Caput 9
Caput 9
Utrum juramentum extortum per injuriam obliget?
1. Tria sunt capita, quae videntur posse obligationem juramenti impedire. scilicet, injuria, vis seu metus, et dolus, quae inter se affinitatem habent, quatenus omnia videntur facere actum vel involuntarium, vel iniquum, et ex hac parte videntur posse facere juramentum invalidum ad opligandum; et ideo de illis sigillatim dicemus, de injuria in hoc capite, de aliis in sequentibus. Solet autem praecipue tractari haec quaestio in juramento quod praestatur usurario de solvendis usuris, quia non vult aliter mutuare ; idem vero est de juramento non rescindendi contractum emptionis et venditionis, etiamsi ultra dimidium justi pretii vendatur, et de similibus casibus. In quibus non oritur difficultas ex coactione vel defectu voluntarii, quia in eis non fit absoluta vis, quia mutuans vel vendens cogit alium ad recipiendum mutuum, vel ad emendum, et consequenter neque ad jurandum, sed tantum sub conditione cogit ad jurandum, si velit habere mutuum, aut rem emptam quam desiderat, et ita ibi non proprie intercedit metus, sed potius concupiscentia, et ideo ex hac parte parva est difficultas, sed tota reducitur ad rationem injuriae.
2. Videtur ergo in his casibus juramentum non posse obligare, quia in eis promissio per injuriam extorquetur; ergo est ipso jure nulla; ergo et juramentum , quo confirmatur, est nullum. Antecedens per se ciarum est. Consequentia prima probatur, quia per injuriam non potest acquiri jus contra eum, qui patitur injuriam. Secunda vero consequentia probatur, quia juramentum sequitur et imitatur naturam actus, cui adjungitur ; ergo si promissio est nulla, etiam juramentum est nullum. Secundo augetur difficultas, quia in illo casu de usuris solvendis, implere juramentum est cooperari peccato alterius, nam mutuator peccat accipiendo usuras; ergo mutuarius solvendo illas cooperatur peccato illius. Imo quodammodo allicit et invitat illum ad peccandum. Quia receptio et solutio, sicut actio et passio comparantur, unde sicut agens cooperatur passioni, et inducit illam, ita solvens cooperatur recipienti, eumque ad recipiendum inducit. Tertio, illa solutio non est actus vir- tutis, nec est utilis illi cui factum est juramentum, sed potius nociva; ergo tale juramentum non potest obligare, ex incapacitate materiae, juxta ca quae in sequentibus capitibus dicemus. Major patet, quia illa solutio non est actus justitiae, cum non debeatur illa 'ecunia ; nec est actus liberalitatis, cum non donetur ; nec fidelitatis, cum promissio non teneat ; nec potest dici religionis ratione solius juramenti, nam hoc est petere principium; hoc enim contendimus, quod juramentum non constituat talem actum, ut necessarium titulo religionis, quia hic titulus semper supponere debet materiam secundum se honestam. Imo juramentum non proprie constituit actum, iu quem cadit, in specie religionis, teste D. Thoma, 2. 2, q. 89, art. 5, ad 1. Quod vero talis actus sit etiam inutilis recipienti pecuniam, patet, tum quia peccat recipiendo, tum quia non acquirit illius pecuniae dominium, vel saltem ienetur illam restituere. Item sie solvens potest statim repetere; ergo ex hac parte est etiam otiosus actus ille.
3. Resolutio quaestionis : juramentum per injuriam extortum obligationem inducit , si absque peccato et turpitudine impleri queat.— Nihilominus dicendum est omne juramentum homini factum, licet sit per injuriam extortum, si absque peccato et turpitudine jurantis impleri possit, esse validum, et obligationem inducere. Ita est definitum in c. Delitores, de Jurejur., ubi de his qui de solvendis usuris juraverunt, dicitur: Cogendi sunt Domino reddere juramentum ; et idem supponitur in c. 1, dum dlcitur, cogendos esse debitores ad hujusmodi juramenta relaxanda ; ubi autem relaxatio necessaria est, validum snpponitur juramentum. Et idem sumitur ex c. S cero, et c. Verum , eod., ubi juramenta per vim extorta servanda dicuntur, nisi relaxentur per habentem potestatem ; vis enim illa injuriam continet, ut constat. Ratio autem quae in eisdem juribus redditur, est, quia talia juramenta servari possunt sine discrimine salutis aeternae, et ideo servanda sunt, nisi de illis, vel ab eo cui praestantur, vel a legitimo superiore relaxatio obtineatur. Antecedens supponitur, quia in solvenda usura, vel alia simili re, nullum committitur peccatum, ut ex solutionibus argumentorum facile constabit. Consequentia vero probatur, quia juramentum promissorium obligat in vi praecepti : Non assumes nomen Dei tui in vanum, quod cum negativum sit et naturale, semper et pro semper obligat ; ergo non obstante injuria, etiam obli- gat in materia capaci, qualis est quoties sine peecato impleri potest.
4. Declarari potest optime haec ratio, quia licet juramentum per injuriam extortum sit, nihilominus verum est juramentum ; ergo suam inducit obligationem, si materia est capax, ut esse supponimus. Antecedens patet, quia, non obstante injuria ex parte jurantis, nihil deest necessarium a substantiam et veritatem juramenti ; supponimus enim promittentem habere intentionem jurandi. Consequentia autem probatur , quia obligatio sequitur naturaliter ex juramento, nec potest impediri propter injuriam alterius. Quam rationem in sequenti capite latius exponemus. Potestque confirmari, quia si aliquis in simili casu simpliciter et sine juramento promisisset solvere usuras, posset honeste aolvere illas, licet non teneretur, ut paulo inferius ostendam; ergo si addidit juramentum, ratione illius tenebitur.
5. Opinio aliquorum. — Circa primam ergo rationem dubitandi aliqui censent promissioncm factam usurario, vel latroni, non esse ex vi juris naturalis irritam et inanem, quia licet latro et usurarius turpiter agant exigendo illam, ex parte promittentis bona est promissio, quod satis est ut sit valida , et ut postea illam implendo bene faciat, et fidelitatem servet, qui illam fecit. Nam alioqui si promissio irrita esset jure natura, non posset juramento confirmari, quia id, quod est nullum de se , nunquam potest convalescere. Secus vero est , quando promissio est irrita jure tantum civili, quia tunc potest juramentum praevalere contra jus civile, et illam confirmare, et ita censetur esse in praesenti. Aliter Panormit., in c. 1, de Jurejur., n.1et 2, dicit, in eo casu juramentum efficere, ut aliqua obligatio oriatur respectu creditoris , etiamsi ex solo pacto non posset oriri. Movetur, quia alias non posset creditor relaxare juramentum in illo casu. Veritas nihilominus est promissionem illam esse irritam jure naturae. Quod communiter in hac materia supponunt tam Theologi quam Canonistae, ut patet ex Cajet. 2. 2, q. 89, art. 7, circa ad 3; et Soto , Aragon., et aliis ibi; et ex Panorm., Felin., Imol., Henr. et aliis, in d. c. Debitores, et sufficienter probatur illo argumento , quod promissio illa fundatur in injuria; in actione autem injuriosa non potest fundari vera obligatio ex parte ejus qui injuriam patitur. Item probatur ex communiori sententia Theologorum , et vera, per solutionem usurarum non transferri dominium in accipientem , quia solvens usuras non intendit donare, sed solvere debitum, unde, quia nihil debet, ideo nihil transfert in alterius dominium ; et ita datio illa est irrita jure naturae; ergo a fortiori promissio. Deinde verius est ex illa promissione etiam jurata non conferri jus'aliquod creditori, ut ratio facta probat. Ad hoc ponderari possunt verba textus, in d. c. Debitores Cogendi sunt Domino reddere juramentum ; in illis enim satis significatur ex illa promissione nullam obligationem homini resultare, sed ex juramento obligari hominem Deo, et ideo implendum esse , cum sine interitu salutis servari possit. Quod bene expendit Covar. supra, 9p., S 3, n. 9.
6. Solutio primi argumenti. — Vera ergo responsio est, juramentum firmare assertionem, non promissionem ; haec enim duo separari possunt, ut supra ostensum est, et ita quoad hoc non ita adhaeret juramentum promissioni , ut in suo esse et valore pendeat semper ex valore promissionis , sed potest juramentum valere ad firmandam assertionem in promissione inclusam, etiamsi promissio in ratione promissionis vires non habeat. Ad hoc autem explicandum, notanda est doctrina Bartoli communiter recepta, in l. Si quis pro eo, ft. de Fidejussor., n. 4 et sequentibus, ubi duplex distinguit juramentum : unum vocat introductorium obligationis, quia nullam supponit, sed per sese illam introducit , et ideo solet etiam hoc juramentum vocari per se stans, vel simpliciter obligatorium ; alium appellat confirmatorium , quia supponit obligationem pacti seu promissionis, et illam confirmat addendo novam obligationem altioris rationis ; inter quae duo genera juramentorum sunt plures differentiae, quae ad effectus morales multum conducunt, ut in superioribus tactum est, et infra, cap. seq., latius dicetur. Juramentum ergo promissorium de solvendis usuris, vel de pecunia solvenda latroni exigenti , et simile, non est juramentum confirmatorium , in dicta significatione et rigore sumptum ; et hoc probat argumentum factum, quia promissio, vel contractus jure naturae irritus non potest producere propriam obligationem ; ergo juramentum illi additum non potest esse confirmatorium. Nihilominus tamen esse potest tale juramentum introductorium obligationis, quia ad hoc satis est ut adhaereat cuidam assertioni de futuro, quae licite et sine ullo morali incommodo potest fieri vera ab eo, qui illam juravit, et talis estilla promis- sio, quantumvis nulla jure promissionis. Et hoc etiam intendit D. Thomas, d. q. 89, art 7, ad 3, distinguens duplicem obligationem in Juramento promissorio, aliam homini, aliam Deo, docens priorem deficere in hoc juramento inique extorto, manere autem posteriorem : hic est enim clarus sensus D. Thomae, quem sine causa Cajetanus ibi mutat et corrumpit, contra simplicem litteram, et ita etiam censent Canonistae, in c. $7 vero, de Jurejur., et alii, quos referunt Covarr. supra, et Gutüerez, de Juramento, 1 p., c. 57, n. 20. Sed objici contra hoc potest ; nam sequitur non posse tunc creditorem remittere debitum, et relaxare juramentum, quia nulla obligatio ad illum orta est; consequens est plane falsum; ergo. Respondetur negando sequelam, quia ipsamet obligatio ad Deum habet inclusam hanc conditionem solvendi usuras: Si voluerit creditor ; unde si ipse remiserit, cessat obligatio.
7. Solutio ad secundum. — Circa secundum argumentum , propter illud dixerunt aliqui, juramentum hoc de usuris solvendis, et similia, solum obligare quando usurarius paratus est al mutuandum sub usuris, et ad recipiendas illas, quia tunc non peccat dans vel promittens illas, nec inducit alium, cum jam supponatur paratus, nec cooperatur peccato illius, quia jam supponit illud, et ilia largitio potius haberet rationem permissionis, ut alius accipiat , quam actionis. At vero quando usurarius paratus non erat, tunc putant convincere argumentum factum , juramentum non posse obligare, quia peccat qui promittit, et juramentum non potest esse vinculum iniquitatis. Ita Bellamera, et nonnulli alii, in disto capiulo Debitores ; sed immerito addunt hanc limitationem illi textui, ut ibi notat Feiin., n. 7, quia textus generaliter loquitur. Nam in prioribus verbis, cum ait debitores non esse cogendos ad solvendas usuras quas promiserunt, indifferenter loquitur, sive paratis , sive non paratis illas promiserint; ergo cum subdit, si de ipsarum solutione juraverint, cogendos esse, cum eadem generalitate loquitur, nam est uniformis locutio.
8. Praeterea non minor, imo major videtur esse ratio obligationis in eo, qui alium non paratum induxit ad mutuandum, invitando fortasse illum promissione usurarum, quam in eo qui a parato petiit, quia ille prior magis voluntarie promisit, et majus damnum intulit ei quem induxit. Item, licet promittere seu inducere culpa fuerit, nihilominus solvere non erit culpa, quia licet mutuans non fuerit paratus ad mutuandum , et tunc fuerit inductus, postea paratus est ad recipiendum usuras; nam si non esset paratus, remitteret illas, et consequenter mutuatarius esset liber ab obligatione juramenti ; offerendo ergo, et tradendo quod promisit, jam non inducit alterum ad peccandum , nec cooperatur peccato ejus, etiamsi prius peccaverit inducendo ; ergo peccatum praecedens non obstat quominus postea debeat juramentum impleri, cum sine peccato fieri possit. Unde tale juramentum non poterit dici contra bonos mores , quia sine ullo actu contrario bonis moribus impleri potest a jurante , etiamsi fuerit factum cum peccato. Addo denique, non semper committi peccatum petendo tmutuum ab homine non parato ad foconerandum , etiamsi inde sumpturus esset occasionem ad petendam promissionem et juramentum de solvendis illi usuris, dummodo hoc non illi offeratur directe. Nam hoc ultimum est intrinsece malum, quia est directe inducere ad peccandum : illud autem prius non est inductio ad peccandum, ad succurrendum meae necessitati, quae tanta esse potest, ut non tenear vitare occasionem passivi scandali , quam alter sumpturus est ex mea justa petitione, cum tanto discrimine, et nocumento proprio. Igitur etiam tunc non habet locum dicta limitatio.
9. Solutio ad tertium. — Ad tertium, de inutilitate actus solvendi usuras, Cajet., d. art. , circa solutionem ad 3, $ Ad evidentiam, quem Soto, Aragon., et alii sequuntur, respondet, illam promissionem esse actum virtutis, quia est redemptio vexationis propriae, vel ad subveniendum propriae indigentiae, ut in casu usurarum , vel ad evitandam mortem, quam latro comminatur ; subvenire enim hoc modo propria necessitati, actus charitatis est. Statim vero occurrit replica, quam sibiipsi objicit Cajetanus, quia ad redimendum vexationem, ad summum fuit necessaria promissio juramento firmata, nam per illam liberatus est promittens ab actuali vexatione ; postea vero, quando solvit usuras, vel quod latroni promisit, non vexatur, nam liber jam est a periculo et necessitate; ergo solutio illa non honestatur per redemptionem vexationis. Respondet autem satis esse quod redemptio vexationis fuerit inchoata per promissionem juratam cum ordine ad complementum ejus ; nam inde habet praedicta solutio, ut sub ratione redemptionis vexationis fiat tanquam complementum ejus, quod sufficit ad honestatem ejus.
10. Maxime (inquit) quia propter Dei aucto- ritatem per juramentum interpositam acceptata est illa promissio tanquam sufficiens nd redimendam illam vexationem, non minus quam si haberet solutionem conjunctam, et ideo ad divinam auctoritatem et reverentiam spectat, ut redemptio impleatur. Sed hoc ultimum est, quod ad rem spectat, nam primum non est per se necessarium. Aliquando enim fieri potest ut tale juramentum fiat sine redemptione vexationis, et nihilominus obliget, ut constat ex dictis in praecedenti solutione, quando aliquis inducit alium non paratum ad mutuandum, et consequenter inducit directe vel indirecte ad petendam promissionem usurarum, et maxime si absque gravi necessitate petit ; nam ille non potest dici redimere vexationem, imo nec subvenire necessitati suae, sed potius explere appetitum suum ; ergo consideratio illa redemptionis necessaria non est, licet, quando intervenit, conferat ad honestandam promissionem.
11. Respondeo igitur, sufficientem utilitatem illius solutionis esse, ut fiat verum, quod sub divino testimonio dictum est, cum possit verum fieri sine peccato. Quia actus ille solvendi non solum malus non est ex malitia recipientis, ut declaratum est, verum etiam non est otiosus et inutilis ad humanam societatem, sed suam habet commoditatem. Haec autem primo ac praecipue spectanda est ex parte promittentium, quia illis commodum est, quod tanta sit auctoritas juramenti, ut etiam injustos et iniquos exactores reddat magis certos de impletione promissi, quam si absque juramento fieret, ut si iterum indiguerint promittentes tali remedio, illis fides adhibeatur. Secundo, quia hoc ipsum, scilicet, stare promissis et datum verbum implere, est per se adeo decens, ut etiam in injustis extorsionibus ad perfectionem quamdam veritatis pertinere videatur . et ideo homines suae existimationi consulentes solent haec etiam promissa implere, non sine humana utilitate ad honorem licitum pertinente ; haec ergo utilitas satis est ut ille actus non sit otiosus, nec vanus, et consequenter ut interveniente juramento omnino debeat impleri. Accedit tertio, actum illum de se non carere utilitate ex parte recipientis, utilitate (inquam) temporali et humana, quae ad promissionem humanamn satis est. Nam licet in effectu, ratione conscientiae, non sit utilis illa receptio,el quia ille non acquirit dominium, vel quia tenetur restituere, non oportet haec considerari a dante, sed solnm quod pecunia illa utilis est, et quod ipse, quantum in se est, rem utilem confert, quam promisit.
12. Objectio. — Satisfit objectioni. — Dices: ergo promissio illa, quamvis facta fuisset sine juramento, deberet omnino impleri, saltem propter illam utilitatem faciendi verum, quod semel dictum est, et ut simile remedium esset utilius in humana societate, vel ad redimendas vexationes similes, vel ad subveniendum justis necessitatibus. Circa hoc Cajetanus supra , quem Aragon. sequitur, non ex alio capite censet talem promissionem, sine juramento factam, esse nullam, nisi quia est de materia incapaci obligationis, id est, de actu et re inutili accipienti : Quia de ratione promissionis lummanc (inquit Cajetanus ) est, ut sit utilis recipienti, quia alias erit de actu vano et otioso, ac proinde non obligabit. Hanc vero rationem improbat Soto, quia non est de ratione obligationis humanae promissionis , ut res promissa de facto sit utilis accipienti; satis enim est quod de se sit utilis, etiamsi de facto ex abusu vel malitia ejus utilitatem non sit ei allatura. Et certe si ratio Cajetani valida esset, non solum probaret promissionem illam usurarum non obligare, sed etiam impleri non posse licite, secluso juramento, qua esset actus inutilis et otiosus, et sine causa constitueret proximum in majoribus periculis. Consequens autem est plane falsum, et contra communem sensum omnium hominum, nam potius censetur quis facere opus supererogationis, et eximiae veracitatis, talem promissionem simplicem implendo. Adde promissiones has, quae non ex mera liberalitate, sed quasi coactione quadam ftiunt, non solum respicere utilitatem eorum quibus fiunt, sed etiam promittentium, et ideo in eis explendis etiam hane utilitatem posse et debere considerari. Ad objectionem ergo respondeo, illam solum probare talem promissionem simplicem posse honeste impleri, non tamen hoc esse sub obligatione, quia omnes illae rationes, quae ibi considerantur, inducunt honestatem, non necessitatem ; tum quia cum majori ex parte respiciant utilitatem promittentis , potest ipse ili cedere ; tum etiam quia non tenetur quis cum tanto onere suo facere verum, quod injuste coactus dixit, seu promisit, nec alius per injuriam potuit eum obligare. Secus vero est ratione juramenti, in quo solius Dei ratio habetur, qui injuriam non intulit, neque in vanum invocandus est.
13. Sed instari potest, quia non implere illam promissionem juratam, est perjurium; ergo subest ibi mendacium; ergo etiam non implere illam promissionem non juratam erit mendacium, quia perjurium non facit suam materiam esse mendacium, sed suppouit. Et ideo in c. Juramenti, 22, q. 5, dicitur inter juramentum, et simplicem loquelam, non debere esse distantiam, non quidem quoa4 gravitatem vel aequalitatem culpae aut honestatis, sed quoad hoc, quod sicut in juramento non debet admitti falsitas, ita nec in simplici loquela ; ergo si in tali promissione jurata est, falsitas, si non fiat quod dicitur, etiam in simplici loquela erit.
14. Explicatio ad cap. Juramenti. — Respondetur. tam in promissione simplici, quam in jurata requiri veritatem de praesenti, id est, ut fiat cum proposito implendi, alias in utraque peccatur, licet non aeque. Hoc per se constat, et sumitur ex doctrina D. Thomee2. 2. q. 110, art. 3, ad 5. Et ratio est, quia ille defectus veritatis continet formale mendacium; at vero in executione vel impletione promissionis, per quam fit verum, quod dictum est, defectus vcritatis non semper est malus, sed quandoque est debitus. Et ratio est, quia illa est magis veritas facti quam dicti, et ideo non requiritur ratione formalis veritatis, quae mentem respicit, sed ratione fidelitatis, ut sumitur ex D. Thoma supra, et infra lib. 3 latius dicetur. Et ideo defectus in illa veritate peccatum non est, nisi quando supponitur obligatio, estque tunc infidelitas potius quam mendacium. In hac ergo veritate facienda non semper aequiparantur promissio simplex et jurata, quia non semper aeque obligant. Quod recte notavit Panormitanus, in dicto capite Debitores, numer. 3; et late Covarruvias supra, 1 p., S 2, n. 1. Ad argumentum ergo respondetur, negando illationem, nam perjurium illud non est proprie mendacii et falsitatis, sed infidelitatis et irreverentiae. Et ideo quando est simplex promissio injuste extorta, nulla est infidelitas non implere, quia non est valida, nec parit obligationem; quando vero additur juramentum, ex illo resultat obligatio, et ideo est perjurium irreverentiae, et quasi infidelitatis erga Deum. Ad c. Juramenti, dicitur, aequiparationem solum fieri in necessitate cavendi mendacium, et posse etiam ferl in necessitate servandi obligationem, quando est; non vero fieri, vel in quantitate obligationis seu culpae, nec in aequali virtute inducendi obligationem. Haec sumi possunt ex Abb., et Felin., in d. c. Debitores ; Sylv., Juramentum, 4, q. ult.; Covar., supra. 1 p.,$ 2. n. 1.
15. Objectio ultima. — Ultimo instari potest; nam sequitur per alind extremum, juramentum illud non solum obligare ad solvendam rem vel pecuniam promissam, sed etiam ad non repetendam illam, sed in perpetuum largiendum, quantum est ex parte solventis. Consequens est falsum, ut sumitur ex eodem c. Debitores, ubi dicitur, postquam debitores solverint, creditores cogendos esse ad restituendum. Non enim sunt cogendi nisi ad petitionem illorum, qui jus habent ad res illas; possunt ergo debitores repetere. Item, eadem ratione possunt petere ut creditores compellantur ad relaxandum juramentum; ergo absolute non tcnentur solvere: imo superflua est talis solutio, cum possit meliori et faciliori medio licito extingui talis obligatio.
16. Solutio. — Réspondeo ad argumentum negando sequelam, si juramentum tanturm fiat de solvendis usuris, vel dandis tot aureis, quia in hoc non includitur renunciatio juris, quod quis habet ad repetendas pecunias, quas alter non potest juste retinere. Neque satis est quod forte latro vel usurarius intendat hoc totum, quia alter non tenetur conformari intentioni ejus, sed purae ac praecisae significationi rigorosae verborum, sub quibus jurat, et sub legitima intentione qua ab ipso proferuntur. Et hoc satis expresse declaratum est in c. Ad nostram, de lis quae vi, ibi: Non obstante juramento predicto, quo non ad non repetendum, sed ad resignandum solummodo tenebatur ; ubi Glossa et omnes id notant. Certum ergo est, quoties exactio juramenti turpis est ex parte petentis illud, expleri suftficienter juramentum per traditionem rei promissae et statim posse recuperari, quacumque via justa et legitima id fieri possit.
I7. Sed quid si iniqua exactio directe extendatur ad juramentum de non repetendo, et ihud etiam fiat? Respondet D. Thomas, dicto art. 7, ad 3, his verbis: Potest autem repetere in judicio, quod solvit, vel Prelato denunciare, non obstante quod contrarium juravit, quia tale juramentum vergeret in deteriorem emitum, esset enim contra justitiam publicam. Sed illa verba, non obstante, non ad totam disjunctionem praecedentem, et singulas ejus partes referenda sunt, sed tantum ad proximam. Duo enim dixit D. Thomas: unum est, quod potest repetere in judicio, quod intelligendum est, quando de hoc nihil in juramento actum est; at vero si jurasset etiam non repetere in judicio, servari debet juramentum. Quod per argumentum a contrario colligitur ex d. c. Ad nostram, ibi: Quo non ad non repetendwn ; ergo secus, si ad hoc se juramento obligasset. Item, quia illud etiam juramentum potest impleri sine salutis periculo, ut constat ex c. Quemadmodum, S Illud, eod., de quo textu infra late dicendum est. Denique ex c. Si cero, eod., quatenus in eo dicitur, juramentum, quo quis cogitur renunciare juri suo, obligare, licet relaxari possit; et idem colligitur ex c. Ad aures, De lis quae vi, ubi id notat Glossa, verb. Nisi forte in juramento, et Doctores in d. c. Ad audientiam, et Bart., in l. Si quis pro eo, ff. de Fidejus., n. 40. Covarr., 9 p., S 3, n. 2, Gutier., 1 p. c. 53, n. 8.
18. Addit vero D. Thomas posse nihilominus eum, qui sic juravit, denunciare Praelato Ecclesiae tale delictum, et injustitiam contra se commissam. Quod verum est etiam sine relaxatione prioris juramenti, quia illud non fuit de non denunciando, sed de non accusando, quod etiam affirmant Glossae supra, et constat ex d. S Zllud. Denique addit D. Thomas, quod lieet fuisset exhibitum juramentum de non denunciando, posset denunciare, quia tale juramentum esset de re illicita, et ita bonis moribus contrarium. Et in hoc sensu ait D. Thomas esse contra justitiam publicam, in quo verbo explicando laborat ibi Cajetanus ; sed non habet difficultatem, licet ea, quae Cajetanus illa occasione docet, vera sint et utilia, quae nos latius et generalius trademus infra, explicando d. S 7llud, ex quo idem colligitur. Videtur tamen ex eo inferri, hanc denunciationem non posse fieri ad recuperandum proprium interesse, supposito priori juramento, cujus contrarium dicit Cajetanus ibi. Sed duplex potest esse interesse: unum non necessarium ut proximus a peccato exeat, sed vel ad vindictam, vel ad aliam commoditatem denunciantis, et hoc intendi non potest per denunciationem, supposito juramento, nisi prius relaxetur; aliud est necessarium ad exeundum ab statu peccati, ut est restitutio rei malae retentae, et hoc intendi potest secundario, utpote conjunctum cum emendatione fratris, et de hoc bene loquitur Cajetanus.
19. Instantia. — Solutio. — Dices: ergo si hoc juramentnm non denunciandi non obligat, non poterit licite fieri ad redimendam vexationem. Patet sequela, quia est juramentum de materia turpi, et iniqua etiam ipsi juranti. Consequens autem videtur durum, quia redigentur homines in magnas angustias, et non poterunt saepe aut evadere pericula , aut necessitatibus suis subvenire. Respondeo, concedendo non esse licitum tale juramentum facere, prout ab iniquo exactore postulatur, hoc enim convincit argumentum factum. Ut tamen rigor hic leniatur, adjungo licitum esse simulatis verbis et diversa intentione tale juramentum facere, nimirum, intendendo non denunciare, ut judici ad vindictam, sed ut patri ad medelam, vel jurando non denunciare, si licite potuero, aut debuero, seu fuero obligatus, juxta superius dicta de simulato juramento; hic enim justissima causa simulandi intervenit, ut per se constat. p
20. Idemque dicendum ecenseo, si exigatur juramentum de non petenda relaxatione alterius juramenti. De quo Covar. supra, p. 2, S 3, n. 2, cum Felin., in c. Constitutus, de Rescrip., n. 18, dicit, illud juramentum non petendi relaxationem non esse obligatorium. Sicut dixit Richard., in 4, d. 38, art. 9, q. 3, quem sequitur Anton., 2 p., tit. 11, c. 2. 89, in fin., et Astens., in Sum., lib. 1, q. 20, art. 11, votum de non petenda dispensatione non esse validum, quia est in praejudicium Papae, seu Praelati, et quia non est de meliori bono, imo nec de bono per se utili animae. Idem enim videtur cum proportione in praesenti. Covar. vero addit, securius esse petere relaxationem hujus juramenti; et Felin. supra, n. 14, ait in petenda relaxatione narrandum esse totum quod juratum est, scilicet, an juratum sit non petere relaxationem, quod in idem redit. Unde verum est tale juramentum non potuisse obligare ad non recurrendum ad Papam, et petendum ab illo remedium, narrando integre juramentum. Quocirca in idem redit, si dicatur semper peti posse relaxationem de hoc ultimo juramento, et illa obtenta posse consequenter peti de aliis. Tamen tanta est malitia hominum, ut possit cogitari exactio juramenti de non petenda relaxatione ullius juramenti, etiam ipsius quo talis promissio juratur ; tunc enim videtur juramentum quasi supra seipsum reflecti, et per ipsummet jurari non petere de ipsomet relaxationem. Sed nihilominus probabilius est semper relinqui ultimum juramentum, de quo peti possit relaxatio, vel si orta fuerit perplexitas aut dubitatio, semper esse licitum ad Praelatum accedere, et statum negotii et conscientiae aperire ; et ipse ex officio poterit, vel alterum compellere ad remittendum, vel juramentum relaxare, prout expedire judicaverit, juxta c. 1, de Jurejurand., c. 7uas, de Usuris.
On this page