Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

An iuramentum factum per creaturam sine habitudine ad deum verum vel falsum obliget ?

CAPUT VI. AN IURAMENTUM FACTUM PER CREATURAM SINE HABITUDINE AD DEUM VERUM VEL FALSUM OBLIGET ?

1. Supponimus hunc modum jurandi esse possibilem, quod ex dictis in primo libro manifestum est, et in sequentibus declarabitur. Distinguo ergo creaturas intellectuales et irrationales seu sensibiles , et priores subdivido in damnatas et beatas, omittoque viatores homines, quia inter illos non potest esse hic jurandi modus. Potest quidem unus homo adhibere alios homines in testimonium pacti vel promissionis, quam facit ; tamen non obligatur illis proprie loquendo, quia non inducit illos nisi ut testes praesentis pollicitationis, assertionis et pacti ;unde si illud postea non impleat, non facit illis injuriam. Quod si illos induceret ut fidejussores adimpletionis verbi dati, illud non implendo, peculiarem illis faceret injuriam ; et in hocservatur ibi quaedam proportio ad juramentum promissorium, sed deficita rationejuramenti multis modis.Primo, quia non pertinet obligatio illa inter homines ad religionem, sed ad justitiam, vel ad summum ad observantiam humanam. Deinde, quia non inducitur homo per modum invocationis et reverentiae, sed per modum contractus, ut fidejussor, neque alius modus est moraliter in usu inter homines hic viventes. At vero Sancti mortui, et Angeli possunt invocari sine ulla obligatione ex parte illorum, sed solum per modum cultus et reverentiae ex parte jurantis. Possunt etiam invocari non per solum respectum ad creatorem, sed secundum perfectionem propriam et creatam intellectualem, quam in se habent: et eadem ratione possunt de facto, licet non jure, sed superstitiose, invocarti daemones, non ut dii, nec ex falsa existimatone divinitatis illorum, sed ut quaedam creaturae intellectuales sunt, quae possunt nostra cognoscere et curare ; et quia homines etiam fideles interdum illos colunt, non divino cultu, sed sociabili, in quo licet gravissime peccent, non tamen eo ipso fidem amittunt, ut supra de superstitione dictum est.

2. Prima assertio : qui promittii jurando per demonem, ut creatura quedam intellectualis est, ut illam honoret, non manet oligatus. — Jam ergo dico primo: si quis promittat jurando per daemonem, non sub ratione falsi Dei, sed sub ratione cujusdam personae intellectualis, quam honorare vult, eique fidem adhiberi , nullam obligationem ex tali juramento contrahit. Haec assertio certissima est de fide, quia daemon juxta illa quae de statu ejus credere tenemur, nulla fide dignus est, nam mendax est et pater mendacii; ergo testimonium ejus nullum robur dare potest humanae assertioni vel promissioni ; ergo nec potest ullam obligationem inducere. Secundo, omnis cultus daemonis sacrilegus est; ergo juramentum per daemonem non potest obligare sub ratione cultus ipsiusmet daemonis ; ergo nullo modo. Tertio, omnis societas cum daemone nobis est interdicta, et a fortiori omnis ejus invocatio, unde tale juramentum per daemonem superstitiosum est et sacrilegum ; ergo etiam observare illud sub tali titulo perniciosum est, nedum obligatorium. Dices: posset quis jurare per daemonem cum intentione jurandi simpliciter ; ergo saltem ratione illius intentionis obligabitur tali juramento. Respondetur : si quis putaret illud esse verum juramentum , et obligare sub vera ratione culpae, maneret quidem ligatus ex conscientia erronea, sicut diximus de jurante per idola ; absolute vero, et in re nulla est vis ligandi in tali juramento. Et in casu de quo loquimur , in homine fideli non potest cogitari conscientia erronea, quia necesse est sic jurantem cognoscere daemonem non esse Deum, sed creaturam quamdam perfectam in naturalibus, sed damnatam et obstinatam in malo.

3. Secunda assertio : juramentumn per sanctos Angelos, vel homines, non obligare ex virLute religionis, sed em virtute dulie. — Confirmatic. — Dico secundo : juramentum per sanctos Angelos, aut homines cum Christo regnantes, si ex intentione jurantis in eorum auctoritate sistat, id est, in testimonio creato, quod ab ipsis dari posset, non obligat quidem ex rigorosa virtute religionis, obligat tamen simpliciter sub mortali ex virtute duliae. Probatur prima pars, quia illud juramentum non continet cultum latriae ; ergo non pertinet ad religionem ; ergo nec obligatio ejus. Secunda autem pars contraria ratione ostenditur, quia illud juramentum pertinet ad cultum dulia; unde sicut frangere fidem datam sub nomine Dei, est grave sacrilegium contra religionem, ita frangere fidem in nomine et sub auctoritate alicujus Sancti, est gravis irreverentia contra honorem duliae debitum Sancto; ergo tale juramentum inducit obligationem proportionatam. Fotest hoc confirmari a simili de promissione facta Sancto praecise propter sanctitatem ejus, nam obligat ex dulia, licet non obliget ex rigorosa religione, de quo infra in materia de Voto. Item confirmari hoc potest ex dictis supra de oratione ad Sanctos, quando ab eis petitur, non ut petant, sed ut faciant, in his quae facere possunt. Denique ex supra dictis de modo jurandi per creaturas rationales haec obligatio satis colligitur. Verum est tamen hanc considerationem esse vaide metaphysicam, et indigere magna praecisione in intentione jurantis ; nam moraliter non ita fit, sed in Sancto praecipue consideratur Deus, et ita licet fortasse addatur specialis cultus duliae ad Sanctum, non excluditur cultus latriae ad Deum. Et ita erit in tali juramento duplex obligatio ex vi sacrae invocationis, diversa specie, una duliae, et altera latriae ; in quo multum differt juramentum per Sanctos, vel per alias res sacras inanimatas ; et ita in hac assertione nulla est difficultas.

4. Juramentum promissorium factum absclute per creaturam non obligat.—bico tertio: juramentum promissorium per creaturam absolute spectatam, ut perlapidem, per barbam, et similes, quando constat fieri per illas absolute, ut tales sunt, sine respectu ad Deum, qui in illis est, nullam obligationem specialem inducit, neque in re ipsa, neque ex conscientia erronea, si absit animus tribuendi creaturae divinitatem. Haec assertio sumitur ex Bonaventura, in tertio, distinct. 39, art. 2, quaest. 2, in fine; Turrecremata infra referendo, et ex Navarro, cap. 12, num. 5, et ex diciis libro primo, de natura juramenti, et praesertim cap. 7, quia illud non est nec putatur juramentum ; ergo non inducit obligationem. Item fractio illius quasi juramenti non est contra divinum honorem; ergo signum est non induxisse obligationem juramenti. Consequentia est evidens. Antecedens patet, quia ille, qui sic jurat, non adducit Deum in testem, cum non invocet illum, nec in se, nec in creatura, ut in casu supponitur.

5. Tractatur sententia Augustini in cap. Ecce. 92, queest. 5.—Locus Augustini a Gratiano mendose relatus. — Hanc vero assertionem per se satis claram, fecit difficilem et inter auctores controversam sententia quaedam Augustini, quam mendose refert Gratianus in caput Zecce, 22, q. 5, ex Serm. 30 de Verbis Apostoli. Sed nunc habetur emendata in Serm. 28, c. 12, inhunc modum: Zecce dico charitati vestra, et qui per lapidem falsum jurat, perjurus est. Unde hoc dico?* Quia multi in hoc falluntur, et putant, quia nihil est per quod jurant, non se crimine teneri perjurii. Prorsus perjurus es, quia per id quod sanctum putas, falsum juras. Sed ego illum sanctum non puto. Sanctum putas cui juras, non enim quando juras, tibi juras, sed provimo juras. Homini juras ante lapidem, sed numquid non ante Deum? Non te audit lapis loquentem, sed punit te Deus fallentem. Haec August., ex quibus verbis videtur plaue colligi juxta mentem ejus, jurare per lapidem sine ulla relatione ad Deum, sufficere ad obligationem juramenti , quandoquidem dicit sufficere ad perjurium.

6. Circa hunc ergo locum Augustini imprimis dubitari solet, quid intelligat per illa verba, jurare per lapidem. Covar. supra, S 1, n. 8, censet Augustinum loqui de juramento gentilico, quo solebant Gentes jurare per Jovem lapidem, ut late ibi probat ex scriptoribus profanis; et multa de illo ritu congerit Tiraquel., cum Alesand. ab Alexan., libro 5 Geniali., c. 10. Eamdemque expositionem sequitur Soto, d. 1. 8, quast. 2, a. 3, qui addit eum, qui jurabat per lapidem Jovem, non fuisse solitum jurare per rem sanctam, sed per eum, quem putabat esse sanctum, scilicet per Jovem. Sed licet hoc in re verum sit, non videtur ad mentem Augustini, nam ille expresse cicit, lapidem reputari sanctum vela jurante, vel ab eo cui juratur. Quocirca hi auctores nullo indicio ostendunt Augustinum loqui de illo ritu jurandi, nec videtur verisimile. quia non consonat ritus, quem ipzi referunt, cum verbis Augustini; nam omnia illa juramenta Gentilium, qua: ibi commemorant, erant execratoria, unde non assume bant lapidem ut Deum, vel ut rem per quam jurarent, sed solum ad exprimendam execrationem. Lapidem euim manu habebant, et illo percutiebant suem, aut agnum, vel illum projiciebant in terram, ita sibi imprecantes: Si sciens fallo, me Jupiter, salva urbe, arceque, Donis ejiciat, uti ego lapidem hunc ejicio ; non utebantur lapide ut re sancta, sed solum ut accommodato instrumento ad significandam execrationem. Àt vero Augustinus loquitur de lapide, per quem juratur tanquam per rem sanctam, ita existimatam vela jurante, vcl ab eo cui juratur ; non ergo loquitur de illo ritu. Item non videtur Augustin. loqui de juramento execratorio (ad quod non oportet cogitare creaturam, per quam fit, esse sanctam), sed de simplici juramento, quod per talis rei attestationem fit. Nam si de execratione loqueretur, non probaret ex sanctitate lapidis vera existimata, jurantem falsum esse perjurum, scd ex eo quod sibi malum imprecatur, jurando falsum. Quod ex eodem Augustino, in capite antecedenti, colligi potest, ut jam dicam.

7. Expositio apparens in locum Augustini. — Apparentius dici posset, Augustinum ibi per lapidem intelligere idolum aliquod, quodcumque illud sit. Potestque verisimile fieri ex contexiu, incipiendo ab ultimis verbis capitis praecedentis, sie enim habent: Tantum malumn habet juratio, u qui lapidem colunt, timeant falsum jurare per lapidem, tw non ti- mes Deum praesentem ; et infra: Claudit ille templum super lapidem, et it ad domum suam. Ipse super Deum suum clausit, et tamen quando illi dicitur :Jura per Jovem, preesentis cculos timet. Ibi ergo per lapidem evidenter intellexit Augustinus idolum, seu falsum Deum, qui in templo claudebatur, et a sic jurantibus colebatur, et tamen immediate subdit: Zt ecce dico charitati vestre, et qui per lapidem falsum urat, perjurus est; loguitur ergo de eodem lapide, id est, de idolo. Ex hoc autem sensu duae sententiae ibi colliguntur de mente Augustini. Prior est, qui falsum jurat per talem lapidem, existimans esse sanctum, quia scilicet credit esse Deum, perjurum esse. Quae pars non habet difficultatem ; id enim dicit non quia putet esse juramentum, vel in re ipsa obligare, sed quia ex conscientia erronea obligat jurantem, ut supra dictum est.

8. Alia sententia Augustini est, etiam illum, qui credens lapidem illum non esse Deum, neque aliquid sanctum, jurat tamen ei qui putat lapidem esse quid sanctum, peccare falsum jurando. Et haec pars est obscura, quia ille, cum tal existimatione jurans per lapidem, neque in re ipsa juramentum praestabat, cum non juraret per Deum, nec expresse, nec tacite ; neque etiam jurabat ex conscientia erronea, quia bene sciebat lapidem nihil esse ; ergo non erat perjurus, ut Augustinus dicit. Unde potius deberet reprehendi, quod, cum rectam fidem haberet, exterius et ficte per idolum juraret. Et hinc fit suspecta prior interpretatio de lapide pro idolo, quia Augustinus loquebatur ad fideles sibi subditos, ad quos concionem habebat, ut patet ex principio sermonis, et ex illis verbis ultimi capitis: Ecce dico charitati vestre ; ergo verisimile non est, illos fuisse solitos jurare per Jovem, vel idolum; nam si ita jurarent, non est credibile non fuisse ab Augustino commemorandum et reprehendendum ex illo capite, quod in toto illo sermone non facit.

9. Sed ad hoc responderi potest, quia eo tempore fideles erant permisti infidelibus, fieri potuisse ut in pactis fidelium cum infidehbus, jurarent coram idolo, et tune fideles pro nihilo ducerent falsum jurare, quia putabaut illud non esse perjurium, quia lapis idoli, coram quo jurabant, nihil erat, nec ab ipsis sanctus existimabatur, et ita illi non erant idololatrae, quia non jurabant per illum, sed coram illo, ut indicant illa verba Augustini: Homini jurans ante lapidem ; quod si hoc admittitur, facile expedietur prior difficultas, primo, ne- gando Augustinum dicere fidelem, sic ficte jurando falsum, esse perjurum. Dixerat enim prius: Tantum malum habet juratio, ut qui lapidem colunt, ti mcant falsum jurare per lagdem. De idololatra ergo jurante subdit postea: Qui per lapidem falsum j urat, perjurus est. Et quod de illo loquatur, patet, quia pro ratione subdit : Quia per id, quod sanctum putas, falsuin juras. Ad tale ergo perjurium requirit hanc erroneam conscientiam ; unde postea posita excusatione fidelis: Fgo illum sanctum non puto, Augustinus in sua replica non illum reprehendit ut perjurum, sed ut decipientem proximum : Homini (inquiens) juras ante lapidem, non te audit lapis loquentem, sed punat te Deus ut fallentem. Non dixit pejerantem, unde verisimile est, fideles sic jurantes infidebbus, scientes juramenta infidelium inania esse, et secundum se nullius roboris, ficte tantum jurasse, et ideo non timuisse falsum jurare, et hoc in eis reprehendisse Augustinum. Quod si forte illi ex animo jurabant per verum Deum, putabant autem non obligari, quia coram idolo jurabant, et quia infideli promittebant, valde errabant: sed hoc non commemorat Augustinus. Prior ergo sensus probabilis mihi videtur, juxta quem sententia Augustini nihil facit contra conclusionem nostram.

10. Expositio Canonistarum in locum Augustini. — At vero Canonista locur intelligunt de communi lapide sine cogitatione idoli, vel Dei falsi, sed ut est creatura quaedam, neque sanctitatem, neque ullam excel'entiam habens. Fitque hoc verisimile ex conjectura facta, quod Augustinus ad fideles loguebatur, neque obstabit contextus litterae a nobis expen sus. Quia in praecedentibus capitibus reprehenderat consuetudinem jurandi, et persuaserat sollicitudinem tollendi illam, proposito Dei timore, et hanc partem conclusit adducto exemplo Gentilium, timentium et reverentium sua idola. Postea vero in ultimo capite, aliam excusationem fidelium excludit, vel quia jurabant per lapidem, et nihil se agere putabant, vel quia pravum alium usum et deceptionem ignoranter introducebant. Hoc ergo funda mento posito, Glossa ibi, ad exponendam mentem Augustini, fingit casum vel usum quemdam. Nam supposita consuetudine fidelium jurandi super Evangelia, vel aram consecratam, fieri poterat ut alter communem lapidem coopertum offerret alteri ad jurandum super eum, ut sic alter vere juraret cogitans se jurare per rem sauctam, ipse vero sciens esse communem lapidem posset jurare falsum sine timore perjurii. Et in hoc casu ait, dicere Augustinum utrumque esse perjurum, si falsum juret ; alterum propter existimationem, alterum propter deceptionem. Sed imprimis casus ille fingitur sine fundamento in Augustiuo, in quo nihil de cooperto lapide legitur. Deinde non explicatur quomodo peccet ille qui jurat per lapidem, quem non existimat esse sanctum, propterea quod alter, cui jurat, id existimet.

11. Alii ergo locum intelligunt de vulgari lapide, ^t non loqui Augustinum de certo aliquo lapide ad jurandum destinato, sed gratia exempli ponere lapidem tanquam rem vilem, quae videtur de se inepta, ut per eam juretur, propter quod vulgus putat non esse perjurium per illam jurare. Ipse autem affirmat contrarium , sed duos distinguit casus. Unus est, quando is, qui jurat, sanctum putat id per quod jurat, et nihilominus falsum jurat. Et ita est facilis haec pars, in qua exponenda laborant Canonistae , quia negative legitur apud Gratianum : Sanctum non putat, quo modo non poterat habere congruum sensum. In originali vero affirmative legitur : Sanctum putat. Putare autem dicit sanctum esse lapidem, non per errorem putando esse Deum, sed vel existimando esse consecratum, seu Deo dicatum ; quidquid enim hujusmodi est, sanctum in Scriptura appellatur, et in c. Nulli liceat, 12, q. 2; vel considerando lapidem ut creaturam Dei, et ut vestigium ejus, et scabellum pedum ejus, Mat. 5, sic enim omnis creatura Dei bona est, 1 ad Tim. 4, unde et sancta dici potest. Et ita constat illud esse verum juramentum, et de re falsa esse perjurium, et consequenter inducere veram obligationem, non ex conscientia erronea, sed ex re ipsa; quia illud est verum juramentum, ut superiori libro visum est.

12. Alter casus sst, quando is, qui jurat, non cogitat in lapide aliquam sanctitatem, quia scilicet nec ut sacrum, neque ut Dei creaturam, vestigium, aut scabellum, illum apprehendit, et sic per illum jurat, et de hoc etiam supponunt interpretes Augustinum diccre, esse perjurum eum, qui sic falsum jurat, ideoque in eo explicando laborant. Nam Turrecrem., ibi, cum Bonav., in 3, d. 39, art. 2, q. 2, indicat vocari illum perjurum, quia exhibet lapidi honorem divinum jurando per illum, et consequenter etiam perjurare ex conscientia erronea ; sed hoc repugnat hypothesi, quia ille non cogitans aliquid sanctum in lapide non potest velle illi attribuere divi- num honorem ; item Augustinus non de hoc vitio illum reprehendit. Aliter idem Turrecrem., in fine textus, ait illum esse perjurum, quia alius, cui exhibet juramentum, putat lapidem esse sanctum, id est, sub aliqua habitudine assumi ad verum juramentum praestandum ; et juramentum ( inquit ) interpretandum est secundum intentionem illius , qui vectus est, et dolum non preetendit. Sed, licet hoc habeat locum in praesumptione externi fori, vel quoad aliquam aliam obligationem justitiae, non vero quoad vim juramenti, nec quoad veram transgressionem ejus, ut postea videbimus.

13. Fera expositio.— Alii dicunt, illum vere jurare, quia habet intentionem jurandi, per quam virtute refert creaturam, seu lapidem ad Creatorem, licet cogitatione et existimatione non referat, et ideo vere etiam esse perjurum. Sed hoc etiam gratis supponitnr, quia contrarium colligitur ex textu; illi enim quos redarguit Augustinus, putabant se non jurare per lapidem, quem sanctum non existimabant; ideo enim putabant se non pejerare, etiamsi falsum dicerent ; quomodo igitur jurandi intentionem habebant ? Repugnat enim haec intentio cum illa existimatione; unde ad habendam illam, potius oportuisset ut crederent illud esse juramentum, etiamsi per lapidem sic conceptum fieret, et tunc consequenter necessario putarent, jurare illo modo falsum, esse perjurium, cum perjurium non sit nisi juramentum cadens supra mendacium. Praeterea, in eo etiam casu illud non esset juramentum in re ipsa, sed tantum putatum, ut supra, lib. 1, c. 7, tetigi, et consequenter nec obligaret in re, sed ex conscientia erronea, et tantum illa durante; et simili modo esset perjurium in fractione ejus. Denique Augustinus non redarguit istos, quia intentionem jurandi habebant, sed quia proximum fallebant. Videtur ergo probabile, illos non reprehendi ut reos veri perjurii, sed ut reos injustae deceptionis, vel ad summum vocari reos perjurii quoad speciem et scandalum, quia doloso juramento utebantur, quod alii accipiebant ut verum juramentum, quia putabant fieri per lapidem ut sanctum in dicto sensu, id est, cum relatione ad Deum. Et ita illius juramenti transgressio apparebat aliis perjurium, et ratione scandali contrahere poterat illam malitiam; re tamen vera illud sic factum non est juramentum, nec obligationem religionis in re ipsa inducit. Et ita non obstat textus ille assertioni nostrae.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6