Caput 7
Caput 7
CAPUT VII. UTRUM AD OBLIGATIONEM JURAMENTI PROMISSORII REQUIRATUR DELIBERATUS CONSENSUS, ET INTENTIO JURANDI AC SE OBLIGANDI.
1. Due obligationes que ordinarie in juramento sunt.— Diximus de conditione requisita ex parte ejus per quem jguratur; dicendum jam est de conditione necessaria ex parte jurantis, quae maxime est libera voluntas ejus, quia sine illa juramentum fieri non potest, multo ergo minus poterit obligare. Ut autem haec conditio distinctius declaretur, oportet distinguere duo, quae in hac actione coneurrunt, scilicet, promissio et juramentum, ex quibus (ut supra notavi) duae obligationes diversarum rationum consurgunt ordinarie ac per se ioquendo, scilicet, obligatio promissionis et juramenti. Dico autem ordinarie loquendo, quia interdum prior impediri potest vel separari a posteriori, ut supra tactum est, et in sequentibus etiam dicetur. Ad utramque autem obligationem requiritur voluntas, ut constat, quia utraque actio, tam promittendi quam jurandi, humana est, et ita utraque etiam obligatio est moralis. In praesenti ergo non agimus per se de deliberatione vel intentione requisita ad promittendum, vel ad se obligandum illa obligatione, quae ex promissione resultat. Haec enim materia per se spectat ad materiam de Justitia, vel de Veritate, et Fidelitate, et non est per se connexa cum juramento, ut ex dictis constat. Habet tamen magnam affinitatem cum materia de Voto, propter convenientiam quam habent in ratione promissionis, et ideo nunc supponimus, ad hanc promissionem, et obligationem ejus, necessariam esse liberam voiuntatem cum sufficienti advertentia et judicio rationis, qualis adactum deliberatum, vel (ut dici solet) ad peccandum mortaliter sufficere possit. Quomodo autem hoc intelligendum sit, in materia de Voto deciarabitur.
2. Necessariam esse intentionem jurandi in juramento promissorio ut obliget. — His ergo suppositis circa juramentum promissorium, dicendum est primo, ut obligationem inducat, necessarium esse ut ab intentione jurandi procedat. Hoc certum est apud omnes, D. Thom., d. q. 89, art. 7, ad 4; et ibi Cajetan. et Soto; et Covar. supra, S 5, n. 2; et Panorm., inc. Veniens, de Jurejur., num. 4, cum Glossa ibi, et in c. Hoc videtur, S Quaritur, 22, q. 5. Et probatur, quia juramentum sine intentione factum non est juramentum, ut l. 1, in princ., dictum est; ergo neque obligationem potest inducere, quia quod non est, non operatur. Item verba non habent vim obligandi. nisi ratione consensus, ut constat in matrimonio, et in omnibus contractibus, et in professione ac votis. Et ratio est, quia interior voluntas est quasi anima verborum, nec verba habent efficaciam, nisi ut sunt signa mentis. Est autem haec assertio intelligenda de obligatione per se, et ex vi juramenti; nam ex rationibus extrinsecis poterit oriri obligatio ex juramento exteriori, etiamsi animus defuerit. Primo, ratione justitiae, si ob eam causam alter, cui fit juramentum, grave aliquod nocumentum passus sit, ut si virgo consensit in petitionem ejus, qui dolose promisit, et juravit se ducturum illam. Sed in hoc, et similibus casibus, obligatio non nascitur per se ex juramento, ut tale est, sed ex iniqua deceptione, quae est injusta causa illius nocumenti: et juramentum ibi concurrit ut augens deceptionem ex parte jurantis, et reddens illam magis probabilem, et excusabilem ex parte alterius, qui damnum est passus. Vide Sylv., verb. Juramentum, 4, q. 19, et alios Doctores citatos. Secundo potest obligatio oriri ratione scandali vitandi, quae ad charitatem per se spectat, et potest pertinere ad religionem, quatenus publica illa species perjurii in irreverentiam Dei cedit, vel quia inducuntur alii ad similia perjuria, vel dolosa juramenta facienda. Quam grave autem peccatum sit ita jurare in dolo, dicam in libro sequenti.
3. Ut juramentum promissorium obliget, intentio sufficienter libera requiritur. — Dico secundo : ut juramentum promissorium obliget, necessarium est ut intentio jurandi sit sufficienter libera, seu deliberata, ea saltem deliberatione et advertentia, quae ad peccandura mortaliter sufficeret. Haec etiam assertio communis est Theologis, in 3, d. 39, ubi specialiter videri potest Richard., d. art. 3, q. 1; Sylv., verb. Juramentum, 4, q. 9; Aug., verb. Juramentum, 5, n. 8; Navar., c. i2, n. 10; Abbas, in c. $i vero ; et Joan. Andreas,in c. Sicut ex litteris, de Jurejur. Et probatur ex dictis lib. 1, c. 1, quia ibi diximus, ad verum et proprium juramentum , necessarium esse ut cum suffticienti deliberatione fiat ; crgo idem a fortiori erit necessarium ad juramentum promissorium, ac subinde ad obligationem ejus. Item ad voti obligationem requiritur similis deliberatio ; ergo et ad obligationem ju- ramenti. Probatur consequentia , quia etiam obligatio juramenti est moralis, et voluntarie sumitur. Denique haec obligatio, quae ex juramento promissorio nascitur, obligat ex genere suo sub reatu culpae mortalis ; ergo requirit saltem eam deliberationem, quae ad peccandum mortaliter necessaria est. Arntecedens supponitur ex dictis. et infra etiam, lib. 3, lauus tractabitur. Consequentia vero probatur, quia non minor libertas necessaria est ad se obligandum sub mortali, quam ad transgrediendam obligationem cum lapsu mortali. Dices, saltem sequi cum proportione, si juramentum promissorivm factum est cum imperfecta deliberatione , qua ad peccandum venialiter sufficeret, obligare etiam sub veniali ad implendum promissum. Respondetur negando consequentiam, quia ex actu indeliberato non potest intrinsece oriri obligatio ad actum, qui postea pleno judicio, et deliberatione praestandus est, sed est liberum homini ea, quae per surreptionem et indeliberationem protulit, postea maturo consilio retractare ; neque privandus est homo hac libertate propter indeliberatum actum praecedentem ; privaretur autem illa libertate, si sub veniali culpa obligaretur ad implendum juramentum indeliberate emissum. Et hac ratione etiam votum indeliberate factum non obligat etiam sub veniali, quia semper est integrum homini deliberare, circa ea quae indeliberate egit, et ca retractare : sed de hoc puncto in tractatu de Voto agendum est, et ideo haec nunc sufhiciunt.
4. Satis est, ut juramentum obliget, deliberata intentio jurandi, licet non adsit intentio promittendi nec implendi. — Quadruplex esse potest intentio. — Dico tertio : ut juramentum obliget, satis est ex parte jurantis voluntaria ac deliberata intentio jurandi, etiamsi non adsit intentio promittendi, se obligandi, aut implendi quod juratur. Haec assertio non est tam certa, sicut praecedentes, nam multi videntur sentire oppositum. Ut ergo explicetur et probetur, quatuor intentiones ex parte objectorum possumus in hoc actu distinguere. Prima est intentio jurandi, de qua dictum est, in qua omnes conveniunt sine illa nihil fieri. Secunda est intentio promittendi. Tertia est intentio se obligandi ; quamvis enim ab aliquibus hae duae confundantur, necessarium est in praesenti illas distinguere, ut constabit. Quarta est intentio implendi quod juraiur, quae clare est distincta a caeteris. Dicimus ergo in assertione, si prima intentio in juramento promissorio reperiatur, illam sufticere ad obligationem, etiamsi omnes aliae desint. Ratio breviter est, quia illa intentio sufficit ut illud sit verum juramentum ; sed juramentum semel factum, ipsum ex se et natura sua producit obligationem independenter a voIuntate jurantis , supposita materia capaci ( quam nos nunc supponimus) ; ergo. Consequentia evidens est. Major etiam videtur per se nota ex dictis in superioribus de natura juramenti, et actibus ad illud concurrentibus, quia illa est voluntaria et humana invocatio Dei in testimonium veritatis, seu promissionis ; ergo est verum juramentum. Minor in superioribus capitibus tacta est; melius autem hic confirmabitur, discurrendo per alia tria membra.
5. Opinio aliquorum. — Auctoris sententia. — De secunda ergo intentione, scilicet, promittendi, dixerunt aliqui esse necessariam ut juramentum promissorium obliget, et siue illa priorem intentionem non sufficere. Quod videntur sentire Theologi et Summistae, quatenus indistincte dicunt, non obligari juramento eum, qui jurat sine intentione se obligandi, licet juret cum animo jurandi ; nam indistincte loquuntur de intentione promissionis, vel obligationis. Mihi tamen exploratum videtur, intentionem promittendi non esse necessariam ut juramentum obliget. Probatur, quia supra osteusum est juramentum obligare, etiamsi non cadat in promissionem, sed in simplicem assertionem faciendi aliquid, quod aliquis se facturum affirmat, licet non promittat ; ergo licet fingat se promittere, et verba promissionis proferat sine intentione promittendi , si tamen vere et ex animo jurat, ex vi juramenti manet obligatus. Patet consequentia, quia fictio promissionis non tollit materiam quam confirmare possit, nec ab ipso juramento tollit vim ad confirmandam illam; ergo, non obstante fictione promissionis , manebit obligatio ex vi juramenti. Prior pars antecedentis patet , quia cum ficta promissione stat vera assertio de facto futuro; asserit enim aliquis se aliquid facturum, quia promittere non vult, unde licet utatur verbis promissoriis sine intentione promittendi , nihilominus affirmat se facturum ; nam haec affirmatio intrinsece includitur in verbis promissoriis, ut supra declaratum est. At affirmatio est sufficiens materia juramenti promissorii, ut per illud confirmari possit, ut supra ostensum est ; ergo illa fictio non tollit materiam suftficientem juramenti promissorii.
6. Quod autem nec effectum talis juramenti impedire possit (quae erat altera pars antecedentis), patet, quia neque hoc est in potestate voluntatis humanae, ut statim dicam ; neque cadit sub illam intentionem, quia illa tantum est de non promittendo, non vero de non jurando, ut supponitur, nec de impediendo effectu juramenti, quia est longe diversus ab effectu promissionis, ut etiam est ostensum, et intentio non operatur ultra objectum suum. Ergo juramentum illud cadens saltem in simplicem assertionem confirmat illam, et consequenter inducit obligationem veram illam efficiendi ; hoc enim est confirmare illam. Confirmatur, ac declaratur in casu de juramento solvendi usuras, si quis cogatur hoc sub juramento promittere, nam licet quis ficte promittat se soluturum, si tamen id affirmat et jurat, tenetur. Probatur, quia juxta veriorem sententiam illa promissio de se est nulla, ut infra ostendam, et nihilominus juramentum obligat ; ergo sive fiat cum intentione promittendi, sive non, aeque obligabit. Probatur consequentia, quia ibi intentio promittendi est impertinens, quandoquidem non potest facere obligationem validam. Unde concluditur aliter argumentum, quia si intentio promittendi esset necessaria, ut juramentum obligaret, maxime esset ut promissio esset valida, ut in eam cadat juramentum ; sed hoc non est necessarium, ut in dicto exemplo constat ; ergo neque est necessaria talis intentio ad obhgationem juramenti. Neque in hoc video difficultatem alicujus momenti. Et hanc regulam videtur intendere Panorm., in c. Cum contingat, de Jurejur., n. 18, 19 et 20, quem sequitur Tabien., verb. Jurare, n. 14, et alii quos statim commemorabo.
7. Venio ad tertiam intentionem, scilicet se obligandi, de qua vonfuse et sine distinctione tractant auctores; magnam tamen lucem afferet distinctio duplicis obligationis, quae in promissione jurata invenitur: una fidelitatis vel justitiae, altera religionis seu juramenti, quae adeo distinguuntur, ut separabiles etiam sint in re ipsa, ut supra ostensum est. Unde a fortiori sequitur posse etiam intentione separari. Potest enim quis habere intentionem non se obligandi per votum ad non ludendum, vel ad dandam eleemosynam, et nihilominus absolute et simpliciter velle jurare, non ludere, seu eleemosynam facere; et similiter potest nolle sponsalia facere, nec se obligare alteri, et nihilominus jurare sine dolo et debita intentione tale matrimonium facere. Quando ergo cum juramento solum conjungitur intentio non se obligandi alteri homini cui juratur, neque conferendi illi aliquod jus, talis intentio obesse non potest, quominus juramentum obliget sua propria et specifica obligatione. Probatur ex proxime dictis, nam a forticri ex illis sequitur; qui enim non habet intentionem promittendi vel contrahendi, a fortiori non habet intentionem se obligandi; ergo si intentio non promittendi ncn obstat obligationi juramenti, nec intentio ncen se obligandi illo modo obstabit. Sive enim una istarum intentionum possit haberi sine alia, sive non (de quo dicetur infra tractando de Voto), sufficit quod intentio non promittendi includit intentionem non se obligandi ex justitia vel fidelitate, ut inde aperte concludamus, hanc intentionem non se obligandi tali modo non obstare obligationi juramenti. Undo a fortiori concluditur, intentionem se obligandi homini non esse necessariam ad obligationem juramenti, quod proprie et per se respicit Deum, ut supra declaratum est.
8. Tribus modis potest se habere quis circa intentionem jurandi religiose, el cum obligatione. — Cov. in p. 4, 85, n. 9, affirmat nostrain sententiam. — Quaestio ergo superest de intentione se obligandi propria obligatione religiosa et juramenti, circa quam tribus modis se habere potest is, qui jurat. Primo, ut illam expresse habeat, et tunc nulla superest ratio dubitandi de obligatione. Secundo. ut neque illam intentionem habeat formaliter, nec contrariam, neque de hoc cogitet, sed pure ac simpliciter habeat intentionem jurandi. Et tunc etiam non est dubium quin tale juramentum obliget, nec oppositum potest censeri probabile, etiam speculative, nedum practice. Probatur, tum ratione facta, quia ille vere jurat, et juramentum de se habet hanc efficaciam, et tunc nullum ei ponitur impedimentum, quia nulla operatur voluntas contraria ; cur ergo non obligabit ? Tum etiam quia aaad obligationem contrahendam non est necesse cogitare distincte, et quasi in actu signato de obligatione, sed satis est velle vovere, velle contrahere, quia ibi virtute includitur voluntas se obligandi, saltem dum illi non resistitur. Ergo idem erit in juramento. Tertio ergo modo potest contingere ut aliquis jurare veiit, et simul nolit ipso juramento obligari; quamvis enim hoc raro contingere possit, quia illae voluntates videntur valde contrariae, simpliciter non repugnat, quia saltem in- terveniente ignorantia, cogitare potest quis posse se unum ab alio separare, et nolle manere ligatus, nec omnino fingere juramentum, quia putat minus hoc modo peccare. Nec denique illa duae intentiones sunt formaliter contrariae, quia juramentum et ejus obligatio distinguuntur, sicut causa et effectus ; et ideo possunt apprehendi ut separabilia. Positis ergo illis duabus intentionibus, difficultas est an juramentum obliget, et consequenter utrum ad juramenti obligationem requiratur non solum intentio jurandi, sed etiam ne intercedat fictio per voluntatem non se obligandi.
9. Iu hoc ergo puncto, est multorum sententia, eum, qui jurat cum intentione non se obligandi, non obligari ex vi juramenti. Ita sentiunt multi Scholastici, in 3, d. 39, ubi divus Thomas, quaest. 1, articul. 3, quaestiuncula 3, id significat, sed in sensu longe diverso, ut c. sequent. dicam. Item Bonav. ibi, art. 3, q. 1; Scot., art. 3; Gabr., q. 1, art. 2. conc. 3 ; Richard., art. 2.q. 2, et in 4, dist. 38, art. 3, q. 3; Sylv., verb. Juramentum, , q. 7, ubi adducit D. Thom. 2. 2, q. 89, art. 7, ad 4, q. 98, art. 3, ad 1, et 4, dist. 29. Sed de hoc puncto nihil apud D. Thomam reperitur. Idem repetit Sylv., ibi, q. 19; Angel., verb. Juramentum, 5, n. 9, 10 et 32, qui referunt alios Canonistas. Idem sentire videtur Medin., Cod. de Confess., quaest. de Dispensat. super confess. revel., ad 2; Guttierez, de Juram., p. 1. c. 91, n. 20. Et citatur etiam Navar., c. 12, num. 28; sed ibi agit de voto, de quo alia est ratio, ut infra dicam; posset tamen allegari in eod. c., n. 8, 13 et 14, sed ibi in alio sensu loquitur, ut ostendam. Citatur etiam pro hac sententia Glos., in c. Litteraturam, de Voto, quae licet prius de voto loquatur, postea generaliter dicit : Vemo se obligat, nisi qui animum habet se obligandi. Idem tenent ex presse Felin. et Abb., in c. Si vero, eod., n. 9, cum Joan. Andr., in c. Verum, eod., et in c. Ad audientiam, Quod metus causa. Solet ad confirmandam hanc sententiam adduci sententia Greg., in c. Humane aures, 22, quaest. 5, dicentis obligationem verborum attendi ab ipso Deo secundum intentionem jurantis. Sed non loquitur de intentione se obligandi, sed de intentione significandi per verba, et ita non pertinet ad causam praesentem, sed ad tractandam in capite sequenti, ubi textus ille explicabitur.
10. Hujus opinionis fundamnentius. — Fundamentum. hujus. sententiae praecipuum- est, quia per proprios actus homo non obligatur nisi sua voluntate ; ergo si voluntas resistit , et non vult se obligare, impossibile est oriri obligationem. Secundo, qui non vult se obligare juramento , virtute non vult jurare serio et vere, sed tantum ficte, et apparenter, quia illa duo contradictionem involvunt : et ideo non potest utramque serio et absolute velle. Quod si dicas , interveniente ignorantia connexionis, posse aliquem utrumque velle, eo ipso magis concludit ratio ; nam consensus per deceptionem datus non obligat ; ut si quis vellet matrimonium contrahere animo non se obligandi ad reddendum debitum, vel si vellet vovere, aut profiteri religionem animo non se obligandi ad obediendum , etc., nihil ageret, quia revera non vult matrimonium, vel professionem prout in re debet fieri , sed prout falso cogitatur ; ergo similiter, etc. Tertio, si quis intenderet jurare hoc modo: Folo jurare, dummodo non obliger, vel per hoc non obligaretur, quia est consensus conditionatus contra substantiam contractus , vel cujus conditio non potest subsistere stante actu, sicut patet in exemplis de matrimonio vel religione positis. Sed qui habet voluntatem jurandi simul cum voluntate non se obligandi, virtute addit dictam conditionem primae intentioni, ut constat ; ergo non obligatur.
11. Resolutio queestionis. — Nihilominus dicendum est, etiam in eo casu oriri obligationem ex juramento promissorio cum vera intentione jurandi facto. Haec videtur mihi sententia D. Thomae, d. q. 89, art. 7, ad 3, et magis ad 4. Naimn in priori absolute dicit, juramentum coactum obligare, nulla distinctione adhibita, an jurans habeat intentionem se obligandi, necne, cum tamen in illo puncto esset valde necessaria , si aliquid posset operari; intentionem autem jurandi supponit, quia de illo loquitur, qui vere jurat. In solutione autem ad 4, addit, obligari jurantem aliquando secundum intentionem alterius, cui jurat, quod esse non posset si jurans non posset obligari , nisi ex intentione se obligandi, de quo latius capite sequenti. Clarius docet hanc sententiam Cajetanus , eod., articulo 7, et Soto, quaest. 1, articulo 7, uterque circa eamdem solutionem ad 4; Covar. supra, p. 1, 55, n.2; Guttierez, lib. 2 Canon. quaest., cap. 22, n. 31, et multi alii moderni. Sumitur etiam ex Sylv., verb. Juramenutum, 3, q. 2, et Angel., verb. Juramentum, quatenus in hoc constituunt differentiam inter juramentum et votum; inclinat etiam Ta- bien., dicens esse securius, verb. Jurare, n. 11.
12. Probatur opinio vera.—Probatur autem primo, quia licet in voluntate hominis sit jurare vel non jurare, non est tamen in potestate hominis ex juramento praestito non obligari ; ergo qui vult jurare, quantumvis nolit obligari , necessario obligatur. Consequentia est evidens, quia qui potest adhibere causam, et non potesi effectum ejus impedire, si vult appliceare causam, et cum effectu applicat, necessario vult effectum, etiamsi maxime nolit; ut qui vult applicare ignem domui, voluntarie quidem ponit causam, sed effectus necessario sequitur independenter a voluntate ejus; ita ergo erit in praesenti, stante veritate antecedentis. Antecedens ergo explicatur, et probatur ex doctrina supra tradita de duplici obligatione juratae promissionis, ad hominem et ad Deum. Inter quas haec potest notari differentia , quod obligatio promissionis est per se et directe intenta , imo est quasi primum objectum voluntatis promittendi, ut in tractatu de Voto latius dicetur ; obligatio autem juramenti non est directe intenta, quia per juramentum nihil homo offert Deo, sed potius obligat ipsum Deum (ut sic dicam), ut suae assertionis vel promissionis sit testis, aut quasi fidejussor ; et inde (non jam ex voluntate sua, sed ex naturali lege) obligatur homo ad verum faciendum testimonium Dei. Declaratur optime humano exemplo, nam si quis vocavit hominem ut esset fidejussor suae promissionis, eo ipso obligatur fidejussori, nec per voluntatem contrariam potest talis obiigatio impediri; ita ergo est cum proportione in praesenti.
13. Unde argumentor secundo, quia si homo ex animo, et cum vera intentione jurandi, jurat se aliquid facturum, eo ipso adducit Deum in testem non solum praesentis veritatis, sed etiam assertionis de futuro; ergo eo ipso, et ex necessitate obligatur ad faciendam veram illam assertionem de futuro, quantum in ipso fuerit ; ergo non potest excusari ab hoc debito per quamcumque voluntatem non se obligandi. Probatur consequentia , quia talis voluntas est contra naturalem legem juramenti, et contra divinum honorem, et contra sui testimonii auctoritatem ; ergo non potest talis voluntas non se obligandi habere effectum, quia non potest esse efficacior ad non obligandum, quam naturalis lex, vel quam divina religio ad obligandum. Unde ut talis voluntas impediret obligationem, deberet impedire ne fieret juramentum, nec Deus cum effectu in testem adduceretur ; at in casu (ut supponitur) non hoc facit voluntas, sed vult componere juramentum validum cum non obligatione, quod impossibile est.
14. Declaratur amplius assertio. — Tertio declaratur amplius , nam si quis velit jurare assertionem de praesenti vel praeterito, et non obligari ad dicendum verum, non potest, sed pejerabit , si falsum juret, quantumvis nolit ratione juramenti obligari ad dicendum verum ; ergo similiter qui jurat assertionem de futuro , non potest non obligari ad illam veram faciendam , etiamsi maxime velit. Unde confirmatur quarto , et declaratur amplius, quia alias sequitur non esse peccatum mortale, quempiam jurare se aliquid facturum, animo non faciendi ; consequens est falsum, ut auctores utriusque sententiae fatentur , quia illud est perjurum assertorium ; ergo. Probatur se quela, quia si ego possum jurare et non me obligare pro voluntate mea, non erit peccatum saltem mortale id facere aut velle, quia in hoc nemini fit injuria ; ergo nec erit peccatum habere propositum non faciendi quod juratur. Nam si quis sciat se non futurum postea obligatum, scit etiam se non peccaturum postea id non faciendo ; ergo nec antea peccabit habendo propositum non faciendi. Dices peccare mortaliter illum , qui jurando aliquid faciendum, vult non se obligare, quia facit in hoc injuriam Deo. Sed contra, quia vel hoc non stat cum contraria positione, vel inde melius concludimus intentum. Nam si est injuria Dei velle non obligari jurando, ergo juramentum ex se, ac sua vi et natura obligat ; ergo non potest voluntas humana obligationem impedire. Item voluntas impediendi obligationem Deo debitam non potest esse valida et efficax ; ergo non potest talis voluntas impeaire obligationem juramenti.
15. Advertendum. — Priusquam respondeam ad fundamenta contraria, adverto, ne quis moveatur numero auctorum , illos indiftferenter loqui de juramento ita doloso, ut fictum etiam sit, unde sub intentione non se obligandi, includunt etiam intentionem non jurandi ; nunquam tamen satis distinguunt illas duas intentiones, nec dicunt, stante vera intentione jurandi , posse impediri obligationem per voluntatem jurantis, nolentis se obligare. Moderni autem, qui illas clarius distinguunt , fere omnes nostram sententiam sequuntur, et si qui dissentiunt, statim recidunt ab hypothesi, dicentes intentionem non se obligandi destruere intentionem jurandi, et fictam illam reddere ; quia jam non manet nisi intentio proferendi exterius verba juramenti , non vero solide ac vere jurandi. Sed immerito retrocedunt ab hypothesi quaestionis, et negant illam ; tum quia, ut supra ostendi, juramentum est simpliciter prius obligatione , et non includit illam in sua intrinseca ratione, sed omnino habet illam ut effectum resultantem ; unde nec voluntas jurandi includit in objecto suo obligationem , sed solum invocationem divini testimonii, quae omnino prior, et distincta est ab obligatione. Tum etiam quia non solum metaphysice, sed etiam moraliter hac sunt separabilia, ut patebit respondendo ad argumenta, ex quorum solutionibus hac sententia evidentior fiet.
16. Fit satis fundamentis opposite sententie. — Ad fundamentum ergo contrariae sententiae negatur antecedens; nam aliqui sunt actus humani, per quos obligatur homo etiam nolens formaliter obligari, si velit exercere actum, ex quo naturaliter sequitur obligatio, ut ex injuria nascitur obligat satisfaciendi, et ex damno voluntarie et injuste illato nascitur obligatio restituendi, etiamsi maxime habuerit homo in principio voluntatem non se obligandi. Et ex peccato nascitur obligatio poenitendi ; et ex actu inducendi alium ut pro me fidejubeat, nascitur obligatio speciali respectu fidejussori, non solum ad satisfaciendum illi, si pro me solvat, sed etiam ad praevenieudum faciendo quod in me est, ad solvendum si possim, ne ille cogatur solvere; nec est in potestate mea facere, ut ex illa actione non maneam sic obligatus, etiamsi velim. Et ratio omnium est, quia talis obligatio non pendet directe et proxime a voluntate mea, sed tantum remote et in radiee in alio actu, ad quem illa necessario sequitur, neque potest impediri.
17. Unde possumus etiam distinguere illud antecedens, ut sit verum in contractibus, quorum substantia consistit in obligatione, et ideo necesse est includi in consensu ipso et voluntate contrahendi, ut dicemus infra tractando de voto. Secus vero est in actibus, quorum ratio et substantia non consistit in obligatione, sed ad illos sequitur tanquam effectus resultans ; sicut dicebamus de actione injuriosa, damnificativa, et similibus. Et in oratione suo modo invenitur, nam licet voluntarie orem, sequitur obligatio orandi attente; neque est in potestate mea evitar» hanc obligationem, etiamsi maxime cupiam, si cum effectu orare velim. Idem conspicitur in juramento assertorio, quia si jurare intendo, eo ipso obligor jurare verum, nec possum separare hanc obligationem ab illa intentione, licet cupiam. Talis vero est cum proportione obligatio implendi quod facere juravi, quia est obligatio pertinens ad intrinsecam honestatem actus, ad quam requiritur veritas dictorum ; sed quia haec veritas pendet ex facto futuro, ideo obhgatio illa semper durat ; ideoque non magis potest separari per humanam voluntatem , quam obligatio dicendi verum de praesenti separari possit a juramento assertorio.
18. Solvitur secundum, et ostenditur jurare et obligari, esse objecta distincta in re. — Ad secundum negatur assumptem, quia illa duo objecta, jurare scilicet et obligari, sunt re ipsa distincta, et ideo nolitio posterioris non destruit formaliter et per se volitionem prioris. Quin potius si unus ex illis actibus destruit efficaciam alterius, potius dicendum est voluntatem jurandi destruere voluntatem non se obligandi, et facere ut non sit absoluta et efhicax voluntas, sed inefficax desiderium, et conditionata voluntas non se obligandi, si esset possibile; vel si sit propositum efficax, magis resolvitur in propositum non implendi (de quo statim), quam sit propositum non se obligandi. Et ratio est, quia intentio jurandi est prior, et supponitur esse in eodem instanti, unde non potest evacuari a voluntate posteriori, sed potius impediet illam. Et revera quando homo cognoscit, et advertit esse connexionem necessariam inter causam illam, et hunc effectum, simulque considerat se non posse voluntate sua impedire emanationem talis effectus a tali causa, tunc impossibile est habere simul utramque voluntatem absolutam et efficacem. Et absolute loquendo, in potestate voluntatis est alteruiram illarum voluntatum habere efficacem vel inefficacem; et ideo conscientia ejus consulenda est, ut si certo sciat absolute voluisse jurare, sibi persuadeat, aiteram voluntatem non se obligandi, non fuisse voluntatem, sed velleitatem, vel non fuisse de non se obligando, sed de non implendo. Et in dubio semper ita credo esse praesumendum, tum in favorem juramenti, tum quia per se est verisimilius, et naturali legi magis consentaneum. Quando autem homo eesset certus se habuisse voluntatem absolutam non contrahendi obligationem juramenti, et ignorasse , neque considerasse connexionem necessariam obligationis cum juramento, tunc credere potest non habuisse intentionem ju- randi vere, sel tantum ficte et externe, et consequenter ab obligatione excusari.
19. Duo casus dantur, in quibus simul possunt esse efficaces voluntates jurandi et non se obligandi. — Primus casus. — Secundus. — In duobus autem casibus possunt illa duae voluntates absolutae et efficaces simul esse: unus est absque interventu ignorantiae vel erroris, quando homo scit se non posse obligari, etiamsi juret. Ut si aliquis per vim cogatur jurare se non ingressurum religionem, cum alias licite posset, bene potest velle jurare ex corde et animo, invocando Deum in testem, et nihilominus nolle obligari, quia scit in ea materia juramentum non obligare. An vero possit sic licite jurare, postea videbimus, nam ad praesens non refert ; solum hoc adducimus, ut constet posse consistere veram intentionem jurandi sine intentione se obligandi, imo cum intentione non se obligandi, quando juramentum ipsum per se non obhlgat in tali materia. Alius casus est, quando intervenit ignorantia, vel inconsideratio, aut error, quia existimat homo posse se sua voluntate separare obligationem a vero juramento ; nam interveniente ignorantia potest haberi propositum absolutum de re impossibili. Tunc autem dico nihilominus juramentum obligare. Et ad replicam, quae contra hoc fiebat in secundo argumento, quia ignorantia excusat obligationem, dico imprimis id fore probabile, quando ignorantia est invincibilis; in praesenti autem non posse esse talem. Ut qui comburit segetem alienam, putans se non obligari inde ad restitutionem, non ideo non ohligatur, quia illa ignorantia turpissima est, nec debet admitti tanquam probabilis; idem ergo dico in praesenti. Deinde dico illud principium habere verum in obligationibus, qua immediate et directe pendent a voluntate contrahentis vel promittentis, non vero in obligationibus quae consequuntur ex priori actione; nam tunc si actus, qui est causa obligationis, absolute intenditur ac fit, necessitate naturali sequitur obligatio, sive homo illam ignoret, sive non, quia non sequitur ex eo quod ipsa est in se voluntaria, sed praecise ex vi causae. Sicut eo ipso quod homo generat hominem, tenetur illum alere, etiamsi cum illum generavit, fingatur intendisse non habere inde talem obligationem. Unde licet per possibile vel impossibile illa cogitatio vel ignorantia esset excusabilis, nihilominus juramentum etlex naturalis per se olligaret, licet ratione ignorantiae posset quis excusari illa dürante; illa vero ablata, sine dubio lex naturalis de reverentia Deo debita statim obligaret ad faciendum ratum id quod ejus nomine juratum est.
20. Solvitur tertium. — Ad tertium, nego illam voluntatem esse conditionatam, est enim absoluta voluntas jurandi ; nam si esset conditionata, suspenderet consensum, et consequenter etiam effectum, donec poneretur conditio; quia sicut conditionalis nihil ponit in esse ante impletam conditionem, ita voluntas conditionata nihil operatur, quandiu conditio suspensa est; in praesenti autem causa, supponimus hominem cum effectu jurare; ergo absolute et independenter a futura conditione vult jurare. Unde, supposito quod absolute vult jurare, non est in potestate ejus apponere conditionem suspensivam obligationis juramenti, cum non sit suspensiva ipsius juramenti. Neque est simile de alis contractibus, ut dictum est.
21. Opinio aliquorum. — Bonaventura. — Superest dicendum de ultimo actu, seu intentione implendi vel non implendi juramentum; non enim defuerunt qui dixerint, etiam intentionem non implendi quod juratur, simul conceptam quando juratur, sufficere ut homo non maneat obligatus. Citatur pro hac sententia Bonaventura, 3, distinct. 39, quaest. secunda, quia dicit Ecclesiam non compellere ad implenda juramenta coacta, quia praesumit non esse facta cum coluntate implendi juramentum, sed evadenai periculum : ubi videtur supponere hanc voluntatem sufficere ut juramentum non obliget. Sed non oportet verba obiter dicta cum tanta proprietate et rigore accipere, maxime in re tam clara. Sub voluntate ergo non implendi comprehendit voluntatecm non se obligandi, imo et ficte jurandi, ut patet ex altero membro, quod addit, scilicet, sed evadendi periculum, quod posset quis consequi solum ficte proferendo verba juramenti sine intentione jurandi. Quod declaravit in simili Sylvest., verb. Juramentum, 4, quaestione 26, ubi etiam pro hac sententia citatur, quia loquens de illo qui juravit se rediturum in carcerem, dicit non teneri, si juravit animo evadendi. Sed immerito allegatur, statim enim addit : S'ecus, si animo se obligandi, et refert se ad dicta in S 7. lIgitur jurare animo evadendi apud illum est jurare sine voluntate se obligandi, et fortasse ibi etiam includit voluntatem non jurandi. Sed aiunt non posse ariquem habere voluntatem absolutam se obligandi, nisi habeat etiam implendi; quorsum enim vellet se obligare et non face- re ? At hoc gratis dictum est; potest enim quis velle jurare ad evitandum malum, vel propter commodum temporale, et consequenter velle obligari, quia scit non posse vitare obligationem, si jurat, et nihilominus nolle implere, qnia sibi non est utile vel jucundum. Imo aliquis timoratus potest velle jurare et se obligare, et sperare licite non implere. obtenta justa dispensatione; quid ergo mirum quod homines, qui facile peccant, velint jurare et non implere?
22. Intentionem non implendi rem juratam non posse impedire obligationem juramenti. — Dico ergo intentionem non implendi rem juratam non posse impedire obligationem juramenti. Hoc tanquam certum supponunt Doctores allegati in praecedenti puncto pro utraque sententia, et ideo opposita sententia probabilis non est, nec admittenda. De qua re dicemus plura in materia de Voto, ubi ostendemus etiam in voto non esse illam sententiam probabilem ; ergo multo minus in juramento, cujus obligatio minus pendet a voluntate jurantis, ut in superiori puncto explicatum est. Rationesque ibi factae hoc convincunt a fortiori, quia cum intentione non implendi stat verum juramentum, ex quo naturaliter nascitur obligatio. Item, si quis subdatur legi, ejusque obligationem suscipiat, etiamsi habeat animum non implendi legem, lege obligatur. Item, obligatio est prior executione, et re ipsa separantur saepissime ; ergo licet separentur inteptione, obligatio, quae prior est, non impedietur propter intentionem non exequendi illam. Denique ex juramentis metu extortis certum est oriri obligationem, ut paulo post dicemus, et tamen communiter fiunt ab hominibus non multum timoratis sine animo implendi. Quod si homines crederent sufficere illam intentionem ad se excusandum ab obligatione, pauci essent qui illam non haberent, unumque peccatum committerent, ne seobiigarent. Quin potius, ut supra arguebam, et hic fortius urget, si illa intentio excusat ab obligatione, non videtur cur peccaminosa sit, nam intendere non solvere quod non debeo, non est malum. Dices, in eo casu esse malum, quia juramentum de praesenti fit falsum per eam intentionem. Sed contra, quia in hoc supponitur ibi fieri verum juramentum de re futura cum praesenti proposito illam non faciendi ; ergo tale juramentum natura sua obligat. nec potest impediri propter iniquam intentionem non faciendi promissum. Sicut qui accipit mutuum cum intentione non solvendi, vel qui accipit uxorem cum intentione non reddendi debitum, nihilominus obligantur, quia obligatio nascitur ex ipso actu, vel ex re ipsa, nec potest impediri per iniquam intentionem; ita ergo nascitur ex juramento. Nec intentio non implendi destruit priorem actum, ut ostensum est, et in exemplis adductis constat ; nec potest contrarium praesumi, nisi ubi evidentissime constaret non fuisse tantum voluntatem non implendi, sed etiam non faciendi juramentum.
On this page