Caput 2
Caput 2
Qualis et quanta ex suo genere sit juramenti promissorii obligatio
1. Prima assertio, obligationem jurament: esse religiosam. — Primo dicendum est, obligationem hanc religiosam esse, id est, ad virtutem religionis pertinentem. Haec assertio certa est, et communis apud omnes, sequiturque ex dictis supra de actu jurandi, quod ad Dei cultum et religionem pertineat. Quod est verum tam de juramento promissorio, quam de assertorio , nam ibi generatim locuti sumus, et rationes aeque de utroque probant, et ex dictis in proximo praecedenti capite est etiam manifestum. Ex hoc ergo principio sic argumentor ; nam talis est obligatio, qualis est actus unde nascitur ; sed haec obligatio nascitur ex actu religionis, quatenus ejus veritas et observantia ad Dei venerationem spectat ; ergo etiam ipsa obligatio religiosa est, ita ut ejus violatio contra religionem et cultum Deo debitum esse censeatur. Atque hoc modo probari potest haec veritas ex omnibus locis Scripturae et canonum, in quibus juramenta omnia Deo reddi ac deberi censentur, ut Matth. 5, Num. 30, et similibus. Item ex illis, in quibus perjurium seu juramenti violatio sacrilega censetur, de quibus infra libro 3, tractando de perjurio. Denique confirmatur a simili, quia obligatio voti religiosa est, ut infra videbimus ; ergo et juramenti. Probatur consequentia, quia sicut voti observatio pertinet ad honorem Dei, ita etiam impletio juramenti.
2. Secunda assertio, gravem esse juramenti obligationem. — Secundo dicendum est, juramenti promissorii obligationem ex suo genere gravem esse. Hoc docet divas Thomas, q. 98, art. 3, dum probat perjurium, etiam contra juramentum promissorium , peccatum esse mortale ex ratione sua, et ita assertio com- munis est, et omnino certa. Quia haec obligatio pertinet ad perfectissimam virtutem, et maxime conjunctam cum dilectione Dei, et de se extenditur ad actus gravissimos, ut sunt graves promissiones divinae vel humanae, foedera, et similia, de quibus superiori libro, c. 8, dictum est. Unde etiam sumitur optima ratio, quia finis juramenti, et praecipue hujus promissorii, est firmare pacta inter homines, et eorum controversiis finem imponere, ex Paulo. ad Hebr. 6. Sed ad hunc finem comparandum, necessarium est ut ex tali juramento gravissima obligatio nascatur standi promissis; alias parvi momenti esset vinculum, et facili negotio ab hominibus rumperetur ; ergo. Denique hic locum habet argumentum a simili ex voto. Nam voti obligatio ex genere suo gravis est; ergo et juramenti ; nam haec duo saltem ex genere aequiparantur, ut notat Abb., in c. Si vero, de Jurejur., num. 2, et in c. Sicut, num. 2. Quam grave autem peccatum sit violare hanc obligationem, et an possit aliquando minui usque ad culpam venialem, dicemus in lib. 3, ne ordinem pervertamus.
3. Tertia assertio, juramenti obligationem diversam specie esse a voto, et promissione.— Distinctio inter juramentum et votum. — Tertio dicendum est, hanc juramenti promissorii obligationem diversae rationis et speciei esse ab obligatione promissionis ac voti. Haec assertio quoad priorem partem, intellectam de promissione facta homini, est clara, quia obhgatio promissionis est fidelitatis humanae. vel ad summum justitiae, obligatio autem juramenti est religionis, unde manifestum est, esse distinctas, sive in distinctis actibus considerentur, sive in eodem ; nam licet ihbi conjungantur, non confunduntur. Quod in sequenti capite amplius declarabitur ; nam ex ibi dicendis pendet, et ideo hic plura de promissione humana non dicemus. Quoad alteram vero partem de voto, posset quis dubitare, quia voti obligatio ad religionem spectat, sicut juramenti. Nihilominus tamen pars illa certa est, et communis, eamque supponit D. Thomas, d. q. 89, art. 8, dum quaerit quae sit major obligatio voti an juramenti, idemque videntur supponere omnes , qui eamdem quaestionem traetant, de qua statim dicemus. Sumitur etiam ex his, qui dicunt votum et juramentum in vinculo aequiparari in muttis; supponunt enim obligationes esse diversas et dissimiles , licet multa habeant communia. Probatur etiam ratione, quia votum et juramentum sunt actus specie distincti ; ergo producunt obligationes specie distinctas. Consequentia videtur clara. Antecedens autem notum est ex propriis rationibus talium actuum, quia votum in promissione Deo facta consistit, ut infra videbimus ; juramentum, in invocatione illius ad confirmandam veritatem, quae longe diversam rationem habent, tam in ratione cultus et honoris, quam in ratione quasi materiali communicandi, seu negotiandi (ut sic dicam ) cum Deo. Unde obligatio voti directe respicit Deum, ut creditorem cui facta est obligatio ; obligatio autem juramenti respicit Deum, ut vocatum in testimonium, et quasi sponsorem seu fidejussorem. Sunt ergo illae obligationes valde distinctae, ut recte exposuit Navar., c. 27, n. 275, S26.
4. Voti et juramenti obligationes sunt inter se separabiles. — Quarto, hinc sequitur has obligationes secundum se et natura sua esse separabiles, et licet interdum simul concurrant, semper manere vincula formaliter distincta. Primum patet inductione, nam vota ad Deum saepissime fiunt sine adjectione juramenti, tam in simplicibus et privatis votis, quam in solemnibus et publicis ; nam clerici in sacris vovent castitatem, non vero jurant, et religiosi profitendo vovent tria vota sine ullo juramento ; et idem contingit frequentius in votis simplicibus, unde qui peccat contra votum non juratum perjurus non est, sed unum tantum sacrilegii delictum committit : similiter e converso, qui jurat sponsalia vel alium contractum, nihil vovet, et perjurus est si non implet, non tamen voti violator. Et ratio est, quia ita haec distinguuntur, ut nullam inter se connexionem habeant causae et effectus, vel aliam similem. Possunt autem conjungi , quia licet sint distinctae obligationes, non tamen repugnantes, et ideo ex libera voluntate conjungi possunt, ut fit in votis juratis, vel in forma professionis fidei Pauli IV, ubi concluditur : Ego sic juro, et promitto, etc. Tunc autem utrumque vinculum suam retinet rationem, quia cum per se distinctae sint, confundi non possunt. Et ideo si votum juratum violetur . dupliciter peccatur centra religionem , quia contra duplicem obligationem ejus agitur ; quod proinde aperire in confessione necessarium est, quia sunt circumstantiae specie distinctae. ut ex dictis constat.
5. Dubium. — Hic vero interrogandum occurrit, quomodo dignoscatur obligationem juramenti esse solam, et separatam a voto, quando alias materia apta est ad utramque obligationem. Quando enim materia non est apta ad votum, et juratur, satis clarum est ibi separari juramentum a voto, ut cum jurantur sponsalia, contractus, comminationes, et humanae promissiones temporales inter homines factae. Item quando materia est capax voti, et Deo pure promittitur sine ulla juramenti forma, ibi etiam satis clare separatur obligatio voti ab obligatione juramenti. Interdum autem materia est capax voti, et immediate ac simpliciter juratur, ut cum quis jurat non ludere, vel non conversari cum tali femina, vel non ingredi talem domum, ubi moralem habet occasionem peccandi, vel etiam potest immediate jurare castitatem, et similia, quae per vota solent Deo promitti. In his ergo materiis non est facile discernere an separetur obligatio juramenti a voto, vel an, eo ipso quod sic juratur talis materia, etiam voveatur; aliqui enim auctores graves indicant, quoties materia juramenti religionis est ac pietatis, juramentum de illa factum, etiamsi videatur ad hominem fieri, includere votum factum Deo, et obligationem ejus. Ita sentit Soto, lib. 8 de Just., quaest 1, art. 9, ad2; ipsemet vero prudenter addit limitationem: Nisi aliud constet de intentione jurantis ; illam etiam sententiam indicant alii, quos retuli cap. praecedenti, et qui putant idem esse judicium de dispensatione juramenti facti in materia religionis, et voti, quos infra tractando de dispensatione juramenti referemus.
6. Resolutio dubii. — Ratio a priori. — Nihilominus consequenter ad ea quae c. praecedenti notavimus, dicendum est , in quacumque materia, etiam religiosa, posse separari obligationem juramenti ab obligatione voti, ita ut sicut haec posterior sine illa invenitur, ita etiam e contrario possit inveniri. Ita sentiunt Lud. Lopez, Valent. et Sanc. capite praecedenti allegati. Et probatur ex eodem principio, quia non minus distinguuntur assertio et promissio in tali materia, quam in quacumque alia; ergo non minus possunt per liberam hominis voluntatem separari mutuo; ergo potest in tali materia fieri assertio jurata sine promissione ; ergo ex illa nascetur obligatio jJuramenti sine obligatione voti. Secundo, in materia pia et apta ad votum potest fieri promissio humana jurata sine voto; ergo in eadem poterit fieri assertio humana jurata sine voto. Consequentia tenet a paritate rationis, et ex dictis in capite praecedenti est evidens. Anutecedens autem est receptum ab omnibus, et bene declarat illud Soto, d. libro, quaest. 1, art. 9, ad secundum, dicens ambiguam esse promissionem factam de dotanda virgine, vel alendo paupere, etiamsi cum juramento fiat, et ideo intentionem promittentis discernendam esse; nam si promittat Dco, erit votum juratum ; si homini, et in gratiam ejus, erit promissio humana jurata. Circa eamdem ergo materiam, de se aptam ad votum, potest cadere juramentum in promissionem absque voto; ergo et in puram assertionem. Tertio, est ratio a priori, quia potest assertio de futuro etiam in his materiis proferri sine ordine ad alterum, et sine ulla obligatione, quae ex vi talis assertionis inducatur ; ergo si illa juretur, inducetur obligatio juramenti sine obligatione voti. Exemplum optimum est supra insinuatum, si confessor faciat poenitentem jurare, se impleturum propositum restituendi, vel non intrandi talem domum, ubi habet occasionem. Nam ille non vovet, quia id non intendit, nec enim confessor exigit votum (ut suppono), sed juramentum, nec ipse plus facere vult quam confessor praecipiat. Alia exempla ponunt citatt auctores, quae infra tractando de dispensatione juramenti expendemus.
7. Secundo vero addendum est, regulariter haec juramenta fieri cum admistione voti. Hoc intendunt Soto et alii auctores, et constat ex usu. Et ratio est, quia ordinarie juramentum de futura aliqua actione praestanda non fit sine promissione, ut supra libro ! visum est; in his autem materiis ad pietatem et religionem pertinentibus, promissio regulariter fit Deo, quia haec est maxime proportionata talibus operibus, et ita est etiam frequentius intenta ; promissio autem facta Deo et votum idem sunt. Quapropter ad discernendum an sit tantum juramentum, vel etiam votum, intentio jurantis potissimum pensanda est, quia haec est quae discernit actionem. Quod si ipse non possit certo declarare intentionem suam, circumstantiae sunt pensandae, et occasiones jurandi; nam ex illis saepe poterit discerni, an jurans intenderit tale opus intuitu divini honoris et cultus, vel solum voluerit firmare voluntatem suam in illo proposito, quod ex alia occasione conceperat. Nam quando fit isto posteriori modo, est purum juramentum; quando vero fit priori modo, est maguum signum promtissionis et voti simul cum juramento. Quod si res fuerit dubia, ita ut ex particularibus circumstantiis seu occasionibus judicari non possit fuisse purum juramentum, pro voto praesumendum est, ut omnes dicunt ; non quia in dubio semper praesumatur pro voto, haec enim regula non est certa, ut infra suo loco dicetur, sed quia in tali actu et materia ille est actus maxime proportionatus, et quem frequentius faciunt omnes, qui obligare se volunt; et ideo nisi aliunde constet de contraria intentione, credendum est fuisse factum ordinario modo et ipsi materiae magis proportionato.
On this page