Caput 1
Caput 1
Utrum juramentum promissorium addat specialem obligationem, non solum rigoros promissioni, sed etiam soli assertioni de futuro.
CAPUT I. UTRUM JURAMENTUM PROMISSORIUM ADDAT SPECIALEM OBLIGATIONEM, NON SOLUM RIGOROS PROMISSIONI, SED ETIAM SOLI ASSERTIONI DE FUTURO.
1. De fide esse juramentum additum promissioni noxam obligationem inducere. — Supponimus in hoc titulo, juramentum promissioni additum secum afferre propriam et peculiarem obligationem, ad faciendum id quod promittitur. Quod quidem, in genere sumptum, est certum de fide, et in universa Ecclesia receptum est, et in jure canonico ita supponitur. Nam qui juratam promissionem non implet, perjurus censetur, c. Querelam, c. Tua nos, cum aliis, de Jurejur. Et colligi potest ex illis verbis Matth. 5: Reddes autem Domino juramenta tua ; nam, licet illa verba non affirmentur a Christo, sed referantur, et aliqui censeant non referri ex Scriptura, sed ex interpretatione antiquorum Hebraeorum, quia prius dicit Christus : Audistis quia dictum est antiquis, nihilominus probabilis videtur referri ex Seriptura. Quia Num. 30 dicitur: Si quis virorum votum Domino vocerit, aut se constrinaerit juamento, uon fuciet irritumn verbum suwn, sed omne quod promisit, implebit : ubi non tantum est sermo de voto quod fit Deo, sed absolute de quacumque promissione jurata, etiam facta proximo, juxta illud Psal. 14: Qui jurat prorimo suo, et non decipit : et illud Psal. 23: Qnui non accepit in canum animam suam , nec juravit im dolo proaimo suo. Et tunc adimplens juratam promissionem, licet proximo satisfaciat, nihilominus recte dicitur reddere Domino juramentum suum, quia propter reverentiam ejus maxime adimplet. Unde in c. Debitores, de Jurejur., dicitur : Sà vero de ipsarum (id est usurarum) solutione juraverint, cogendi sunt Domino reddere juramentum ; per quae verba optime explicatur obligatio hujus juramenti. In eo enim casu si spectaretur injustitia exigentis usuras, non videretur implenda illa promissio ; tamen propter religionem juramenti Domino, reddendum dicitur quod promissum est.
2. Et hinc facile sumitur ratio hujus obligationis, nam, sicut juramentum assertorium interponitur ad veritatem confirmandam auctoritate slivina, ita juramentum promissorium fit, ut immobilis et certa habeatur promissio. Unde Paulus, ad Heb. 6, ait, Deum ipsum interdum promissionem suam jurare per seipsum, cum majorem non habeat per quem juret, ut abundantius ostendat promissionis suae immobilitatem; ergo necesse est ut juramentum ab homine additum promissioni suae addat obligationem specialem mmplendi illam. Tum quia alias non fieret certior et immutabilior promissio ratione juramenti ; tum etiam quia homo per majorem sui jurat, ut inde promissio ejus majorem auctoritatem accipiat; ergo ad debitum honorem Dei, per quem jurat, spectat ut impleat quod promittit; ergo ex hoc capite nascitur specialis obligatio ad religionem spectans, quam violans censetur sacrilegus, ut infra videbimus. De veritate ergo hujus dogmatis nullus est dubitandi locus. |
3. Difficultas questionis. — Difficultas vero est, an haec obligatio talis juramenti supponat semper propriam promissionem in quam cadat, eamque confirmet, vel ad talem obligationem sufficiat simplex assertio de futuro contingente, cujus veritas pendeat ex voluntate et actione jurantis. Sunt enim haec valde distincta, et non parum refert ea distinguere, et modum obligandi juramenti circa utramque partem explicare ; nam hinc pendere videntur multae quaestiones de materia hujus juramenti, ut videbimus. Quod ergo illa duo distincta sint, declarari potest, primo, quia simplex assertio de futuro, in genere loquendo, potest separari a promissione, quam- vis e contrario promissio, si sit ex animo, et non ficta, includat assertionem de fnturo. Prior pars constat in assertionibus de futuro, vel de rebus necessariis, vel de contingentibus naturalibus, ut: Cras pluet, vel de contingentibus liberis, quae ab aliis facienda sunt; potest enim quis affirmare quid alius facturus sit, sive prudenter, sive temere sic loquatur; non tamen poterit promittere futurum factum alterius, quia non habet voluntatem ejus in manu sua ; est ergo separabilis simplex assertio de futuro a promissione. Idem ergo est in ordine ad factum proprium, quod ex propria voluntate pendet; potest enim quis simpliciter affirmare se hoc facturum, non promittendo, et potest id dicere addendo promissionem, nam per affirmationem simplicem solum significatur propositum faciendi, ut sentit D. Thomas, d. q. S89. art. 7, ad primum; promissio vero addit obligationem fidelitatis, ut latius tractavi in Relect. 1, de Volunt. Dei, sect. 2, n. I8et 19.
4. Quando ergo intercedit promissio, et illi additur juramentum. certum est addi specialem obligationem ad talem promissionem implendam; tunc enim maxime procedunt omnia quae ad probandam hanc obligationem adduximus. Potest autem hoc modo jurari tam promissio facta Deo, qua tunc votum juratum dicitur, quam promissio homini facta, et utrique additur obligatio religiosa; nam, licet votum secum afferat obligationem religionis, nihil vetat quominus ei addi possit alia obligatio ejusdem virtutis, quae diversae rationis est, ut capite sequenti dicemus. Unde quando juramentum cadit in promissionem factam homini, obligatio, quae additur, ejusdem rationis est cum illa quae voto accre-cit, quando juramento firmatur ; quia fundatur in respectu ad Deum ejusdem rationis, et ab illo veluti a formali objecto speciem sumit. Varietas autem promissionum, et obligationum quae ex illis in propriis generibus oriuntur, materialis est respectu juramenti, et ideo non variat obligationem ejus, sicut etiam inter Iipsas promissiones humanas potest esse varietas, et distinctio etiam specifica in ordine ad obligationem moralem. Una enim esse potest simplex promissio, et tantum ex una partes alia potest esse onerosa, et cum pacto ex utraque parte, et una de se pertinere ad fidelitatem, alia ad justitiam, et nihilominus si omnes illae juramento firmentur, obligatio religiosa ejusdem rationis omnibus superadditur; quamvis in ea possint gradus reperiri secun- dum magis et minus, pro gravitate materiae, ut dicemus.
5. Superest ut de assertione de futuro jurata dicamus, quam simplicem appellamus, ut eam a promissione distinguam»s. Et de illa supponimus, per se solam nullam inducere obligationem in futurum, sed solum postulare veritatem, quando asseritur, quatenus ex praesenti proposito pendet, ut in d. Releet. tractavi, et infra in tractatu de Voto iterum dicam. In hoc enim differt simplex assertio de futuro a promissione etiam simplici, quod simplex assertio solum affirmat rem faciendam, quatenus est in praesenti proposito, ut expresse dicit D. Thomas, d. q. 98, art. 6, ad 1; et ideo per se non inducit obligationem, ut clare etiam colligitur ex c. Zitteraturam, de Voto. Promissio vero inducit specialem obligationem perseverandi in ilio proposito, illudque implendi
6. Sensus quaestionis. — Secundo suppono, quando huic assertioni simplici de futuro additur juramentum. induci, vel potius supponi obligaticnem gravem habendi propositum, eo tempore quo juramentum fit , faciendt postea id quod juratur. Hoc etiam est certum, quia, quoad illud, est juramentura illud assertorium de praesenti ; ergo trahit secum obligationem habendi illud propositum, quia alias cadet supra mendacium de praesenti. Item, deficiente illo proposito , talis assertio de futuro statim falsa est, quia neque in se, neque in causa est vera; ergo est perjurium illam juramento confirmare ; ergo ad vitandum perjurium est obligatio habendi illud propositum, ut licite talis assertio jurari possit. His ergo suppositis, inquirimus an juramentum tali assertioni vera additum, inducat novam et specialem obligationem perseverandi in illo proposito, et implendi illud ex vi religionis, et reverentiae Deo debitae.
7. Opinio aliquorum. — Ahqui auctores indicant, eo ipso quod assertio in futurum juratur, assertionem transire in promissionem, et inducere obligationem. Atque ita videtur sentire Cajet., 2. 2, q. 89, art. 9, nota 1, in fine quatenus ait omnia juramenta, quae, cum sint vota, sunt Papae reservata, manere etiam reservata. Hoc enim verum non esset, nisi talia juramenta transirent in vota. Et idem eodem modo sentit Soto, lib. 8. q. 1. art. 9; clarius Nav., in Manual., c. 27, n. 275, ver. Decimo sexto, dicens: Juramentum videtur continere duo vincula, promissionis et juramenti. Possuntque pro eadem sententia referri alii, quos infra tractando de dispensatione juramenti commemorabimus.
8. Resolutio. — Nihilominus non videtur posse dubitari, quin assertio jurata possit in rigore separari a promissione, ut supponit aperte Ludov. Lopez, in Inst., p. 2, in materia de Clavi., c. 9, de Commnut. vot., S Ad punctum, etc., et distincte declarat Valent., 3 p., d. 6, q. 1, punct. 2; Sancius, 2 p., de Matrim., lib. 8, disp. 13. Et ratio est, quia pura assertio de futuro ex solo proposito est prior omni promissione natura sua , et potest simpliciter proferri, ut per se constat ; ergo et jurari sine interventu promissionis , quia hoc pendet ex hominis libertate.
9. Hoc supposito, videri potest tunc juramentum nullam talem obligaticnem inducere, quia illud juramentum est pure assertorium ; ergo non inducit obligationem in futurum, sed solum dicendi veritatem cum fit; proprium enim est juramenti promissorii inducere talem obligationem in futurum; ergo. Antecedens ex declara ione facta est manifestum,quia illud juramentum cadit supra solam assertionem; juramentum autem promissorium , ut ex ipsa voce patet, dicitur illud , quod supra promissionem cadit ; consequentia autem probari potest ex Num. 30: S quis virorum votum Domino vocerit, aut se constrinverit juramento, non faciet irritum verbum suwm, sed omne quod promisit, implebit. Ubi supponi videtur juramentum, ut obliget, debere supponere promissionem in quam cadat ; et eodem modo loquuntur jura et Doctores.
10. Ratione firmatur assertio. — Secundo probatur ratione, quia promissio est materia talis juramenti; ergo non existente promissione, nec juramentum promissorium esse potest, sed erit tantum juramentum assertorium, quod solum obligat, ut, cum profertur, verum sit; ergo ex tali juramento nulla obligatio in futurum relinquetur. Secundo, si quis juraret expresse hoc modo : Juro me habere propositum faciendi cras hoc vel illud, obligatus quidem esset ad habendum nunc illud propositum ; tamen ex vi juramenti non tenetur perseverare in illo proposito, quiahon hoc juravit , unde nec tenetur ex vi ejusdem juramenti id exequi, quod proposuit ; sed non plus jurat , qui simplicem assertionem jurat ; ergo non plus obligatur. Probatur minor, quia qui simpliciter dicit se facturum hoc sine promissione, non aliud dicit, nisi se habere propositum faciendi, quia non plus requiritur ad veritatem suae assertionis , ut aperte docet D. Thomas, d. art. 7, ad 1; ergo etiam qui talem assertionem jurat, non plus jurat; ergo non plus obligatur illo juramento, quam si expresse jurasset se habere propositum faciendi hoc. Tertio, argumentor , quia alias sequitur juramentum assertorium de futuro obligare semper ad faciendum quod asseritur, iu omni materia gravi et levi, utili vel impertinente, et indifferente , quae intrinsece mala non sit; et similiter sequitur obligare, etiamsi non fiat in utilitatem vel honorem alterius, sed absolute ex proposito operantis. Haec autem non videntur communiter admitti ; ergo. Quarto. possumus argumentari, quia alias sequitur juramentum de facto alieno futuro obligare jurantem ad procurandum, saltem quantum in se est, ut fiat ab alio id quod juravit esse futurum ab illo, quia est eadem ratio, scilicet, ut sit verum quod juravit; consequens autem est falsum, quia ille non juravit se aliquid facturum vel procuraturum, sed solum veritatem contingentem juxta existimationem , quam tunc de illa habebat; ergo. Et hoc videtur sentire Soto, I. 7 de Just., q. 2, art. 9. ad 1, ubi ait, juramentum promissorium non obligare, nisi virtute praecedentis promissionis; at verum est ibi loqui argumentando pro quadam sententia, quam postea non defendit.
11. Nihilominus dicendum est, juramentum cadens in assertionem de futuro, etiamsi promissionem non supponat , praeter obligationem dicendi verum de praesenti , quam includit, vel supponit, inducere specialem obligationem ad faciendum quod juratum est. Haec est satis clara sententia D. Thomae, in d. q. 89, art. 7, in corp., et ad 1, ubi, nulla facta mentione promissionis, dicit juramentum de aliquo faciendo, quod est in potestate jurantis, obligare in futurum ad faciendum illud. Unde quando dicit juramentum assertorium obligare tantum ad veritatem praesentem , aperte restringit sermonem ad juramentum de re praeterita, vel de praesenti; et loquens de juramento rei futura, solum excipit vel ea quae futura sunt ab aliis causis, vel quae non sunt in potestate jurantis, vel simpliciter, vel honeste ac rationabiliter. Unde tandem concludit, juramentum de futuro, si habeat alios comites judicii et justitiae, obligare, ut fiat quod juratum est, ut tertius comes, scilicet veritas, juramento non desit ; veritas autem respicit assertionem, ut talis est ; ergo etiamsi nulla fiat promissio, sola assertio de futuro sufficit, ut ratio juramenti omnino verificanda sit. Quod magis declarans D. Thomas, in sol. ad 1, ait, quod juramentum adhiberi non debet nisi in re , de qua aliquis firmiter certus est ; ergo quando jurat assertionem futuram , si recte jurat, illam affirmat ut firmiter sibi certam, quantum in ipso est ; ergo ex vi juramenti obligatur illam exequi, quantum in ipso est , ut assertio jurata firmiter vera permaneat. Et idem videtur esse sensus aliorum auctorum, ut recte declarat Scot., in 3, d. 39, quaest. unic., art. 3, ver. Hic tamen est unum dubium ; nam, licet nomine promissionis seu juramenti promissorii frequentius utantur, sub illo comprehendunt omnem assertionem de futuro juratam, et utuntur illa voce, ut distinguant tale juramentum ab assertorio de re praesenti et praeterita , et de alis futuris, quae non sunt facienda ab ipso jurante. Praeterea Scriptura ita loquitur ; ubicumque enim reperitur assertio de futuro cum juramento, intelligitur esse juramenti obligatio, ut. Gen. 4T , dixerat Joseph ad patrem suum: 7Zgo faciam quod jussisti ; dixit Jacob : Juca ergo mihi, neque aliam promissionem postulavit ; idem sumitur ex facto Abrahae cum servo suo, Gen. 24; et Mat. b, solum dicitur : Reddes Domino juramenta tua. Et idem est sensus jurium, tam canonicorum quam civilium, ut videbimus.
12. Ratio a priori. — Ratio a priori hujus veritatis est, quam D. Thomas significavit, quia assertio futuri effectus dependentis ex voluntate jurantis, est contingens, et quantum est de se habet incertam, imo et indeterminatam veritatem respectu cognitionis humanae ; ergo ut sic non potest licite jurari. Et ideo qui jurat contingens, quod ipse non potest facere verum, ut: Cras pluet, et Petrus morietur hac die, vel similia, quae suppono non cognosci certe et in causis a jurante, graviter et temere peccat, quia neque scit esse verum quod jurat, ut supponitur, nec potest facere ut verum sit. Ergo qui jurat se aliquid facturum, ut licite juret, necesse est ut non solum habeat propositum faciendi quod jurat, sed etiam ut habeat animum se obhcandi ad faciendum verum quod jurat. Probatur consequentia, quia tenetur dare illi assertioni totam firmitatem veritatis quam potest habere; haec autem consistit in illo animo et obligatione; ergo qui sic jurat, eo ipso obligatur ad perseverandum in illo proposito, et exequendum quod jurat, ut faciat verum quod juravit. Et confirmari potest haec ratio verbis jurisconsulti, ip lege JVon erit, 5, ff. de Jurejur.: Dato jurejurando, non aliud queri- tur quam an juratum sit, remissa questione, an debeatur, quasi satis probatum sit jurejurando. Cujus sententiae clarus sensus est, ipsum juramentum de refacienda perse afferre obligationem, licet nullum supponat debitum, et consequenter licet nullam supponat promissionem, quae per se ad aliquam obligationem inducendam sufficiat.
13. Inductione confirmatur. —Secundo, potest haec veritas variis modis declarari, et quasi inductione quadam confirmari. Primo enim, juramentum comminatorium non includit promissionem, proprie loquendo, quia quatenus talis est, nec fit in commodum alterius, nec ab illius voluntate pendet, nec fidelitas circa illud versatur, quae sunt propria promissionis ; et nihilominus comminatio jurata, per se loquendo, obligat ex vi juramenti, id est, si materia sit licita, et capax obligationis; et ita docent omnes, et dicunt sub promissorio juramento includi comminatorium. Ergo tale juramentum solum obligat ratione assertionis de futuro quae per illud confirmata est, ut omnino vera fiat, quia, seclusa promissione, nulla alia ratio obligationis ibi intelligi potest. Deinde interdum contingit promissionem juratam esse nullam in ratione promissionis, ut est promissio usuras solvendi, vel alia per injuriam et vim extorta; et nihilominus juramentum illud obligat ad faciendum quod dictum est, quando sine damno conscientiae impleri potest, ut infra videbimus. Ergo etiam ibi tota ratio obligationis relinquitur, faciendi veram, assertionem de futuro juratam, propter divinam reverenuam, ut probat c. Debitores, de Jurejur., ibi: Cogendi sunt Deo reddere juramentum. Praeterea saepe jurat quis absolute se facturum aliquid, quod ad alterum non pertinet, vel certe non illi juratur; ut, verbi gratia, si quis secum tantum loquens, juret se daturum aliquid Petro, vel quid simile, tenetur ex vijuramenti illud implere, ut infra videbimus ; et si poenitens juret confessori, se restituturum, vel non ingressurum talem domum, tenetur speciali obligatione juramenti ad id servandum. Et tamen in his casibus non praecedit promissio, nam promissio fit alteri, et non est consummata donec acceptetur ; in primo autem casu, non ita fit, neque in secundo fit proprie ea promissio confessori, sed sola as sertio juratur ; haec ergo suffticit ad hanc obligationem. Item haec obligatio est separabilis ab omni alia obligatione religionis, justitiae et fidelitatis, ut capite sequenti ostendemus; ergo est etiam separabilis ab omni promissione, et cadere potest in solam veritatem assertionis de futuro. Denique hoc videtur supponi a Pontificibus, quando in Bullis concedunt confessoribus potestatem relaxandi juramenta, quando relaxatio non cederet in praejudicium tertii, et loquuntur de juramentis, quae non sunt vota; ergo sentiunt posse juramentum obligare sine promissione; nam ubi est promissio, relasatio non est sine praejudicio tertii.
14. Ad ea igitur quae in contrarium inducebantur ab auctoritate, jam responsum est: nam ostensum est potius contrarium colligi ex modo loquendi Scripturae et jurium, ac Doctorum: et ex illo eodem cap. Num. 30, facile colligi potest, juramentum per se poni ut sufficiens ad inducendam obligationem, sive adhaereat pollicitationi propriae, sive assertioni. Addi vero potest ad majorem explicationem hujus communis appellationis juramenti promissorii, assertionem de re facienda in futurum, eo ipso quod juramento firmatur, subire vim pollicitationis, vel formalter, vel eminenter (ut sic dicam), et ita per illa verba, vel aequivalentia solere nominari. Declaro assumptum, quia promissio etiam simplex, addit ultra puram assertionem faciendi in tuturum , quamdam firmitatem in praesenti proposito, quae consistit in obligatione perseverandi in illo, donec impleatur quod promissum est. Quia ergo juramentum per sese dat firmitatem veritati de futuro, imponendo obligationem altioris rationis, faciendi ut in tali assertione veritas non deficiat, ideo talis assertio jurata pro pollicitatione habetur, et illo nomine significatur , maxime quando factum juratur in alterius utilitatem, commodum vel honorem, et ipsi acceptum esse creditur.
15. Solvuntur argumenta.— Ad primum.— Atque ex his patet responsio ad primam rationem : nam antecedens in rigore sumptum falsum est, quia promissio proprie sumpta non est adaequata materia juramenti promissorii, neque inde tantum hanc denominationem accepit, sed, ex eo quod assertio jurata promissioni aequivalet, vel eminenter illam continet; vel certe licet demus nomen inde esse sumptum, quia frequentius ita fit hoc juramentum, plus tamen siguificat, quia materia adaequata hujus juramenti est factum praestandum a jurante ex vi juramenti, sive illud expresserit per verba assertoria iantum de futuro, sive per promissoria.
16. Ad secundam. — Ad secundam rationem, licet aliqui dubitent de majori, mihi tamen concedenda videtur, quia longe diversum est jurare tantum assertionem de praesenti proposito, vel de facto futuro praestando. Nam poenitens, verbi gratia, facile affirmabit, et jurabit, si necesse sit, se habere propositum non peccandi amplius, non tamen audebit jurare se amplius non peccaturum. Unde etiam ad habendam contritionem, dicimusnecessarium non esse ut quis sibi persuadeat non amplius peccaturum, sed solum ut id proponat ; aliud est ergo atfirmare tantum propositum praesens de facto futuro, aliud affirmare ipsum eventum futurum ; idem ergo distingui potest in juramento. Data ergo illa prima propositione, seu mejori, negatur minor; nam quando aliquis jurat absolute se aliquid facturum, non tantum jurat se habere tunc propositum id faciendi, sed simul etiam jurat se permansurum in illo proposito, donec cum effectu illud impleat, et ad hoc totum firmandum, Deum in testem et quasi fidejussorem adducit. De illo etiam, qui simpliciter et sine juramento affirmat se aliquid facturum, non recte dicitur illum solum affirmare, se habere tunc propositum faciendi; nam verba illa plus significant, et ille totum id affirmat, quod verba significant. Nec D. Thomas oppositum docet, sed ait, ut ille verum loquatur, satis esse quod habeat tunc propositum faciendi, nam hoc est satis ut probabiliter existimet se id facturum. In quo sensu intelligitur esse vera illa propositio contingens simpliciter prolata, et quia per illam solam assertionem non obligatur quis ad faciendum, ut illa propositio de futuro re ipsa verificetur , ideo ad illius veritatem dicitur sufficere propositum faciendi quod dicitur, non quia illud solum significetur, sed quia illud solum postulatur ad definitam veritatem de praesenti, et probabilem de futuro, quae solum in tali humano sermone postulatur. At vero quando additur juramentum, additur obligatio faciendi verum et certum factum futurum, quantum in homine est, et quoad hoc non est similis ratio.
17. Ad tertiam. — In tertia, argumenta multa petuntur de obligatione hujus juramenti, quae pendet ex materia ejus, et in capitibus sequentibus tractanda sunt ; ideo nunc breviter respondeo concedendo hanc obligationem habere locum in omni juramento, cujus executio rectae rationi non repugnat, sive tale juramentum praestetur alteri, sive absolute fiat a jurante de actionibus suis futuris: nam de omnibus procedit eadem ratio, ut argumentum probat ; an vero haec obligatio sit semper gravis, vel interdum sit levis, postea dicemus. In his autem quae rectae rationi repugnant, non inducitur haec obligatio, quia illa incapacia sunt ejus. Nam nec recta ratio, nec Deus auctor ejus obligat ad agendum contra rationem rectam. Quomodo autem hoc sit intelligendum, et quomodo peccetur sic jurando, in sequentibus dicemus.
18. Ad quartam, de juramento futurae actionis alterius hominis, respondetur dupliciter fieri posse tale juramentum. Primo, solum affirmando veritatem quasi speculative cognitam, seu conjectatam. Secundo, potest talis affirmatio fieri quasi practice per ordinem ad ipsum affirmantem, ita ut censeatur affirmare illud esse futurum, non solum ut est ab alio, sed etiam ut a se potest aliquo mcdo pendere aut procurari, et in eodem sensu potest juramento confirmari. Quando ergo fit priori modo, clarum est ex juramento non contrahi obligationem, quia non juratur factum proprium, sed mere alienum, quatenus conjectari potest a jurante ; ut si quis juraret pluviam cras esse futuram, non intelligitur jurare se facturum aliquam diligentiam ut eveniat pluvia, sed jurare se habere talem conjecturam, vel opinionem de pluvia futura. Sic ergo potest fieri juramentum de facto alieno, quod nullam indueat obligationem, soletque interdum ita fieri, vel ad erigendam spem alicujus, vel ad consolandum illum, vel ad impediendum aliquod maIum, vel ad quippiam simile. Ut tamen hujusmodijuramentum non ambigue nectemerefiat, debet supponi in jurante sufficiens conjectura de animo et mente alterius, et per verba ipsa sufficienter explicari quod ita juretur, ut : Juro me credere, aut opinari Petrum hoc facturum, vel quid simile; interdum vero poterit sensus ex cireumstantiis constare. Exemplum est1 Reg. 20, ubi Jonathas dixit Davidi: 4bsit, non morieris, neque enim faciet Pater meus quidquam grande, vel parvum, nisi prius indicaverit mihi. Hunc ergo celavit a me Pater meus sermonem tantummodo? nequaquam ecrit istud, et juravit rursus Davidi ; quod juramentum plane fuit de facto alieno, scilicet, Saulis ; fuit tamen de illo, quatenus conjectabat illud Jonathas, ut ex verbis ejus constat. Unde et verum esse potuit, et ex vi illius nullam obligationem subiit Jonathas ad procurandum ut ita eveniret. At vero quando juramentum fit posteriori modo, tunc verum est inducere obligationem, quia revera est de facto proprio, sicut fuit aliud juramentum, quod postea addidit Jonathas in codem loco. Quoad hanc ergo posteriorem partem, concedimus similitudinem argumenti ; quoad priorem vero non est similitudo, quia quando quis jurat aliquid se facturum, non jurat quid de facto suo futuro conjectetur, sed jurat factum, quantum ex sua voluntate pendet , quam per juramentum intendit in eo proposito firmare, quod non habet locum circa alienam voluntatem, ut constat.
On this page