Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER SECUNDUS DE JURAMENTO PROMISSORIO EJUSQUE OBLIGATIONE.

Quae hactenus de juramento diximus, communia sunt juramento promissorio cum assertorio, quatenus in juramento promissorio aliqua assertio de praesenti includitur et juratur. Nam qui cum juramento promittit, jurat se non ficte, sed vere et ex animo promittere, et consequenter jurat se habere propositum implendi quod promittit ; quoad hoc ergo tale juramentum assertorium est. Ultra hoc vero, addit juramentum promissorium aliquid in futurum, in quo differt a juramento assertorio de praesenti, vel de praeterito (nam assertionem de futuro sub promis- sione nunc comprehendimus); an vero aliquo modo distinguantur in ordine ad juramentum, paulo post explicabimus. Et ideo de juramento promissorio, quatenus ab assertorio distinguitur in eo quod supra ipsum addit, necessaria est specialis disputatio, quam in hoc libro instituimus, totaque reducitur ad explicandam obligationem specialem, quae in tali juramento nascitur; nam caetera omnia communia illi sunt cum juramento assertorio. Ex hac enim differentia inter haec duo juramenta, scilicet, quod veritas assertorii non pendet ex facto futuro, sicut veritas promisso- rii, sequitur alia quoad obligationem, ut notat D. Thomas, quia assertorium proprie non inducit novam obligationem, sed supponit illam. Et ut recte fiat, per illud observatur et impletur obligatio, quae illi ex natura rei inest, scilicet, dicendi veritatem, cum aliquid affirmatur vel negatur cum juramento, et similis est obligatio loquendi cum justitia et cum judicio. Impleta vero hac obligatione, nulla alia superest ex vi juramenti assertorii, et ita de illo nihil superest dicendum, praeter ea quae ad vitia illi contraria spectant, de quibus in libro sequenti dicemus. At vero juramentum promissorium, licet eamdem obligationem supponat, et rite ac recte factum illam expleat, nihilominus inducit novam obligationem in futurum, ut videbimus. Haec igitur est a nobis in hoc libro explicanda, et conditiones omnes quae ad illam requiruntur; de peccatis autem quae committuntur violando illam, in sequenti libro dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum