Caput 5
Caput 5
Utrum solum juramentum promissorium factum per verum deum inducat obligationem ?
1. Conditiones requisitae ad obligationem juramenti promissorii. — Diximus de substantia et natura obligationis, quae ex hoc juramento nascitur ; nunc explicare necesse est quae conditiones necessariae sint ut talis obligatio contrahatur. Tria vero in juramento concurrunt, ex quibns possunt hae conditiones requiri aut postulari, scilicet, is per quem juratur. et is qui jurat, et materia, circa quam jurat, ad quam reduco modos omnes jurandi, qui ex parte illius considerari possunt, ut jurare absolute, vel sub conditione, propter bonum vel malum finem, rem turpem vel honestam, et similia. Posset quarto addi is, cui juratur, seu in cujus utilitatem juratur: verumtamen haec circumstantia non semper necessaria est ex vi juramenti, quia potest cadere in absolutam assertionem de actu futuro, ut supra expiicatum est; et quando concurrit, quod trequentius accidit, non spectat ad juramentum, nisi ratione materiae, quae est promissio tali personae facta, vel assertio in ejus utilitatem aut honorem redundans, et ideo merito potest sub materia hujus juramenti comprehendi, et ita cum illa explicabitur ; praecipue vero illam declarabi- mus, tractando de modis quibus haec obligatio auferri potest: ibi enim necessario dicendum est, quomodo et quantum pendeat haec obligatio ab eo, cui fit promissio. In hoc ergo capite dicam de requisitis ad hunc effectum ex parte ejus per quem juratur; quia et est tota radix hujus obligationis, et breviter expediri potest.
2. Juramentum promissorium, explicite factun per verun Deum , oblig indi vim habere. — Adrvertendum. — Primo ergo certum est, illud juramentum promissorium maxime habere vim obligandi, quod per verum Deum explicite praestatur. Probatur ex dictis in c.1 hujus libri, uhi probavimus hoc juramentum inducere obligationem, et omnia, quae adduximus, sumuntur ex divina auctoritate, et reverentia illi debita; ergo maxime locum habent quando verus Deus explicite nominatur. Solum potest adverti (quia in superiori libro, cap. 7, varias formas posuimus assumendi explicite nomen Dei ad jurandum ) in his, quae clara sunt et indubitatae, nullam oriri quaestionem; posse autem moveri de his, quae ambiguae sunt, ut, Promitto coram Deo, in praesentia Dei, et similibus; sed in hoc dicendum est, aut dubium moveri in conscientia, vel in exteriori foro. In priori foro standum est intentioni jurantis ; nam ab illa pendet obligatio, ut mox dicemus. Aut ergo ille est certus non habuisse intentionem jurandi, et tunc etiam dici potest esse certus non teneri ; aut e contrario certus est habuisse illam intentionem jurandi, et ccnsequenter erit certus de obligatione in conscientia, etiamsi ab illo, cui promisit, convinci non possit. Aut est dubius de sua intentione, et succedit quaestio de juramento dub:o, quam infra tractabimus. In exteriori autem foro ex communi usu verborum judicium sumitur, considerariaue debent circumstantiae, et caeteris paribus, projuramento praesumitur, de quo infra nonnihil dicemus.
3. Juramentum promissoriu, amplicite factum per verum Deum, obligare. — Secundo, certum est juramentum factum per verum Deum implicite nominatum in aliqua creatura, inducere obligationem religionis, et ejusdem rationis cum juramento explicito Dei. Assertio est certa, quia illud est verum juramentum per Deum, ejusdem speciei cum juramento explicito ; ergo inducit eamdem obligationem, majorem fortasse vel minorem in individuo, ejusdem tamen speciei. Et hoc etiam convincit locus Matih. 5: Audistis quia dictum est antiguis - Non pejerabis. reddes autem Domino juramenta tua ; nam, ut interpretes ibi et Theologi docent, ex illo praecepto inferebant Judaei non esse peccatum jurare per creaturas, etiam pejerando; et hunc errorem praecipue ibi Christus reprobat. Et ita posset verificari, quod cum Hieronymo dicit Innocentius IlI in cap. F si Christus, prohibuisse Christum ibi jurare per creaturas, utique ad libitum, et sine debita reverentia ac veritate ; non quia hoc non sit multo magis prohibitum in juramentis per Deum factis, sed quia in hoc non errabant Judaei, sed solum in jiuramentis per creaturas, et ideo subjungit ibidem Innocentius : Z quamvis non sit per creaturam jurandum ( utique frequenter, vel sine causa), si tamen juretur per creaturam, servandum est quidem, dummodo sit licitum quod juratur, quia teste veritate, quia jurat in celo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum ; quibus verbis nostram assertionem defendit, eamque et rationem ejus ex verbis Christi Domini colligit. Nam jurare falsum per creaturas, perjurium est ex Christi sententia et razione ; ergo et non implere promissum sic juratum perjurium est ; ergo tale juramentum obligat ad sui observationem.
4. Dubium. — His ergo certis existentibus, dubium superest, an promissio facta sub juramento per falsos deos obligationem aliquam relinquat. Et ratio dubitandi est, quia diximus supra, lib. 1, c. 5, juramentum per falsos deos non esse juramentum ; sed quod non est, non potest obligationem inducere ; ergo. In contrarium tamen est Augustin., epist. 154 ad Publicol., et refertur in cap. Movet, 22, q. 1, ubi sentit eum, qui per falsos deos jurat se fidem servaturum, et illam non servat, bis peccare, quia et fidem et juramentum frangit; ergo supponit illud juramentum obligare. Et confirmatur, quia jurans mendacium assertorium per falsos deos, perjurus est; ergo et frangens simile juramentum promissorium perjurus est ; ergo obligatur juramento. Confirmatur secundo ex illo Cicer., lib. 3 de Officiis : Nullum vinculum ad stringendam fidem fortius jurejwrando majores esse voluerunt ; et tamen ille et Gentiles omnes loquebantur de jurejurando per suos deos, qui falsi erant.
5. Propter haec posteriora argumenta videtur certum, jramentum hoc per falsos deos, factum cum intentione jurandi, ut supponitur, inducere obligationem. Quod supponunt Theologi in 3, d. 39, ubi late Bonavent., art. 1, q. 3; Anton., 9 p., tit. 10, c. 4, inprincip.; Innoc., Panorm. et alii, in c. Et si Christus, de Jurejurand. ; Alexand., inleve 3, SJurari, ft. de Jurejur. ; Selva, de Juramento, q. 1, in fine; Sylvest., cum Raymund., verb. Juramentum, 4, quaest. 4. Sed in modo explicandi non est tanta consensio. Canonistae significant, ideo idololatriae juramentum obligare, quia illud est verum juramentum ; nam ad hoc sufficit quod vere procedat ex intentione jurandi, quamvis ex errore illa intentio applicetur ad falsum deum. Unde addunt Innoc. supra, et Abbas, n. 13, etiam Christianum jurantem per falsos deos teneri ad implendum juramentum. Sed haec sententia falsa est, ut convincit ratio in principio facta, cum alis supra adductis, lib. 1, c. 5. Nam ubi non interponitur veritas infallibilis, non potest esse verum juramentum, et ex dicendis amplius constabit. Unde cum D. Thomas2. 2, q.98, art. 1, ad 1, vocat illud perversum juramentum, non existimat esse verum juramentum, sed tantum pntatum. Alii ergo dicunt, juramentum illud obligare ratione foederis et pacti, ac fidei humanae, esto non obliget ratione juramenti ; id tenet Turrecrem., in d. c. Mocet, art. 1, et sentit Anton. supra. Sed non satisfaciunt Augustino, qui dicit bis peccare, scilicet, frangendo fidem, et pejerando. Dicent fortasse, Augustinum non dicere bis peccare pejerando et frangendofidem, sed jurando per falsos deos, et postea non servando fidem. Sed contra, quia si hoc verum esset, frustra postularetur juramentum ab idololatra, et ita peccaret, qui illud postularet, quia sine fructu offerret alteri occasionem peccandi. Hoc autem est contra Augustinum ibidem, et contra consuetudinem omnium fidelium, qui pacta faciunt cum Gentilibus, et eorum juramentis licite ntuntur, ut etiam ex sacra Scriptura, Gen. 26 et 31, August. ibi colligit.
6. Solutio superioris dubii.—Ratio apriori. — Melius ergo Soto, d. lib. 8 de Justitia, q. 2, art. 2, respondet, juramentum per falsos deos, re ipsa et vi sua non obligare, ex conscientia autem erronea jurantis obligare jurantem, et in re idem tenet Covarr. supra, p. 1, S 10, n. 10, verb. Ego sane, et sufficienter probatur prima ratione in principio facta, quia juramentum illud non est juramentum revera, sed natura sua est nullum et invalidum ; ergo nullum per se potest vinculum inducere. Item illud juramentum non pertinet ad veri Dei honorem ; ergo ejus violatio non est contra honorem veri Dei; crgo non habet unde possit per se obligare. Item obligatio juramenti est ex virtute religionis ; ille autem actus nihil habet a vera religione ; ergo nec obligationem habe:t. Posterior pars sufficiecnter probatur omnibus rationibus factis, et usu talium juramentorum, non enim frustra fiunt. Et omnes leges civiles, et dicta philosophorum gentilium ostendunt jure gentium, quantumvis infidelium, receptum semper fuisse, ut haec juramenta obligationem intelligcrentur inducere longe majorem, quam sola fides humana possit imponere. Cum ergo ostensum sit tale juramentum per se non obligare, necesse est ut saltem ex conscientia erronea obliget. Ratio vero a priori est, quia conscientia erronea habet vim obligandi sub ea ratione sub qua concipitur, ut est notum principium in Theologia, de quo 1.2, q. 19. In hoc autemjuramento intervenit conscientia erronea, qua illud putatur verum, seu validum juramentum, pertinens ad honorem Dei putati veri, et ad honestatem religionis putatam veram; ex his ergo principiis sequitur ut talis conscientia dictet tale juramentum obligare, et consequenter quod obliget ex conscientia erronea.
7. Quaesitum. —Unde sequitur primo, si infideles convertantur ad fidem, et intelligant falsitatem suorum deorum, consequenter non obligari juramento hujusinodi. Probatur, quia, conscientia erronea depulsa, cessat obligatio ex illa sola proveniens; sed adveniente luce fidei depellitur illa conscientia erronea, quia destructum est fundamentum ejus, et eo ipso constat homini illud non fuisse solidum juramentum, neque ex vera religione profectum ; ergo cessat etiam obligatio talis juramenti. Sed quaeres an pacta et foedera, quae tali juramento firmabantur, firma et inconcussa maneant. hespondeo, si erant de rebus licitis, et quae sine praejudicio fidei et religionis christiana servari possunt, manere firma quoad obligationem justitiae vel fidelitatis humanae, quae in eis absque juramento inesse poterat, quia illa obligatio non erat ex conscientia erronea, sed ex vera lege naturali; amisisse tamen singularem illam firmitatem, quam ex religione juramenti participabant, quia illa tota consistebat in obligatione jurantis, quae sublata fuit. Potestque hoc non male confirmari verbis J. C., in l. |Von erit, in fine, ft. de Jurejur. : Sed si quis illicitum jusjurandum detulerit, scilicet improbate publice religionis, videamus an pro eo habeatur, ac si juramentun non esset. Quod magis emistimo dicendum. Similia habet Photius, in Nomocanone, tit. 13, c. 19: Quod per reprobutam (in- quit) religionem conceptum est jusjurandum, non servatur.
8. Objectio. — Solutio. — Dices : esto illi erraverint jurando per falsos deos, tamen, eo ipso quod habuerunt intentionem jurandi per verum Deum, licet de facto erraverint applicando suam existimationem ad talem Deum in se non verum, sed ab ipsis putatum, videtur ad honorem veri Dei pertinere, ut post veram cognitionem ejus servetur promissio data sub nomine ejus, saltem ex formali intentione. Ergo aliqua major firmitas relinquitur in illo contractu ex vi prioris promissionis, quae quidem potest intelligi manere, non jam ex conscientia erronea, sed ex nova conscientia vera, quatenus id censetur pertinere ad honorem veri Dei. Respondetur negando assumptum, quia, licet ratio motiva ad jurandum per talem Deum fuerit divinitas in illo existimata, tamen de facto non verus Deus, sed ille falsus ad luctus est in testem ; ergo detecto errore, non potest pertinere ad honorem veri Dei, ut juramentum illud non violetur. Ut si aliquis regio habitu indutus, et cum effectu rex existimatus, aliquid dicat, ad honorem regis poterit pertinere, ut saltem propter illam existimationem ei credatur ; detecto autem errore, nullo modo id pertinet ad veri regis honorem ; imo potius contrarium spectabit, scilicet, ut nulla ratio illius habeatur ; sic ergo est in praesenti, quantum est ex parte talis juramenti.
9. Juramentum factum per falsos deos a fideli non obligare illum. —Secundo sequitur ex dicta resolutione, juramentum per falsos deos datum a fideli, non obligare illum in vi juramenti. Hoc est contra Innocent. et Abb. supra. Probatur autem a fortiori cx dictis, quia juramentum per Deum falsum, ab infideli factum, non obligat illum jam conversum ad fidem; ergo multo minus obligabit fidelem sic jurantem. Item tale juramentum non obligat nisi ex conscientia erronea ; sed in homine fideli non supponitur haec conscientia ; supponimus enim non amittere fidem, sed solum ut morem gerat alteri infideli, vel ut se infidelem fingat, vel alia simili causa sic jurare ; ergo ex vi talis modi jurandi, non habet conscientiam, unde possit obligari. Quod si fortasse alio modo erret, existimando illud juramentum, etiamsi per falsos Deos sit factum, habere vim obligandi, tunc obligari poterit ex conscientia erronea ; tamen illa est valde extrinseca et accidentaria, quia non habet fundamentum in falsa existimatione de Deo, sicut habet in infideli. Unde argumentor tertio, quia ille Christianus sic jurans bene novit se non adducere in testem verum Deum, sed falsum ; ergo non habet intentionem jurandi per verum Deum, sed tantum per falsum Deum; ergo ex vi talis juramenti non obligatur. Onod si forte errabat, etiam illud juramentum sic factum esse obligatorium, detecto errore cessabit obligatio, ut in puncto sequenti iterum dicemus.
10. Objectio aliquorum. — Solutio. — Instantia. — Sed objiciunt dicti auctores d. c. HEt si Christus, quatenus in eo dicitur, non esse jurandum per creaturas ; si tamen juretur, juramentum esse implendum, ubi Glossa notat, multa fieri prohiberi, quae facta tenent. Respondetur ibi loqui Innocentium de juramento facto per creaturas ut relatas ad verum Creatorem, ut patet ex ratione quam subdit: Quia teste veritate, qui jurat in celo, jurat in tbrono Dei, et in eo quà sedet super ewn. Unde cum dicit esse prohibitum jurare per creaturas, ipsemet exponit non id prohiberi quia per se malum sit, sed ex causa ad vitandum mali periculum. At juramentum per falsos Deos prohibitum est, quia per se malum; non ergo de illo loquitur. Intelligit autem juramentum per creaturas esse prohibitum quoad frequentiam, velalio sano modo, juxta supra tractata. Sed urgent, quia juramentum per Deos falsos est juramentum per creaturas, et ideo est consequenter per Creatorem, qui honoratur in ereatura. Respondetur, eo ipso quod juramentum est per creaturam putatam esse Deum, abstrahi et separari ab omni vera relatione ad verum Deum, et ideo tale juramentum nullo modo pertinere ad honorem veri Dei, quia non ipse inducitur in testem, medio falso Deo ut creatura ejus, sed potius ejus divinitas falso tribuitur ereaturae, ut totus honor juramenti referatur in ipsam, et ideo tale juramentum non potest obligare fidelem cognoscentem defectum illius, quod magis ex sequenti dubio patehit.
On this page