Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Utrum juramentum promissorium de actu virtutis semper inducat obligationem?

CAPUT XII. UTRUM JURAMENTUM PROMISSORIUM DE ACTU VIRTUTIS SEMPER INDUCAT OBLIGATIONEM?

1. Explicuimus conditiones necessarias ex parte jurantis ad hunc effectum promissiorii juramenti; sequitur ut declaremus conditiones, quae ex parte rei promissae possunt esse necessariae. Suppono autem materiam juramenti promissorii, ut tale est, esse aliquid faciendum, vel omittendum in futurum a jurante, ex D. Thoma, in d. artic. 7. Nam praterita facta, vel quae actu fiunt, non sunt materia promissionis, sed assertionis. Et similiter quae per alias causas fieri debent, vel ab aliena voluntate pendent, non possunt ab aliquo sub Juramento promitti, nisi fortasse quatenus aliquo modo fieri possunt ab eo qui jurat, vel applicando causam, vel inducendo illam, vel alio simili modo, ut in superiori libro, cap. 10, declaratum est. Atque hinc etiam constat, materiam hujus juramenti debere esse aliquid possibile juranti, quia nemo obligatur ad impossibile. Et ita dicit D. Thom. supra, juramentum de re impossibili non obligare, quia deest illi comes judicii, utique in re maxime necessaria ad substantiam et fundamentum obligationis. Praeterea materia, seu actio possibilis homini triplex distingui potest: quaedam bona et optima (ut sic dicam), qualis est actio, quae dici solet de meliori bono, et de hac non oportet movere quaestionem ; nam constat circa hanc maxime posse obligare juramentum promissorium ; quid enim amplius desiderari potest ex parte materia? Et hoc a fortiori constabit ex dicendis infra de Voto. Alia est materia non bona, quam ita appellamus, ut tam malam quam indifferentem comprehendamus, de quibus simul dicemus in cap. seq., quia fere sub eadem regula comprehenduntur. Tertia est materia bona quidem et honesta, quamvis non sit ex melioribus et optimis bonis, de qua hic dicemus.

2. Juramentum de re honesta obligare, nisi impediat majus bonumm. — Primo ergo certinm est juramentum de re honesta, seu de actu virtutis, si non impediat majus bonum, de se obligare. Dico autem de se, id est, quantum est ex parte materiae, ita ut adsit consensus, et ex alio capite, vel mutatione rerum facta, non sit ablata obligatio, et sic assertio est communis omnium et clara. Primo, quia si juramentum potest honeste impleri, et sine impedimento majoris boni, eo ipso est de optimo bono, quia omne opus virtutis est bonum per se amabile, et si majus non excludit, optimum reputari potest, quia nihil habet melius, quod ei repugnet. Secundo declaratur in hunc modum, quia vel juramentum cadit super promissionem Deo factam, vel super promissionem factam homini, vel super simplicem assertionem de faciendo opere honesto, sive pertineat ad Deum, sive ad proximum, sive ad ipsum operantem. In primo casu, manifestum est juramentum obligare, quia illa promissio est validum votum, ut infra videbimus; votum autem validum si juramento firmetur crescit extensive in obligatione, ut supra ostensum est; ergo tale juramentum obligat. Similiter in secundo casu promissio homini facta est valida. et per se obligat, vel ex justitia, vel ex tidelitate; ergo addito juramento per illud confirmatur, quia hic est effectus juramenti, et nihil est quod illum impediat. Atque haec ratio procedit etiam cum proportione in tertio casu, quia licet in eo non procedat obligatio, intercedit nihilominus assertio quaedam. quae honeste et prudenter potest fieri vera; sed illa veritas per juramentum confirmatur, quia etiam hic est finis juramenti, et nihil ibi invenitur quod illum impediat; ergo tale juramentum obligat ad faciendum verum quod dictum est. Denique hoc per se spectat ad divinum honorem, et nulla ratio majoris honoris divini reperitur in omissione rei juratae, ut ex hypothesi manifestum est, quia ponimus non impedire majus bonum; ergo.

3. Punctus difficultatis : an juramentum de aactu virtutis factum obliget, si alium meliorem actum impediat ? — Difficultas vero est, an juramentum de actu virtutis, qui si fiat, alium meliorem actum impediat, obliget ad talem actum faciendum. In quo dubio non tractamus de meliori actu, qui sit in praecepto ; nam si transgrediendum esset praeceptum ad juramentum de alio actu implendum, jam actus ille non esset bonus, saltem ex circumstantia, quia esset causa transgrediendi praeceptum, et ita juramentum illud non esset tunc de actu bono, de quo nunc tractamus. Agimus ergo de melioribus operibus, quae fieri voluntarie possunt, licet non praecipiantur. Et tunc etiam videtur clarum et certum, quod si homo fac- turus non sit, seu nolit facere ea, quae sunt meliora , teneatur ad faciendum bonum illud quod juravit, quia tunc nulla est ratio excusationis. Item quia illud juramentum sic intellectum habet duos comites judicii, et justiUae , quia est de re honesta, ut supponitur, et actu non impedit majus bonum, quandoquidem faciendum non est ; ergo obligat tale juramentum ad observandum tertium comitem, qui est veritas, id est, ad faciendum ut veritas impleatur.

4. Obligetne juramentum ad minus bonum ? — Solum ergo superest dubium an, non obstante juramento, possit homo licite dimittere actum promissum seu juratum, ut meliorem efficiat , quia simul fieri non possunt: occurrunt enim pro utraque parte graves dubitandi rationes. Quod enim tale juramentum praecise tunc obliget, probari potest ex capit. Si vero, de Jurejur. : Non est tutum quemlibet contra juramentun suwum venire, nisi tale sit, quod sercatum vergat in interitum salutis eterna. Ex quibus verbis sumi videtur affirmativa et universalis regula servandi juramentum, quoties sine peccato servari potest ; sed in praesenti casu juramentum servari potest sine peccato, quia omittere tunc actum meliorem, non est peccatum ; ergo servandum est. Secundo, argumentum sumitur ex cap. Cum contingat, eodem, ibi: Sercari debent hujusmodi juramenta sine vi et dolo sponte preestita, cum n alterius prajudicium non redundent, neque observata vergant in dispendium salutis eterna. Tertio, ex cap. Commissum, de Sponsalibus, ubi dicit Pontifex, eum, qui cum juramento promisit ducere aliquam in uxorem, non debere ingredi religionem, nisi prius juramentum impleat, matrimonium contrahendo, licet post illud contractum, et non consummatum, possit religionem ingredi. Ex quo responso sumitur argumentum: nam ingredi religionem melius est quam matrimonium ducere. Neque potest negari quin actus ille contrahendi matrimonium impediat, saltem pro tunc, actum ingrediendi religionem, qui melior est; imo etiam exponit homines periculo implicandi se actibus matrimonii, et dimittendi simpliciter religiosum statum, et nihilominus dicit Pontifex, tutius esse juramentum implere; ergo idem est in omni simili juramento.

5. Quarto, argumentari possumus ratione: quia juramentum promissorium obligat ratione veritatis, ne contingat Deum esse invocatum in testimonium falsitatis; ergo quoties potest homo facere verum, quod juravit. te- netur juramentum implere; sed in casu quem tractamus, pptest ; ergo tenetur. Primum antecedens constat ex dictis in praecedentibus; consequentia vero secunda probatur, quia illa obligatio pertinet ad praeceptum negativum non pejerandi, quod semper et pro semper obligat, quatenus negativum est ; et quatenus prohibet rem intrinsece malam, nunquam potest cessare ejus obligatio, quamdiu ejus observatio est in hominis potestate. Secundum autem antecedens, scilicet, tunc esse iu hominis potestate servare illud praeceptum, patet, quia et est in potestate facti, ut supponitur, et est in potestate juris, cum sine peccato impleri possit.

6. Unde intelligi potest, non esse quoad hoc aequiparationem faciendam inter votum et juramentum, ita ut, sicut votum est de meliori bono, sic etiam esse debeat juramentum. Nam votum directe fit in cultum Dei, et ideo illi est offerendum, quod ei magis placet; juramentum autem (ut supra ostendimus) non est primario ad Dei cultum, sed ad confirmandam veritatem ; et ideo primo et per se ad illud pertinet, ut veritas impleatur, et consequenter hoc etiam est quod in illo maxime spectat ad honorem Dei, ne rei falsae testis fiat. Potestque hoc confirmari ex promissione humana ; illam enim non oportet esse de meliori bono, sed satis est quod sit de bono licito, quod sit in commodum proximi ; ergo similiter juramentum promissorium non requirit quod sit de meliori bono; ergo si bene impleri potest, serper servandum est, etiam omisso quocumque alio meliori bono.

7. Objectio.—In contrarium vero afferri potest cap. unicum, d. 85, ubi Gregorius Papa videtur reprobare juramentum nunquam accedendi ad episcopatum, quod non apparet in alio fundari, nisi quia tale juramentum est de minori bono: quia ron acceptare episcoparum non est malum, imo simpliciter videtur bonum et laudabile ; solum ergo potuit improbari, quia non videtur esse de meliori bono. Nam quia episcopatus est status perfectionis, qui illum renuit, videtur a perfectione declinare ; imo etiam videtur Pastore. Summum minus diligere, u idem Gregorius dixit, lib. 6, Epist. 5 ad Cyriacum, cap. 169. Secundo afferri potest cap. Scias, frater, 1, q. 1, ubi Pelagius Papa dicit non mutare fidem, qui non mutat mentem ; intelhgit autem non mutare mentem, qui propter necessitatem, vel majorem utilitatem , atque adeo propter majus bonum propositum mutat; quod clarius habe- tur in cap. Percenit, 2, de Jurejuran., et sumitur etiam ex cap. Peatus, 22, quaest. 2; ergo similiter qui juramentum non implet, ut melius opus bonum faciat, non censetur frangere fidem suam ; ergo juramentum non obligat cum dispendio majoris boni.

8. Tertio, quando id quod juratur impedit statum perfectionis, juramentum non obligat ; ut in casu supra posito de matrimonio, si quis juret non solum matrimonium contrahere, sed etiam consummare, non obstante juramento, potest ingredi religionem. Vel si sponsus post matrimonium ratum ;juraret sponsae perpetuo habitare cum illa, et maritalem vitam facere, potest nihilominus ingredi religionem, antequam matrimonium consummet, ut est constans apud omnes; id ergo solum est, quia juramentum non obligat ad sui observationem cum detrimento majoris boni; ergo idem dicendum est in omni casu, in quo talis comparatio occurrerit; quia nisi regula generalis assignetur, non potest ratio reddi, ob quam in uno casu potius id liceat quam in alio. Quarto, obligatio juramenti promissorii principaliter oritur ex reverentia Deo debita ; nam, licet prima veluti origo juramenti fuerit necessitas confirmandi veritatem humanam testimonio divino, tamen, supposita illa necessitate et institutione, prima et principalis ratio obligationis in juramento est reverentia Deo debita; sed non pertinet ad reverentiam Dei et honorem, ut propter opus minus bonum relinquatur meiius; ergo nunquam juramentum ad hoc obligat, neque ita est interpretandum.

9. Variae opiniones.—Opinio multorum quod juramentum impediens majus Lonum non obliget. — Qui contrariwmn opinantur. -- In hac re multorum sententia est, quae absolute docet juramentum promissorium non obligare, quoties majori bono repugnat, et consequenter propter melius opus faciendum semper posse praetermittti. Haec tribaitur Divo Thom., d. art. 7, in corp., et ad 2, et tenet Soto, in 4, d. 27, q. 2, art. 5, loquitur tamen specialiter de juramento contrahendi matrimonium, comparando illud ad ingressum religionis. Et id tenet Palud., in 4, d. 28, q. 1, art. 3, n. 19, ubi latius extendit sermonem ; expressius vero in 4, d. 38, q. 1; idem sentit Cajet., in Summ., verbo Perjurium ; Sylvest., verbo Juramentum, 4, q. 20, adhibet tamen limitationem, de qua inferius ; item verbo Sponsalia, S 1, verbo Matrimonium, 1, q. 5, con. 5, et verbo Religio, 2, quaest. 5 et 9; idem sentiunt Abbas, et alii Canonistae, in cap. S vero, et cap. Cum cotingat, de Jurejur.; Covarr., in d. part. 1, S 6, n. 6 et 7. Alii vero Doctores contrarium sentiunt, dum pro regula constituunt, quotiescumque sine peccato potest servari juramentum, servandum esse; quod sentit Glossa in cap. $ aliquid, 22, q. 4;: et ibi Turrecrem., art. 1, num. 3; et idem videtur sensisse Hippolytus, et Oldraldus, quos refert Covar. supra. Nam ex dicta regula aperte sequitur, in casu quem iractamus, esse obligationem servandi juramentum. Fundamenta autem illius regulae sunt, quae posteriori loco a nobis posita sunt, sicut priora argumenta sunt fundamenta communis opinionis.

10. Distinctio promissionum qua in juramento inveniuntur. —Pro clariori resolutione commodum erit distinguere juramentum promissorium ; nam interdum cadit in promissionem factam Deo, aliquando vero in promissionem factam homini, de qua divisione videri potest Panor., in cap. Placuit, 2, de Jurejur., cum Innoc., Anton. et aliis. Potest etiam nonnunquam cadere in solam assertionem efhiciendi futurum actum virtutis, sine interventu alicujus promissionis, ut supra declaratum est. Est etiam prae oculis habendum, hic solum tractari de juramento cadente in actum virtutis, ut excludamus juramentum, vel de aliis actibus, vel de omissionibus, de quibus postea dicemus. Vocamus autem hic actum virtutis omnem illum, qui ex vi sui objecti potest honeste fieri ab eo qui juramentum praestat.

11. Prima assertio, de juramento confir nante promissionem ad Deum.— Dico ergo primo: si juramentum sit de actu virtutis Deo promisso, sequitur conditionem voti, unde eo modo quo votum esse debet de meliori bono, tale etiam juramentum esse oportet de meliori bono. Quoad hanc assertionem est clara communis sententia, ei fundari potest in regula, quod juramentum sequitur naturam contractus cui aadjungitur, justa c. Quemad nodum , de Jurejur., et leg.ult., Cod. de Non numerata pecun. Sic enim juramentum additum voto sequitur naturam ejus; si ergo votum non sit validum, nec juramentum erit. Quod in hunc modum declaratur, nam juramentum, quod fit ad confirmandam promissionem alteri factam, non obligat quando promissio ab altero non acceptatur ; quia ille potest remittere; est autem eadem, vel major ratio non contrahendi obligationem, illo non acceptante, quae est de ablatione obligationis jam contractae per illius remissionem. Sed promissio facta Deo ab ipso non acceptatur, nisi sit de meliori bono, ut nunc supponimus; ergo nisi talis fuerit promissio, quae Deo fit, licet juramento confirmetur, non obligabit juramentum promissorium. Qno autem sensu votum esse debeat de meliori bono, ut a Deo acceptetur, infra suo loco dicemus.

12. Quando votum non juratum non obligat, quia impedit majus bonum, nec votum juratum obligat. — Ratio ger mana. — Hinc vero colligo, quoties votum non juratum non obligat, vel simpliciter, vel in aliquo casu, quia impedit majus bonum, similiter non obligare, etiamsi juratum sit. Hoc probant aliqui, quia obligatio juramenti est minor quam voti, sed hoc controversum est, et in rigore non concludit, quia obligatio voti et juramenti simul major est saitem extensive, quam sola obligatio voti. Ratio ergo propria est, quia obligatio juramenti addita promissioni, seu voto, semper pendet ex voluntate ejus cui facta est promissio; sed quoties votum non obligat, quia impedit majus bonum, censetur Deus non acceptare tale votum, vel simpliciter, vel pro tali opportunitate; ergo neque juramentum tunc obligat. Vel explicatur aliter, quia tale juramentum includit conditionem servandi votum, quamdiu obligaverit, vel quatenus a Deo acceptatur.

13. Purum cotum obligans ad determinatum aliquod opus, potest in melius mutari, quod similiter licebit in voto jwrato. — Objectio. — Solutio. —Secundo potest inferri, quoties purum votum, licet obliget determinate ad ahquod opus, licite commutatur in melius, non quia non posset utrumque opus fieri, sed quia operans non vult ita gravari, et ex duobus operibus vult facere melius, quia creditur esse Deo gratius, idem licere, etiamsi votum juratum sit. Probatur ex eodem fundamento, quod obligatio talis juramenti pendet ex obligatione voti, et ex acceptatione, vel remissione Dei, cui fit votum. Dices: ergo idem erit dicendum de commutatione in aequali, si supponamus hanc fieri posse propria auctoritate in puris votis per se spectatis, nam sequitur idem esse in votis juratis, ex eodem fundamento, quod in illo casu satisfit creditori, qu: est Deus, dando illi aequale ; ergo etiam impletur juramentum, quia accommodatur voto, ut dictum est, Respondeo probabiliter posse hoc sustineri. Nihilominus dici potest, et fortasse melius, non esse eamdem rationem, quia , eo ipso quod in actibus ipsis est aequalitas, facere illud, quod in specie est promissum et juratum, habet majorem quamdam honestatem, quam aliud, quod juratum non fuit ; nam saltem est excessus in hoc, quod exequendo actum in propria specie promissum, salvatur veritas juramenti , magis proprie et formaliter quam per aequivalentem actum. Unde verisimilius est Deum in eo casu non acceptare commutationem, quia non est aequalitas in omni honestate, ideoque juramentum tunc obligare ; sed de hoc genere commutationis dicemus infra latius, in materia de Voto.

14. Secunda assertio de juramento confirmante promissionem huwnanam. — Dico secundo: juramentum promissorium cadens in promissionem factam homini, si potest honeste impleri, obligat ad sui observationem, nec potest in melius commutari cum nocumento creditoris, et ipso invito, nisi in his quae ad statum perfectionis pertinent. Juxta assertionem hanc limitamus seu explicamus priorem sententiam, quam limitationem posuit Sylvest., d. q. 20, ubi citat Joan. Andream, in Mercurialibus, circa regulam, /n malis promissis, et cap. de Regul. Juris, in 6, et Doctores. in d. cap. Placuit, et in cap. Quinto , de Jurejur., ex quo textu idem colligitur. Et alii Doctores, qui videntur hanc limitationem omittere, fortasse illam ut manifestam supponunt ex natura humanae promissionis. Probatur ergo primo inductione, quia si quis juravit dare liberaliter decem aureos Petro, non potest illos in eleemosynam dare, etiamsi hoc opus per se spectatum fortasse esset melius et gratius Deo, quam illa liberalis donatio. Similiter si juravi servire alicui, non possum licite illud praetermittere. ut serviam hospitali, licet hoc secundum se melius sit; et idem est in similibus. Ratio vero est, primo quia promissio facta homini obligat in conscientia, ita ut sit contra justitiam vel fidelitatem, illam non implere, si quis possit; neque propter solum titulum transferendi rem promissam in opus magis pium excusari quis potest in conscientia ab observatione obligationis contractae per hujusmodi promissionem ; ergo quándo juramentum tali promissioni adjungitur, fortius obligat in suo ordine. Antecedens certnm est, quia promissio, quae fit homini, fit directe in commodum illius, unde non consideratur quid in illa sit melius vel gratius Deo. et hoc modo obligat, quia hoc est necessarium ad convictum humanum, et ut servetur justitia et veritas inter homines; alioquin infinitas fraudes invenirent homines ad evacuandas promissiones suas.

15. Item est optima ratio, quia per promissionem factam homini res promissa aliquo modo pertinet ad eum, cui facta est promissio; nam vel acquisivit jus ad illam, vel illi est peculiari modo debita, vel saltem est quasi dicata commoditati et voluntati illius; et ideo jam non pertinet ad bonos mores expendere rem illam in alium usum, non cedente illo cui fuit promissa. Quapropter licet ante promissionem fuisset fortasse melius rem illam dare pauperibus, quam Petro illam promittere aut dare, post factam promissionem jam non est id melius, Petro invito. Atque hae rationes applicari etiam possunt ad propriam obligationem juramenti, maxime quia juramentum non additur promissioni, ad minuendam vel enervandam illam, sed potius ad fortiorem reddendam. Ergo sicut promissio obligat absolute ad sul observationem, non obstante specie, vel apparentia melioris operis, ita et religio juramenti promissorii obligat, quia juramentum sortitur naturam contractus cui adjungitur; ergo juramentum additum promissioni humanae sequitur conditionem ejus. Obligat ergo absolute, sicut ipsa promissio. Dixi vero in conclusione: Cum nocumento creditoris, quia speciale dubium habet, an sine illo hoc liceat, quod pendet ex dicendis infra.

16. Addidi vero in assertione limitationem de promissione humana, quae obstat, vel directe repugnat ex objecto statui perfectionis, quia illa intelligitur semper involvere conditionem, nisi transire quis velit ad statum perfectionis, quia non debet impediri propter implendam promissionem homini factam, juxta cap. Za publico, de Convers. conjugatorum. Et ideo quando talis promissio juramento firmatur, etiam juramentum sortitur naturam ejus,eamdemque conditionem in sua obligatione involvit.Tale ergo juramentum non obligat cum detrimento talis boni melioris. Et in hac parte conveniunt maxime doctores, et de hoc meliori bono potissimum loquuntur, quando dicunt juramentum promissorium non obligare cum detrimento boni altioris ordinis, ut notat Palud., in 4,d. 27. Ratio vero reddi potest ab excellentia et singulari favore status religiosi, propter quem etiam matrimonium ratum intelligitur involvere conditionem illam, ut ante consummationem liceat ad statum religiosum transire. Sed etiam, proportione servata, sponsaiia jurata non obstant quominus aliquis licite valeat religionem in- gredi, ut paulo post videbimus. An vero haec exceptio sit ex natura rei, vel speciali jure Ecclesiae, ita limitante intentionem seu voluntatem promittentium seu contrahentium, videbimus latius in materia de Voto. Nunc solum dicimus, esse hoc maxime consentaneum divino juri, quasi connaturali talibus rebus, supposita earum institutione et conditione; et inde ortum esse ut juxta communem sensum et existimationem fidelium, talem intentionem censeantur habere, quando ea juramenta promissoria emittunt.

11. Differentia inter promissionem quae impedit statum perfectionis, et alias que impediunt particulares actiones aliquarum rerum de se meliores. — Ac denique ita explicari potest differentia inter hanc promissionem, cujus executio absolute impedit statum perfectionis, et alias particulares promissiones temporalium bonorum, vel actionum, quae ad summum impediunt particulares actiones, vel usus de se perfectiores talium rerum. Nam in prioribus ipsamet persona inhabilis redditur ad perpetuum siatum meliorem ; et ideo non est verisimile, jurantem voluisse obligare se cum tanto dispendio majoris boni aui spiritualis; neque in eo sensu fuisset prudens aut rationabilis promissio. In aliis vero particularibus promissionibus non est similis ratio, quia impedimentum non est tanti momenti; imo est quodammodo per accidens, quia per se loquendo persona manet habilis, non obstante promissione, ad meliora opera ex alia simili materia praestanda. Quod si talis materia desit, illud est accidentarium, et coram Deo potest recompensari quoad totam honestatem virtutis per internum desiderium, aut voluntatem. Àc denique ad commune bonum maxime expedit, promissiones humanas honestas, et maxime juramento confirmatas, simpliciter stabiles et ratas permanere quasi ordinaria lege; exceptionem autem esse certam, aut specialem. Hic vero occurrebat explicandum, an sub statu perfectionis includatur etiam status clericalis, vel etiam status coelibatus cum simplicei voto castitauis. Sed haec habebunt commodiorem locum, tractando de voto castitatis.

12. Assertio terlia de juramento confirmante solum assertionem de honesto opere futuro. —bDico tertio : si juramentum pron:ssorium non includat propriam promissionem, et obligationem ejus, sed tantum simplicem assertionem de honesto opere faciendo, eadem distinctione utendum est; nam si juramentum sit factum intuitu divini honoris tantum, non ita praecise obligat, quominus per melius opus impleri valeat ; secus vero est si sit factum in commodum alterius horminis. Prior pars non habet difficultatem, suppositis quae diximus in prima assertione ; quia si hoc licet etiam ubi intervenit promissio ad Deum, cur non licebit quando tantum simplex intervenit assertio, quae, ut supponitur, procedit ex intentione divini honoris? Nam illud est quasi formale; et particulare opus, tanquam materiale; et ideo etiam ibi subintelligitur inclusa conditio, nisi meliori modo Deus honoretur, nam hoc etiam intelligitur esse illi gratius. Et ideo non obstat obligatio faciendi verum, quod juratum est, quia sub conditione, seu intentione sub qua juratum esse intelligitur, vere impletur. Item quia ille, in cujus gratiam tale juramentum factum est, nempe Deus, censetur illo modo esse contentus; tunc autem juramentum promissorium quoad veritatem suam censetur impleri, quando illi, in cujus gratiam fuit exhibitum, satisfit.

19. Posterior pars difficilior videri potest, quia per tale juramentum nullum jus alteri acquiritur; ergo nullam inducit obligationem respectu illius, sed solum respectu Dei; ergo in observatione talis juramenti non est spectanda utilitas, vel voluntas hominis, sed sola honestas actionis secundum se spectata, ut cedit in gloriam Dei ; ergo poterit tale juramentum sufficienter impleri expendendo in majus Dei servitium rem illam, vel pecuniam, quam sub juramento aliquis dixerat se alteri daturum.

20. Nihilominus probatur assertio primo, ex illis juribus quae docent servanda esse juramenta facta proximo, etiam inique illa petenti vel extorquenti, ut sunt juramenta de solvendis usuris, cap. Debitores, de Jurejuran., et juramentum metu extortum, cap. Si vero, eod., cum similibus. Quia illa juramenta non obligant ratione promissionis, sed solum ratione veritatis proximo juratae ; ergo multo magis idem dicendum est de quacumque assertione licite et voluntarie facta, et juramento firmata de opere bono faciendo in counmodum proximi, etiamsi assertio illa non involvat promissionem.

21. Secundo, potest simile argumentum sumi ex promissione interna, quam secum homo facit dandi aliquid proximo; nam, licet per se non obliget, ut probabilior et cominunior opinio fert, nihilominus, si juramento firmetur, inducit obligationem propter reve- rentiam juramenti, et veritatem ejus. Ut sensit Soto, lib. 7 de Just., q. 2, art. 1, ad 1,et sumitur ex his quae tradunt Molina, tom. 2 de Just., tract. 2, disp. 263, ad finem; et Guttier., 1 p., de Juramento confirmatorio, cap. 36, n. 4; et Covar. supra, 2 p., S 4, n. 11 et 16; et Gregor. Lopez, in leg. 4, tit. 4, part. 4. Ergo majori ratione si quis coram aliquo sub juramento affirmet se aliquid ei daturum, quamvis expresse declaret se non facere promissionem, sed tantum id affirmare, ex vi juramenti tenetur illud facere verum, quod ei dixit. Tertio, infra ostendemus simile juramentum posse relaxari ab eo cui implendum est, ex vi jurata assertionis, sicut etiam potest, imo et debet ab usurario remitti juramentum de solvendis usuris; ergo signum est tale juramentum de se obligare, ut circa illam personam impleatur, circa quam factum est, et naturam illius esse, ut ab illius voluntate pendeat.

22. Ultimo propria ratio esse videtur, quia licet juramentum illud non confirmet pactum aliquod, vel promissionem propriam, nihilominus fit intuitu proximi, et in commodum ejus; et ideo ad veritatem juramenti spectat, ut veritas impleatur sicut prolata est. Neque tunc commode habet locum interpretatio de conditione inclusa, scilicet, nisi commutetur in melius, quia verba, quae sibi invicem solent homines praestare, etiamsi non sint in rigore promissoria, sed assertoria, non solent in hoc sensu proferri, sed in sensu absoluto de faciendo tali opere, vel danda tali re; vel ad summum involvitur conditio, si commode possit, vel res non fuerit notabiliter mutata, juxta inferius dicenda. Longe autem diversa conditio est, nisi postea libeat in aliud melius opus illud commutare ; haec enim est contra communenm sensum et intentionem hominum; ergo adhibito juramento non licet uti tali conditione, sed oportet veritatem, prout dicta est, facere et implere. Et eadem ratione non habet hic locum interpretatio, quod Dens erit contentus meliori opere, quia Deus hic non intervenit, ut is cui juratur, sed solum ut per quem juratur; et ideo per se, et ex vi juramenti necesse est ut is, cui juratur, sit contentus. Quod si ita non fiat, neque etiam Deo ipsi placebit commutatio, quia ad ejus reverentiam magis spectat, ut veritas impleatur, prout asserta fuit.

23. An assertio jurata de bono opere presiando, quee nec intuitu Dei, nec alterius, sed absolute, vel in commodum jurantis facta fuit, obliget jurantem.— Sed quid si assertio jurata de aliquo bono opere praestando, neque intuitu honoris Dei proprie et directe facta sit, neque etiam in gratiam proximi, sed absolute, vel in commodum ipsiusmet jurantis? Videri enim tunc potest pro arbitrio etiam jurantis posse commutari, quia videtur eadem esse proportio, ut sicut juramentum factum in gratiam Dei potest in id, quod est gratius illi, commutari, et quod fit in gratiam proximi, etiam mutatur ad voluntatem ejus, ita jurans in gratiam sui possit quasi sibi remittere obligationem. Sed haec licentia nimia esse videtur, et ideo illam non probo; sequitur enim talia juramenta, etiamsi honeste possint impleri, non solum posse commutari in rem magis honestam, sed etiam in aequalem, vel inferiorem, vel etiam in nullam, si jurans velit sibi ipsi condonare, et juramentum relaxare, quod est dicere, illud juramentum non obligare. Hoc autem dicendum non est, nam si juramentum illud est de actu honesto, quod sine ullo incommodo inipleri potest, cur non obligat? Certe id est contra omnia jura, et contra vim juramenti, quod ad confirmandam veritatem efticax est. Item alias illicitum esset sic jurare, nam ad minus esset vanum et inutile, quia sine fructu adhiberetur tale juramentum. Consequens autem contra rationem est, quia sicut habere propositum effticiendi bonum actum, per se bonum est, ita uti medio accommodato ad stabilitatem illius propositi, per se etiam bonum est; tale autem medium est juramentum; negari ergo non potest quin tale juramentnm obliget.

24. Resolutio difficultatis. — Dico ergo illud juramentum obligare, ejus tamen obligationem esse instar obligationis voti; et ideo sicut votum potest commutari in melius, ita etiam tale juramentum ; non est autem intelligendum illud juramentum includere proprie et in rigore votum. Nam hoc est contra suppositionem, scilicet quod juretur pura assertio sine promissione, quam suppositionem possibilem esse supra ostensum est; sed dicitur esse instar voti, quia sicut votum est directe in Dei cultum et honorem, ita etiam hoc juramentum ad Deum tendit. Unde reducitur hoc juramentum ad illud, de quo in prima parte hujus assertionis dictum est, quod nimirum fit intuitu divini honoris absque promissione. Sed est differentia, quod illud ita fit (ut supponitur) ex directa intentione et expressa cogitatione operantis : hoc autem, de quo nunc loquimur, non ita fit, sed solum ex cogitatione et intentione talis boni honesti, quod nec ad proximum pertinet. nec ad Deum refertur ab operante. Sed tamen quia honestum est, natura sua fertur in Deum; et ideo natura etiam sua censetur includere conditionem, ut si per aliud Deo gratius impleatur, juramentum violari non censeatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12