Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Utrum juramentum simulatum vel dolosum quoad verborum significationem obligationem inducat?

CAPUT VIII. UTRUM JURAMENTUM SIMULATUM VEL DOLOSUM QUOAD VERBORUM SIGNIFICATIONEM OBLIGATIONEM INDUCAT?

1. Duobus modis potest juramentum esse dolosum. — Duobus modis potest juramentum esse dolosum: primo, ex solo defectu intentionis jurandi, et de hoc dictum sufficienter est in capite praecedenti ; alio modo contingit esse juramentum dolosum quoad verborum usum et significationem. quia nimirum intentio jurandi non deest, sed applicatur ad verba, non juxta significationem in qua intelliguntur ab aliis quibus juratur, sed in alia quam jurans sibi proponit, et de hoc in praesenti tractamus. Ulterius vero potest hoc juramentum artificiosum (ut sic dicam) duobus modis fieri. Primo, cum dolo formali et proprio, id est, includente mendacium, seu injustam deceptionem, et tunc proprie dicitur dolosum ; aliquando vero fieri potest sine mendacio vel injustitia, cum prudenti sagacitate et amphibologia justa, et illud vocamus juramentum simulatum. Similem distinctionem refert ex Basilio Anastasius Nicaen., in libr. Quaestionum sacrae Scripturae, q. 13, ubi prius dixit: Mores insidiosi, et fallaces, et dolosi, Deo sunt odiosi, et hominibus inimici ; et infra subdit: De justis autem insidiis, et dolo, qui non male, sed juste, et sapienter celat, et abscondit, et artificiosam pree se fert speciem ; et infra: Propter hos (inquit) dolos non sunt Sancti appellandi dolosi, vel mendaces, sed sapientes quidem ad bonum, sinceri autem ad malumn. Et hoc modo distinguitur dolus malus a bono, in. 1, ff. de Dolo. Jam vero dolus simpliciter dictus pro malo sumitur, et sic dicitur in Regul. 55, ff. de Regul.jur.: Nullus videtur dolo facere, qui jure suo utitur. De utroque igitur quaeri possunt duo: primum, an inducat obligationem ; secundum, anin tali modo juramenti semper interveniat pec- catum, et quale illud sit; haec posterior quaestio pertinet ad sequentem librum, hic prior expedienda est.

2. Videtur itaque esse communis sententia, juramentum simulatum, id est cum justa et prudenti amphibologia factum, non obligare; juramentum autem dolosum cum injustitia obligare. Haec distinctio videtur sumi ex D. Thoma, d. art. 7, ad 4, licet aliis verbis tradatur ; dicit enim, quando alia est intentio jurantis ab intentione ejus cui juratur, si sit cum dolo, servandum nihilominus esse juramentum juxta intentionem ejus cui juratur; si absque dolo (id est, ex prudenti astutia), tunc non esse servandum juramentum, nisi secundum juramentum, nisi secundum intentionem jurantis, et hoc sequuntur ibi Cajet. et alii; Soto, d. q. 1, art. 7, ad 4. Idem sentit Abb., in cap. Veniens, et c. Cum contingat, de Jurejur.; Tabien., verb. Jurare, n. 14; et Covarr., d. 1 p. $5, n. 2et 3 Navarr., c. 19, n. 13. Ex his abus partibus una videtur mihi certa et evidens, altera valde dubia, et pia indigens interpretatione.

3. Prima assertio - utens prudenti amphibologia, et non faciens alteri injustitiam, non obligatur. — Dico ergo primo, quando jurans accipit verba, sub quibus jurat, in significatione diversa, et distincta a sensu ejus cui jurat, et suam intentionem jurandi accommodat illi sensui quem ipse intendit, utens prudenti amphibologia, et non faciens alteri injustitiam, non obligatur juramento nisi secundum suam intentionem. Et in hoc sensu juramentum simulatum non inducit obligationem ad id quod simulatur. Haec assertio est D. Thom. et omnium, ut dixi; etsumitur ex Greg., in c. Hunane aures, 292, q. 4, dicente: Haumance aures verba nostra talia judicant, qualia foris sonant ; divina vero judicia talia ea audiunt, qualia ez intimis proferuntur ; et infra loquens de verbis varias significationes habentibus : Non debet (inquit) aliquis verba considerare, sed voluntatem et intentionem, quia non debet intentio verbis servire, sed verba intentioni. Haec autem posteriora verba non inveniuntur in Greg., 26 Mor., can. 27, sed solum post priora subjungit: Apud homines cor ec verbis, apud Deum vero verba pensantur ex corde : quae eamdem fere vim habent ; eisque similia sunt illa Hilarii, lib. 4 de Trin.: Intelligentia verborum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed res est sermo subjectu s, c. Intelligentia, de Verbor. signific.

4. Ratio clara est, quia ille, qui sic jurat, non obligatur postea ratione justitiae, vel fidelitatis, vel juramenti; ergo nullo modo. Consequentia clara est, quia non potest fingi alius titulus. Antecedens vero quoad primam partem patet, quia ille non fecit alteri injuriam sic jurando, ut in casu supponitur; ergo ex vi justitiae non obligatur, quia ibi justitia non potest obligare nisi per modum alicujus restitutionis, nam de alia obligatione pacti statim dicetur. Probatur ergo secunda pars, quia nemo tenetur ex fidelitate implere promissionem, nisi juxta intentionem suam, quia sine consensu non est obligatio in promissis ; sed in casu posito ille solum ad rem significatam per verba in sensu a se intellecto voluit ohligari; ergo ex vi promissionis ad nihil aliud manet obligatus. Et haec ratio probat, etiamsi promissio non sit pura et simplex, sed vestita pacto, vel mutua conventione; quia ut pactum obliget, oportet ut contrahentes consentiant in eamdem rem, et (ut ita dicam) univoce in verba ; sed in eo casu jurans non consentit in idem cum alio quoad rem significatam per verba , sed tantum quoad voces ; ergo non obligatur ex vi pacti. Tertia pars de juramento eodem modo probatur, quia imprimis juramentum non confirmat promissionem, quia nulla est, nec pactum ob eamdem rationem, nec assertionem putatam ab alio, quia etiam illa non asseritur a jurante; ergo. Item juramentum non obligat sine intentione jurandi; sed sic jurans non habet intentionem jurandi quod alter intelligit, sed quod ipse significare vult; ergo.

5. Secunda assertio : jurans per dolum non obligatur directe ex vi juramenti, sed tenetur vnplere illud secundum sensum intentum ab ipso. — Dico secundo : etiamsi jurans, per dolum, fraudem et injustitiam, verba accipiat in alio sensu quam prae se ferunt, et quam accipiantur ab eo cui juratur, et intentionem suam accommodet ad significationem, et sensum a se intentum, non obligatur ex vi juramenti directe, et per se loquendo, ad implenda verba juxta sensum alterius, sed tantum secundum proprium. Hanc assertionem praecipue intendunt anctores allegati capite praecedenti, quando dicunt, eum, qui juravit sine intentione seobligandi, non manere obligatum; loquuntur enim maxime, quando non intendit se obligare juxta intentionem alterius, sed suam, quia tunc non intendit etiam jurare juxta intentionem alterius, sed suam. Et ita docet D. Thomas, in 3, d. 39, q. 1, art. 3, quaestione. 3, ubi loquitur etiam de juramento doloso, et simpliciver dicit, ex vi et ratione juramenti non obligare, risijuxta intentionem jurantis. Et hunc sensum videntur mihi maxime intendere Scot., Bonav., Richard., Gabr., Sylvest. et Angel. ibi citati; Anton., 2 p., tit. 10O, c. 6, vers. Quintus casus.

6. Probatur primo ex d. c. Hwnane aures, quod generatim loquitur. Secundo, quia sine intentione jurandi non est juramentum, et consequenter nec obligatio in conscientia; sed ille, qui sic jurat, licet habeat intentionem jurandi id quod Tpse intendit, non tamen quod intendit alius; ergo non jurat illud; ergo nec ad illud obligatur. Declaratur exemplo: juro exterius alicui dare centum, mente autem concipio conditionem: Si pater probaverit, vel aliam similem, quam conditionem licet verbis non exprimam, intentione conjungo illam verbis, et nolo jurare rem significatam per alia verba, nisi sub illa conditione, quamvis is, cui fit promissio, intelligat promissionem sibi absolute fieri. In hoc ergo casu dicimus juramentum non obligare absolute, sed sub conditione, quia intentio jurandi non est de juranda promissione absoluta, sed conditionat3, et ita obligatio non excedit intentionem, quia etiam juramentum non excedit illam. Unde est magna differentia inter praesentem casum, et alium praecedenti capite tractatum, de illo, qui revera habet intentionem jurandi, non vero se obligandi, de quo diximus obligari Deo, licet non obligetur homini ; hic autem non tantum deest intentio se obligandi, sed etiam jurandi id, quod intendit is cui juratur, et ideo non oritur obligatio, nisi secundum illam intentionem, etiamsi intentio dolosa, injusta et peccaminosa sit ; quia si tollit intentionem jurandi aliud, de facto annullat actum, etiamsi male fiat. Sicut quando omnino deest intentio in quocumque verborum sensu, non oritur obligatio, etiamsi deceptio illa prava sit, vel injusta. Quod a simili confirmari potest ex cap. 7ua nos, de Spons., ibi: Quoniam ex altera parte dolus solummodo adfuit, el defuit omnino consensus.

7. Objectiones contra resolulionem.— Isidor. — Contra hanc vero resolutionem objicitur primo sententia Isidori, in c. Quecumque arte, 22. q. 5: Quecumque arte verborum quis juret, Deus tamen, qui conscientim testis est, ita hoc accipit, sicut ille, cui juratur, intelligit. Secundo objicitur, quia dolus et fraus nemini prodesse debet, et maxime apud Deum ; ergo si quis dolose juret cum fraude et injustitia, non debet inde reportare commodum carendi obligatione. Tertio hoc modo enervatur fructus et finis juramenti. Nam finis juramenti est confirmare veritatem, et firmare pacta inter homines ; cum autem homines non intueantur cor, si totum hoc pendet ex intentione loquentis, et non ex significatione verborum, frustra adhibetur juramentum, quia tam incerta et obscura manet obligatio, ac si non adhiberetur.

8. Propter haec aliqui limitationem adhibent huic assertioni, nimirum, ut locum habeat, quando intentio dolosa jurantis vel potest commode adaptari verbis secundum aliquem proprium sensum eorum; vel quando de tali intentione jurantis potest ex aliis circumstantiis, vel conjecturis, aut probationibus sufficienter constare, quia tunc maxime locum habet d. c. Hwmnane aures ; non vero habeat locum conclusio, quando intentio jurantis omnino est occulta, et verbis aut signis externis nullo modo adaptari potest, quia hoc est contra finem juramenti.

9. At vero si hac limitatio vera esset, non tantum in juramento injusto et doloso, sed etiam in non injusto locum haberet, si intentio omnino esset occulta, et probari exterius non posset ; consequens autem est contra omnes Doctores allegatos in prima assertione. Imo etiam adhibenda erit eadem limitatio, quando omnino deest intentio jurandi modo omnino interno, et per se occulto, quod etiam est contra omnes; utraque sequela patet, quia tunc etiam frustrari videtur finis et effectus juramenti. Nulla est ergo necessaria limitatio, quantum ad forum conscientiae spectat, si in eodem foro constet, jurantem solum voluisse jurare juxta mentem suam et sensum.

10. Explicatur Isidorus. — Neque obstat sententia Isidori ; intelligitur enim quoad effectum committendi culpam, non quoad effectum inducendi obligationem. Quando enim quis dolose jurat cum fraude et injustitia, et graviter contra Deum peccat, quia Deus accipit illa verba secundum debitam significationem et intentionem ejus cui juratur, et ideo graviter offenditur, quod quis suo nomine utatur ad decipiendum alium; non tamen ideo inducitur inde obligatio adimplendi juramentum quoad id quod revera juratum non est. Et hoc explicuit Isidorus adjungens: Dupliciter autem reus fit (utique sic jurans), quia et Dei nomen in vanwn assumit, et proaumwmn dolo capit.

11. Ad secundum recte respondet Scot., in 3. d. 39, nullum esse commodum reportare peccatum mortale, quod non committeret, si debitam intentionem haberet, licet maneret obligatus ; minus enim incommodum est manere obligatum, quam peccare mortaliter. Idemque argumentum fieri posset de illo, qui jurat sine ulla intentione jurandi ; nam ille etiamsi non manet obligatus, videtur reportare commodum illud. Usurarius etiam reportat temporale commodum medio suo peccato. Reportare ergo tale commodum ex peccato, non jure, sed facto, res est usitata.

19. Ad tertium, superiori libro, c. 2, declaratum est, quomodo non sit contra fructum juramenti, quod ejus propria obligatio pendeat ex intentione jurantis. Argumentum enim illud aeque probat de intentione jurandi simpliciter, et de intentione jurandi in tali vel tali sensu, eadem enim est ratio, ut ostensum est. Non obstat ergo quod intentio sit necessaria, quia satis est quod homo teneatur habere rectam et debitam intentionem, sijurat, nam certitudo juramenti necessario pendet ex conscientia jurantis; non enim juramentum interponitur expectando a Deo speciale signum veritatis, sed solum quia propter reverentiam divini nominis creditur observanda veritas, tam in re jurata, quam in modo et intentione jurandi.

13. Juramentum dolosum obligat ratione injustitie. —Addimus praeterea, quod licet juramentum dolosum in conscientia non obliget in vi juramenti, potest obligare ratione injustitiae, et detrimenti inde secuti, quo sensu videtur intelligenda communis distinctio Doctorum allegatorum. Item ratione scandali vitandi poterit etiam sic jurans teneri, quia si hominibus constet de juramento facto, et non de intentione occulta, et postea videant non servari, inhonoratur Deus in conspectu hominum, quod etiam contra religionem est. Hinc etiam tale juramentum in foro exteriori censebitur obligare, quia homines non judicant de occultis, sed de his quae patent; neque in hoc creditur juranti, quando dolose egit, et inique ex parte sua, secus quando prudenti cautela justa occasione usus est. Et in hoc etiam sensu habet locum distinctio communis supra posita, et illam maxime videntur intendere Canonistae.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8