Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Utrum juramentum promissorium de actu, quod sine lethali culpa fieri non potest, aliquam inducat obligationem.

CAPUT XIV. UTRUM JURAMENTUM PROMISSORIUM DE ACTU, QUOD SINE LETHALI CULPA FIERI NON POTEST, ALIQUAM INDUCAT OBLIGATIONEM.

1. Diximus de studiosis actibus, dicendum superest de non studiosis, quorum tria genera distinguere possumus. Quidam sunt peccata mortalia, quidam venialia, alii indifferentes ex objecto. Et de his duo quaeri possunt. Unum est, quale peccatum sit hos actus sub juramento promittere, et hoc reservamus in materiam de Perjurio, 3 libro tractandam. Aliud est, quem effectum obligandi habeat tale juramentum, et hoc videbimus sigillatim de his actibus.

2. Prima assertio: jurumentum promuissorium de actu, qui sine peccato ampleri non potest, non inducit obligationem. — Ratio assertionis. — Dico ergo: juramentum promissorium de actu qui sine peccato mortali fieri non potest, nullam obligationem inducit. Est conclusio certa, et communis omnium, et probatur ex c. Si vero, et in c. Cum contingat, de Jurejur., ubi dicitur juramentum, quod vergit in interitum salutis aeternae, non obligare; sed omne peccatum mortale vergit in interitum salutis aeternae; ergo juramentum de tali actu non potest obligationem inducere. Et alia decreta allegabimus in sequenti capite. Ratio vero est, quia implicat contradictionem, aliquem obligari ad peccandum mortaliter, quia nemo peccat implendo id ad quod obligatur, neque potest simul idem praecipi et prohiberi, alioqui homo ad impossibile obligaretur. Est ergo ille actus incapax obligationis ergo juramentum non inducet illam.

3. Instantia. —Responsio. —Dices: quamvis de actu peccati mortalis, manente in eo statu, non possit dari praeceptum, tamen per praece- ptum fieri potest. ut actus alias de se malus desinat esse peccatum mortale, et sic cadat sub obligationem ; ut occidere filium et innocentem absque praecepto Dei, peccatum mor - tale est; posito autem praecepto, desinit esse peecatum mortale, et cadit sub obligationem ; ergo ita potest in juramento contingere. Respondeo, juramentum non habere hanc vim, quia de se non tollit priora praecepta, nec mutat eorum materiam. Unde non potest comparari cum praecepto divino ; nam iliud interdum mutat materiam et objectum actus, et ita facit ut cesset obligatio alterius praecepti, etiam naturalis, ut in exemplo adducto; juramentum autem non mutat materiam, sed potius sequitur conditionem ejus. ut saepe dictum est; et ideo si sit capax obligationis, illam addit ; si vero sit incapax, nullam inducit. Atque hoc est manifestum, quando actus est contra jus naturale. quia est intrinsece malus; de actu vero malo, quia prohibito, potest hoc habere aliquam dubitationem, quam cap. 18 tractabimus.

4. Alia objectio. — Sed instari potest, quia is, qui jurat se facturum aliquid quod est peccatum mortale, tenetur, cum jurat, habere propositum exequendi talem actum; ergo etiam postea tenetur illum exequi. Antecedens patet, quia nisi habeat tale propositum, erit perjurus contra praesens juramentum, non ut promissorium, sed ut assertorium, quod est intrinsece malum, et semper vitandum ; ergo qui sic jurat, tenetur tunc non pejerare ; ergo tenetur habere propositum, sine quo pejerabit. Prima vero consequentia probatur, tum quia ibi deficit ratio facta, nam ille tunc obligatur ad peccandum mortaliter habendo illud propositum ; tum etiam quia illa obligatio in ipso actu juramenti petitur propter veritatem juramenti retinendam; ergo eadern ratione poterit oriri similis obligatio ex illo juramento, ut promissorium est, ut caveatur etiam falsitas ejus; nam illa etiam grave malum est.

5. Responsio. — Respondetur primo, antecedens simpliciter et in re ipsa falsum esse, quia non obligat praeceptum juramenti ad habendum tale propositum, sed obligat potius ad non proferendum tale juramentum. Ex suppositione autem pravae voluntatis peccandi, si inter varios modos peccandi eligendum sit, obligari potest homo ad eligendum minus malum, ut si quis sit in proposito non subveniendi gratis extreme indigenti, minus malum erit ut mutuet sub usuris, et ita illi subveniat, quam ut occidat illum, ei non subveniendo. Àd hunc ergo modum in praesenti, ex suppositione pravi juramenti, si ponamus minus malum esse jurare cum proposito peccandi, quam jurare cum formali perjurio assertorio, poterit esse tunc obligatio ex hypothesi ad tale propositum, quae non est obligatio ad peccandum, sed ad minus peccandum. Unde ubi contigerit minorem malitiam esse in formali perjurio, quam in actu jurato, cessabit talis obligatio; ut si quis metu coactus juret se negaturum fidem, vel adoraturum idola, minus malum est ut juret sine proposito implendi, quam cum illo, et ita tunc nec simpliciter, nec ex hypothesi obligatur ille ad habendum tale propositum.

6. Jam vero consequentia simpliciter neganda est ; quia etiam eo modo quo potest ex hypothesi esse obligatio illius propositi in illo juramento, ut assertorium est, non potest inveniri in illo, ut promissorium est, pro eo tempore in quo implendum est. Et ratio est, quia nunquam est minus malum facere talem actum promissum, quam non servare juramentum. Unde ad primam probationem negatur assumptum, non enim cessat unquam vis rationis factae. Quia, ut dixi, illa obligatio, quae nascitur ex prava suppositione voluntaria, non est ad peccandum, sed ad minus peccandum, vel certe non tam est obligatio, quam perplexitas et necessitas queedam voluntarie sumpta. In juramento autem promissorio ut sic cessat utraque ratio, quia non servare tale juramentum, nullum malum est, et ideo nulla est perplexitas et nulla necessitas ; nec facere tale opus esset mnus malum, sed solum unicum malum. Ad secundam vero probationem negatur consequentia, quia falsitas juramenti assertorii, ut tale est, est maxime formalis, et intrinsece mala ; falsitas autem juramenti promissorii, ut tale est, non semper est formalis; imo tunc proprie non est falsitas, sed sola non executio juramenti in casu, in quo non obligat, quae omissio non est semper et intrinsece mala. Unde in praesenti casu, non implere juramentum per peccatum, proprie non est efficere Deum testem falsitatis, quia Deus nunquam sua auctoritate obligavit ad illud implendum.

7. Sed contra dictam assertionem objici potest primo illud Levit. 5: Anima quee juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et id ipsum juramento et sermone affirmaverit, oblitaque postea inlelleserit delictum suum, agat panitentiam de peccato suo, etc. In quibus verbis significatur esse peccatum oblivisci juramenti de aliquo malo faciendo, id est, non implere illud. Respondent aliqui, ibi non esse sermoncm de juramento faciendi aliquod malum, sed de juramento male facto, quamvis de bono stt; quia, scilicet, leviter et ex impetu passionis potius quam ex ratione factum est; ita significat Lyra; sed hcc non quadrat contestui, quia non dicitur ibi: S quis bene vel male juraverit, sed, qui protulerit labis suis, ut male cel bene quid faceret. Loquitur ergo de bono et malo non soium es parte jurantis, sed etiam ex parte actionis. Dicunt ergo alii verbum illud, mate facere, non intelligi de malo culpae. sed de malo poenae, ita ut jurare male facere, idem sit quod jurare, vel se ipsum aftfligere, vel proximum, per modum vindictae intra latitudinem honestae correctionis. Ita refert ex Hebraeis Abulen., ibi, quaest. 4, et tradit Cyril., lib. 3 in Levit.; et sequitur Oleaster ibi, exponens male facere, id est, affligere se, estque probabilis expositio; videtur tamen et nimium coarctare praeceptum, et non servare rigorem verborum; nam ibi male facere sumitur ut oppositum ad bene facere; sed bene facere ibi nonsignificat facere aliquid commodum sibi aut aliis, sed honestum opus virtutis facere (nt omnes exponunt); ergo videtur malefacere in contrario sensu sumi.

8. Quare dici potest peccatum, pro quo ibi offerre sacrificium praecipitur, non esse tantum peccatum non implendi juramentum, sed absolute quodcumque peccatum in juramento commissum, sive illud fuerit in jurando, sive in non implendo quod juratum est, quem sensum amplectitur Abulensis, et est consentaneus August., q. 3, in Levit., et congruit etiam cum textu ibi: Oblitaque postea intellemerit delictum suum, agat penitentiam pro peccato, et offerat, exc. Ubi non explicatur quale sit illud peccatum ; ergo optime declaratur per partitionem accommodam ; nam qui male agere juravit, licet postea obliviscatur juramenti non implendo illud, debet agere peenitentiam, et offerre propter peccatum quod jurando commisit; qui autem bene juravit et oblitus est, debet agere poenitentiam, quia non implevit, et ita cessat difficultas.

9. An juramentum factum a filiis Isracl de non dandis filiabus in uxores Benjamitis, fuerit licitum et obhgaret. — Israelitas graviter peccasse in juramento, tenet Abulensis. — Secundo objicitur quod Judic. ult, filii Israel juraverunt non dare filiis Benjamin filias suas in uxores, quod juramentum videtur fuisse ex prava intentione extinguendi tribum Benjamin, et consequenter fuisse de re illieita, utpote societati humanae et charitati contraria, et nihilominus illud juramentum observatum est, tanquam inducens obligationem, ut ex textu constat. Respondetur imprimis, non constare illud juramentum fuisse de re intrinsece mala, quia bellum illud, quod gerebant reliquae tribus contra Benjamin, erat justum, et ex Dei voluntate, ut patet ex cap. 20; ergo in peenam delicti potuit illud juramentum fieri absque peccato. Abulen. autem ibi, q. 6, tenet Israelitas graviter peccasse in illo juramento: Quia in casu illo necessitatis iniguum (inquit) erat non dare illis uzores. Unde addit, quaest. 7, Israelitas errasse per ignorantiam, qua vel putarunt juramentum fuisse licitum, vel etiam credebant juramenta semel facta esse implenda, etiamsi in deteriorem exitum vergant. Verumtamen dici potest illos sine magno errore potuisse existimare se teneri juramento, si supponamus factum esse zelo justitiae, et vindictae non immoderatae, atque adeo non animo extinguendi tribum, sed ut societatem et amicitiam illis negarent. Sic enim obligari potuerunt per se loquendo tali juramento. Postea vero in casu extremae necessitatis illius tribus (de quo fortasse cogitatum non fuerat, ut Abulen. etiam ait), invenerunt remedium quo possent illi necessitati subvenire sine fractione juramenti, et ideo sine magno errore cogitare potuerunt, vel se teneri ad servandum juramentum, vel melius fuisse, et ad majorem reverentiam Dei pertinuisse illud tali modo servare ; quid enim istorum magis existimarint, ibi non declaratur.

10. Objectio ducta a juramento facto per Israelitas de abjiciendis umoribus alienigenis. — Tertio objicitur juramentum factum ab eodem populo Israel, 1 Esdr. 10; duxerant enim Israelitae uxores alienigenas, et ex eis filios procreaverant, et postea jurarunt projicere illas cum filiis suis, quod tamen juramen - tum videtur fuisse contra legem naturalem, quia est eontra legem de perpetuitate matrimonii, et contra legem de alendis filiis, etiam illegitimis. Sed in hoc certum imprimis esse debet, juramentum illud fuisse de re licita, quia vir sanctus et sacerdos Esdras declaravit populo, illam fuisse Domini voluntatem, ut ex textu constat. Unde sive illud fuerit per declarationem praecepti, sive per divinam dispensationem et potestatem, certum est id fuisse licitum. Unde Augustinus, lib. 1 de Adulteri- nis conjugiis, cap. 18, inquit: Quas ducerant Domino prohibente, Domino jubente dimiserunt. Non videtur autem mihi illa jussio fuisse ex speciali dispensatione de absoluta potentia Dei, quia in textu hoc non significatur, sed potius ipsum populum poenitentia ductum obtulisse Esdrae illam conditionem, ut reducerentur ad observantiam legis, et Esdram illam acceptasse, et juramentum exegisse. Potuit ergo illud per se esse licitum, quia non poterant fideles cum alienigenis cohabitare sine injuria Creatoris, juxta verbum Domini, Deuter. T. In illo autem casu licitum est dimittere uxorem infidelem, ut sumitur ex Paulo, 2 ad Corin. 6, et 1 Corint. 7, et declaratur in c. Quando, et c. Gaudemus, de Divortiis, et ita nihil ibi actum est contra perpetuitatem matrimonii, quae hanc conditionem habet inclusam. Neque etiam actum est contra legem de alendis filiis, quia cum partus sequatur ventrem, merito matribus concessi sunt, et fortasse quia educati jam erant ritu gentilico. Non dicitur autem ibi dimisisse filios vacuos, et ideo potuerunt illis providere de alimentis, quantum ad implendam naturalem obligationem sufficeret.

11. Alii praeterea addunt, illas mulieres alienigenas non fuisse veras uxores, sed concubinas, quorum sententia fundari in hoc debet. quod praecepuum prohibens illa matrimonia, Deut. 7, non fuit tantum prohibens, sed etiam irritans. Quae est probabilis, sed incerta, ut suo loco tractandum est. Tenuit autem iilam sententiam Gratian., 28, q. 8, in princ., et citat Ambrosium dicentem: Jussit Esdras dimilti uaores alienigenas, per quas ibant ad Deos alienos ; non est enim putandum matrimoniwm , quod extra Dei decretum est factum ; sed cum cognoscitur, est emendandum. Quod etiam refert Magister, in 4, d. 39; sed ut notatur in Decreto Gregoriano, illa verba non inveniuntur in Amb., sed in Glossa ordinaria, 1 ad Cor. 7. verb. Si quis frater, ubi etiam citatur Ambr.. sed non designatur locus. Quamvis autem ita de illis uxoribus censeamus, ut solo nomine et consuetudine, non veritate uxores dicantur, nihilominus filii ex eis geniti veri filii erant, et ideo de illis necesse est retinere responsionem datam; nisi dicamus non esse ita certum filios fuisse ejectos, sicut de uxoribus, quia non est ita expresse scriptum; quod notavit Glossa ordinaria iu dict. locum Esdrae, circa finem capitis: probabilius autem videtur, et magis conforme textui, quod supra diximus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14