Caput 3
Caput 3
An obligatio juramenti major sit quam obligatio voti?
1. Hanc quaestionem proponit D. Thomas, dicta quaest. 89, art. 8, et respondet, magis obligare votum quam juramentum. E: illius resolutionem sequitur ibi Cajet., Soto, et Aragon.; Sylvester, Juramentum, 4, q. 5, Votum, 2. q. 20; et refertur Summ. confess., lib. 1, tit. 8, q. 23, et tit. 9, q. 14; et communiter ibi sentiunt Summistae. Canonistae autem ordinarie dicunt votum et juramentum paria judicari, Abb., in c. Si vcero, de Jurejur., et in cap. Rursus, Qui Cler. vel vovent. At vero pro contraria sententia solet referri Major, 4, dist. 38, ubi post quaest. 4, dub. 2, hoc tractat, et reprobat sententiam D. Thomae; tamen revera non contradicit illi, nec rem satis explicat. Primo enim solum dicit majorem esse obligationem juramenti quam voti, quando juramentum votum includit. Hoc autem D. Thomas non negat, sed admittit in eodem articulo ad secundum; declarat tamen obligationem voti jurati esse majorem quam voti puri extensive, quia per duas res immobiles firmitas habetur; non vero intensive. Neque plus probat ratio Majoris, qui sic argumentatur : Omnis ratio obligationis in voto manet in juramento, et additur aliquid aliud, eic. Haec enim propositio est vera in voto jurato,non vero in quolibet juramento, ut ex dictis constat, et ita ex illa solum potest concludi, votum juratum extensive magis obligare, quam votum nudum. Et similiter alia propositio, quam ibi habet Major, scilicet, quod sicut observatio voti pertinet ad fidelitatem ad Deum, ita etiam observatio juramenti ; haec (inquam) propositio non est vera in omni juramento, sed in voto jurato habet locum, ut votum est, non ratione juramenti. Neque ipse Major videtur plus docere, cum concludit, caeteris omnibus paribus, plus obligare juramentum quam votum. Unde respondendo ibidem ad argumentum Sed contra, D. Thom. scilicet, quia vo- tum fit Deo, et juramentum saepe fit homini, etc., respondet hoc non concludere, quia comparatio fit cum juramento quod fit Deo, ut de ingrediendo religionem, quemadmodum si illud coverem. Unde plane concedit, vctum factum Deo sine juramento, plus obligare promissione jurata facta homini; at hoc est quod D. Thomas intendit; in re ergo non contradicit. Deficit autem, quia non bene explicat D. Thom., nec rem ipsam satis expendit ; falso etiam supponit omne juramentum de re sacra includere votum, et ideo aliam comparationem hic necessariam omittit, de qua statim dicam. -
2. Magis igitur proprie et directe contra Div. Thomam opinatus est Medin., lib. 5 de Continen. Sacer., c. 22 et 23, qui etiam comparando juramentum promissorium homini, cum nudo voto, dicit majorem esse obligationem juramenti, licet obligatio voti sanctior sit. Quod refert Navarr., d. c. 12, n. 32; ipse autem distinctione quadam conatur conciliare opiuiones, triaque membra constituit. Primum est, si juramentum et votum fiant intuitu honoris Dei, magis obligare juramentum quam votum. Secundum est, idem esse, si utrumque fiat in utilitatem proximi. Tertium, si votum fiat in honorem Dei, et juramentum in utilitatem proximi, magis obligare votum, et hoc ultimum putat intendere D. Thom.; Medinam vero ait recte probare, firmiorem esse obligationem juramenti quam voti, licet haec sanctior sit, cum per illam promittamus proximo, per hanc Deo. Videtur ergo quoad hoc cedere rationibus Medinse, et a priori sententia recedere. Primum vero membrum, quod ponit, ambiguum est ; nam si intelligatur de juramento ita facto in honorem Dei, ut votum includat, clarum est in sensu explicato ; si vero intelligatur de nudo juramento comparato cum nudo voto, sic falsum est, et contra D. Thomam, ut statim dicam. In secundo autem membro, imprimis non satis intelligitur quomodo votum principalius fiat propter utilitatem proximi, cum de ratione illius sit ut principaliter et directe fiat Deo, licet fortasse ex parte operantis possit votum imperari ex affectu ad utilitatem proximi. Tunc autem etiam est falsum, et contra D. Thomam, juramentum magis obligare, ut ostendam. Tertium autem membrum, licet fortasse verum sit, non confert ad concordiam opinionum ; nam illud est quod Medina negat; de Majore autem jam diximus in eo non discordare. Haec ergo distinctio et concordia Navarri omittenda est. Opinio autem Medinae aliquibus doctis modernis placet.
3. Probatur autem primo, quia juramentum ita obligat, ut ejus fractio repugnet Deo contrarie, et, quabtum est in se, aliquid illi imputet, quod naturae ejus repugnat, nempe, aut esse testem mendacii, aut esse infidelem in promissis; votum autem ita obligat, ut si non impleatur, licet non reddatur Deo debitum, non tamen aliquid illi contrarium ipsi imputetur ; ergo major est obligatio juramenti. Patet consequentia, quia sicut major est injuria quae fit cum positiva contumelia, vel laesione honoris alterius, quam sit omissio alicujus honoris debiti, ita major est obligatio quae violari non potest sine positiva contumelia et inhonoratione, quam quae consistit in reddendo debito. Et haec ratio enervat fundamentum D. Thommse, sic enim colligit: Fractio voti est infidelitas ad Deum, quae irreverentiam involvit , juramenti vero fractio solum est irreverentia quaedam sine infidelitate ; ergo deterior est voti fractio ; ergo et voti obligatio est major. Negatur enim prior consequentia , quia non sunt caetera paria; nam irreverentia perjurii est longe major, et includit quamdam gravem contumeliam in Deum ( quia quantum est ex parte jurantis, fit Deus testis falsus ), quae superat in malitia infidelitatem in promissis Deo factis. Item irreverentia infidelitatis in fractione voti, unica malitia est ; nam tota ratio irreverentiae est infidelitatis ; et similiter in perjurio irreverentia falsitatis ( ut sic dicam ) unica est, quia irreverentia perjurii tota consistit in hoc, quod Deus fit mendax vel infidelis, quantum est ex parte jurantis; hoc autem fundamentum irreverentiae gravius multo apparet in perjurio, quam in infidelitate ad Deum, propter rationem factam. Secundo argumentatur , quia votum factum ex metu gravi est invalidum ad obligandum , juramentum autem obhligat non obstante metu ; ergo signum est, facilius impediri obligationem voti quam juramenti ; ergo signum est esse minus gravem voti obligationem. Simile argumentum potest fieri, quia facilius videtur dispensare in voto quam in juramento ; ergo minor est ejus obligatio. Tertio argumentantur alii, quia minor obligatio solet per majorem firmari ; ita enim promissio humana per juramentum firmatur ; sed promissio etiam Deo facta solet per juramentum confirmari ; ergo signum est majorem esse obligationem juramenti quam voti.
4. Mihi distinguendum videtur inter jura- mentum assertorium et promissorium, quae, ut dixi, in hoc differunt, quod assertorium non tam inducit quam supponit obhgationem dicendi verum, et nullam aliam in futurum relinquit ; juramentum autem promissorium, ut tale est, imponit novam obligationem. Et in hoc convenit cum voto, quod novam obligationem inducit, et utrumque, scilicet, tam votum quam juramentum promissorium, in hoc genere effectus differunt a juramento assertorio, ut ex dictis constat.
5. Prima assertio major est obligatio quam supponit juramentum assertorium, quam voti obligatio. — Ratio fundamentalis assertionis. — Dico ergo primo: obligatio, quam includit seu supponit juramentum assertorium, gravior est quam obligatio, quam votum inducit. In hac assertione sentio cum posteriori opinione, et credo non esse contra D. Thom., nam de juramento tantum promissorio videtur locutus. Quaerit enim an major sit obligatio juramenti quam voti; loquitur ergo de obligatione, quam utrumque inducit ; nam in articulo proximo praecedenti dixerat, obligationem proprie pertinere ad juramentum promissorium, non ad assertorium. Probatur ergo assertio ratione fundamentali posterioris sententiae, quia obligatio non attribuendi Deo falsum, multo major videtur quam obligatio reddendi Domino vota, quia prior est obligatio negativa, ut ex forma praecepti constat : Non asswnes in vanum nomen Dei tui, vel, Non pejerabis ; obligatque ad non inferendum Deo gravissimam injuriam et nocumentum, quantum est ex parte jurantis, privando illum, quantum est ex parte pejerantis, praerogativa primae veritatis , et faciendo illum mendacem. Posterior vero est obligatio affirmativa, ut ex ipsa verborum forma apparet: Roeddes Domino vota tua, obligatque ad reddendum Deo quoddam peculiare debitum, quod cernitur in implenda promissione sub divina auctoritate facta, sicut etiam voti observatio et ad affirmativum praeceptum spectat, ut infra suo loco latius declarabitur ; consequenter ad non praetermittendam fidelitatem Deo debitam. Ex quo statim apparet majorem esse priorem obligationem, et magis pravam ejus transgressionem. Sicut major est obligatio non furandi pecuniam alienam, quam reddenci promissam, et gravius delinquitur per injuriam furandi, quam per infidelitatem non dandi: sicut etiam respectu regis eravius peccatur, directam et positivam injuriam illi contrariam committendo , quam non implendo promissionem illi factam. Imo etiam gravius peccatur, propria ejus bona surripiendo, quam tributa non solvendo.
6. Responsio aliquorum. — Sed dicunt aliqui, eum, qui per Deum mendacium jurat, non facere Deum mendacem, neque id intendere, sed solum quadam interpretatione fingere Deum ignorantem, aut mendacem, id est, ita se gerere erga Deum, ac si ille mendax esset. Unde D. Thomas 2. 2, q. 14, art. 3, ad 2. dicit, qui pejerat, non inducere Deum tanquam existimans illum posse testificari mendacium, sed tanquam sperans illum non testificaturum in tali re per aliquod evidens signum. Qui autem votum frangit, revera negat debitum Deo, esique illi infidelis, et ideo dicunt hanc esse majorem irreverentiam. Sed hoc non recte dicitur, quia gravitas perjurii ex affectu spectanda est, et ex practica operatione, non ex speculativa cognitione ; unde, licet sit verum, perjurum non errare in fide, nec speculative putare Deum esse posse testem mendacii, tamen practice ita se gerit erga Deum, ac si Deus posset falsum testificari ; et quantum est in se, ad hoc illum inducit, etiamsi formaliter hoc non intendat, imo sciat Deum non id facturum. Ille autem practicus contemptus sufficit ad gravitatem majorem in perjurio, quam sit in fractione voti. Et patet, quia similis interpretativa voluntas sufficit ad infinitam quamdam gravitatem cujuscumque peccati mortalis, quia practice quis protitetur se constituere ultimum finem in creatura, et quantum est in se, privat Deum dignitate ultimi finis; ergo similis affectus in praesenti sufficit ad majorem gravitatem. Item ille modus injuriae sufficit ut perjurium in quacumque re minima sit peccatum mortale, et tamen debitum voti non sufficit ut violatio ejus, seu non solutio, aut infidelitas in parva materia, sit peccatum mortale ; ergo magnum signum est injuriam perjurii esse majorem, magisque repugnare dignitati Dei. Denique a posteriori hoc persuadetur ex communi consensu omnium hominum ; concipiunt enim falsuin juramentum ut atrocius delictum quam fractionem voti, et ideo majorem generat infamiam, gravioribusque afficitur poenis; unde gravior in se censetur, ac secundum appretiationem, potius vitandum esse juramentum falsum quam voti transgressionem, si per impossibile alterum esset ex necessitate committendum ; ergo signum est obligationem vitandi perjurium esse majorem.
1. Secunda assertio: Voti obligatio major esse videtur quam obligatio juramenti promissorii. —Dico secundo: obligatio voti major esse videtur quam obligatio juramenti promissorii. Hanc fuisse existimo sententiam D. Thomae, et veram esse, beneque probari ratione ejus. Quia per votum fides directe datur Deo, per juramentum autem promissorium, ut tale est, nonfit obligatio ipsi Deo, sed solum adducitur Deus ut testis promissionis vel assertionis de aliquo actu futuro. Inter hos autem duos respectus prior videtur magis pertinere ad honorem Dei, quia magis directe illum respicit, unde et ad divinam auctoritatem et reverentiam magis spectat. Sed potissimum hoc declaratur, quia illa peculiaris gravitas, quae invenitur in juramento assertorio, et agnoscitur in perjurio illi contrario, non ita invenitur in juramento promissorio ; et in reliquis excellentius est votum; ergo excedit etiam in obligatione. Consequentia videtur clara, et minor ex dictis circa rationem D. Thomae satis probari videtur. Major autem, in qua est tota difficultas, declaratur imprimis a posteriori juxta opinionem infra libro tertio tractandam, quam probabilem existimamus, scilicet, frangere juramentum promissorium in materia levi non esse peccatum mortale in individuo; et in hoc differre perjurium in promissione a perjurio in assertione ; nam hoc in quocumque minimo mendacio est peccatum mortale valde grave.
8. Hinc ergo colligimus, longe minorem esse obligationem, quam inducit juramentum promissorium, quam illam, quae in assertorio supponitur, ac proinde posse obligationem voti esse mediam inter utramque, minorem, scilicet, quam in juramento assertorio, et ma jorem, quam in promissorio. Colligimus deinde ex eodem indicio, per violationem promissionis juratae non fieri Deum testem faisitatis, etiam interpretative et practice, quia si hanc divinam injuriam includeret, non posset non esse peccatum mortale in quocumque individuo, et materia etiam minima; ergo non est in transgressione juramenti promissorii formaliter ac per se talis injuria divina. Ergo e converso juramentum promissorium non obligat quasi impignorando (ut sic dicam) divinam veritatem, ita ut si promissio deficiat, videatur Deus factus mendacii testis ; sed solum obligat tanquam praebendo specialem auctoritatem et firmitatem promissioni, quasi per fidejussionem Dei. Et ideo si non impletur promissio, non fit Deus testis falsitatis, sed irreverenter tractatur, quandoquidem rul- la habita ratione auctoritatis ejus, verbum promissum sub illius auctoritate et praesentia, non impletur : haec autem irreverentia minor est, quam infidelitas voti, ut per se clarum videtur ex dictis.
9. Exemplo res fit clarior .— Potestque humano exemplo declarari; nam si quis pactum faceret cum rege, vel faceret pactum cum alio aequali in praesentia regis, ad dandum auctoritatem contractui, tanquam suscepto a rege sub protectione sua, certe per violationem utriusque pacti censeretur rex contemni, sed multo magis per fractionem pacti cum ipsomet initi (loquendo per se, et ex genere, ut loquimur), quia magis directe offenditur in eo persona regis, sicut etiam majores partes babet rex in primo contractu, quam in secundo. Sic autem se habet Deus in voto, et juramento promissorio, ut facile ex dictis patet. Unde in illo etiam exemplo, non servans pactum cum alio factum sub regia auctoritate, non potest dici vere ac proprie, quod induxerit regem ad falsum testificandum, sed solum quod comtempserit auctoritatem et protectionem regis. Et ratio est, quia, ut supra tetigi, lib. 1, c. 7, propria testificatio veritatis solum est cirea verba, quando proferuntur, et haec in principio vera formaliter fuerunt, quando prolata sunt, ut supponitur, quia ex animo implendi pactum dicta fuere, et quoad id habet juramentum illud rationem assertorii, ut ibidem explicui. Postea vero solum manet obligatio ad faciendum, ut facta verbis conformentur, et consequenter ad cavendum ne saltem materialiter falsa reddatur assertio de futuro prius prolata et jurata. Haec autem obligatio non nascitur ex testificatione Dei proprie dicta, quia haec cadit in veritatem formalem, non in materialem per se loquendo, ut ibidem declaravi; sed pertinet quasi ad honorem Dei, et ad reverentiam illius auctoritati debitam. Et ideo talis obligatio licet ex suo genere gravis sit, non est tanta quanta obligatio voti. et longe minor quam obligatio assertorii juramenti.
10. Objectio contra assertum.— Responsic. — Sed occurrit objectio in lib. 1,c. 7, facta, quia sequitur diversam esse specie obligationem juramenti assertorii et promissorii, quod supra simpliciter negatum est : sequela patet, quia obligatio voti est quasi media inter ila duo juramenta ; ergo oportet illa esse specie distincta. Respondetur primo non esse improbabile consequens. Secundo, respondetur negando sequelam, quia obligatio major ex ge- nere potest esse minor in individuo, ut per se notum est; nam etiam aliqua promissio humana in individuo, utpote de re maximi momenti, potest esse gravior quam obligatio voti de re levi, licet haec sit major ex genere. Ergo condividendo totam obligationem juramenti in duo generalia membra inaequalia in gravitate intra eamdem speciem, poterit etiam intelligi, obligationem voti comparatam ad obligationem jnuramenti, ut invenitur in assertorio, esse minorem ex genere, quia in assertorio est obligatio juramenti, quasi in summo, et nihilominus vóti obligationem esse majorem ex genere, quam obligationem juramenti promissorii intra illius latitudinem sistendo, quia in illo est obligatio juramenti quasi in inferiori gradu, scilicet materiali, et quasi individuo.
11. Solvuntur rationes pro opinione Medinee. — Ad primum. — Ad secundum.— Ad argumenta ergo facta pro opinione Medinaee, si inducantur contra secundam assertionem nostram, facile est respondere. Ad primum, negatur assumptum quoad juramentum promissorium ; nam per illius violationem non tribuitur Deo testimonium falsum, saltem formaliter, sed reverentia ejus auctoritati debita contemnitur; et ad summum fit, ut materialiter fiat falsum quod Deus vere testificatus fuerat, quae non est injuria ita repugnans veritati Dei. Ad secundum respondetur, etiam votum factum ex metu ex natura rei validum esse, sed per Ecclesiam interdum esse factum irritum, ut postea videbimus ; quod idem potuisset facere in juramento promissorio. Quod si forte non fecit, non inde potest colligi major vel minor obligatio, ut per se constat; nam potuit Ecclesia moveri ex aliis rationibus, ut quod Deus non vult acceptare coactam promissionem, vel quod aliquod majus periculum animmae in talibus votis inveniatur, vel quid simile. Sic enim non omnia vota metu facta Ecclesia irritat, licet non minus obligarent de se illa quae irritat, quam quae non irritat; imo interlum magis, ratione modi, ut solemne, quam simplex, etc. Quod autem facilior sit dispensatio voti quam juramenti promissorii, gratis assumitur (de quo infra), et non facit ad rem, quia potest id provenire ex majori causa, non ex minori obligatione ; juramentum autem assertorium in utroque excedit, quia propter nullum metum licere potest, nec dispensatio in illud cadit.
19. Ad tertium. — Dubium. — Solutio. — Ad tertium satis respondet D. Thomas, jura- mentum addi voto, non ut addatur major obligatio, sed ut multiplicentur vincula. Unde sentit (et merito) in voto jurato esse duas obligationes specie diversas, ut supra declaravi; et praecise comparando illas inter se, ut circa eamdem voti materiam conjunguntur, semper obligationem voti esse majorem, quod consequenter loquendo ita necessario dicendum est. Unde quoad hoc partim convenit votum juratum cum promissione ad hominem jurata, partim differt ; conveniunt quidem, quia in utroque est duplex obligatio diversae rationis : unde utrumque excedit (saltem extensive) obligationem puri voti, vel purae promissionis, vel etiam puri juramenti, ut per se constat. Differunt autem, quia promissio humana jurata, etiamsi duplex habeat vinculum, non adaequatur intensive uni obligationi puri voti ex genere suo, quia duo inferiora diversarum rationum non facinnt unum intensive majus; votum autem juratum ex parte voti habet intensivam aequalitatem, et ideo simpliciter dici potest magis obligare. Àn vero secandum moralem asestimationem duplex obligatio humanae promissionis juratae censeri possit aequalis obligationi voti, controverti potest? Consequenter autem dicendum videtur ex genere non aequari, tamen in individuo posse interdum praeferri, et utrumque satis constat ex dictis.
13. Ad argumenta vero aliorum Doctorum, qui indistincte praeferunt obligationem voti obligationi juramenti, etiam assertorii (ut significant), non oportet respondere, quia quoad eam partem sufficienter satisfactum illis est probando nostram primam assertionem, et in argumentis factis pro opinione contraria, praesertim in primo.
On this page