris canonici habet locum ratio Alciati, et aliorum, quod nomine fidei solet intelligi files christiana. Considerari etiam potest, Pontificem ibi loqui de fide praestita a clericis, et ideo servari voluisse tanquamjuramentum, quia vel praesumpsit fuisse datam sacro et religioso modo, vel certe quia servari voluit ob decentiam talis status, sive in rigore fuerit juramentum, sive non. Addo, quod si attente ponderentur verba, non declarat Pontifex fuisse juramentum ; sic enim ait: Nist forte juramento vel fide interposita fuerit confirmatum ; ubi potius distinguit inter juramentum et inter petitionem fidei. Ad hoc dici potest, per prius verbum significatum esse expressum juramentum; per posterius autem, aequivalens. Et ileo prior solutio sufficiens est. Et tandem applicari potest ad cap. Querelam, quamvis in eo non declaretur neque indicetur illud fuisse juramentunp, sed solum pactum; imo hoc videntur declarare illa verba, S'ecundum quod inter se convenerunt ; et uonnullum etiam indicium est, quod ille non punitur, nec corripitur ut perjurus: et est similis textui in cap. Cum tempore, de Arbitriis, ibi: Fide hinc inde data. At vero cap. Pervenit, cum expresse loquatur de religione fidei et juramenti, clarum est non loqui de sola fidelitate, sed de religione, quae illi per juramentum additur, et ideo copulative dicit, Religionem fidei et juramenti, ut optime notavit Rota, tit. de Pactis , decis. 1, ubi nostram sententiam confirmat. Denique cap. Juramenti nihil ad rem facit, quia ibi non loquitur Chromat., de attestatione, 7n fide, vel Per fidem, sed de simplici verbo; et illa inter se comparat, non ut faciat aequalia, ut per se notum est, sed ut fidelibus commendet veritatem in dictis suis, ut eis simpliciter loquentibus perinde credatur ac si jurassent.

22. Aliae formulae jurandi evpenduntur. — Et ex hac resolutione facile est ferre judicium de aliis loquendi formulis, quae ad conciliandam sibi fidem adhibent homines, cum juramenta non sint, sed quasi repetitiones et exaggerationes ejusdem veritatis, ut Certe, Profecto, Certissime, Sine dubio, Vere, seu In veritate, aut, 7n veritate mea; secus si dicatur, /n ccritate Christi, aut Dei. Si autem dicatur : In veritate hominis christiani, aut religiosi, habet ambiguitatem similem supra tractatam; nam in omnibus idem est judicium de veritate quod de fide, quia moraliter idem sunt ; et ita sentiunt Soi., d. art. 1; et Navar., d. n.2; neque dissentit Sylvest., Juramentum, ubi refert Panormitanum dicentem, affirmare Cun veritate, esse juramentum, quia Christus est veritas, quod habet num. 2, notab. 6, et sequitur Angel., Juram., 1, n. 1. Hoc autem modeste satis ait Sylvest. limitandum esse, si mens jurantis sit invocare veritatem primam, et simpliciter dicere potuisset simplicem et usitatam significationem illorum verborum non esse ad invocandum Christum, seu veritatem ejus, sed solum ad commendandam veritatem loquentis.

23. An hec formula : Per conscientiam meam, sit juramentum.—ldem judicium ferre solet de iis formulis, 7n conscientia, vel, Per conscientiam meam, quod sentit Sot., d. q. 1, et d. Relect. de Juramento, capite quarto, quia sensus illorum verborum tantum est, verba illa non ficte proferri, sed juxta mentem loquentis, ubi est conscientia. Contrarium tamen sentit Sylvest., Juramentum, 1,q. 4; dicit enim perinde esse jurare per conscientiam , quod per animam ; constat autem attestationem per animam juramentum esse. Verumtamen sensus est valde aequivocus, et in suo sensu utraque sententia vera est ; nam in priori sensu conscientia non sumitur in ordine ad Deum, sed solum in ordine ad verbum ipsum, quod es conscientia loquentis procedit. Unde in illo modo loquendi non inducitur conscientia per modum execrationis, nec per modum alicujus rei sacrae, per quam juretur, sed solum ad significandum secundum conscientiam suam hominem loqui, seu implendo debitum conscientiae ; in quo sensu tota illa testificatio resolvitur in ipsum asserentem, et non in Deum ; et ideo non est juramentum. At vero in alio sensu, vel interponitur conscientia ceum quadam execratione virtuali, ut infra explicabimus, vel certe indicatur, ut res quaedam sacra, quatenus testimonium conscientiae divinum quodammodo est, ejusque veritas participatio est divinae veritatis, sicut anima peculiari modo est imago vel templum Dei. Et hoc quidem ita se habet quoad rem ipsam : quoad usum vero, licet etiam videatur res dubia, magis solet accipi conscientia posteriori modo; et ideo viri timorati refugiunt illos loquendi modos, et fortasse in exteriori foro praesumeretur ibi juramentum, in divino autem intentio loquentis est spectanda. Quid vero faciendum sit in casu dubio, in sequenti libro generaliter tractabimus.

24. Regula ad dignoscendum juramentum in variis formulis jurandi. — Juxta haec etiam interpretandae sunt aliae consuetae formulae jurandi per res creatas absque execratione, sed per simplicem attestationem, quales sunt: Per caelum et terram, etc., et aliae similes, de quibus supra dictum est. Solent etiam jurare clerici per suos ordines, vel per habitum Sancti Petri, et religiosi per habitum talis vel talis Sancti, vel per professionem suam; in quibus omnibus generalis regula est, esse juramenta ex vi verborum, et ex communi usu, quia omnes illae sunt attestationes per res sacras, quae per se dicunt habitudinem ad Deum, ut supra declaravi. Et quando res non sunt sacrae, ordinarie additur determinatio Dei, ut: Per celum Dai ; vel, licet non addatur, quando aliunde non distrahitur nominis significatio, ex communi usu intelligitur accipi secundum habitudinem ad Deum, in Evangelio et in jure explicatam. Secus vero erit si addatur particula diminuens, ut, Por el cielo de la cama ; nam eo ipso intelligitur ad hoc addi, ut vitetur juramentum. Quando vero per inferiorem et vilem creaturam absolute et sine Deo nominatam attestatio fit, res videtur aequivoca, et determinanda ex sola intentione jurantis, nisi ex circumstantiis aliud intelligi possit ; ut haec frequens locutio, Per barbas wneas, existimo in rigore verborum non esse juramentum, quia nullam indicant habitudinem ad Deum, sed solam auctoritatem et gravitatem ipsius loquentis. Interdum etiam creatura, per quam confirmatur dictum, talis est, ut sta- tim appareat nominari ad vitandum juramentum, ut dicebamus de coelo lecti, vel quid simile. Et in universum, quoties intentio sistit in creatura, ut creatura est, in rigore non est juramentum, ut patet ex dictis in c. 5. Hic vero occurrebat difficultas ex quadam sententia Augustini, serm. 28, alias 30, de Verbis Apostoli, sed illa commodius tractabitur libro sequenti, c. 4.

25. Dubium de homagio. — Unum denique superest dubium circa has jurandi formas, an ilis annumerari debeat Aomagium, quod Hispani Pleito menaje vocant. Fit autem hoc modo, quod nobilis, positis manibus suis intra manus alterius, qui homagium recipit, fidem suam astringit hispane in hac forma: Doy m fe, y palabra, haziendo, como hago pleyto, y emenaje, como cacallero, hidalgo segum dl fuero de Hespana de cumplir, etc. Ratio ergo dubitandi est, quia in omnibus ilis verbis nullum apparet in rigore continens juratio nem. Nam praestatio fidei non sufficit, ut ostensum est, et verba quae adduntur, non augent, sed diminuunt potius fidem, ad humanam, et ex humanis tautum qualitatibus ornatam, et denique in omnibus illis verbis nihil divinum sonat. In contrarium vero est, quia in ipsismet legibus Hispaniae declaratur esse perjurium violationem homagii, in leg. 26, tit. 11, part. 3, ubi homagium juramento in obligatione aequiparatur. Item consideratio finis illius caeremoniae videtur plane coincidere cum fine juramenti, quod est firmare pacta et humanam fidem ; at illa caeremonia non videtur introducta ad minuendam hanc firmitatem, sed potius ad augendam illam; ergo includit juramenti firmitatem. Unde Glossa, in c. ult. de Regulis Juris, homagium interpretatur sacramentum fidelitatis, et in cap. Gravem, de Excessibus Praelatorum, violator homagii tanquam perjurus graviter punitur.

26. Varie sententie. — In hoc ergo dubio divisi sunt scriptores, etiam Hispani; nam quidam negant homagium esse juramentum; sic ait Greg. Lopez, in d. l. 26, tit. 11, part. 3, et sequuntur Gutierrez, et Mendoza supra. Et ad hoc expendunt verba ejusdem legis, nam in illis distinguitur per disjunctionem homagium a juramento. Unde quod postea in lege subditur : Sit perjurus, et ei non adhibeatur fides in testificando, dicunt esse cum partitione accommoda intelligendum ; ita ut perjwrus, ad eum qui juravit, indignus autem fide, ad eum qui homagium fecit, referatur, nam haec poena imponitur frangenti fidem homagii in eisdem legibus, quas iidem auctores allegant simul cum aliis, in quibus homagium a juramento distingui videtur. Contrarium nihilominus sentit Covar., in d. c. Quamvis pactum, S 1, n. 1 et 2, et idem sentit Avendan., ubi supra; et fuit sententia Daldi, Cons. 2061, vol. 2. Et certe ratio sumpta ex fine videtur multum persuadere istam sententiam, quia homagium adhibetur in pactis aut promissionibus inter personas excellentiores, et in gravioribus materiis, et (ut ita dicam) ad summam quamdam firmitatem ; ergo non est verisimile fieri sine juramento, cum illud sit quasi primum principium et fundamentum moralis firmitatis in rebus humanis. Et 4deo mihi valde verisimile est, homagium non fieri sine juramento, sive illud includat formaliter, sive concomitanter ad sui confirmationem ; utrumque enim probabile est.

27. Ftgymologia homagii. — Potest enim probabiliter sustineri ipsum nomen omagiwm, juramentum significare, si vera est deductio quam facit Cov. supra, ex graeco nomine nos;, quod sanctum vel sacrum significat per juramenti religionem; atque hoc modo perinde erit dicere: Homagiun facio, Hago pleyto menaie, ac dicere: Juramentum facio. Secundo tamen est verisimile, homagium, ut sic, non dicere juramentum, sed solemne quoddam pactum humanum; nam, ut dicitur in leg. 4, tit. 25, part. 4, qui Homagium facit, tradit se alteri quasi in pignus et securitaten fidelitatis sue. Unde qui homagium praestitit, quodammodo illius fieri censetur, cui illud praestitit, ut ubi notat Greg. Lopez, allegans cap. ult. de Servis non ordinandis, cui posset accommodari deductio vocis bomagium, si latina est; sic ergo homagium formaliter est quoddam pactum humanum. Quod autem. sine juramento non fiat, praeter jura canonica citata, colligitur ex eisdem legibus Hispanis, leg. 4, tit. 26, partita 4, ibi: Promittendo, jurando, et homagium faciendo; idem colligi potest ex l. 5, tit. 15, partita 2, ibi: Faciendo homagium, etc. Ubi licet non fiat expressa mentio juramenti, tot circumstantiis describitur, et ita exaggeratur illius obligatio, ut satis indicari videatur. Speculator etiam, in tit. de Feudis, S Quoniam, vers. Forma autem jurandi, commemorans similem consuetudinem Gallorum, inter alia innuit: Fidelitatem jurat, et homagium facit. Denique in hoc consideranda est consuetudo, quae est optima interpres hujusmodi rituum et legum.

28. Forme excrationum. — Dulium. — Solutio. — Quae hactenus diximus pertinent ad formulas juramenti simplicis, seu invocatorii; possumus autem breviter commemorare etiam nonnullas juramenti execratorii, cujus duas generales formulas supra indicavimus: una est, in qua adducimus res quas diligimus, ad jurandum, non expresse imprecando illis malum, sed potius per quamdam comparationem ad bonum quod illis desideramus. Et ad hunc modum pertinent omnia haec juramenta: Per vitam , salutem corporalem, vel spiritualem, vel propriam, vel patris, vel filii, aut regis, et similia, quae ex rigore verborum vera juramenta sunt, ut cum D. Thoma, in art. 6, sentiunt omnes; sunt autem execratoria, quia simpliciter involvunt oppositum malum ; nam qui jurat per vitam, quantum est in se, illam exponit divino judicio, ut illa privetur, si falsum jurat. Eumdem sensum habet illa vulgaris forma, etiam in canonibus contenta: Sic Deus me adjuvet ; inam sensus est, ut si mentior, non adjuvet; et idem est de similibus rebus, quae ex charitate a nobis diligendae sunt. Dubitari autem potest, si quis juret per vitam sui equi, vel per conservationem rei inanimatae, aut alio simili modo, an ulud sit juramentum. Respondeo: si haec tantum considerentur ut mala quaedam talium rerum, sub ea ratione non continent gravem deordinationem , nisi redundent in grave detrimentum proximi ; si vero considerentur quaienus proponuntur ut materia, in qua Deus, aliquo peculiari opere vel judicio, veritatis testimonium ostendat, sic absque dubio illa sunt juramenta, quia Deus vere invocatur in testem; ad quod parum refert quod res illa, de cujus commodo vel incommodo agitur , hoc vel illo modo aestimeiur vel diligatur. Raro tamen solet usurpari hic jurandi modus, et ideo ex usu nihil certi dicere possumus ; in rigore tamen verborum videntur ad jurandum sufficere, nisi ex circums'antiis et modo constet, res illas interponi ad vitandum juramentum, quia quasi pro nihilo aestimantur.

29. Aliae formae hujus juramenti fiunt per expressam mali imprecationem, vel sibi, vel rebus sibi charis : inter quas gravissimae sunt ille , in quibus mortem aeternam, vel iram divinam, vel daemonis obsessionem alicui imprecamur, si veruni non dicimus; et talia juramenta gravissima sunt, solentque generare scandalum , et ideo cavenda maxime sunt. Alia vero etiam sunt, quae, licet non sint tam explicita, idem genus juramenti continent; tale censetur illud : Per caput meum, quod insinuatur Matth. 5, et in cap. Ft si Christus. Item illud : 7n periculo anma mece, ex c. Fraternitatis, de Frigidis et maleficiatis; et notant Innocentius, in cap. F si Christus ; Geminianus, in c. 1, de Sepulturis, in 6. Solent etiam vulgares homines, quando aliquid ab eis postulatur, verbi gratia, panis aut pecunia, ita respondere : Maledictus panis, vel assis, quem apud me habeo, de quo modo loquendi dubitari potest an contineat juramentum execratorium, ex vi verborum. Et videtur non continere, quia qui sic loquitur, non intendit maledicere se ipsum, quasi imprecando sibi malum, quia verba non ad seipsum, sed ad rem postulatam dirigit. Deinde per illum modum loquendi non videtur imprecari ostensionem divini judicii circa panem, si fortasse illum apud se habet, neque hoc verba in rigore siguificant, sed tantum exaggerationem quamdam in negando aliquid hujusmodi apud se habere. Si tamen mens loquentis esset objicere illam rem , ut materiam divini judicii, juramentum erit, ut sensit Navar., d. c. 12, n. 5; et Sylvest., Juramentum, 9, num. 2; et Covar. supra, S 1, n. 5, in fine. Denique in his omnibus consulenda est conscientia jurantis, nam saepe fieri potest ut putet juramentum esse quod non est, et ideo peccet ; vel e converso, ut putet non esse juramentum, quod revera est, et ideo excusetur vel a culpa, vel ab obligatione, juxta dicenda inferius de juramento promissorio.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13