Caput 14
Caput 14
De personis quae jurare possunt, et primum de deo et angelis.
1. Sensus quaestionis. — Primum dubium. — Superest dicendum de causa efhiciente juramenti , quam explicabimus discurrendo per personas quae jurare possunt, sive licite, sive illicite, sed simpliciter et absolute. Supponimus autem ut clarum, nullam rem intellectu carentem jurare posse, quia supra ostensum est juramentum a voluntate et intellectu proficisci. De omnibus autem rebus intellectualibus potest moveri quaestio : et imprimis de juramentis Dei, ut Deus est, quaeri potest an jurare valeat. Videtur enim non posse, tum quia juramentum est actus re- ligionis ; Deus autem non est capax actuum religionis, ut in primo tractatu ostensum est ; tum secundo, quia Deus non potest facere votum ; ergo nec juramentum, nam haec aeequiparantar. Tertio, quia juramentum est ad confirmandum dictum ; divinum autem dictum non est capax confirmationis, quia per se habet summam et infallibilem veritatem. In contrarium autem est, quia in Scriptura saepe legimus Deum jurasse, Psalm. 169; et Genes. 22, dicitur jurasse per semetipsum; idem Jerem. 22, et c. 44: Foce ego juravi in nomine meo magno ; et c. 513: Juravit Dominus ecercituum per anivam suam ; Amos 4: Juravii Dominus in sancto suo, id est, in sanctitate sua ; Ezech. 18: Vivo ego, dicit Dominus. Denique rationem cur jurare soleat Deus, reddit Paulus, ad Hebr. 6, dicens prius: Quoniam neminem habuit , per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum ; et infra subjungens: 7n quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immolilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum. Et haec est prima ratio. Secunda vero est: Ut per duas res immobiles, quibus impossalle est mentiri Dan, fortissimum solatium habeamus.
2. De juramento Dei assertio. — Dicendum ergo est, Deum quidem jurare secundum modum et formam juramenti, et aliquo modo quoad finem et effectum ejus, quoad nos, non tamen quoad se, vel quoad rem ipsam. Primam partem probant testimonia Scripturae adducta ; secundam vero probat declaratio Pauli , in quo duos ettectus divini juramenti quoad nos exposuit. Unus est, quem ibi notavit D. Thomas, scilicet, ut per juramentum intelligeremus prophetiam esse praedestinationis, id est, promissionem esse ex decreto absoluto, et non dependentem a conditione aliqua ex parte nostra. Quod etiam indicavit Basilius, homilia in Psalmo 14, dicens Deum jurando Davidi significasse, quod immutabili ac firmo decreto gratiam promissionis confirmaverit ; sic etiam Isidorus, de Summo bono, lib. 2. c.31: Jurare Dei est (inquit) ab illa providentia, qua statuit non convellere statuta ; et ipfra: Juravit Dominus, et non penitebit eum, id est, Que juravit, non mutabit. Alter effectus est ad augendam nostram fidem et spem, non quia res in se fiat certior, quantum ad divinum testimonium, sed quantum ad modum quo nobis proponitur, vel sub ratione magis absoluta, ut dictum est, vel sub forma magis accommodata ad apprehendendam assertionis certitudinem , et promissionis firmitatem. Sic Hieronymus, Isaiae 14, dicit: Cwn jurat Deus, lumano loguitur affectu , ut nos nihil timeamus ; et Damascenus, per jusjurandum ait significari consilii ipsius immutabilem constantiam, quippe cum apud nos interposito jurejurando pacta confir mentur. Addi etiam potest ex Basilio, hom. de Poenit., quae est 27, interdum jurare Deum propter incredulitatem futurorum haereticorum , quam praesciebat, sicut promisit, inquit, veniam pamnatentibus sub juramento illo : Vivo ego, ad confundendos heereticos qui fructum penitentie negant. Et eleganter expendit, quando jurat Deus, in forma ipsa jurandi commemorare attributum, effectui quem promittit accommodatum : Qui cicit ( inquit), vivere vult peccatorem. Sic etiam dixit Philo, in lib. de Sacrificio Abel et Cain, Scripturam inducere Deun jurantem, ut inftrmitatem naturae nostre coargueret, et convictam consolaretur.
3. Atque ex his potest a contrario. probari ultima pars assertionis, quam etiam convincunt rationes dubitandi in principio positae. Atque ob hanc causam dixit Cajetanus, in c.2 Gen., jurare dici de Deo metaphorice, quia ad similitudinem jurantis, et per formam ac verba jurandi ostendit nobis immobilitatem decreti sui; cui non parum favet Damasc. supra, dum inter eas voces, quae corporaliter et metaphorice dicuntur de Deo, jusjurandum ponit. Et potest ratione confirmari, quia juramentum in sua proprietate dicit habitudinem ad auctoritatem superiorem respectu jurantis, ut indicavit Paulus ad Heb. 6; at sub hac proprietate clarum est non posse Deo convenire ; dici ergo potest, ablatis imperfectionibus, ea quae perfectionis sunt in juramento, Dco convenire, et ideo propter nos forma illius uti, et hoc modo illi tribui in Scriptura.
4. Solum circa formam jurandi, dubitari potest an Deus utatur sola attestatione per seipsum, vel etiam execratione; videtur enim contineri interdum execratio in ejus juramento, ut in illa forma : Juravit per animam suam , Jerem. 51. Nam supra diximus hanc formam esse execrativam ; et similis est illa Amos 6: Juravit Dominus in anima sua. ltem interdum jurat Deus sub hac forma: Quibus juravi in ira mea , si introibunt in requiem meam, Psalm. 94; et: Semel juravi in Sancto meo, si David mentiar , Psalm. 88; haec enim verba virtute continent execrationem, ut sensit Adam, ad Hebr. 3, qui ita exponit: Non sim Deus, vel non vivam, aut aliquid hujusmodi, si hoc non implevero. Saepe enim hu- jusmodi execratio exprimitur religionis causa, vel ad indicandam excellentiam affectus, ut exponit Jansen., cap. 6 Concordiae, circa illa verba Marci 8: Amen dico volis, si dabitur generationi isti signum, ubi ait, per illam praecisionem orationis significari terrorem quemdam prosequendi illas imprecationes.
5. Probabilius esse Deum non jurare per execrationem. — Sed probabilius videtur non jurare Deum per execrationem, sed solum per attestationem, quia nullibi invenitur in Scriptura expressum, et alioqui talis jurandi modus, vel Deo impossibilis, vel saltem minime ipsum decere videtur; si enim execratio sit circa ipsum Deum, sic sub nulla ratione vel conditione , quantumvis impossibili , potest Deus sibi imprecari, ut non sit, vel quidpiam simile ; quia talis imprecatio non fit nisi circa rem aliquo modo capacem illius mali, et ideo res illa, quae est materia, seu objectum execrationis, semper est inferioris ordinis. Unde similes execrationes circa Deum in ore hominum non tam sunt juramenta, quam blasphemiae ; non ergo decet Deum jurare execraudo seipsum. Neque etiam execrando creaturam, tum quia nullo modo utitur creatura ad jurandum, sed per seipsum tantum jurat ; tum etiam quia non esset execratio illa apta ad jurandum, cum tam malum quam bonum creaturae ex ejus pendeat voluntate.
6. Quando ergo Deus jurat per animam suam, nihil aliud est quam jurare per seipsum, seu per substantiam suam, quae nomine animae metaphorice significatur ; sicut Ecclesiast. 24: Sapientia laudavit animam suam, id est, se; et ad Hebr. 10- Non placebit anime mete, id est, mihi, ut bene exposuit Ribera, Oseae 9, n. 5; et Amos 6, n. 28. Alia vero locutiones sub conditione suspensa et quasi praecisa, non per execrationem, sed per simplicem negationem, juxta subjectam materiam explicandae sunt, ut Psalm. 94: Quibus Juravi, si introibunt, id est, Juravi quod non introibunt, ut exponit Paulus, ad Hebraeos 3 et 4, et: S'emel juravi, si Dacid mentiar, id est, non mentiar. Unde quando in ipso juramento conditionali supponitur una negatio, quia subintelligitur alia, redditur affirmatio jurata, ut Isaiae 14: Juravit Dominus exercituum dicens . Si non ut gutavi, ita erit, id est, omnino ita erit ; atqne ita explicuit Ribera, Amos 8, n. 20; et inre idem sentiunt Jansen. supra, et Titelmanus, Psalm. 94; in fine, addit non simplicem affirmationem, sed vehementem et fortem indicari ex illo modo loquendi, licet non ex vi significationis illius particulae si, quod recte dictum videtur.
7. De juramentis Christi.—Secundo, dubitari potest de Christo Domino, an jurare potuerit, et consequenter an juraverit aliquando. Videtur enim non potuisse, quia quod hlcite facere non potuit, simpliciter non potuit; sed non potuit licite jurare; ergo omnino non potuit. Minor probatur, quia in Christo non potuit esse necessitas jurandi, et absque necessitate jurare non licet. Quod autem nunquam juraverit, probatur, quia ipse vel praecepit, vel consuluit (cum partitione accommoda) non jurare, sed simpliciter loqui : E'st, est, Non, n0n ; ergo debuit praecedere exemplo. Probatur etiam ex dictis locutionibus Christi, nam de illo solum legitur dixisse interdum : Amen, amen, vel in veritate ; neutrum autem ex his verbis jurationem continet. Nam de posteriori particula, scilicet, in veritate, capite praecedenti ostendimus non esse particulam jurandi.
S. Usus hujus vocis, Amen. — llla vero dictio, Amen, triplicem habet usum, ut notavit Urbanus IV, Papa, in expositione Psalmi 50, circa finem, quae habetur in primo tomo Bibliothecae. Nam interdum accipitur in vi nominis, et significat Deum, in Apocalyp. 3: H ec dicit Amen testis fidelis, id est, irnmutabilis, qui semper verum loquitur, ut ibi etiam exponit Ribera. Secundo, in vi verbi, et significat idem quod fiat, ut Urbanus exponit, et ita videtur accipi ab Ecclesia in fine, seu responsione orationum, ut sentit Micrologus, de Eeclesiasticis observationibus; et Hierony m., Epist. 137 ad Marcellam; et potest sumi ex Paulo, 1 a1 Corinth. 14, dicente: Si benediaeris spiritu, qui supplet locum idiote, quomodo dicel, Amen, super tuam benedictionem ? Solet sumi non sclum ut verbum optandi, sed etiam consentiendi et confirmandi, teste Hieronymo supra ; sie enim in Missis Graecorum, facta consecratione, populus respondet, Amen, ut est in Liturgiis Basilii et Chrysostomi, quod interpretari possumus, Verum et ratum sit, ut exponit Florus, in Expositione Missae, in 6 tomo Bibliothecae ; et attigit Toletus, in 3 c. Joan., Annot. 4. Tertio modo accipitur in vi adverbii, et sic idem est quod cere, ut ait Urban., aut certe, vel fideliter, ut ait Hieronymus ad Galat. 6, et Epist. 134 ad Sophronium; Isaiee autem 25, Amen, amen, exponit cere, vere; constat autem ex modo loquendi Chaisti Domini, in hac signifi- catione usum esse voce illa, et aeque manifestum est in illa significatione non contineri juramentum ; ergo cum fundamento dici non potest, Christum aliquando jurasse, et ita sentit Jansen., in c. 40 Concordia; et Soto, lib. de Justitia, q. 1, art. 2; et Sylvest., verb. Juramentum, 1 part., q. 3, qui ab inconvenienti id confirmat, quia alias Christus sine necessitate jurasset, quando Lucae 4 dixit : 7n veritate dico vobis, quia ea quae dicebat, erant tam clara, ut nulla confirmatione indigerent, nimirum multas fuisse viduas in Israel, et ad nullam illarum fuisse missum Eliam, sed ad viduam Sarepthae Sidoniae.
9. Christum potuisse jurare, et probabile esse de facto jurasse. — Nihilominus certum est potuisse Christum jurare, et probabile est aliquando jurasse. Prior pars probatur, quia ut homo erat, non erat incapax juramenti, etiam in proprietate sumpti, quia erat minor Patre, et ita jurare poterat per majorem se, unde sape in confirmatione sua veritatis Patrem allegabat, ut statim expendam. Deinde licet ex parte sua non indigeret juramento, qui ratione unionis nec falli, nec fallere potest, neque ignorare, praesertim ea quae affirmat, nihilominus ex parte audientium poterat cum fructu et magna auctoritate, et fortasse etiam necessitate juramentum adhibere; potuit ergo interdum sancte jurare. Quod autem id aliquando fecerit, affirmare videtur Innocent. III, in c. Et si Christus, de Jurejurando, et indicat D. Thomas, lect. 4 in Joann. 8, circa illa verba : Amen, amen, dico vobis, dicens : Ponit hic Dominus quasi quoddam juramentum, quod ideo geminatur, ut suam sententiam magis firmam ostendat ; et adducit locum ad Hebraeos 6 : Interposwit jusjurandum, ut per duas res immobiles. eic. Et hanc opinionem sequitur Selva, tractatu de Jurejurando, 4 p., q. 3, n. 2.
10. Quoad formam autem, vel locum quo Christus juravit, probabilius videtur non semper jurasse per verba illa : In veritate dico vobis, Luc. 4, tum quia particula : 7n veritate, non est signum jurandi ; tum etiam propter conjecturam Sylvestri, quia materia illa non erat apta ad juramentum. Aptior quidem materia videri potest, Lucae 21, cum dixit: Vere dico vobis, quia vidua hec pauper plus quam onmnes anisit ; vel Joan. 16, cum dixit: Veritatem dico vobis, eupedit vobis ut ego vadam. Et nihilominus in neutro ex his locis possumus affirmare quod juraverit, ex vi verborum, quia non continent attestationem vel induc- tionem alicujus testimonii, sed solam assertionem veritatis ipsius locutionis. De illa autem locutione Amen, etc., fateor esse ambiguam ; tamen probabile est continuisse juramentum, praesertim apud Joannem, cum repetitione positam, ut ex D. Thoma retuli, et indicat Hieronymus, in ultimis verbis Epist. ad Galat.,dicens :Quomodo in veteri Testamento quadam jwrandi conswetudine Deus sua verba confirinat, dicens : Vivo ego, ita et Salvator noster in Evangelio, per verhum Amen, vera esse quae loquitur, ostendit. Ek Urban. HI supra significasse dicit, per illum modum loquendi, esse infallibile quod dicebat. Fortasse etiam inter juramenta numerari possent locutiones illa, in quibus Christus Dominus Patrem in testimonium veritatis afferebat, praesertim Joann. 8: Ego sum qui testimonium perhbeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui nsit me Pater ; et iterum: Judicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego, et qui misit me; et iterum : Qui me nasit, veraa est, et qua uudivi ab eo, haec loquor in mundo ; et infra: A meipso facio nilil, sed sicut docuit me Pater, heec loquor. Ad hoc vero responderi potest illa non esse verba jurantis, sed attestantis; alias, quoties Prophetae affirmant Deum aliquid dicere, jurabunt; et Apostoli similiter, quando asserebant Christum aliquid dicere ; ac denique Christus ubicumque dixit, sum doctrinam esse illius qui misit illum, vel esse ex Deo, et similia, jurasset, qua omnia videntur aliena à communi sensu.
11. Verumtamen, licet illa non sint formalia juramenta quoad invocationem , aequivalenter videntur eamdem vim habere; cujus signum est, quia si quis affirmaret Deum alicui dicere quod falsum esset, inordinationem perjurii committeret, quia Deum adduceret in testem falsitatis. Unde dupliciter ille peccaret, primo, fingendo se habere revelationem a Deo, quam non habet ; secundo, adducendo Deum in testem falsitatis ; et in primo quidem non esset perjurus,sed superstitiosus; in secundo autem videtur aperte committere malitiam ejusdem rationis cum perjurio, quamvis posset etiam ad haeresim revocari : ita haec omnia ad minimum probant potuisse Christum jurare per Patrem, nam sicut divinum seu Patris testimonium docendo afferebat , ad suam veritatem confirmandam, ita etiam facile potuit eodem testimonio uti per modum jurantis , unde credi potest ita interdum fecisse, licet non expresse reperiatur scriptum.
12. Addi denique potest illa verba Christ : In veritate dico, e: Amen, amen dico vobis, intellisi posse tanquam jurantis , non per alium, sed per seipsum : sicut enim supra dicebamus, hominem jurantem per fidem aut veritatem suam, adducere seipsum in testem, ita de Christo idem dicere possumus, cum magno tamen discrimine ; nam puri hominis testimonium non sufficit ad juramentum ; in Christo autem, Jurare per seipsum ad jurandum sufficiebat, vel quia jurando per se, jurabat per Deum, sicut Joan. 14, ipse dixit: Creditis in Deum , et in me credite ; vel etiam quia jurando per se, jurabat per rem maxime sanctam, et per veritatem infallibilem, et hoc maxime indicant Innocentius, et alii citati.
13. De juramentis Angelorum. — Angeli possunt jurare. — Tertio, dubitari potest de Angelis an jurare possint vel jurent. In quo dubio certum est, Angelos Sanctos loquentes ad homines posse jurare, nam Apocaly. 10 expresse legimus Angelum sanctum jurasse : Per viventem in secula seculorum, etc.; et simile legitur Daniel. 12. quod notavit Innocentius IIL, in c. Ft si Christus, et Andreas Caesariensis, in Commentariis Apocalyp., c. 28, dicens : Cum Deus nullum se majorem habeat, per quem jurare possit, per semetipsum jurare solitus est ; Angeli autem, tanquam res create, per Creatorem jurant, et ea que dicunt, propter nostram diffidentium et incredulitatem , caelesLis numinis attestatione confirmant. Sic etiam dixit Ribera in eumdem locum, jurasse Angelum, quia dicturus erat id quod futuris hominibus vanum videri poterat, et jurasse per viventem /Eternum , qui omnia futura habet praesentia, quia dicturus erat tempus non amplius esse futurum ; indicans imitari Angelum id, quod supra de Deo dicebamus, adducendo Deum in testem sub ratione illius attributi, quod materiae, de qua jurabat, magis erat accommodatum. Ux his ergo constat Sanctos Angelos, et ex conditione sua esse capaces proprii juramenti, et non deesse illis opportunitatem sancte jurandi.
14. Angelà Sancti inter se non jurant. — At vero de Angelis Sanctis inter se clarum est non jurare, quia juramentum non habet locum, nisi ubi per fidem aliquam, vel divinam, vel humanam, vel (ut sic dicam) angelicam, credendum est dictis jurantis , nam (ut supra diximus ) juramentum non adhibetur ad necessaria, neque ad confirmanda ea quae videntur. Angeli autem Sancti non assentiuntur per fidem, nec divinam, quae in Beatis non est, neque etiam per angelicam, quia semper clare intuentur ea de quibus ab aliis illuminantur vel instruuntur per quamcumque angelicam locutionem. Et quamvis fieri posset ut unus Angelus Sanctus loqueretur alteri, etiam Beato, abstractive tantum, et sine ostensione rei de qua loquitur , prout est in se, nihilominus non esset necessarius usus juramenti inter Angelos Sanctos, quia etiam illa cognitio, vel fides (si ita appellanda est), esset evidens in attestante, quia evidens est audienti, loquentem non posse mentiri , saltem propter beatificum statum. Inter Sanctos ergo Angelos non potest esse utilitas , nedum necessitas juramenti, et idco inter se jurare non possunt, saltem ratione status , quia nihil agere possunt otiosum et inane.
15. Angeli mali verisimilus est quod non jurent. — De Angelis etiam malis, secundum se spectatis , vel in propria specie, verisimilius videtur nunquam uti juramento, non ex bono motivo, sed ne Deum honorare videantur. Et quia respectu bonorum non ignorant sibi nihil prodesse; respectu autem suorum sociorum fortasse non sunt capaces, ut statim dicam, et licet sint, non assumunt nomen Dei, nisi ad blasphemandum de illo; respectu vero hominum, ad decipiendos illos interdum jurare possunt, si permittantur, sicut interdum assumunt speciem viri religiosi, et similia. Et hoc maxime habet locum, quando daemon se latere putat et non agnosci ; nam si cognoscatur, raro, ut existimo, utetur divino juramento ad persuadendum homini, tum propter suam superbiam , ne videatur confiteri se indigere testimonio Dei ad suorum dictorum confirmationem, tum etiam quia semper affectat honorari et credi ut Deus.
16. Quomodo Angeli in pura natura spectati possent jurare. — Dubitari hic tamen potest an Angeli in pura sua natura spectati haberent, vel habere possent usum juramenti, sicut homines sola natura duce juramento usi sunt , ut patet de Gentilibus. Hinc enim evidens fit, per lumen naturale potuisse ab Angelis cognosci utilitatem juramenti. Nec vero videntur incapaces illius utilitatis, quia ex vi suae naturae, et falli et fallere possunt; est ergo fallibile eorum testimonium ex vi propriae naturae ; ergo in illa pura natura stando, potuissent uti juramento ad suas assertiones confirmandas. Sed haec quaestio pendet ex alia valde speculativa, quomodo Angeli ex vi suee natura sibi invicem loquantur , praesertim quoad puram assertionem de praesenti, vel de praeterito. Nam si ita inter se loquuntur, ut i$ qui loquitur, clare et perspieue ostendat alteri suum conceptum vel voluntatem , quasi praebens illi facultatem, ut eam intueatur, tunc is, qui audit, non credit loquenti propter auctoritatem ejus, sed quia videt ita esse quod dicitur, et ita non habet locum juramentum juxta proxime dicta. Si autem unus Angelus ita loquitur alteri, ut non intuitive rem dictam ostendat, sed solum abstractive per suum dictum, et auctoritatem, illam notificet, sic certe posset in pura natura angelica esse juramenti usus et utilitas, ut ratio facta probat. In qua assertione , vel promissione de futuro (quae sine dubio potest esse in Angelis ex natura rei), non videtur dubium quin talis assertio vel promissio esset juramento confirmabilis, quia de se et natura sua infirma est, quia voluntas Angeli mutabilis est, qua ratione etiam infra dicemus capacem voti. Verum est tamen haec vincula parum esse in angelica natura necessaria , quia et non indiget negotiationibus vel contractibus, et voluntatem habet magis firmam et constantem in sua deliberatione, quam humana natura , licet non omnino immutabilem.
17. Possintne homines jura ein omni statu? — Sermo in praesenti est de hominibus viatoribus, quia post viam eadem ratio de illis est, quae de Angelis Beatis, vel damnátis. Viatores autem homines habuerunt aliquando statum innocentiae, et postea naturae lapsae; sub quo includo nunc statum purae naturae, quia eadem esset ratio in illo, quae fuit in philosophis sola ratione naturali utentibus. Dicemus ergo prius de statu innocentiae, ut origo vel occasio jurandi magis innotescat. Dixerunt enim aliqui, usum juramenti ortum esse ex malo peccati originalis, tanquam ex adaequata causa et radice. Ex quo fundamento necessario sequitur, non existente peccato originali non fuisse futurum juramenti usum, neque perseverante statu innocentiae homines fuisse juraturos. Fundamentum autem illud videtur posse sumi ex verbis illis Christi : Quod amplius est,a malo est, addita expositione Augustini supra tradita, quod juramentum non dicitur esse malum, sed esse a majlo, scilicet, ex incredulitate hominum, et ex consuetudine mentiendi, qui sunt effectus peccati originalis. Et confirmatur, quia in statu innocentiae nulla esset necessitas juramenti, quia homines propter magnam innocentiam semper verum dicerent, et ita facile et sine periculo sibi mutuo crederent; non ergo esset necessarium juramentum; ergo neque usus ejus, quia esset vanus, et con- sequenter peccatum saltem veniale, quod non habebat locum in statu innocentiae. Atque ita sentit Soto, d. lib. 18, q. 1, art. 5, et insinuat ibidem Aragon.
18. Resolutio dubii. -- Nihilominus dico juramentum non esse ex his qua: necessario supponunt peccatum, vel effectus ejus in humana natura. Probatur, quia, licet humana natura esset integra et inflocens, ignoraret negative multa, praesertim contingentia, praeterita et futura, et praesentia etiam quoad tempus, sed distantia quoad liocum, vel occulta quoad internos actus ; posset ergo in illo statu unus homo ad alterum loqui de rebus sibi notis, et alteri ignotis, et alter posset illi credere propter testimonium ejus. Deinde testimonium illud etiam in illo statu non esset intallibile, quia homo etiam in illo statu non erat impeccabilis ; posset ergo mentiri, quia non erat magis coufirmatus in bono in illa materia, quam in aliis; sed haec fallibilitas testimonii humani, et moralis necessitas credendi illud, est de se sufficiens ad capacitatem et ad usum juramenti ; ergo haec capacitas esset in statu innocentiae : unde illa fallibilitas et necessitas non pertinent ad effectus peccati originalis, sed per se sunt conjunctae cum conditione humanae natura exira statum beatificum, in quocumque alio sit, nisi Deus velit alio modo quasi miraculoso hominibus providere.
19. Uswn juramenti non fuisse repugnantem statui innocentie. — Hinc ergo probabile fit usum juramenti non fuisse repugnantem statui innocentiae, neque in hoc esse comparandum cum proprio actu poenitentiae, aut vindicativae justitiae, ut alii auctores volunt; nam poenitentia et vindicatio neces-ario supponunt peccatum, et per se respiciunt illud, ut commissum ; juramentum autem non supponit peccatum, vel in jurante, vel in eo cui juratur. Primum est evidens in Deo, et Angelis Sanctis jurantibus. Secundum patet, quia sicut Deus juravit homini lapso promissionem incarnationis, ita potuisset illam sub juramento promittere Adamo, vel alicui posterorum ejus, etiamsi in innocentia perseverassent; nam congruitas illius juramenti non sumitur tantum ex infirmitate et ignorantia hominis lapsi, sed etiam ex aptitudine mysterii, ad illud commendandum, et ad ostendendum propositum Dei absolutum, et per modum cujusdam extrnseci auxilii ad confortandum hominem in fide, seu ad credendum. Propter quas rationes potuisset Deus revelare sub juramento decretum suum absolutum de-illo mysterio, etiam Sanctis Angelis in sua conditione ; ergo juramentum non necessario supponit peccatum ex parte ejus, qui jurat ; ergo ex hac parte non repugnabat juramentum in statu innocentiae. Neque vero ex conditionibus illius status sequitur futurum fuisse vanum aut peccaminosum juramentum. Nam imprimis possent ibi esse promissiones humanae et assertiones de factis futuris: Faciam hoc, vel illud; ergo non esset omnino inutile juramentum ad confirmandam promissionem, et hominem obligaudum, sicut non esset inutile vovere aliquid Deo propter obligationem et constantiam in proposito; deinde etiam in juramento assertorio non est difficile cogitare occasionem aliquam gravem, ob quam esset juramentum opportunum ad generandam in audiente firmiorem fidem, quam ex sola auctoritate hominis etiam innocentis posset induci.
20. Itaque non existimo fuisse statum illum incapacem juramenti ; et quamvis minor, et rara futura fuisset ejus necessitas, nihilominus existimo potuisse in illo statu juramentum fieri sine culpa, etiam veniali, hoc enim probat discursus factus. Quod autem dicitur juramentum esse a malo, non oportet intelligi, id est, a peccato originali, neque Augustinus hanc adhibuit expositionem; posset ergo intelligi de quocumque malo, quod est imperfectio naturae. Vel melius illud intelligitur de juramento, prout nunc est in usu, cum tanta frequentia vel necessitate, sic enim proprium est lapsae naturae. Ad confirmationem autem jam responsum est, non fuisse quidem tunc absolutam necessitatem, nihilominus tamen non fuisse defuturam congruentem utilitatem, saltem pro juramento promissorio ; et hoc satis est ut posset habere locum sine peccato.
21. De hominibus qui nunc jurare possunt. —Secundo dicendum est de hominibus in hoc statu, de quibus imprimis supponimus ex dictis in primo capite, ante usum rationis, cum quo possint mortaliter peccare, non esse capaces proprii juramenti. Et ideo pueri et amentes incapaces sunt juramenti, quia licet possint interdum proferre yerba, quae ad jurandum suflticiunt, non tamen ex libera voluntate et intentione jurandi, quae ad juramentum necessaria est. Post rationis autem usum ex natura rei omnes sunt capaces juramenti ; nec in hoc potest determinari certa aetas, quia tempus perveniendi ad usum rationis non est idem in omnibus, sed prudenter in singulis conjectandum est. Jure autem hu- mano, solet aetas pubertatis praescribi ut rata sint juramenta, vel ut qus pet ad jurejurandum cogi, c. Pueri, 22, q. 5. Sed nihilominus ante illam aetatem vere S RH jurare pro sua voluntate, et ideo etiam possunt in minori aetate esse perjuri, ut expresse dicitur in c. 1, de Delictis puerorum. Unde notat Soto, d. q. 1, art. 10, quod licet pueri ante decimum quartum annum non sint cogendi ad jurandum in judicio, si tamen jurare velint, non sunt prohibendi; quia ille est favor, non poena, et alias potest sufficienter constare illos esse sufficienter capaces.
22. Deinde loquendo de adultis possumus illos in duos ordines distinguere: unus est hominum ignorantium verum Deum, alius cognoscentium et colentium illum. De prioribus dubitari potest an sint capaces juramenti. Et breviter distinguendum est, quia tales homines interdum nullum omnino Deum aut superius numen cogitant vel admittunt, ut videntur esse athei, qui animae etiam immortalitatem non credunt, et fortasse inter barbaras nationes aliquae sunt hujusmodi: tales ergo homines non sunt capaces juramenti, quia nullum Deum possurt in testem invocare; imo nec videntur cogitare aliquid majus homine; omnes autem qui jurant, per majorem sui jurant, ut dixit Paulus, ad Hebr. 6. Alii vero sunt infideles, qui licet verum Deum ignorent, falsum tamen, vel falsos colunt, ut sunt et ordinarie fuerunt populi Gentium. Et de his dicendum est, vere et in re non esse capaces juramenti, intentione autem et existimatione sua juramento uti posse. Primum patet ex dictis in c. 5, quia verum juramentum, veritate scilicet in essendo (quod solidum juramentum ad aequivocationem tollendam possumus appellare), hoc, inquam, non fit nisi per verum Deum; ergo non possunt illum in testem invocare; ergo non sunt capaces solidi juramenti ; secundum autem satis probatur usu et consuetudine omuium Gentilium. Et ratio est clara, quia sicut isti cogitant Deum, ita sua existimatione cultum et religionem Dei habent ; ita ergo jurare possunt ceum absoluta intentione jurandi, quia re vera existimant per verum Deum jurare, et ad volendum sufticit objectum putatum. Neque tale juramentum caret aliquo morali etfectu, saltem ex conscientia erronea, ut in libro sequenti latius explicabimus.
23. Alium etiam ordiunem homiium cognoscentium verum Deum in duos subdistinguere possumus. Nam quidam sunt iufideles, qui fi- dem infusam non habent, neque Deo aut in Deum credunt, et nihilominus athei non sunt, neque falsos Deos aut idola credunt aut colunt. Sed verum Deum mundi creatorem cogitant et adorant. Hujusmodi sunt Judaei et haeretici, atque etiam Pagani; quamvis enim non omnes isti aque Deum cognoscant, neque ex eadem origine, neque omnino eodem modo, omnes tamen in hoc conveniunt, quod Deum verum aliquo modo contrectant, saltem ex quadam fide, et traditione humana, et aliqui philosophi potuerunt per naturalem scientiam istuc pervenire, ut docet Paulus, ad Roman. 1 et 2. Hi ergo omnes capaces sunt juramenti, non putati tantum, sed veri, quia quaelibet existimatio de vero Deo suffticit ut invocari possit in testem, modo naturali, sicut suffticit ad colendum illum, aliquo saltem imperfecto modo, ut plane sentit Paulus, in d. Epist. ad Romanos. Juramentum autem in tota sua latitudine sumptum non excedit naturalem cognitionem. Cujus signum sufficiens est, quia usus juramenti, ad firmanda pacta et foedera, quasi jure gentium per dictamen rationis naturalis ab omnibus gentibus introductus est, ut ex Scriptura colligitur, Gen. 26 et 31, et ad Heb. 6, et ex jure civili, ac denique ex omnibus supra dictis; ergo omnes qui verum Deum agnoscunt aliquo modo, licet supernaturalia de illo ignorent, vel circa nonnulla errent, possunt illum per juramentum in testem invocare, ex vi rationis naturalis dictantis res incertas et contingentes ad testimonium majus quam humanum reducendas esse, ut earum probatio firmior sit. Erit ergo tale juramentum solidum et verum, et ita etiam vere habere poterit effectus juramenti proportionatos cognitioni et honestati naturali.
24. Solum posset quis dubitare de iis Gentlibus, seu philosophis, qui, licet cognoverint verum Deum sub ratione primae causae, ignorarunt de illo quaedam attributa necessaria ad testimonium divinum invocandum, quales videntur fuisse illi, qui putarunt Deum non habere scientiam omnium singularium rerum, quae inter nos aguntur, et praesertim futurorum contingentium , et qui putarunt Deum non habere providentiam humanarum rerum. Hi ergo omnes videntur fuisse incapaces juramenti solidi, quantumvis alias Deum verum agnoscerent ; nam qui jurat per Deum, profitetur ipsum nosse omnia ; quis enim in confirmatione sui dicti afferat testem, quem ignorantem existimat ? Respondetur primo negando consequentiam ; nam, licet juramentum, vere et re ipsa intellectum secundum omnia quae virtute includit, illa omnia attrihuta in Deo requirat, tamen saepe qui jurant, hoc non intelligunt, et solum ducuntur hac generali apprehensione, quod assertio accipit robur a juramento, vel quod pertinet ad honorem Dei, ejus nomine non confirmare mendacium, quamvis rationem ignorent. Ita ergo illi philosophi potuerunt errare circa illa Dei attributa, et nihilominus per nomen veri Dei jurare. Nam certe illi, qui juranti per falsos Deos, non videntur existimare illos omnia scire, vel omnium providentiam habere, et nihilominus per illos jurant ex communi illa apprehensione et consuetudine ; ita ergo cum proportione accidere potuit cognoscentibus verum Deum, et circa nonnulla ejus attributa errantibus. Quod si fortasse aliquis esset tam perspicax. ut adverteret iuutilem esse jurationem per talem Deum, qui nec plenam scientiam, nec providentiam haberet, de illo facile concedam fuisse indispositum ad jurandum.
25. Venio tandem ad homines fideles, qui perfectissime possunt, quantum est ex parte divinae cognitionis, verum Deum invocare, et consequenter etiam in testem adducere. Illi ergo omnes, quantum est ex se, apti sunt ad jurandum ; neque in hoc potest aliqua exceptio aut dubitatio poni ex natura rei, vel ex divino jure. Ex jure autem humano aliquae conditiones observari aut postulari solent ex parte persona, quae jurare debet, ut convenienter faciat, vel ut ejus jurameptum recipiatur, ut notavit D. Thomas, dicta q. 89, art. 10. Verumtamen observandae sunt distinctiones supra datae de juramento judiciali, vel extrajudiciali, solemni, vel non solemni, nam projuramentis extrajudiciariis et privatis, seu non solemnibus, nihil peculiare in jure dispositum est, praeter ea quae ad juramenta minorum et snbditorum pertinent (de quibus infra dicemus, tractando de irritatione juramentorum) ; de juramentis autem judicialibus vel solemnibus disponitur interdum in jure, ut aliquae persona ad ea vel non admittantur, vel non vocentur ; vel ipsismei personis aliquando prohibetur, vel conceditur, ne tali vel tali modo jurent.
26. In quo breviter est observandum, praeter eos qui ob defectum aetatis apti non sunt ad jurandum, duobus modis quasi omnino contrariis excludi vel prohiberi personam a juramento praestando, scilicet, vel in poenam, vel in privilegium aut honorem. Priori modo excluduntur infames, c. Testimonium, de Tes- tibus, et maxime perjuri, ut infra lib. 3 dicemus, et in hac poena non solum videtur attendi ad vindicationem delicti, sed etiam ad honorem juramenti, propter periculum et praesumptionem quod tales personae non exhibebunt debitam reverentiam juramento, ut notat D. Thom., d. art. 10. Posteriori autem modo prohibentur Presbyteri jurare in manibus laicorum, nisi de licentia sui Praelati, quando nimirum jurant alteri, ut superiori, vel judici alicujus causae, juxta c. 1, de Juramento calumnisae, et c. Ea rescripto, evc. Pervenit, de Jurejurando, et aliis; dequibus videri potest Abb., in c. 1, eodem ; et Sylvest., Juramextum, 2, q. 3, ubralias declarationes hujus regulae adducit. Pertinet autem hoc ad immunitatem et decentiam clericalis status, propter quod etiam dicitur in c. S? quis PresDyter, 9, q. 5: Sacerdotes ex levi causa jurare non debent. De Episcopis autem dicitur ibidem, in c. 3: Nos sacramentum Episcopi nescimus oblatum, neque unquam fieri debet ; in c. autem 1, excipitur, nisi pro fide recta. Et similiter excipi possunt alii casus, in quibus juramentum ab Episcopis exigitur, ut in abjura- tione erroris, c. Quoties, 1, q. 7, et ad praestandam obedientiam Papae, in c. Eo, de Jurejurando, et insimilibus; et ob honorem ejusdem dignitatis saepe non eodem modo ab Episcopis juramentum postulatur, quo ab inferioribus, ut notat Gratian., S Fpiscopus, post c. Testimonium, 11, q. 6, ex Authentica Sed Judex, Cod. de Episcopis et Clericis. Et clarius habetur in c. ult., de Juramento calumniae, ubi dicitur, guando Epistopus jurat de calumnia, vel pro dicendo testimonio, debere jurare propositis, sed non tactis Evangeliis. Ubi videri potest Abb., n. 6; haec enim omnia macis pertinent ad forum externum quam ad internum, et interdum magis ad honorem ipsarum personarum quam ipsius juramenti: haec nobis sufficiunt. Sequebatur hic dicendum de effectibus : sed quia juramentum assertorium nullum proprie habet effectum, praeter confirmationem veritatis, de quo supra dictum est, tractando de finali causa juramenti, inducere autem alium peculiarem effectum speciale est in promissorio, et quia materia est longe diversa, et prolixa, ideo commodius tractabitur in libro sequenti.
On this page