Caput 11
Caput 11
Utrum juramentum per dolum vel errorem factum validum sit et obliget?
1. De juramento facto ex dolo, vel simulatione ipsius jurantis, in superioribus diximus; nunc agimus de dolo, et deceptione facta ab eo qui juramentum petit, vel extorquet. In quo dolo duo, sicut in metu notavimus, distnguenda sunt, injuria scilicet, quae per dolum activum (ut sic dicam) fit homini, decipiendo ipsum, et effectus ejus injuriae, qui est deceptio, seu erroneum judicium causatum in homine, qui ad jurandum inducitur. Ut est in eo, qui per dolum inducitur ad jurandum sponsalia, error quo falso credit feminam esse divitem vel nobilem, qui error per dobum decipientis immissus est. In praesenti ergo non est habenda ratio doli quoad injuriam, nec de illa superest jam quaestio, quia in c. 7 ostensum est non invalidari juramentum propter injuriam, quae in illo extorquendo intervenit; inc. autem S, ostendimus, quod licet injuria adjungatur violentiae et timori, nihil refert ad juramenti obligationem impediendam, si metus ipse per se illam non impedit ; sic ergo in praesenti, ut clarum supponimus injuriam in deceptione intervenientem nihil facere ad invalidandum juramentum, sed effectum illius injuriae spectandum esse. Nam si passiva deceptio per se sufficit annullare juramentum, inducta per injuriam sufficiet, ut per se constat ; et e converso si per se non sufficit, nec ratione doli injuriosi sufficiet, nam quoad hoc est eadem ratio de dolo, quae de metu, ut facile patebit applicando dicta in capite praecedenti.
2. Dolus et error in quo differant. — Habitualis intentio jurandi non sufficit, neque ad jurandum , negue ad obligandum. — Unde intelligitur eamdem esse quaestionem de dolo quae de errore ; haec enim duo solum differunt, quod dolus dicit actionem seu deceptionem injuriosam, per quam proximus in errorem inducitur ; error autem abstrahit ab injuria vel deceptione alterius: potest enim ex naturalibus causis, vel ex aliis contingentibus casibus provenire. Undecumque autem proveniat, si in se aequalis sit, eodem modo juramenti obligationem impediet, vel non impediet. Tota vero difficultas est, an juramentum factum per errorem obligationem inducat, necne. Et ratio dubitandi est, quia sicut error causat involuntarium , seu non voluntarium, ita etiam metus; sed hoc non obstat quominus juramentum per metum factum obliget ; ergo idem erit de errore. Item ratio de metu facta hic applicari potest ; quia deceptio vel error non tollit, quin juramentum factum per errorem sit verum juramentum ; sed ex juramento necessario sequitur obligatio ex intrinseca ejus natura, quani voluntas vel ignorantia hominis impedire non potest ; ergo. Major patet, quia ibi concurrunt omnia necessaria ad constitutionem juramenti, quia homo deceptus vere habet intentionem jurandi, et verba juramenti sub hac intentione profert. Tertio, hoc videtur confirmare et declarare factum supra tractatum, de juramento Israelitarum facto Gabaonitis, Josue 9; fuit enim per dolum et deceptionem factum, et nihilominus obligavit, ut ex sacra Scriptura colligitur, et supra visum est.
3. In contrarium vero est, quia ignorantia causat involuntarium seu non voluntarium simpliciter, et sine voluntate non fit juramentum. Et declaratur ex differentia inter errorem et metum ; nam metus licet causet involuntarium secundum quid, relinquit absolutum consensum et voluntarium simpliciter, quia neque ex parte intellectus tollit cognitionem necessariam ad volendurm absolute, nec ex parte voluntatis cogit illam, sed potius inclinat ad volendum aliquid, quod secluso metu nollet; error autem omnino aufert voluntatem et consensum, quia ex parte intellectus tollit cognitionem necessariam, quia voluntas non potest ferri in incognitum. Et ideo errans non consentit, 1. Cum testamentum, 1. Non idcirco, C. de Jur. et fact. ignor., l. S'i per errore, ff. de Jur. om. jud.; ergo aufert id quod est de substantia Juramenti ; ergo et esse juramenti, et obligationem ejus. Unde argumentor secundo, quia non minus impedit error quar simplex ignorantia, seu nescientia, quia error includit ignorantiam, et addit falsam existimationem, unde dicisolet ignorantia pravae dispositionis, nescientia vero dicitur ignorantia privationis. Unde est illud August. in Enchir., c. 17: Sine rerum ignorantia nemo potest errave. Quamvis non continuo erret quis, quando aliquid nescit, nam ( ut statim subdit) errare est approbare falsa pro veris, Seu, aliud pro alio putare, ut addit c. 91; sed simplex ignorantia seu nescientia impedit obligationem juramenti, ut habetur expresse in c. Veniens, ibi: Neguaquam taliter juravisset, si mandawn illud sibi coutrarium prascivisset, de Jurejur. Ergo multo magis dolus et error impedient juramenti obligationem. Tandem obligatio juramenti Deum per se respicit ; sed Deus non verba considerat, sed voluntatem et intentionem, ut dicitur in capitul. Humanae aures, 22. q. 5; ergo cum deceptus non intendat jurare id quod verba sonant, non obligatur apud Deum.
4. Propter haec argumenta, dubitari non potest quin aliquis error, vel dolus, obligationem seu valorem juramenti impediat. Ita sentiunt Doctores communiter in c. Veniens, de Jurejur., qui ex dicto textu colligunt juramentum non extendi ad ea, quae in mentem jurantis non venerunt, quod etiam affirmat Glossa, in cap. penult., de Jurejur.; ex illo enim principio recte sequitur, juramentum dolo extortum, vel per errorem factum, quatenus tale est, non obligare, quia non est de re quae in mentem jurantis venerit. Unde Na- varr., c. 12, n. 23, dicit, quando non intervenit dolus ex parte jurantis, sed ex parte petentis, tunc juramentum non obligare nisi secundum intentionem jurantis. Ex quo plane sequitur non obligare ad id, quod per errorem cogitatum est. Idem clarius docet Sylv. Juramentwmn, 4. q. 8 et 19, citans Joan. And., Pavorm., Archid. et Freder. Senen. Difficultas vero est, an omnis dolus et in omni materia annullet juramentum, vel si non omnis error sufficit, quae distinctio vel regula servanda sit. Et imprimis sicut Theologi, in 4, dist. 30, tractando de impedimento erroris matrimonii, distinguere solent errorem in substantia personae, vel in accidentibus, seu conditionibus quae non spectant ad substantiam ipsius actus, nec ad rationem formalem et essentialem ejus, sed ad extrinseca motiva applicantia voluntatem , ita iu praesenti distinguere possumus errorem , quia cadere potest in rem ipsam, quae juratur, quoad substantiam ejus, vel in causam, vel conditionem moventem ad jurandum.
5. Prima assertio- error seu dolus in substantia rei incalidat juramentum. — Dico ergo primo, errorem seu dolum in substantia rei annullare juramentum. Hoc al minimum docent dicti auctores, et Abbas. cum communi, in c. Cum contingat, de Jurejuran.; Covarr. supra, 3 p., S 4, n. 2. Et hoc probat ratio, et defectus voluntarii consensus, non solum circa promissionem ipsam, sed etiam circa juramentum, quia revera deest ibi intentio jurandi; ergo et juramentum ; ergo et obligatio. Antecedens explicatur, quia ad juramentum non sufficit intentio jurandi in generali, sed necessaria est intentio jurandi hoc in particnulari, quia actiones humanae circa particularia versantur; sed interveniente tali errore, homo non habet intentionem jurandi rem illam, quae sibi proponitur, sed aliam, quam apprehendit quae longe diversa est, nam (ut ex Augustino retuli) qui errat, aliud pro alio putat; ergo non habet intentionem jurandi, quae ad juramentum conficiendum sufficiat. Et potest a fortiori declarari a simili ; nam similis error annullat votum non tantum simplex, sed etiam solemne, et professionem religionis, ut infra suo loco videbimus. Item annullat matrimonium, quia licet relinquat voluntatem contrahendi in genere, vel determinatam ad aliam personam, tollit voluntatem contrahendi cum hac quae sibi proponitur, quae voluntas est necessaria ad substantiam actus; ergo idem est in praesenti ; ut si quis juret dare tibi hanc rem quam putat esse vitream, et postea intelligit esse gemmam pretiosam, et sic de aliis.
6. Duplex error iu causam contractus incidens. —Sed superest explicandum de quo errore intelligendum hoc sit; et ut intelligatur ratio dubitandi, oportet supponere vulgarem distinctionem de duplici errore, dante causam contractui, vel non dante causam, sed incidente in contractu, ut distinguunt jurisperiti in leg. Zleganter, tf. de Dolo, potestque cum proportione ad juramentum applicari. Illa vero duo membra ita distingui solent, ut tunc error vel dolus dicatur dare causam contractni, quando, non interveniente tali errore, contractus seu juramentum non fieret; tunc vero non det causam, quando, non obstante scientia contraria errori, si adesset, fieret contractus, etiam cum juramento. Sic fere tradunt Summistae, verb. Dolus; Sylvest., verb. Culpa, q. 5; Molin., tract. 2, de Just., disp. 352, tom. 2. Sed de vero sensu hujus distinctionis dicam in materia de Voto, nam ad praesentem causam nihil conferre censeo, ut explicabo. Eademque fere est distinctio ignorantiae in antecedentem et concomitantem. Nam antecedens dicitur, quandosine illa non fieret opus; concomitans vero, quando, etiamsi ignorantia non interveniret, opus fieret. Videri ergo potest assertio intelligenda de solo errore antecedente, quia ignorantia concomitans dicitur non excusare nec causare involuntarium.
7. Uterque error eacludit cinsensum, seu voluntatem jurandi. — Habitualis intentio jurandi non sufficit, neque ad jurandum, neque ad obli gandum. — Nihilominus dico, in praesenti eamdem esse rationem de utroque errore, et praedictam differentiam nihil ad rem praesentem facere, quia utroque modo error seu dolus excludit consensum, seu voluntatem jurandi. Et de errore, qui dat causam, id clarum est, quia causat involuntarium; de concomitante vero, seu incidente, patet, quia saltem causat non voluntarium, quatenus tollit actualem considerationem objecti, sine qua non est actualis consensus, seu intentio voluntaria, ut docet D. Thomas 1. 2, q. 6, art. 8j ergo in praesenti etiam hic error tollet intentionem jurandi, et consequenter obligationem juramenti. Confirmatur et declaratur; nam illa conditionalis propositio: Etiamsi non inLterveniret error, jurarem, si sumatur ut mere de futuro, est omnino contingens et incerta, ideoque nec de illa potest ferri definitum judicium, nec quidquam conferre potest ad mora- les effectus. Oportet ergo illam considerare secundum actualem dispositionem operantis, quatenus, scilicet, est in actuali proposito ejus formali vel virtuali. Nam solum habituale non videtur sufficere, tum quia habitualis intentio jurandi non sufticit ad jurandum, sicut nec habitualis consuetudo sufticit, si in actu est totalis inconsideratio ; tum etiam quia in solo habitu incertum ac pure contingens relinquitur, an esset quis operaturus ex illo, etiamsi sciret quod nunc ignorat, quia habitibus utimur cum volumus, et ita, etiamsi habitus insit, fortasse interveniente scientia homo non vellet aliquid, quod ignorans vult. Unde coram Deo etiamsi quis habeat habitum non jejunandi, et invincibiliter ignoret hodie esse diem jejunii, et valde probabile sit non fuisse jejunaturum, etiamsi sciret, nihilominus ignorantia illa esset occasio non committendi novum peccatum, quia ratione illius de facto non habuit voluntatem culpabilem ; ita ergo in praesenti, si error intervenit, et illa dispositio est mere habitualis, nihil operatur ad voluntatem jurandi actualem, sine qua esse non posset actaule juramentum.
8. Quod si dispositio illa non est tantum habitualis, sed etiam actualis, oportet ut sit per actualem intentionem jurandi rem quae talis existimatur, etiamsi in re talis non sit; seu (quod in idem redit ) ut intentio jurandi sit cum reflexione jurandi hoc, etiamsi decipiar; et tunc quidem sine dubio sufficiet ad obligationem juramenti; illud tamen juramentum non potest dici ex errore, quia ipsa voluntas extenditur ultra id quod per errorem distincte proponitur, tendendo ad rem, prout est in se, quod per voluntatis libertatem fieri potest. Sicut in materia de Matrimonio multi dicunt, si error sit personae, impedire valorem matrimonii, sive sit antecedens, sive concomitans, nisi voluntas expresse extendatur actu ad ducendam hanc personam, etiamsi sit alia, quam esse dicatur, ut tradunt Soto, Ledesma, et alii, quos refert et sequitur Sanci., 2 tom., lib. 7, disp. 18, n. 6. Qui recte advertunt, non sufficere hunc actum : Etiamsi esset haec persona, ducerem eam, quia hic actus conditionalis et suspensivus est, et in praesenti nihil ponit ; sed requiri hunc actum de praesenti : Duco te, etiamsi alia sis. Ita ergo in praesenti requiritur absolutus acius: Volo jurare hoc quod mihi proponitur, etiamsi aliquis error interveniat; sine hoc tamen actus habitualis, vel conditionata dispositio non sufciet, ut fiat actu juramentum de illa re, circa quam substantialiter erratur; si autem juramentum non fit, nec obligatio nascitur, ut constat.
9. Dubium circa eamdem materiam. -— Majus dubium est, quando error tantum est circa causam jurandi applicantem voluntatem, non tamen pertinentem ad substantiale vel formale objectum ejus, ut est optimum exemplum in casu illo Gabaonitarum ; et idem erit, si quis juret dare eleemosynam Petro, qui vere pauper est, motus, quia putavit esse Lusitanum, quem postea deprehendit esse peregrinum hominem. Et in hoc casu aliqui putant juramentum sequi naturam promissionis, quia haec est generalis regula juramenti, juxta legem ultim. Cod. de Non numerat. pecun., et sumitur ex cap. Quemadmodum, de Jurejurando, ut cum multis aliis, quos allegant, notant Covarr. supra, 1 part.,S 4, in princip., et in 4Decret., 2 part., 85, n. 3; et Guttier., 1 part., cap. 37, n.2; ergo eadem est servanda in casu praesenti. At vero talis promissio per deceptionem facta hanc habet conditionem, ut si det causam promissioni, et facta sit per dolum ejus, cui fit promissio, ipso facto irrita sit et non obliget; si vero accidat sine dolo, valida sit promissio, irritari tamen possit detecto errore; si autem error tantum sit concomitans, promissio ita sit valida et firma, ut rescindi non debeat, licet pro injuria, si intercessif possit agi ad interesse, ut suppono ex doctrina de Contractibus, quae apud jurisperitos est frequens, in leg. ELgantur, ff. de Justit. et jur., et aliis, quos refert Covar., in Regula Possessor, 2 part., 86; Molin., 2 tomo, de Just., disputat. 352; Sanc., lib. de Matrim., disput. 64 et 65.
10. Ergo eodem modo dicendum est de juramento ; nam additum promissioni, quae propter errorem nulla est, nullum erit; et additum promissioni irritabili obligabit, quamdiu promissio irritata non fuerit ; si vero rescindatur , consequenter cessabit juramentum. Probatur haec consequentia ex dicta regula, et quia tunc est irrita, vel irritatur promissio propter inclusam virtute conditionem ; sed eamdem includit juramentum, juxta d. cap. Quemadmodum , ut dicemus infra, tractando de cessatione obligationis juramenti propter rerum mutationem ; ergo eodem modo, vel a principio non obligat, vel postea rescisso contractu desinit obligare. Nec juramentum obligat ad non rescindendam promissionem, quia de hoc non fuit factum, sed praecise de promissione servanda. prout ipsa exigit.
11. Regula probalilis judicatur. — Probalur et erplicatur contrarium a priori.—MHaec regula probabilis est, sed ejus fundamentum infirmari potest, et contrarium non leviter suaderi. Primo, quia juramentum saepe obligat, etiamsi promissio nulla sit, ut supra visum est in casu de usuris et de latrone; ergo ex vi illius generalis regulae non potest inferri in praesenti , juramentum non obligare, nisi quando, et pro tempore quo obligat promissio. Secundo declaratur hoc maxime, explicando rationem a priori, quia illa promissio ex natura rei valida est, quantum est ex parte consensus substantialis, quia error non fuit circa substantialia, ut supponitur ; ergo ex natura rei etiam est validum juramentum, quia etiam non deest substantialis voluntas jurandi. At vero quando promissio est irrita ipso facto, vel est ratione juris positivi, ut multi volunt, ut patet ex Bart. et Covarruv. supra, vel est ratione injuriae, ut est valde probabile, et sentit Molin. supra. Haec autem non possunt irritare juramentum a principio, quia injuria non impedit valorem juramenti, ut jam notatum est; et multo minus impedit positivum jus, quia illud non irritat immediate juramentum, sed promissionem ; manente autem irrita promissione , potest juramentum esse validum, ut dictum est. Si autem juramentum in suo esse juramenti est verum et validum, plane obligat. Unde a fortiori fit, si promissio a principio fuit valida, vel non posse postea rescindi, ratione juramenti, etiamsi nuda et absque juramento posset rescindi; vel si de facto promissio irritetur, nihilominus obligationem juramenti, quatenus fuit de tali re facienda, non cessare. Quia sicut in priori casu, quando promissio est nulla, juramentum non intelligitur includere hanc conditionem: $i promissio obligat, juro illam implere, sed absolute esse de tali re facienda, et ideo obligare, quia impleri potest sine peccato, ita in posteriori casu non includit hanc limitationem: Juro implere promissionem, nisi rescindatur, vel donec rescindatur, sed simpliciter et absolute fit, quia juramentum non tantum confirmat promissionem , ut promissio est , sed etiam ut est assertio de futuro, quae licite impleri potest, sive promissio obliget, sive non. Eo vel maxime quod illa rescissio promissionis non est propter conditionem inclusam, sed propter legem humanam, quae hoc remedio subvenire voluit defectibus et deceptionibus hominum, quod remedium non minuit obligationem juramenti; nec potest facere ut obligatio ejus, quae de se est absoluta, conditionata fiat; ergo nec potest facere ut cesset, etiamsi cesset propria et humana obligatio promissionis.
12. Secunda assertio. error circa causam extrinsecam vel accidentariam juramento, nn illud irritat. — Sylvest.—bico ergo secundo: error circa causam extrinsecam moventem ad jurandum;, vel circa qualitatem accidentariam rei juratae, non irritat juramentum, nisi quando moraliter et secundum prudentem conjecturam afficiunt substantialem materiam juramenti, limitando illam in ordine ad intentionem jurantis. Priorem partem docet Sylvester, Juramentum, quaest. 1, d. 3, et sentiunt auctores supra citati, et probant mihi rationes proxime factae. Et declaratur bene exemplo juramenti praestiti Gabaonitis, Josue 9; nam error vel dolus fuit circa accidentalia, non circa substiantialem materiam, et ideo validum reputatum est; idem videtur in exemplo de juramento dandi huic vero pauperi eleemosynam, quia putabam esse concivem meum, vel quid simile, ex quo deceptus sum. Et confirmatur, nam in talibus casibus, si error esset tantum concomitans, validum et firmum esset juramentum, secundum omnes; ergo etiamsi error sit antecedens, et det causam, erit aque validum. Probatur consequentia, quia non magis tunc aufert voluntatem jurandi substantialem, quam cum est concomitans, quia non magis aufert cognitionem objecti, ut per se constat: solum e:go facit illa conditio antecedentis erroris, ut ille consensus in juramentum sit involuntarius secundum quid, quia non jurarem si hoc scirem; hoc autem involuntarium secundum quid non impedit juramentum absolute volitum, ut in juramento ex metu constat; ergo.
13. Altera vero pars sufficienter probatur ex illo principio jurium, quod juramentum non extenditur ad incogitata, quando secundum prudentem aestimationem et conjecturam talia sunt, ut verisimilius credatur non fuisse jurantis intentionem illa comprehendere sub sua promissione, vel assertione jurata, quia tunc deest consensus simpliciter circa illa. Hoc autem principium suffcienter colligitur ex d. c. Veniens, de Jurejurando, ubi Glossa multis juribus illud confirmat ; sumitur etiam ex cap. Quinta vallis, et cap. Quemadmodumn, eod., et ex dicendis infra de interpretatione et duratione juramenti magis constabit ; et ex illo infertur aliud principium satis receptum, quando conditio talis est, ut si in principio non esset, et postea superveniret, censeretur facere mutationem excusantem ab obligatione juramenti, illam etiam in principio existenlem et ignoratam, sufficere ad impediendam obligationem juramenti, quia si superveniens censetur non fuisse intenta, etiam praeexistens et ignorata, quia quoad jurants intentionem perinde est, propter quod dicitur in lege 7n lege, Digestis, de Contrahen. emption., quod non apparet, in contractu non comprehendi. Et explicatur optime in casu dicti cap. Quemadmodum, nam si sponsalia jurata dissolvuntur per supervenientem fornicationem sponsae, etiam fornicatio praecedens et ignorata tempore sponsaliorum impediet obligationem juramenti. Idem ergo est in similbus casibus, qui non possunt certa regula comprehendi, sed prudenti arbitrio opus est, considerata conditione persona, et circumstantiis, sicut infra dicemus de mutationibus supervenientibus circa materiam.
14. Tertia assertio : ignorantia privativa, si auferat cognitionem rei necessurie ad intenLionem jurandi, effectum juramenti impedit. — Ex quo tandem intelligitur, an ignorantia, quae pure est per negationem seu privationem, etiamsi sit absque errore, possit impedire valorem juramenti. Dico ergo tertio: ignorantia licet sit pure privativa, si auferat cognitionem rei necessaria ad consensum , vel intentionem jurandi, dgise sufficit ad impediendum juramentum ; de facto autem semper cum tali ignorantia miscetur aliquis error, saltem practicus, quando conditiones ignoratae insunt eo tempore quo fit juramentum, respectu vero supervenientium facilius potest esse pura ignorantia negativa. Omnia haec facile explicantur in casv illo capit. Quemadmodum. Nam fieri potest ut jurans sponsalia cum aliqua, quam ignorat non esse virginem, nihil de hac conditione cogitet, sed illam quasi habitualiter supponat, et ita proprie non erret eliciendo assensum falsum ; habebit ergo ignorantiam negationis, quae tamen sufhicit auferre consensum, quia moraliter supponitur non fuisse hunc consensurum, si talem sciret conditionem , et ita moraliter creditur non intendissc jurare, nisi sub illa conditione. Nihilominus tamen regulariter hoc non contingit sine positiva deceptione etiam speculativa , quia nemo est qui de hujusmodi conditionibus non cogitet, et opinetur illas inesse, quas ipse desiderat seu suppouit. Multo vero magis necesse est errari practice, quia necesse est judicare, expedire hic et nunc jurare, quod judicium est practice falsum; ita ergo non operatur haec ignorantia sine errore, quem causat. At vero quando conditio impediens tunc non inest, sed postea supervenit, ut est fornicatio postca commissa, tunc non est necesse inveniri positivum errorem tempore juramenti, quia non est necesse judicare de futuro eventu, sed de praesenti statu, et secundum illum tam judicium practicum quam speculativum verum est ; tunc ergo sufficit ignorantia privationis de futuro eventu, ut intentio jurandi non extendatur ad illam materiam, seu personam, prout erit in futuro tempore facta illa mutatione. His ergo modis videtur sufficienter explicari, qualiter dolus, error, vel ignorantia impedire possint obligationem juramenti, et satisfactum est sufficienter difficultatibus propositis.
15. Dubium.— Una vero superest explicanda communis metui et dolo, quam propterea supra huc remisimus, an haec doctrina gene ralis sit ad omnia juramenta, vel peculiare aliquid habeat in his juramentis, quibus firmantur contractus alias reprobati jure civili. Et ratio dubitandi oritur ex cap. Cum contingat , de Jurejurando, cap. 2, eod., in 6, c. 2, de Pact., in 6, et Authentica Sacramenta guberum, C. Si advers. vendit. In quibus juribus specialiter sermo est de juramentis contra leges civiles factis, quae impleri possunt sine dispendio salutis aeternae ; et ideo valida sunt et obligant. Requirunt autem illa jura, nut sint facta sponte, et sine dolo et metu. Unde colligi videtur, in his juramentis majorem etficaciam habere vim, metum et dolum ad irritanda juramenta, quam habeant in aliis; et consequenter irritare illa etiam ratione injuriae, vel ratione involuntarii secundum quid. Atque ita sentit Glos., in d. capit. Quamvis pactum, verb. Non vi; sic etiam docet Abb., in cap. Cum contingat, de Jurejurando, n. 3, quem ibi sequitur Alciat., cum aliis; et Felin., in cap. 2, de Jurejurando, num. 2. Item Sylvesi., Juramentum, 4, quaest. 8, citans Decium, Archidiac. et Bartol., docet tale juramentum dolo vel metu extortum, non esse obl gatorium : Eg quo eniin (inquit) talia juramenta contra legem sunt, non ligant, nisi sint voluntaria omnino. Addit vero: Tutius tamen est, si petatur absolutio ; sed primun verius.
16. Dubii resolutio. — Sed nihilominus assero, doctrinam datam de metu et dolo generalem esse etiam ad illa juramenta, quae legibus civilibus repugnant, et sine aliquo peccato ex parte ipsius jurantis impleri possunt. Ita- que in illius casibus, in quibus dolus irritat alia juramenta, irritabit etiam haec, quia tollet voluntatem jurandi talem rem, et iia ex hac parte est cadem ratio, et aliunde repugnantia ad legem potius juvare posset quam impedire. At vero quoties voluntas sic jurandi talia pacta seu promissiones, simpliciter non aufertur, sed tantum fit secundum quid involuntaria ratione metus vel doli, juramentum obligat, non obstante metu vel dolo. Probatur primo, quia illud est verum juramentum circa tale factum ; ergo ex reverentia Dei inducit suam obligationem naturalem. Antecedens patet, quia ibi concurrunt omnia necessaria ad juramentum quoad esse, vel constitutionem illius, quia exterius juratur, et interius est absoluta voluntas jurandi, quae de se est efficax, non obstante velleitate in contrarium, vel imperfectione cognitionis. Consequentia vero saepe probata est, quia ex juramento naturaliter sequitur obligatio in materia capaci, ita ut nec per legem humanam possit impediri, nisi muiando materiam, ut infra dicam. Secundo probatur, quia juramentum a latrone extortum , et ab usurario per injuriam obhlgat, etiamsi sit secundum quid involuntarium ; ergo multo magis dicta juramenta obligant, etiamsi metus vel dolus interveniat. Patet consequentia, quia in dictis juramentis intercedit major iniquitas ex parte ejus cui juratur, et major quaedam repugnantia contra legem naturalem. Tertio , quia contraria sententia nullum in ratione habet fundamentum, et jura adducta nihil probant in contrarium, ut patebit. Et hanc sententiam sequitur Covar., in 4, secunda part., cap. 3, 8$5, n. 2, et lib.1 Variarum, cap. 4, num. 7, et dicit esse communem Doctorum, in c. Quamvis pactum, ubi idem Covar., 3 part., S 4, n. 2, idem affirmans de metu, videtur aliter sentire de dolo ; sed intelligendus est, quando dolus aufert consensum juxta supra dicta. Atque ita etiam sentit Molin., 1 tom. de Justit., d. 149. Indicat Angel., verb. Juramentum, 5, n. 24, et alu.
17. In dictis ergo juribus non additur illa exceptio, ad excludendam simpliciter obligationem talium juramentorum, sed ad declarandum illa juramenta non habere tantam firmitatem , quando intercedit dolus et fraus, quantam haberent, si absque dolo et fraude facta essent. Quando enim sponte fiunt, omnino implenda sunt, nt dicitur in c. 2, de Pactis, in 6, id est non sunt relaxanda, per se loquendo, et ratione solius repugnantiae quam habent ad leges civiles. Si autem metus vel do- lus intercessit, licet obligent, potest tamen, prius quam impleantur, de illis relaxatio juste postulari, et concedi in odium creditoris per dolum vel metum extorquentis juramentum. Et in hoc sensu dicitur in d. cap. Cum contingat : Mulieres ipsee servare debent hnjusmodi juramenta sine vi et dolo sponte preestita. lta, scilicet, ut non solum illa violare non liceat, verum etiam nec relaxationem sine alia causa postulare. Et ita argumentum in contrarium, quod inde sumit Sylvester, ad summum probat, interveniente fraude vel metu, posse non servari petendo relaxationem, non vero non obligare, maxime quia argumentum a contrario sensu, quando sequitur absurditas, non valet, nec est extendendum.
18. Et idem est sensus cap. 2, de Jurejurando, in 6, et magis explicatur in cap. 2, de Pactis, in 6, per particulam omnino ; recte enim intelligitur, ut, interveniente dolo vel metu, non omnino servari debeat juramentum, quia potest peti relaxatio; non vero bene infertur omnino posse non servari, id est, propria auctoritate sine ulla relaxatione, quia hic sensus non sequitur ex vi illationis, et ita non habet fundamentum in textu, et repugnat rationi textus, quia tale juramentum, etiamsi intercesserit fraus'et vis, potest servari sine salutis dispendio. Ergo servanda est regula cap. Verum, de Jurejurando, ut sic jurantibus non simpliciter dicatur juramentis non obligari, ut tollatur materia pejerandi, sed dicatur habere justam causam petendi relaxationem.
19. Verba autem d. Authenticae, licet in specie duriora sint, nam de talibus juramentis dicitur: Nullius esse momenti jubemus, tamen in re sunt minus efficacia, quia lex civilis non habet auctoritatem declarandi an juramentum sit validum, necne, nec potest irritare illud ratione solius metus vel doli, si materia juramenti licita est juranti. Sensus ergo est, nullius esse momenti in ordine ad forense judicium seculare, cujus argumentum evidens est, quia non solum de juramentis factis a minoribus, sed etiam de factisa majoribus, expresse loquitur lex illa ; ergo non potest intelligi de nullitate obligationis juramenti in re ipsa, et in conscientia. Addo praeterea, si verum est per illa jura concessum esse talibus juramentis specialem favorem, et vim non solum introducendi suam obligationem , sed etiam confirmandi pacta, hoc favore non gaudere talia juramenta, quando per vim et metum extorta sunt, et hoc etiam esse intentum in illis juribus, et praesertim in d. Authentica, ut est communis sententia de qua testatur Covar. supra, part. 3, S 4, num. 2, et ex dicendis capitibus sequentibus amplius constabit.
On this page