Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum ex juramento promissorio acquiratur obligatio alteri cui fit promissio, vel soli deo.

CAPUT IV. UTRUM EX JURAMENTO PROMISSORIO ACQUIRATUR OBLIGATIO ALTERI CUI FIT PROMISSIO, VEL SOLI DEO.

1. Obligationem juramenti promissorii precipue esse respectu Dei. — Diximus ex juramento promissorio oriri obligationem ; obligatio autem ex se dicit ordinem ad alterum, et ideo explicandum est ad quem dicat respectum haec obligatio ; nam ex hoc principio pendere possunt multa, quae de modo implendi vel exigendi hanc obligationem , vel de illius duratione, et aliis proprietatibus ejus in sequentibus investigabimus. Est autem mani- festum ex dictis obligationem juramenti promissorii directe et principaliter esse respectu Dei. Probatur primo, quia formaliter ac per se est obligatio religionis : religio autem 'per se primo reddit debitum Deo ; ergo obligatio juramenti per se primo est ad Deum. Secundo probatur ex illo Matth. 5: RHeddes autem Domino juramenta tua, juxta probabilem sensum supra tractatum, quod Deo redduntur juramenta, quia ip eorum observatione divino honori consulitur. Cui consonat illad Exod. 20: Non assumes nomen Dei tui in vanum, et tota ratio redditur ex reverentia debita nomini Dei. Unde Lev. 19 additur : Nec pollues nomen Dei tui. Tertio ita etiam loquuntur canonica jura, c. Debitores, de Jurejur., ibi : Cogendi sunt Domino reddere juramentum. Ex quibus verbis Panormitanus ibi colligit, quod juramentum principaliter dirigitur in Deum, et ei acquiritur principalis obligatio, licet effectus concernat utilitatem privatam. Quarto, est optima ratio, quia haec obligatio ad Deum est inseparabilis a juramento, et omnis alia est separabilis ab illo, ut statim declarabitur; ergo signum est hanc esse quasi primariam, et maxime inirinsece ac per se convenientem juramento. Contra hanc assertionem videntur sentire Cajetan., d. art. 7, circa ad 3, et Sot., ibid., quaest. 1, ad 3, sed immerito, et contra D. Thomam, ut statim ostendam.

2. Secundo, est mihi certum, quando juramentum non conjungitur cum promissione humana , non inducere obligationem ad alterum, nisi ad Deum; loquor autem de humana promissione, quia si conjungatur cum divina, licet habeat aliam ohligationem conjunctam, illa non est nisi ad Deum, quia est voti obligatio. Et de illa verum etiam est non induci a juramento, ut juramentum est, sed a voto, cui adhaeret, cujus obligationem nec intensive auget, ut diximus cum D. Thoma, sed extensive addendo aliam obligationem. Potest autem (ut etiam dixi) juramentum non habere conjunctum votum, nec etiam promissionem humanam, etiamsi effectus ejus humanam concernat utilitatem , quod contingit quando illa utilitas , seu opus illam inducens non promittitur, sed asseritur, et veritas assertionis juratur. Tunc ergo dicimus juramentum non inducere obligationem respectu hominis , cujus interest observatio juramenti, sed tantum respectu Dei. Probatur, quia obligatio ad hominem, vel est justitiae, aut fidelitatis (aliae enim obligationes charitatis, gratitudinis, aut similes non possunt ad praesentem materiam ada- ptari, ut per se constat) ; sed neutra illarum tunc inducitur, quia nec intercedit ibi pactum , quo solet induci obligatio justitiae, nec promissio, qua potest induci obligatio fidelitatis; ergo sola superest ibi obligatio religionis. At haec obligatio non est ad hominem, sed ad Deum; ergo. Et hoc ipsum insinuatur in d.c. Debitores ; nam ibi promissio vel non fuerat, vel fuerat invalida, et ideo solum per respectum ad Deum imponitur necessitas implendi juramcntum, ut postea explicabimus. Et confirmatur, quia non implens tale juramentum, solum Deum offendit, et non hominem, quia solum contra religionem peccat; ergo. Ex hac vero assertione duae graves quaestiones oriuntur. Una est, an idem sit quoties promissio quidem intercedit, sed talis ut valida non fuisset, si absque juramento fieret. Alia est, an tunc detur actio alteri, in cujus utilitatem juramentum redundat , ut possit petere quod juratum est. Quae quaestiones magis ad juristas pertinent, sed nihilominus aliquid de illis in sequentibns attingemus.

3. Tertia assertio . cui obligetur homo per juramentum proprie promissorium. — Dico tertio: ex juramento promissorio proprissime dicto, id est, quod fit per humanam ac veram promissionem juratam, nascitur obligatio non tantum Deo, sed etiam homini, cui juramentum exhibetur, per se loquendo, id est, nisi aliunde impediatur obligatio, de quibus impedimentis infra est dicendum. Assertio haec intelligitur de toto illo actu promittendi cura juramento, non distinguendo nunc, unde aut quomodo oriatur haec obhgatio. Et sic est manifesta, quia illa promissio directe fit homini, non Deo, nt supponitur ; ergo directe producit obligationem respectu hominis. Item promissio illa secluso juramento induceret obligationem respectu hominis, vel justitiae, vel fidelitatis (juxta varias sententias, vel juxta varios modos promissionum) ; juramentum autem non tollit hanc obligationem, imo potius illam vestit ac confirmat ; nam hic est finis et effectus juramenti, ut constat ; ergo a fortiori jurata promissio parit obligationem ei, cui fit promissio.

4. Et ex his colligitur, recte dixisse D. Thomam, d. art. 7, ad 3, in juramento promissorio duplicem esse obligationeri , unam homini, alteram Deo. Quem textum satis per se clarum sine causa evertunt Cajetanus et Sot., supra dicentes , in illo actu tantum esse ubam obligationem ad hominem, sed illam niti duobus titulis, illosque duos actus a D. Thoma vo- cari. Sed hoc imprimis reddit impropriam, ne dicam falsam , propositionem D. Thommae. Deinde ipse D. Thomas ita declarat duas illas obligationes , ut dicat, interdum unam tolli, manente alia ; quomodo ergo potuit intelligere non esse distinctas ? Praeterea una est obligatio pertinens ad justitiam humanam , alia ad religionem ; sunt ergo duae specie distinctae. Unde qui frangit fidem homini datam et juratam, duo peccata, seu duas malitias specie distinctas committit ; ergo duas frangit obligationes. Denique haec est communis sententia, et necessaria ad progressum hujus materiae, ut videbimus.

5. Sed objiciunt : per hoc juramentum promissorium non fit promissio Deo ; ergo nulla est specialis obligatio ad Deum. Respondetur, negando conscquentiam, quia non tantum uno modo obligamur Deo. Imo in voto jurato (ut patet ex capite praecedenti) est duplex obligatio ad eumdem Deum : una fidelitatis, quae dici potest esse ad Deum, ut creditorem ; alia dici potest reverentiae, quae respicit Deum ut fidejussorem, seu testem, et haec invenitur in juramento promissorio homini. Sed urgent, quia sequitur non posse hominem relaxare obligationem juramenti , quae est ad Deum, sed solum suum debitum. Respondetur negando consequentiam, quia juramenti obligatio includit voluntatem ejus, in cujus utilitatem fit promissio, tanquam necessariam conditionem, ut in sequentibus videbimus.

6. Dico quarto: quamvis juramentum promissorium augeat extensive obligationem simplicis promissionis, addendo illi novam obligationem, et dici possit augere intensive, quatenus obligauo, quam juramentum addit, est altior quam esset ex vi promissionis humanae, nihilominus obligatio, quae raspectu hominis ex tali actione nascitur, ejusdem speciei est cum obligatione, quae ex tali promissione nasceretur non aftecta juramento, quamvis in individuo censenda sit gravior in sua specie propier talem circumstantiam. Probo singula, et prima quidem pars de augmento extensivo nota est ex his, quae diximus de voto jurato; nam si in illo est duplex obligatio, licet utraque respiciat Deum, multo magis erit in promissicne jurata facta homini, cum ad diversas personas terminentur obligationes, et sub eisdem diversis rationibus creditoris hominis, vel testificantis Dei. Item promissio illa per se habet suam obligationem , quae non pertinet ad religionem , et illa non destruitur per superveniens juramentum, quod addit obliga- tionem religionis ; ergo augetur illa obligatio per additionem alterius distinctae specie, et hoc est augeri extensive.

7. Probatur ratione generali. — Addimus vero posse hoc augmentum vocari etiam intensivum , quia comparando obligationem promissionis, cum obligatione quam addit juramentum, haec major est, in quo differt votum juratum a promissione humana jurata ; et ratio est, quia promissio voti continetur sub eadem virtute cum obligatione juramenti, et intra illam respicit Deum magis directe, et altiori modo, quam juramentum promissorium. Promissio autem humana pertinet ad inferiorem virtutem, scilicet, vel ad justitiam, vel ad fidelitatem, et ideo inferioris ordinis est. Quod intelligitur ex genere suo, et ita est res clara. Addimus praeterea in ultima parte assertionis, verisimile esse illam obligationem promissionis humanae, ex concomitantia juramenti, ultra dictum augmentum extensivum, augeri etiam in se accidentaliter, et quasi intensive intra propriam speciem. Sicut dicere possumus furtum factum in ecclesia , non solum esse majus per additionem malitiae sacrilegii, sed etiam in sua specie esse gravioris malitiae, quia talis circumstantia potest ad hoc operari ex generali ratione pravae circumstantiae, vel quia auget contemptum et voluntatem ; ita ergo obligatio, ut est a promissione, est major, quia vel majori consideratione et voluntate fieri videtur, vel certe quia per solam conjunctionem cum juramento moraliter in se crescit, sicut genus conjunctum cum diltferentia specifica excellentiori etiam in propriis perfici solet. Hoc autem augmentum nullum habet moralem etfectum (vel in ordine ad solutionem aut restitutionem, vel in ordine ad confessionem), qui ex tali augmento nascatur, et ideo non multum refert ad humanum judicium, in divino autem suam poenam habebit.

8. Hac ergo ratione dicimus in tertia parte assertionis, promissionis humanae obligationem non ita augeri per superadditum juramentum, ut in se augeatur intensive essentialiter, seu, quod idem est, ut ab una specie ad aliam meliorem transferatur. Probatur primo ratione generali, quia in actibus moralibus circumstantia addens novam speciem bonitatis, vel malitiae moralis priori actui, non mutat priorem speciem, sed addit novam, ut votum de eleemosyna facienda addit actui debitum religionis, sed non immutat neque auget in alia specie debitum misericordiae, vel bonitatem ejus; et é converso frangere tale votum, praeter malitiam religionis, non habet specialem malitiam contra misericordiam, si omissa eleemosyna non erat alias debita ex praecepto misericordiae; vel si erat mahtia contra illud debitum, manebit in eadem specie conjuncta cum altera : idemque invenitur in omnibus similibus. Ita ergo est in praesenti; nam est eadem ratio. Unde hoc etiam fundari potest in secunda assertione posita. Nam si juramentum non cadit in propriam promissionem, sed in simplicem assertionem, non inducit obligationem promissionis, sed solius juramenti, quia non mutat assertionem in promissionem. Si vero juramentum cadit in simplicem promissionem fidelitatis ex intentione promittentis, non transfert illam in promissionem justitiae, quia non est unde juramentum habeat hanc vim; ergo simili ratione non auget juramentum specifice, vel immutat speciem obligationis ad hominem, quae inest promissioni, quam confirmat.

9. Ratio vero omnium est, vel quia tunc juramentum comparatur ad promissionem quam confirmat, tanquam forma ad materiam, quae non corrumpit illam, nec substantialiter transmutat ; vel tanquam accidens ad subjectum, quod perficit. Vel quia circumstantia addens speciem accidentalem, ideo non mutat speciem substantialem actus,quia non destruit objectum ejus, sed illi addit habitudinem ad novum finem, vel aliquid simile ; juramentum autem se habet ad actum, cui adjungitur, et ad intrinsecam obligationem ejus, sicut circumstantia accidentalis novam addens speciem, quae non destruit objectum proprium actus substrati. Vel denique quia obligatio promissionis pendet ex intentione promittentis determinantis speciem obligationis, quia potest etiam determinare materiam et modum promissionis ; obligatio autem juramenti non pendet ex intentione jurantis, nisi quatenus illi est libera intentio iurandi; posita autem intentione jurandi, naturaliter sequitur obligatio, quae semper est una, et ejusdem rationis. Unde sicut non est in arbitrio jurantis variare illam obligationem, quam juramentum natura sua inducit, ita non potest juramentum mutare, vel variare propriam obligationem promissionis, ultra intentionem jurantis. Et haec omnia sunt consentanea illi principio, quod juramentum sequitur naturam actus cui adjungitur, de quo infra dicendum est.

10. Neque contra hanc doctrinam in- venio rationem probabilem dubitandi in his, quae ad conscientiam, vel ad jus divinum seu naturale pertinere possunt; neque etiam invenio auctorem contrarium sentientem in terminis; imo principia, in quibus haec doctrina fundatur, ab omnibus recipiuntur, ut in sequentibu: videbimus. Iterum vero inculcantur in hac ultima parte duae difficultates supra taciae. Nam ex illa sequitur, non posse juramentum facere ut valida sit promissio, quae alias sine juramento esset invalida, quia alias adderet obligationem in alia specie; cum tamen non omnes admittant illud consequens. Item sequitur promissionem juratam non magis dare actionem, quam non juratam, quia non magis dat jus justitise, sed solius religionis; consequens autem non videtur communiter receptum. Sed hae duae difficultates pendent maxime ex jure positivo, et ita supponunt aliqua principia in sequentibus tractanda, gravemque continent materiam, et ideo melius et distinctius inferius tractabuntur, quantum ad nos pertinent; nam haec dubia, praesertim posterius, jurisperitorum propria sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4