Caput 10
Caput 10
Utrum juramentum metu extortum obligationem inducat?
1. Duplex modus incutiendi metum. Duobus modis potest metus incuti: primo, per vim, vel comminationem injustam; secundo, sine injuria ; et uterque potest vel directe immitti ad extorquendam promissionem et juramentum, vel ad alium finem, et inde resultare juramentum. Ut quando latro minatur mortem, nisi cum juramento promittas, est injusta et formalis vis; quando vero inimicus vult te occidere, non ut rapiat aliquid, vel promissionem extorqueat, sed ut vindictam de te sumat, et tu offers juratam promissionem, ut te liberum dimittat, est quidem vis et metus injustus, non tamen formalis ad extorquendum juramentum, sed hoc est quasi consequens et resultans. Similiter potest aliquaudo esse metus formalis et justus, ut si creditor, vel qui a te passus est injuriam, minetur tibi justam accusationem et vindictam per judicem, nisi justam satisfactionem illi promittas, et jures; tunc enim metus directe immittitur ad extorquendum juramentum, et sine ülla injuria, ut per se patet. Materialiter vero et sine injuria id accidit, quando juste damnatus es ad mortcem, et metu illius offers magnam pecuniae qnantitatem sub juramento; tunc enim metus non est injustus, neque formalis, ut patet. Unde hic modus timoris interdum potest esse ab homine, ut in exemplo dato; interdum ab aliis causis naturalibus, ut ab infirmitate, a tempestate maris; quar.do vero est hujus posterioris modi, ordinarie inducit ad votum, ideoque de illo infra in tractatu de Voto dicemus.
2. Juramentum ortum ex metu illato sine injuria obligatorium est. — Primo ergo quoties juramentum oritur ex metu sine injuria illato, obligatorium est, sive metus directe ad hoc inferatur, sive non. In hoc omnes conveniunt, et a fortiori patebit ex decretis citandis. Et fere de omnibus actibus ex metu sine injuria factis est haec generalis regula Doctorum, quae sumitur ex l. 3, S unico, et 1. Si mulier, tt. Quod metus causa, ubi Bart. et alii id notant. Ratio vero generalis reddi potest ex parte obligationis, quia non obstante metu actus jurandi est simpliciter voluntarius, licet sit involuntarius secundum quid, juxta doctrinam Aristotelis, 3Ethic., c. 1; et D. Thom., 1. 2. q. 6, art. 8; ergo talis metus non ob- stat quominus juramentum obliget, quia ad obligationem sufficit absolutus consensus, ex natura rei tantum loquendo; jure autem humano non est irrita talis obligatio, quia nullum invenitur tale jus, imo potius contrarium, ut videbimus ; ergo.
3. Secundo in particulari de juramento est optima ratio, quia metus non potest impedire quominus juramentum, metu praestitum, sit verum juramentum ; ergo non potest obstare quin suam obligationem inducat. Antecedens manifestum est, quia ibi concurrunt omnia necessaria ad esse juramenti; nam si quid deesset, maxime intentio jurandi; illa autem non deest, supponimus enim illum non ficte, sed vere jurare. Nam si per metum inducatur ad fingendum se jurare, non vero ad jurandum ex animo, tunc erit alius defectus, qui etiam sine metu inesse posset, unde est per accidens ad metum, et propriam habet quaestionem, quae supra tractata est. Igitur supponendum est illum, qui metu cogitur, nolle peccare fingendo, sed revera velle jurare; in illo ergo non deest intentio jurandi, quia intentio, licet coacta, vera intentio est, nam voluntas et intentio idem sunt : voluntas autem coacta voluntas est, c. Movet, cum Glossa, 15, q. 1. Est igitur illud verum juramentum; ergo ex illo necessario sequitur obligatio, quia, ut supra ostendi, ex juramento naturaliter sequitur obligatio, et ad illam non est necessarius novus consensus, novave voluntas se obligandi in jurante. Imo, licet ille putaret se non obligari ratione metus, et nollet se obligare, si tamen vellet jurare, necessario maneret obligatus ex virtute intrinseca juramenti, quod propter reverentiam Dei secum affert talem obligationem.
4. Et confirmatur ac declaratur exemplis; nam hac ratione baptismus coactus, si coactio non excludat intentionem suscipiendi baptismum, verus baptismus est, quia concurrunt omnia substantialia ad baptismum; et inde consequenter fit ut ille maneat obligatus ad christianam religionem, quia haec obligatio non pendet jam ex voluntate baptizati, sed ex vi divinae institutionis sequitur ad characterem baptismalem. Simile est de commissione peccati, nam licet per metum fiat, nihilominus verum peccatum est, quia voluntas peccandi vera voluntas est, quantumvis sit metu extorta, et ex illa necessario sequitur malitia culpae, et reatus poenae sine dependentia a nova voluntate peccantis. Tertio potest una pars assertionis ex alia declarari ; nam quando me- tus non incutitur directe ad extorquendum juramentum, clarum est non impedire obligationem ejus; ergo nec impediet, etiamsi ad eum finem directe incutiatur sine injuria. Antecedens patet inductione, si quis metu mortis naturalis juret pium opus se facturum; item constat votum sic factum validum esse; imo nec matrimonium impedit talis metus; signum ergo est relinquere satis liberum consensum. Consequentia vero probatur, quia licet metus directe ad hoc inferatur, nihilominus non magis tollit libertatem vel voluntatem, quam metus aliunde proveniens ; iutentio enim inferentis metum parum ad hoc refert, et forte Deus hoc intendit in illo metu naturali; ergo seclusa injuria idem est de utroque metu dicendum.
5. Juramentum per vim cum injuria eatorswn, si sit de materia honesta, ad impletionem obligat. — Secundo dicendum est, etiamsi juramentum per vim et metum cum injuria extortum sit, si sit de materia capaci, et honeste impleri possit, obligare. Ita D. Thomas, d. q. 89, art. 7, ad 3, et q. 98, art. 3, ad 1; Gabr., in 3, d. 39, quaest. 1, art. 2, conc. 8; Durand., quaest. 2, et alii ibi; Sylvest., Juramentum, 4, quaest. 1, citans plures Canonistas; Covar.. in c. 4 Decret., 2 p., e. 3, 85,n.9; Navar., c. 12, num. 14; Soto supra, et latissime Cajetanus. Qui omnes fere conveniunt in generali loquendo, licet in aliquibus circumstantiis sit aliqua diversitas, de qua statim. Primo ergo definita est assertio in c. Si vero, et c. Verum, de Jurejur. Sumitur etiam ex c. Abbas, de lis quae vi. Ubi facta per metum, si fuerint juramentc confirmata per metum, irritanda dicuntur, non irrita; et c. Ad aadientiam, eod., expresse dicitur, juramentum per injuriosum metum extortum obligare. Et ita docent interpretes in haec jura ; Gloss. et Doctores, in c. 2, de Jurejur. Ratio est, quia metus absque injuria non impedit obligationem juramenti, ut prima assertione dictum est; nec etiam injuria sine metu impedit obligationem, ut superiori capite ostensum est: ergo nec utrumque simul potest obligationem impedire. Probatur consequentia, quia illae duae circumstantiae non faciunt unam causam magis efficacem, sed solum multiplicant seu aggregant causas inefficaces. Secunda ratio sit, quia injuria et metus, etiamsi simul jungantur, non possunt efticere quin illud sit verum juramentum ; quia ibi concurrunt omnia necessaria ad esse juramenti, etiam intentio jurandi, quia etiam voluntas coacta per injuriam voluntas est , quia injuria nihil confert ad minuendum voluntarium ; ergo non obstante metu injurioso, verum est juramentum ; sed ex juramento necessitate naturali consequitur obligatio, si materia est capax, ut supponitur; ergo. Et ita tandem incidimus tertio in rationem jurium, quod illud juramentum potest servari sine iucommodo salutis aeternae; ergo servandum est; haec enim ratio supponit illud esse verum juramentum, et ex vero juramento statim resultare obligationem.
6. Objectio. — Sed objici potest c. 2, de Jurejur., ubi de quodam Episcopo, qui per vim et injuriam bonis suis fuerat spoliatus, et jurare compulsus quod non repeteret sic ablata, dicitur, ipsum Episcopum nullius juramenti vinculis super hoc posse constringi. Propter quem textum aliqui dixerunt (ut ibi Glossa notat) juramentum per contumeliam extortum non obligare. Sed illa opinio repugnat expressis juribus et rationi, ut visum est, et ideo tanquam improbabilis antiquata est. Praeterea in textu illo fortasse non dicitur juramentum illud non obligare, vel si hoc dicitur, non dicitur ratione metus esse invalidum, sed infra subditur: Quem tamen absolvimus ; per quod verbum significatur, fuisse ligatum juramento. Sensus ergo pendet ex intelligentia illorum verborum, rebus suis spoliatum ; duobus enim modis exponuntur.
7. Solutio ad textum. — Primo, de rebus Ecclesiae, quae suae (id est, Episcopi) dicuntur, quia sub Episcopi cura et administratione erant; et sic juramentum dicitur non obhgasse, non quia per metum et injuriam fuerat extortum, sed quia erat illicitum, et impleri non poterat sine dispendio salutis. Nam (ut bene notat Panormit.), cum Episcopus teneretur sollicite servare res Ecclesiae, non potuit jurare non repetere quae injuste fuerant ab Ecclesia sublata. Et hunc sensum sequitur Glossa, quam multi probant, et consequenter exponunt alterum verbum absolvimus, id est, absolutum declaravimus. Vel certe posset intelligi, absolvimus, non a vinculo juramenti, sed a peccato quod jurando commiserat, seu a poena illi debita, propter nefandissiman coactionem, ut ibi dicitur. Atque haec expositio probabilis est; in fundamento autem non plene mihi satisfacit, nam verbum illud, rebus suis, dure exponitur, id est, Ecclesiae, suae curae commissis.
8. Alia expositio c. 9, de Jurejurando. — Secundo ergo possunt illa verba exponi sim- pliciter, ut sonant de bonis propriis ipsius Episcopi, reliqua vero possunt duobus aliis modis intelligi. Primo, ut per illa verba: Nullius juramenti vinculis, etc., non significetur juramentum non obligasse, sed non ita obligasse, quin Episcopus ille haberet justam absolutionis causam, cum per nefandissimam contumeliam fuerit ad sic jurandum compulsus. Et ideo subjungit Pontifex se iilum absolvisse, quod optime intelligitur de propria relaxaticne juramenti. Alio item modo potest intelligi juramentum illud non ita obligasse illum Episcopum, quin posset Pontifici denunciare injuriam, et vim sibi factam. Quamvis enim jurasset non repetere sua bona, nihilominus recte fecerat proponendo Pontifici totum factum, ut remedium ex officio adhiberet, prout expedire judicaret. Neque super hoc, id est, contra hoc poterat juramenti, vinculis ligari, non ratione metus, sed quia in illo sensu juramentum contra bonos mores extitisset, ut supra visum est. Et ideo Pontifex ex officio suo illum absoivit a juramento quoad id in quo per illud ligari poterat, id est, ut eo non obstante, res sibi ablatas libere posset repetere. Et ita inde potius probatur juramentum illud, non obstante metu, obligasse ad id, de quo factum fuerat, et in quo licite poterat impleri.
9. Alia objectio. — Solutio. — Secundo solet hic objici, quia votum factum per metum non obligat, nec matrimonium factum per metum tenet; ergo nec juramentum ; videtur enim esse eadem ratio. In quo argumento dissolvendo laborant multi in assignanda differentia inter votum et juramentum, ut videre licet in Soto, d. art. 7, ad 3; Abb., in c. 2, de lis quae vi, n. 11, et aliis. Breviter autem dico, posse comparationem fieri, vel stando in solo jure divino ac naturali, et sic non credo esse necessarium laborare pro differentia assignanda, quia probabilius est votum metu extortum jure naturae validum esse, de quo infra, in 6 tractatu, dicam ; vel fieri posse comparationem stando in jure ecclesiastico, et sic verum est Ecclesiam irritasse aliqua vota metu extorta, scilicet, solemnia religionis, non t2men irritasse juramentum aliquod ratione solius metus. Ratio autem reddi potest, quia in professione religionis visum fuit id congruum, tum propter arduitatem et perpetuitatem status, tum quia semel validum difficillime solvitur, quae rationes non habent locum in juramento, ut per se constat.
10. Circa aliam etiam partem de matrimo- nio, etiam laborant, in assignanda differentia, Glossa, in c. Notificasti, 33, q. 5; et Doctores, in d. c. 2, deTis quae vi, et Soto supra. Verumtamen si matrimonium metu contractum solum est irritum jure ecclesiastico, satis patet responsio ex dictis. Si autem est irritum jure naturae, ut est probabile, reddenda est differentia, quia matrimonium, et fit directe ad obligandum, et fit inter homines, inter quos obligationes per actiones injuriosas non oriuntur in his qui per injuriam obligari coguntur. In juramento autem obligatio et est naturaliter consequens actum jurandi, qui per se primo non ad obligandum, sed ad confirmandam veritatem ordinatur; et ut sic obligat non ratione hominis, sed Dei, cui reverentia servanda est, non obstante quacumque violentia et injuria.
11. Tertia objertio. — Prima sententia. — Teruo objici potest, quia sequitur ex dictis, juramentum redeundi ad carcerem obligare etiam cum periculo vitae ; consequens est durum, et difficile creditu; ergo. Sequela patet, quia non potest excusari aliquis ab observauone illius juramenti ratione periculi. quia illud praevidit, et eo non obstante juravit; nec etiam ratione violentiae, quia haec non magis tollit voluntarium quam metus, quia nunquam est absoluta violentia, sed per quamdam mali inflictionem perseverantem. Hunc casum tractant omnes Doctores in hac materia, et ideo non potuit omnino praetermitti. Prima ergo sententia affirmat simpliciter, et sine distinctione, quoties aliquis, in carcere detentus, sub juramento redeundi est permissus exire, teneri ad servandum juramentum redeundo, sive jure, sive per injuriam detentus fuerit, vel licet credatur occidendus. Ita Cajetanus, d. q. S9, art. 7; et ibi Soto, et fere alii; et favet D. Thomas, ad 3, quatenus absolute docet, juramentum coactum obligare etiam cum damno temporali. Tenuit etiam Tolet., lib. 4, c. 22, et solent referri Sylv., Angel., Armil. et Navar., de quibus infra. Fundamentum est, quia illud juramentum est de re quae sine periculo animae potest impleri, et non fuit factum temere, sed ex pacto quodam fortasse necessario ad res componen ias; ergo debet impleri, alioqui fit contra naturalem obligationem servandi juramentum. lItem servare promissionem in eo casu, non obstante periculo, juxta communem sensum omnium, censetur opus virtutis, tum ftdei humanae, tum fortitudinis, de quo actu etiam Gentiles laudari solent, ut videre licet apud August., lib. de Civit., c. 11 ; ergo juramentum, in illum cadens actum, obligat.
12. Secunda sententia.— Secunda sententia distinctione utitur; aut enim ille juste detentus erat, justeque damnatus creditur ad mortem, vel injuste. In priori casu probatur prior sententia, quia tunc nulla subest justa causa non servandi juramentum; in posteriori autem casu , censet haec sententia non obligare juramentum. Hanc tenet Major in 4, d. 15, q. 22, cum Glossa, in Clement. Pastoralis, 8 Numqnd, verb. Per violentiam, de Re judic.; sequitur Panorm., inc. Sicero, n. 8, etc. Sicut, 3, n. 4, de Jurejur.; et Sylvest., verb. Accusatio, q. 11, et verb. Juramentum, 4, q. 26; Armil., verb. Accusatio, n. 20, verb. Jurare, n. 3, ubi videtur addere limitationem, quae destruit sententiam ; significat enim tunc juramentum non ita obligare, quin liceat dispensationem petere, et illa obtenta non obligare. Absolute habet eamdem opinionem Tabien., verb. Carcer, n. 1, et verb. Accusatio, n. 10; Angel., verb. Carcer, n. 14. Tahiena, verb. Juramentwn, 5, n. 31, ita id explicat, ut potius teneat priorem sententiam; ait enim tunc non obligari. si non intendat absolute jurare, aut se obligare, sed cum aliqua amphibologia, quod clarum est juxta superius dicta; nunc autem loquimur quando absolute jurat. Eamdem sententiam late defendit Covar., lib. 1 Variar., c. 2. n. 7, ubi plures Glossas et Doctores in favorem ejus adducit. Et addit in eo casu injusto non solum nonobligare juramentum, verum etiam nec licere illud servare, quia redeundo ad carcerem, ille occideret seipsum, et ita censet juramentum illud in eo casu non posse servari sine interitu salutis aeternae.
13. Est autem in hac posteriori parte hujus sententiae varietas quaedam notanda, quia fieri potest ut carcer justus sit, quia ex justa causa ab habente legitimam potestatem, et servato debito ordine facta est detentio, et nihilominus ex reversione ad illum timeatur injusta mors ; vel potest etiam ipse carcer esse injustus. Navar. ergo, c. 12, n. 18, putat hanc partem esse veram, dummodo carcer justus sit, licet timeatur mors injusta; si vero carcer sit injustus, non obligare juramentum ; nullam tamen rationem differentiae adducit. E contrario vero Major dicit in eo casu redeundum esse ad carcerem etiam injustum, nisi timeatur mors injuriosa, et eodem modo loquitur dicta Glossa; Cajetanus autem, quem Navar. non integre refert, aperte ait, quod licet carcer et mors injuriosa sint, tenetur quis redire. Non potest autem e contrario contingere ut carcer sit injuriosus, et non mors, quia si carcer est injuriosus, et in illo procedendum est usque ad mortem, totum processum usque ad terminum injustum esse necesse est, et ideo de hoc membro nulla fit mentio. Contingere autem potest ut carcer sit injuriosus, ex eo autem non timeatur periculum mortis, sed alia gravamina, in quo casu etiam significat Navar. non obligare juramentum. Sed contrarium sentit Panormit., praesertim in d. c. Sicut, 3, nam tunc dicit postulari absolutionem a juramento, licet carcer esset injustus, quia non erat periculum personae, sed rerum; unde totam rationem ponit in periculo personae quia juramentum non obligat cum periculo salutis, etiam corporis, juxta Glossam 2, in c. Si vero, de Jurejur.; et Gratian., in c. ult., S ult.. vers. Quisquis ergo, 22, q. 4.
14. Advertentia ad resolutionem queestionis. — Mihi pro resolutione ulterius considerandum occurrit, non parum referre an ille, qui jurat redire ad carcerem, praeviderit periculum mortis, quando juravit, vel postea supervenerit, vel in re ipsa, vel in cognitione seu advertentia ipsius jurantis; inter haec enim differentia magna invenitur quoad voluntatem jurantis. Nam in priori casu, voluntarie juravit redire, non obstante periculo morüs, quod jam erat, et praevidebatur ; in posteriori autem casu, non habuit talem voluntatem, cum periculum ignoraret Unde potius credi potest jurasse, quia sine periculo se posse redire existimabat.
15. Prima conclusio : qui praeviso periculo mortis juravit rediturum se ad carcerem, sive ille sit justus, vel injustus, obligatur juramento. — Dico ergo primo : qui praeviso periculo mortis juravit redire ad carcerem, obligatur juramento, sive carcer sit justus, sive injustus, et sive mors sit justa, sive injusta. Hanc assertionem communiter sequuntur Theologi hoc tempore, et probatur per singula membra. Nam imprimis si carcer sit justus, et mors, omnes unanimi consensu conveniunt juramentum obligare, quia est de re justa et sancta, et nullam habet excusationem. Quia quod res sit ardua et difficilis, non excusat, quia potius spectat ad fortitudinem, quando causa justa est, ut in proposito est reverentia Deo debita in servando juramento. Maxime cum sit factum praevisa tota rei difficultate. Addo etiam juramentum illud non posse proprie dici per metum extortum, quia nec per vim injustam, nec per metum directe ad illum finem immis- sum extortum est. Difficultas vero, quae in hoc esse potest, statim solvetur. Deinde si carcer est justus, et timetur mors injusta, fere eaedem rationes locum habent. Nam tale juramentum impleri potest sine discrimine conscientiae, quia se exponere periculo injustae mortis non est intrinsece malum, et factum propter servandum juramentum est opus virtutis. Item jam illud periculum fuit praevisum, et juramentum voluntarie factum est de redeundo, non obstante illo periculo; imo periculum illud antea inerat, et ratione juramenti fuit quasi suspensum vel interruptum; ergo cum postea ad illud reditur ratione juramenti, fit opus religionis et virtutis. Nam quod immediate fit, bonum est; reliquum vero malum, quod timetur, est tantum permissum redeundo. Unde tunc non est cur excuset periculum salutis corporalis, quia a principio fuit periculum illud praevisum, et eo non obstante fuit factum licite juramentum, quia jam periculum inerat, et ita non creatur occasione juramenti, sed quasi restituitur al eumdem statum, et hoc ipsum juratum fuerat.
16. Tertio, si carcer sit injustus, et periculum mortis non timetur, res etiam videtur clara , quia tunc etiam eadem est ratio de illo casu, quae de juramento per metum extorto a latronibus, in quo juramentum obligat, ut dictum est ex d. c. Si vero. ltem ibi habet locum regula , quod observatio talis juramenti non vergit in dispendium salutis aeternae , nec etiam in dispendium salutis , seu vitae corporalis. Quod autem intercedat gravamen aliquod corporale, non satis est ad excusationem non implendi juramentum , cum nulla rerum mutatio facta sit, et ideo dici non possit gravamen illud oriri ex observatione juramenti. Item qui injuste detinetur in carcere, et jurat non fugere, tenetur servare, quia potest illud facere sine peccato ; sed moraliter perinde est non fugere, etiamsi facile possit, et apertae sint januae , ac redire ; ergo. Denique quando utrumque est injustum, probatur, quia etiam tunc juramentum est de re licita, et potest impleri sine culpa, eratque res in eodem statu et periculo ante juramentum, et cum praevisione illius factum est ; ergo nuila est ratio excusationis. Nec video quam potuerit assignare Navar., ex eo quod carcer sit injustus, si mors ipsa futura sit injusta ; nam injustitia carceris non magis excusat, quam mortis. Imo si detentio carceris terminanda creditur in morte injusta, eo ipso talis etiam detentio injuriosa censenda est ; ergo non loquitur consequenter Navar. dicens, redeundum esse etiam cum gravamine sustinendi mortem injustam, et non cum gravamine carceris injusti. hatio etiam quam Covar. objicit in contrarium, quia ille revertendo se occidit, non objicitur consequenter, quia eadem fieri posset quando mors esset justa, in quo casu ipse Covar. fatetur juramentum obligare. Dico ergo, redire ad carcerem non esse se occidere , sed esse non fugere periculum mortis , vel illi se exponere, quod non est per se malum, sed interdum licet ex rationabili causa, ut per se notum est ; hic autem est rationabilis causa observatio juramenti. Maxime cum homo non se conjiciat de novo in illud periculum , sed se restituat in pristinum, in reverentiam juramenti, et ad servandam fidem datam.
17. Secunda conclusio : excusari potest a Juramento, qui periculum non previdit in reditu ad carcerem. — Advertendum. — Dico secundo : quando periculum non fuit cogitatum, sed homo juravit, quia non putavit esse tantum periculi in reditu, tunc merito excusari potest ab observatione juramenti. Probatur, quia tunc non voluit a principio se obligare ad subeundum illud periculum, et res sunt notabiliter mutatae, vel in re ipsa, vel in cogitatione jurantis, quod perinde est; ergo merito credi potest sic jurans non habuisse animum jurandi, et se obligandi pro tali casu, ac subinde non obligatur. Dices: jam ille erat in carcere, et subiturus fuisset idem periculum, si non jurasset, quia (ut supponimus) sine juramento non inde exisset, et . onsequenter potius semper credendum est, illum fuisse juraturum , etiamsi praevidisset periculum, quia alias non daretur illi licentia exeundi ; ergo non potest ex defectu voluntarii excusari. Respondeo satis esse quod ille de facto non juravit se rediturum cum illo periculo, unde ita est interpretanda ejus intentio, quidquid sit de priori statu in se spectato, vel quid ille fuisset facturus, vel juraturus, si praevidisset periculum. Et confirmatur, nam etiam in casu prioris assertionis, et omnibus membris ejus , si quis non absolute juraret , sed concipiens interius conditionem, Si potuero sine periculo, vel aliam similem, non obligaretur ; imo si per injustitiam coactus esset, non peccaret sic jurando, juxta superius dicta ; ergo quando simpliciter bona fide jurat, non praevidens periculum mortis, virtualiter censetur jurare sub illa conditione, Si potuero sine periculo , vel rebus sic stantibus qualiter nunc illas esse existimo. Quae ratio, si efficax est, procedit etiamsi mors, quae postea timetur, justa poena sit, nam illam etiam licet fugere, ubi juramentum non obligat ad non fugiendum ; illud autem tunc non obligat, ex defectu intentionis, et ideo extenditur tam ad casum justum, quam ad injustum. Et consequenter in eo casu non est simpliciter necessaria relaxatio, quamvis, si haberi possit, optimum consilium sit eam postulare ad cautelam. In priori autem casu, existimo esse necessariam relaxationem, et eam licite postulari et concedi posse, interveniente injusta violentia, sive in carcere, sive in morte, juxta infra dicenda de relaxatione juramenti. Advertit autem Soto, et merito, cavendum esse scandalum, praesertim christianae religionis; ut si juramentum datum esset infidelibus a Christiano captivo, redeundi ad ipsos, non liceret uti relaxatione, quia esset in magnum scandalum, et injuriam religionis.
18. Dubium de juramento contrahendi matrimonium ectorto per metum. — Aliud dubium hic occurrebat de juramento contrahendi matrimonium cum aliquo metu mortis extorto, an sit validum. Sed hoc ad materiam de Matrimonio spectat; videatur interim Covar., 9, p. 4, 85, n. 5; Sanci., lib. 4, de Matrim., disp. 21. Et nos similem quaestionem infra tractabimus, de voto simplici religionis. Item disputari hic potest, an juramentum extortum metu confirmet contractum alias jure humano prohibitum ; sed de hoc tractabimus in capitibus sequentibus. Quale autem peccatum sit frangere juramentum injuste extortum, in lib. 3, tractando de Perjurio, videbimus.
On this page