Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Varia jura exponuntur, et fundamentis utriusque sententliae positis capite praecedenti satisfit.

CAPUT XII. VARIA JURA EXPONUNTUR, ET FUNDAMENTIS UTRIUSQUE SENTENTLIAE POSITIS CAPITE PRAECEDENTI SATISFIT.

1. Argumentorum solutio.— Non approbatur opinio aliquorum asserentium non omnem actum studiosum esse materiam juramenti obligatorii, quia si impediat perfectionis statum, non est materia.— Superest ut argumentis pro utraque parte in principio factis, quatenus aliqua ex parte obstare possunt assertionibus positis, respondeamus Primum, et secundum sumebantur ex regula juris, juramentum esse implendum, quoties servatum non vergit in dispendium salutis. Respondemus autem hanc regulam etiam in praesenti materia servari, quia juramentum de actu virtutis semper implendum est, quoties sine peccato impleri potest. In modo autem implendi in propria specie, vel in alio meliori, potest esse interdum diversitas, quae non est contraria impletioni juramenti, sed in ejus natura, et conditione quam includit, fundatur, et in alia regnula juris : Promissum non infringit qui in melius illud commutat, de qua statim dicemus. Quocirea non recte loquuntur , qui dicunt non omnem actum studiosum esse materiam juramenti oblgatorii, quia si sit impeditivus perfectioris status, non est materia. ilaec enim ratio nullius momenti est, et ita assertio est simpliciter falsa; nam aliud est juramentum de actu honesto non semper obligare, aliud est simpliciter non obligare ; et licet prius sit verum , posterius falsum est. Juramentum enim sponsalium simpliciter obligat, ut constat ex cap. Commissum, et ex cap. E« litteris, 9. et cap. Sicut, de Sponsalibus, et est communis et indubitata resolutio, quia est juramentum de re honesta, et sine ulla turpitudine vel dispendio animae impleri potest; et tamen illud juramentum non serper obligat, ut statim dicemus de illo, qui vult ad meliora vota religionis transire. Sponsalia ergo materia sunt juramenti, licet de se impediant meliorem statum, quia absolute cadere possunt sub promissionem et juramentum., quamvis non sub ea ratione qua impediunt perfectionis statum ; et idem a fortiori est de quolibet actu honesto, nam juramentum de illo obligationem inducit, cujus signum est, quia non potest simpliciter omitti, licet possit in melius commutari. Unde etiam infero non esse in omnibus aequiparandam materiam voti et juramenti, ut Soto et alii in praesenti indicant ; sed sine dubio aliqua potest esse materia juramenti, quae non potest esse materia voti, ut in sponsalibus secundum se spectatis est manifestufh, et in aliis actibus ostendetur in capitibus sequentibus.

2. Capitulum Commissum expenditur.—In tertia objectione proponitur difficilis decisio textus in d. cap. Commissum, de Sponsal., ubi quaesitum est an is, qui juravit aliquam in uxorem ducere, et postea volens religionem ingredi, debeat prius matrimonium contrahere. Et respondet Alexander III, tutius esse, religione juramenti servata, prius contrahere, et postea ante copulam religionem ingredi. Quae responsio multis Doctoribus adeo difficilis visa est, ut ea non obstante docuerint posse illum, qui sic juravit, ingredi religionem non contracto matrimonio. Ita tenet Palud. in 4, distinct. 27, quaest. 1, art. 3, num. 23, et distinct. 28, quaest. 1. art. 3, num. 18 et seq. Item Richardus, distinct. 26, art. 2, quaest. 4; Cajetanus, in Summa, verb. Perjurum promissorium ; Soto in 4, distinct. 27, quaest. 2, art. 5; et ex Canonistis tenuit hoc Glossa in d. cap. Commissum, quam ibi communiter sequuntur Innocentius, Hostiens., Abbas, et alii; et Summistae, Sylvest., Juramentum, 3, quaest. 5b, et verb. BHeligio, 2, quaest. 5 et 9; Angel., Juramentum, 4, num. 3; Tabien., verb. Sponsalia, num. 9, et ibid. Armill., num. 12, et Covar., in Epitome Quarti Decretalium, 1 p., cap. 5, in princ., n. 11. Fundamentum hujus sententiae sumitur ex secunda assertione posita, quia sponsalia intrinsece involvunt conditionem, nisi alter contrahentium ad religionem transire voluerit, juxta cap. E publico, le Convers. conjugatorum ; quod si verum est in sponsalibus de praesenti, multo magis de futuro. Ergo juramentum additum sponsalibus eamdem conditionem includit, juxta regulam superius positam.

3. Varie interpretationes ad cap. Commissum. — Ad cap. autem Commissum variis modis respondent dicti auctores : primo Ponuficem solum dicere, tutius esse, id est con- sultius et melius, quamvis non sit necessarium, vel in praecepto. Ita sentiunt Praepositus et Alexander ibi. Sed aliis hoc non placet, qui melius esse existimant non contrahere matrimonium, sed statim ingredi religionem. Et probatur, quia ingredi statim religionem ex objecto melius est, et per obligationem ex sponsalibus juratis contractam non impeditur; quia illa ita cadit in matrimonium, ut semper intelligatur exceptus status religiosus. Deinde nulla apparet probabilis ratio talis consilii ; nam illud matrimonium ratum, non consummandum, videtur actus otiosus, quia ad nihil utile est. Imo ipsi contrahenti habenti propositum religionis potest esse impeditivum majoris boni, quia potest esse occasio mutandi propositum ; et alteri sponso vel sponsae potest videri injuriosum, quia quodam modo est illudere feminam, contrahere cum illa animo statim relinquendi illam. Ac denique ad implendum juramentum parum valere videtur ille contractus, quia juramentum in principio revera factum fuit animo contrahendi et permanendi perpetuo in matrimonio; igitur vel juramentum obligat ad totum id quod fuit promissum, vel ad nihil. Primum autem dici non potest, etiamsi expresse fuisset juratum perseverare, et consummare matrimonium; ergo dicendum est secundum: si autem juramentum in eo casu ad nihil obligat, integrum manet consilium ingrediendi potius religionem, quam uxorem ducendi.

4. Rejicitur responsio aliquorum ad cap. Commissum. — Ad cap. autem Commissum, respondent hi auctores, Pontificem, cum dicit tutius, non loqui de eo quod vere et in conscientia tutius est, sed de eo quod exterius et in opinione vulgi potest videri securius ad tollendam omnem suspicionem violati juramenti. Ita respondent Gloss. et Abb., Richardus, Soto, et multi alii. Sed mihi non videtur responsio admittenda in tam gravi decisione Pontificis. Primo, quia Pontifex consultus fuerat quid in eo casu agendum esset in conscientia; ergo in eodem foro respondet, maxime cum simpliciter et sine limitatione respondeat, tutius esse, etc. Debet enim responsio interrogationi accommodari, ut per se constat, et sumitur ex Innocentio I, in cap. Deinde, 26 d., ibi: Meminerint hoc, et a Judais interrogatum, et Judwis esse responsum. Et confirmatur, quia alias possent facile fideles ex illa responsione Pontificis sumere occasionem errandi, quia, ut verba sonant, plane significant id esse tutius in conscientia. Tandem confirmatur, quia, si revera non est tutius, neque propter vulgi opinionem esse potest, nam tutius erit declarare veritatem, et quod in eo casu tale juramentum non obliget. Quid enim si expresse juratum esset contrahere ac consummare matrimonium ? Numquid propter vulgi opinionem consummandum esset? Sicut ergo tunc non est tutius juramentum implere, sed ignorantiam vulgi ollere , ita in nostro casu dicendum esset.

5. Probabilis responsio ad dictum caput. — Melior ergo responsio est Innocentii, quem multi sequuntur, Pontificem non loqui absolute, sed juxta interrogationem, et circumstantias ejus. Juraverat enim quidam, se ducturum quamdam feminam intra biennium ; postea vero deliberabat de ingredienda religione; unde probabiliter conjectat Innocentius istum qui juraverat, non decrevisse fir mo proposito ingredi religionem ante expletum biennium, sed solum coepisse suspirare (hoc enim verbo textus utitur) pro transitu ad meliorem vitam; ei consequenter voluisse differre matrimonium etiam post biennium impletum, quamdiu plene de assumendo statu religionis deliberabat. In illo ergo casu respondet Pontifex, tutius esse juramentum observare intra tempus praescriptum, contrahendo matrimonium ratum, et postea (ut ibi dicitur), si elegerit, ad religionem migrare. Quae verba etiam hunc sensum indicant, quia ex illis colligitur, illum nondum elegisse religiosum statum, nec voluisse statim illum assumere. Et ratio pontificii responsi in hoc sensu est clara, quia juramentum obligabat expleto bienno, et sola consultatio, vel deliberatio religionis non excusat, sed actualis ingressus, quia deliberatio potuit ante fieri per totum biennium; vel certe, si cogitatio illa tarde inspirata est, expleto juramento poterat deliberatio fieri per bimestre tempus a jure concessum post matrimonium ratum.

6. Atque haec expositio probabilis est, non caret tamen difficultate. Primo, quia multa supponit, quae ex textu non sufficienter colliguntur. Secundo, quia si Pontifex supponeret tempus juramenti fuisse lapsum, et illum, qui promiserat, non voluisse statim ingredi, sed incipere deliberare, non debuisset respondere tutius esse, sed omnino necessarium esse; quia res non fuisset dubia, neque consilii, sed clarae obligationis; nam juramenti obligatio fuisset certa, et ratio dilationis insufficiens.

7. Propter quae aliorum sententia est, juxta illum textum, et veritatem, obligare illud ju- ramentum ad contrahendum prius matrimonium, licet post illud contractum, liberum sit ante illius consummationem religionem ingredi. Tribuitur haec sententia Scoto, ubi solum dicit, hoc videri consulendum, loquiturque in fortioribus terminis, scilicet quando post juramentum sponsalium additum est votum. Famdem opinionem probabilem censet Richard. supra, et sequitur Ledesm., 2 part. quarti, ubi dicit, quod in eo casu propter reverentiam juramenti prius debet sponsa duci. Navar., Comment. 1, de Regularibus, in princ., num. 4; et Major, lib. 1 de Irregularit., cap. 34. num. 6. Indicat Sylvest., dicens hoc esse consilium (cum Raymundo, et Summa confessorum), in verb. Heligio, 2, quaest. 5 et 9, et ex antiquis Canonistis secuti sunt hanc sententiam Abbas antiquus, cum Additione, et Collectarius, et Henric., in dicto cap. Commissum. Fundantur, quia hic videtur esse sincerus sensus dicti capitis. Deinde quia potest convenienti ratione fundari, quia per sponsaLa jurata jus parti acquisitum fuit, et obligatio juramenti suborta; et aliunde impleri poterat haec obligatio sine praejudicio status religiosi, ad quem potest statim post matrimonium ratum fieri transitus, et morula illa tam parva est, ut non possit moraliter reputari impedimentum, vel dilatio melioris boni; ergo cum possit juramentum illo modo impleri, ordo ille servandus est. Patet consequentia , primo, quia illud matrimonium non potest dici impeditivum majoris boni; ergo non est cur excipiatur ab obligatione juramenti absolute facti. Secundo, quia, esto concedamus rem esse dubiam ex utraque parte, nihilominus haec pars videtur tutior, quia cavetur omne periculum injuriae proximi, et transgressionis Juramenti, et desiderium religionis non impeditur. Unde quidam ex dictis auctoribus putant illum ordinem esse in praecepto, quia in dubiis tutior pars eligenda est, juxta cap. Ad audtentiam, cum similibus, de Homicidio. Alii vero dicunt saltem esse consilium; sed contra utrumque modum dicendi urgent rationes superius factae, quae videntur ostendere, nullum in hoc negotio esse morale dubium, neque aliquam rationem majoris boni in tali matrimonio, ut sub consilio esse possit.

8. Variis modis se potest habere qui jurat sponsalia , et appelit religionegm. — Ut ergo quod sentiam dicam, adverto, eum, qui juravit sponsalia, et postea religionem appetit, variis modis posse se gerere. Primo, contrahendo matrimonium, cum proposito non consum- mandi, sed statim ingrediendi religionem, ignorante sponsa tale propositum. Et de hoc modo dicunt aliqui non solum non esse in praecepto, vel consilio, sed etiam esse peccatum mortale. Ita tenet Sancius, 1 tom. de Marim., disput. 43, num. 12, citans Petrum Ledesmam, Soto, et plures alios, qui loquuntur, quando praecessit votum castitatis ante juramentum ; de quc casu est alia ratio, quia fortasse tale juramentum fuit nullum, quia cadit in materiam illicitam, ut videbimus in materia de Voto. In praesenti autem casu, ego non video rationem ullam peccati mortalis, quia non fit injuria religioni juramenti; quin potius fieri videtur in favorem ejus; neque etiam fit injuria sacramento matrimonii, quia, non obstante illo proposito, matrimonium est ratum et validum, et confert suum effectum, tam ut contractus, dando potestatem in corpus, quam ut sacramentum, dando gratiam. Neque etiam fit injuria sponsae, per se loquendo, quandoquidem Ecclesia concedit hoc jus contrahentibus matrimonium ; ergo intentio utendi tali jure non est injuriosa alteri, imo nec peccaminosa, si ex rationabii causa ita fiat. Ille igitur modus licitus est, et in hoc conveniunt auctores primae sententiae, et plures ex auctoribus ultimae opinionis. Ego autem moraliter non consulerem hunc modum implendi juramentum, non quia contineat peccatum, sed quia vix habet moralem utilitatem, et videtur quaedam illusio sponsae, et potest aliqualem notam vel indecentiam illi inurere.

9. Secundus. — Secundo potest. qui juravit sponsalia, ita se gerere, ut sine consensu sponsae et sine contractu matrimonii statim religionem ingrediatur, altera nihil sciente. Et in hoc etiam assero, per se loquendo, nullum esse peccatum ; quod aftirmant fere omnes auctores utriusque sententiae, paucis exceptis, et probatur satis probabiliter argumentis primae sententiae. Ulterius vero suadetur. Primo, quia si id esset peccatum, vel esset propter injuriam quae fit sponsae, quatenus privatur jure acquisito per sponsalia, vel esset ratione juramenti non impleti. Primum dici non potest, alias, quamvis sponsalia essent pura et non jurata, non liceret ingredi religionem ante matrimonium contractum , quod probabile non est ; quia jus acquisitum per sponsalia semper habet hanc exceptionem, seu conditionem intrinsece annexam, ut manifeste probat argumentum sumptum ab sponsalibus de praesenti, quae multo firmiora sunt, ut per se con- stat, et ex capit. Sicut, et ex cap. ultim., de Sponsal. Si ergo sponsalia de praesenti non dant jus, nisi suh illa conditione, donec consummentur, multo minus dabunt illud sponsalia de futuro ; ergo ingressus in religionem ante contractum matrimonium non est contra jus acquisitum per sponsalia ; ergo ex illo capite non peccatur. Hinc vero facile probatur, nec ratione juramenti esse peccatum, quia juramentum sortitur naturam contractus, cui adjungitur; ergo sicut obligatio sponsalium includit illam conditionem, ita etiam juramentum. Et confirmatur, nam si ille tenetur contrahere, vel est prohibitus habere propositum ingrediendi religionem; et hoc dici non potest, quia est contra consilium cvangelicum. Vel obligatur contrahere, etiamsi habeat propositum statim ingrediendi religionem ; et haec per se loquendo non est materia praecepti, nam potius videtur otiosum et inutile, nisi aliqua honesta causa et ratione vestiatur ; ergo per se hoc non est peccatum. ÀAn vero sit optimus ordo, statim dicam, et simul explicabo, quomodo non obstet c. Commissum, et quando ex accidenti possit intervenire talis obligatio.

10. Tertius. — Tertio, potest, qui sic juravit sponsalia, et postea concepit propositum religionis, sponsam admonere ut, si velit quod impleatur juramentum, quoad matrimonium ratum non consummandum id faciat ; sin minus, liber sit ad religiosum statum assumendum. Et hic modus licitus est extra omnem controversiam ; supponimus enim non intervenisse votum castitatis aut religionis, nam illud inducit specialem difficultatem infra suo loco tractandam. Existimo deinde dictum modum esse optimum, et per se loquendo consulendum , quia si sponsa nolit tale matrimonium contrahere, tollitur omnis difficultas, et plenissime satisfit juramento, etiam secundum externam speciem, seu apparentem vel dubiam obligationem, quia altera pars, eo ipso quod non vult contrahere, relasat juramentum. Si autem vult sic contrahere, tunc etiam contrahendo impletur juramentum sine impedimento morali melioris status, quia per se loquendo tale matrimonium non impedit illum, ut dictum est ; et plene etiam satisfit alteri sponsae, quae non poterit conqueri de aliqua apparenti deceptione, cum de intentione et proposito sponsi admonita fuerit. Et juxta hunc modum optime intelligitur cap. Comanissum ; non enim dicit tutius esse prius contrahere inscia sponsa de proposito sponsi, neque hoc profecto ad praeceptum vel consilium pertinet ; subintelligit ergo conditionem, tutius esse prius contrahere, si altera velit, et consequenter tutius esse illam admonere, etc.

11. Dubium. — Responsio. — Quaeri autem potest an hoc ipsum cadat sub praeceptum, scilicet admonere illam, et si, non obstante proposito sponsi, velit sic contrahere, consenure illi quoad matrimonium ratum. Respondeo: ex visolius juramenti non invenitur obligatio, ut rationes factae probant ; tamen quia moraliter loquendo post talia sponsalia, multum interesse potest ad honorem et famam sponsae, quod hoc vel illo modo relinquatur, ideo ex ha« parte potest forte esse obligatio aliqua admonendi illam, quia tunc cessat omne periculum inferendi illi injuriam. Et hoc significasse videtur Navar., cons. 3, de Voto, in ultimis verbis ; cum enim dixisset, sponsalia de futuro dissolvi per ingressum religionis, subdit : Sed cavendum valde est, ne qua infamia contra sponsam inde nascatur. Quia ergo moralter hoc periculum imminet, dici potest hoc regulariter cadere sub obligationem, et indirecte saltem pertinere ad reverenuam praestiti juramenti , quia obligat, quamdiu alter habet jus; habet autem jus ad tale mairimonium, quamdiu sibi est necessarium ad tuitionem famae suae, maxime cum simpliciter non sit alteri impedimentum melioris boni. Quae ratio, in d. cap. Commissum; probabiliter suadet, saltem esse tutius hunc ordinem servare ; nihilominus tamen in particulari sunt expendendae circumstantiae, nam tales esse possunt, ut sit evidens obligatio. Si autem constaret nullum omnino esse periculum infamise, neque aliam moralem uecessitatem prius contrahendi, tunc sine peccato posset hic ordo omitti, juxta secundam assertionem. Imo, sicut in eo casu debet sponsus cavere nocumentum temporale sponsae, ita etiam potest sibi consulere, si forte timeat aliquod periculum, vel impedimentum sui boni propositi ; et ex hoc capite saepe erit non solum licitum, sed etiam melius statim ingredi inscia sponsa. Pontifex ergo, in d. c. Commissum , respondit secundum ea, quae sunt per se, et moraliter frequentius accidunt, et haec sufficiunt de tertia objectione.

12. Ad quartum jam responsum est, in illis casibus, in quibus juramentum potest in melius commutari, non committi defectum in vcritate excepti in ipso juramento, vel commutatio juramenti; quia vel illi casus intelliguntur est juxta voluntatem creditoris, seu ejus in cujus gratiam juramentum factum erat, per quam voluntatem relaxatur etiam seu cessat obligatio juramenti. Et ita, licet jurans possit in eo casu implere juramentum, in ea specie in qua factum est, nihilominus non ita implendo, non facit contra praeceptum non assumendi nomen Dei in vanum, quia obligatio juramenti non comprehendit illum casum, ut declaratum est. Reliqua vero, quae in illa objectione adduntur de differentia inter votum et juramentum promissorium, in bono sensu admitti possunt; maxime vero cernitur illa differentia in juramento facto in gratiam hominis. Et hoc etiam suadet ratio ibi facta, et explicatum est in secunda et tertia assertione capitis praecedentis. Comparando autem juramentum factum de actu virtutis secundum se, seu in Dei honorem, est aliqua similitudo et aquiparatio, quamvis diverso titulo et ratione; nam si juramentum cadat super votum, sequitur naturam ejus; si vero cadat super puram assertionem , intercedit similis quaedam interpretatio divinae voluntatis, ratione cujus licet minus bonum pro meliori relinquere.

13. Exponitur caput unicum 85 d. — Solvuntur argunenta opposite sententie. — Quomodo possit obligare juramentum de non acceptando episcopatum .—In argumentis pro contraria parte objectis tangitur imprimis difficultas de juramento non acceptandi episcopatum, quod videtur reprobari in d. cap. unico 85 d.: sed quia hoc pendet ex materia de Voto et de Statu religionis, breviter dico juramentum illud, generaliter factum animo etiam resistendi superiori praecipienti aceipere curam pastoralem, vel non obstante quacumque urgente necessitate Ecclesie, non solum non esse de meliori bono, sed etiam peccaminosum esse, et ideo non obligare. Alio vero modo posse fieri hoc juramentum cum debita moderatione, videlicet non acceptardi episcopatum, nisi necessitas charitatis, vel obedientae praeceptum interveniat, et tunc juramentum obligare. Dicit tamen Glos. ibi, tale juramentum esse peccatum veniale, quia temere et sine necessitate fit. Sed immerito hoc dicit, quia tale juramentum simpliciter est de meliori bono; quia licet episcopatus de se status sit perfectionis , nibilominus habet conjunctum honorem, divitias, et pericula, ratione quorum consilium est illud non acceptare, nisi charitatis vel obedientiae instante obligatione, juxta doctriuam Gregor., lib. 35 Moral., cap. 13. Et ideo tale juramentum de se bonum est, et non frustra fit ad firmandum propositum contra humanarmn ambitionem.

14. Exponitur cap. unicum. — Eexcluditu sensus aliquorum in d. cap. — In d. ergo cap. unico, non declaratur an juramentum illud obligaret vel non obligaret, sed cum de quodam archidiacono Florentino, qui ad episcopatum fuerat electus, nunciatum esset Gregorio, quod supra Evangelia jurasset, nunquam accedere ad episcopstum, an verum hoc esset Pontifex praecepit inquiri; cur autem hoc praeceperit, non ibi declaratur. Potest autem duobus modis intelligi. Primo, ut inquisitio fieret ad finem repellendi eum ab episcopatu, propter illud juramentum, tanquam propter grave crimen. Et ita videtur ibi intelligere Glos., et indicat Abb., in cap. i vero, de Jurejur., n. 4; et Selva, in suo tract., 3 part., quaest. 1, num. 21, ubi alios refert, praesertim Angel., Juramentum, 5, numero tertio; et Anton., 2 p., tit. 10, c. 6, S Tertius casus, vers. Quintus modus, et idem sentit Sylvest. Juramenutwn,^4,numero primo, vers. 5. Unde consequenter intelligunt, illum Archidiaconum jurasse in primo sensu declarato. Sed mihi nor placet hic sensus. Primo, quia non colligitur ex textu, nec ex verbo nunquam accedendi, quia licet verba sint generalia, de lcitis intelligenda sunt, dum aliud non constat, ut ibi nctat Glossa, ex cap. Ad nostram, 3, et cap. Venientes, de Jurejur. Secundo, quia licet illud juramentum fuisset peccaminosum, uon videretur tanta poena dignum, ut ibi late notant Glossa et Turrecr. Item Glossa, in cap. DiffiniLio, 2. quaest. 4; Glossa 1, in cap. Sicut, de Jurejur.

15. Alius ergo sensus est, Pontificem praecepisse inquiri de illo juramento, quia censebat illud obligare jurantem ad non acceptandam electionem ad episcopatum, cum neccharitatis necessitas, nec praeceptum superioris interveniret, et ideo, stante juramento, nolebat Pontifex illum promovere, uon quia non posset illi praecipere acceptare episcopatum, non obstante juramento, sed quia necessarium tunc non erat, et ideo potius volebat eum repellere ratione obligationis juramenti. Et ita sensit Cajet., d. q. 89, art. 7, circa ad secundum, et Roman., singulari 501; et in hoc sensu potius ex illo textu colligitur, juramentum illud fuisse de meliori bono, et ideo voluisse Pontificem observari. Unde non video quo fundamento dixerit Soto, d. 1. 8, q. 1, iu 2 arg., Archidiaconum illum fuisse coactum a Gregorio accipere episcopatum, eo quol judicatus fuit Ecclesiae necessarius, atque adeo (inquit) oportuisse juramentum infringere. Hoc enim nullum habet fundamentum in textu, neque in Epistola originali Gregori, quae est sexta lib. 12; quin potius in eaita concludit: Tu de singulis cum omni studio, ac sollicitudine, omnia, que scripsimus, require, atque nobis stude subtiliter indicare, ut de renunciatione tua redditi certiores, quid post hec fieri debeat, Deo auctore, disponamus. Unde ergo constat, Pontificem coegisse Archidiaconum ad acceptandum episcopatum ? Ft quamvis ita factum fuisset, non propterea oporteret infringere juramentum, quia acceptare illo modo non erat contra juramentum, et ideo nec proprie diceretur Pontifex tunc dispensare juramentum, sed uti jure suo, quod semper intelligitur exceptum, juxta cap. Venientes, de Jurejur.

16. Secundum argumentum posteriori loco factum sumebatur ex regula plurium jurium: Non frangit fidem, qui in melius commutat. Haec autem regula respectu Dei, et in his tanium quae ad honorem ejus spectant, simpliciter acceptari potest, et ita probat primam assertionem et partem tertiae. Respectu vero hominis, solum habet locum sine praejudicio tertii, nam saepe talis commutatio erit contra utilitatem vel voluntatem ejus, in cujus gratiam factum est juramentum, et ideo illo invito non licet, quia, ut dicitur in lege 2, 8S Mutui, ff. Si certum petatur : Aliud pro alio invito creditore solvi non potest. Et facit etiam, quia ald aquitatem inter homines pertinet alterum non laedere, et ideo Deus non acceptat dona, quae sibi cum detrimento proximi offeruntur. Nihilominus tamen in casu supra tractato de religionis statu, non consideratur praejudicium tertii, quod solet esse in non implendo promisso, quia in ipsamet promissione intelligitur bonum illud exceptum. Et utrumque notavit Abbas cum aliis, in c. Percenit, 2, de Jurejur., n. 2. Et per hoc sufficienter responsum est ad tertium argumentum, quod erat de sponsalibus juraüs, quia inde non licet sumere universale argumentum ad omnia alia bona minora, in quorum mutatione fieret proximo nocumentum.

17. Unde facilis etiam est responsio ad ultimum, in quo quaedam aequivocatio committi videtur. Nam in juramento promissorio duo sunt, scilicet factum ipsum quod promittitur, et observantia juramenti, et hoc posterius per se ac formaliter spectat ad reverentiam Dei, illud autem prius per se non ordinatur ad culium Dei. Quod ergo primario pertinet ad re- verentiam Dei in quolibet juramento, est ut promissio et veritas servetur, et hoc fit juramentum implendo, etiamsi sit minus bonum promissum proximo, seu in gratiam ejus ; non autem ita observaretur juramentum, si invito proximo aliquid aliud etiam melius fieret in gratiam alterius, vel alio titulo. Quando autem in ipsa promissione solum spectatur divinus honor, tunc ideo licitum est facere aliquid melius, quia non solum in se melius est, sed etiam illo modo satisfit creditori, et impletur juramentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13