Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Utrum juramentum de opere includente venialem culpam obliget?

CAPUT XV. UTRUM JURAMENTUM DE OPERE INCLUDENTE VENIALEM CULPAM OBLIGET?

1. Prima assertio : regula juris circa juramenta de re iniqua. — HWespondeo: juramentum de opere, quod sine culpa veniali impleri non potest, obligationem non inducit. Haec assertio est communis et certa, et in jure canonico saepius expressa, c. Quanto, de Jurejur., ubi generaliter dicitur, juramentum illicitum, id est, de re illicita, nullatenus esse observandum ; et optima ratio redditur, guia juramentum non ut esset vinculum iniquitatis, fuit institutum. Unde est regula juris, 58, in 6: Non est obligatorium contra bonos mores preestitum juramentum, ubi in Glossa plura jura citantur, et habentur 22, quaestione 4, fere per totam, ubi ex Concilis et Patribus multa referuntur. Ratio vero est eadem, quae praecedentis assertionis supponimus enim peccatum veniale non denudari malitia, nec desinere esse peccatum propter adjunctum. juramentum, quia loquimur de actu intrinsece malo, verbi gratia, mendacium, vel quod ahquo ex capite supponitur esse malum. Non minus autem est incapax obligationis peccatum veniale, quam mortale, quia etiam peccatum veniale est contra rectam rationem, et a Deo prohibitum, et ideo impossibile est quod sub praeceptum cadat; ergo non potest esse materia juramenti promissorii inducentis obligationem. Confirmatur, quia praeceptum non est de re impossibili: non sunt autem censenda minus impossibilia, quae jure fieri non possunt, quam quae simpliciter seu facto ipso fieri nequeunt; sicut ergo juramentum de re impossibili non obligat, ita nec juramentum de re illicita, quae sine peceato saltem veniali fieri non potest.

2. Prima objectio. — Contra hanc vero assertionem objici potest, primo, regula aliorum jurium in praecedenti capite insinuata, quia illa juramenta non obligant, quae observata vergunt in interitum salutis aeternae, c. Si vero, etc. Cum contingat, de Jurejur; peccatum autem veniale non inducit interitum salutis aeternae, quia per temporalem peenam remittitur; ergo non impedit obligationem juramenti. Unde oritur confirmatio: nam minus malum est peccatum veniale, quam facere juramentum falsum; sed si non observetur propter vitandum peccatum veniale, redditur falsum; ergo implendum potius est quam pejerandum; nam tunc solum licet juramentum non implere, quando minus malum hoc est, quam observare, ut constat ex cap. 1et 2, 13 d., et in cap. Juravit, et iu cap. Non solum, 22, q. 4.

3. Solutio. — Ad argumentum respondetur primo, in illis juribus non poni regulam exclusivam, scilicet, solum illud juramentum non obligare, quod ducit in interitum salutis aterna, neque universalem affirmativam, omne juramentum, quod non est conira salutem aeternam, esse servandum, sed solum hanc negativam : Juramentum, quod vergit in interitum, non est servandum. Ita respondent ibi aliqui expositores, praesertim Abbas, notab. 1; et Covarr., referens alios supra, S 6, n. Get 7. Sed in rigore plus videtur significari in illis textibus perilla verba: Servandum est juramentum, nisi tale sit quod redundet in salutis aeternae dispendium; et similia habentur in c. Quampvis, de Pactis, in 6. Et ideo facilius dicitur etiam peccatum veniale vergere in dispendium vel interitum salutis aternae ; illis enim duabus vocibus utuntur indifferenter illa jura. Nam licet peccatnm veniale non privet per se et immediate vita seterna, nihilominus quatenus de se disponit ad mortale, et impedit, quamdiu durat, consecutionem vitae aeternae, et reddit hominem aliquo modo indispositum ad perfectum Dei amorem, merito dici potest vergere in dispendium salutis aeternae. Quod alia jura vocant, juramentum vergere in pejorem exitum, ut loquuntur Soter Papa, et Beda, in c. Si aliquid, 1 et 2, 22, quaest. 4. Aliud responsum dant aliqui Canonistae, de quo dicam in objectione sequenti.

4. Ad confirmationem respondetur, illam rationem recte accommodari ad juramentum promissorium, ut assertorium est ; nam, licet sit de peccato veniali, debet potius fieri cum proposito illud implendi. quam sine illo, quia alias committetur perjurium formale, et assertorium, quod magis cavendum est quam peccatum quod committi potest habendo tale propositum. Et ideo considerare multum debent, qui frequenter jurant, comminando levem injuriam, vel promittendo leve munusculum, vel similia, quod si haec jurent sine proposito, mortaliter peccant , cum proposito vero minus peccant ; quantum vero peccent, infra libro tertio videbimus. Non habet autem locum ratio illa in juramento promissorio, ut tale est, quia postea non implere illud, nullum peccatum est, et ideo nulla est ibi comparatio minoris et majoris mali culpae, et ita majus malum est unum peccatum veniale, quam non facere verum quod male juratum est. Quia hoc nulla est culpa, neque est perjurium formale, sed materialis omissio rei juratae, quia ex natura talis actus censetur non interponere Dcus auctoritatem suam ut illud fiat, neque velle ut tale juramentum impleatur; quia vero falsitas illa saltem objective mala est, et de se indecens et vitanda, ideo dicitur in dictis juribus tunc permitti propter vitandum majus malum. De quo videri potest Magister, 3, d. 39, c. An sit perjurus.

5. Secunda objectio : cap. Cum quidam. — Secundo objici potest cap. Cum quidum, 8 Illi vero, de Jurejur., ubi quidam dicuntur absolvendi ab observantia cujusdam juramenti illiciti, et contra rationem facti, ubi in verb. A bsolvendi indicatur, juramentum illud obligationem induxisse, cum tamen esset de re illicita, scilieet, non loqui patri vel matri, sorori aut fratri, neque eis humanitatis officium exhibere, quae sunt praeter pietatem et charitatem. Respondetur, sine dubio tale juramen - tum non obligare, ut aperte docuit August., in c. 7nter cetera, 22, quaest. 4, et convincitur ratione facta, quia tale juramentum esset vinculum iniquitatis, ut ibidem ait Augustinus. Unde in eodem cap. Cum quida, poenitentia imponenda dicitur ei, qui sic juravit, quia male juravit, non quia non implevit quod juravit.

6. Nihilominus tamen respondent ibi Innocent., Felin., etc., necessariam fuisse absolntionem ab illo juramento, quia non erat ita malum, quin aliquando posset sine peccato observari, nimirum non subveniendo parentihus, quando non indigent, et similiter non loquendo quando necessarium non est. Sed hanc interpretationem rejicit Covarr. supra, p- 2, in principio, n. 4, quia illud juramentum simpliciter fuit illicitum, et contra rationem, ut in eodem textu dicitur. Quare licet in generali verum sit, quando materia est dubia, petendam esse dispensationem, ut infra lib. 3 dicemus, tamen non existimo hanc regulam bene applicari ad casum illius textus. Quia materia illius juramenti erat non loqui cum fratribus et parentibus, nec subvenire illis; haec autem materia interdum potest esse peccatum mortale, frequentius vero veniale, et si aliquando cessat culpa, saltem est materia vel indifferens, vel de se minus bona, et ideo manifestum est juramentum illud non obligare, nec propter totam illam materiam esse necessariam absolutionem. Et quamvis interdum possit esse excessus, et peccatum in superfluo sermone cum fratribus vel parentibus, tamen juramentum illud nec pertinebat ad hanc materiam, neque illo intuitu factum erat, et ideo nec propter illos casus absolutio postulatur.

7. Aliquorum evasio.—Secundo respondent Glossa ibi, Abbas et alii, postulari in illo textu absolutionem ad cautelam. Sed videtur superflua cautela in re tam clara. Absolutio enim ad cautelam postulatur, ubi vinculum saltem est dubium, et rationabiliter timetur; hic autem nullum est dubium, nec rationabilis timor ; ergo nequc ad cautelam necessaria erat absolutio. Respondent aliqui peti ibi absolutionem non propter dubium, sed propter talem materiam. Nam quotiescumque materia juramenti est peccatum mortale, tunc neque obligare, neque esse necessariam absolutionem ad cautelam, et in hoc sensu loqui c. Si vero, cum aliis citatis in praecedenti objectione; quando vero materia levior est, et potest esse veniale peccatum, tunc, licet juramentum non obliget, nihilominus ex jure canonico declarato in illo textu, ante fractionem juramenti praemittendam esse absolutionem ad cautelam, ne homines sumant occasionem facile veniendi contra sua juramenta. Sed imprimis in conscientia nullam credo esse obligationem petendi talem absolutionem, non solum in casu simili, ubi materia ex genere suc est peccatum mortale, licet interdum possit esse veniale; sed etiam in materia de solo veniali, ut de levi mendacio dicendo, quia tale juramentum non solum impleri non debet, sed nec potest ; ad quid ergo est necessaria absolutio, vel quae obligatio relinquetur in conscientia, etiamsi non petatur, aut ubi datum est praeceptum de ea petenda? Nam frivolum est ex illo textu tale praeceptum colligere. Et ob eadem motiva existimo, neque in foro exteriori esse necessariam ilam absolutionem, quia etiam in foro Eeclesiae satis notum est, tale juramentum invalidum esse, etiamsi tantum sit de peccato veniali.

8. Tertio respondet Covarr. supra, Pontificem ibi non dicere, ut qui sic juravit, absolvatur ab obligatione juramenti, sed a peccato quod sic jurando commiserat. Sed licet responsio contineat veram doctrinam, non bene accommodatur verbis textus: Absolvendi sunt ab illius observantia juramenti; aliud enim est absolvi a peccato, et aliud ab observantia; est ergo valde violenta interpretatio illa Covarr. : Absolvendi sunt ab observantia juramenti, id est, a peccato quod commiserunt jurantes. Posset fortasse non incongrue dici, verbum absolvendi ibi positum esse pro absolutione declarativa nullitatis vinculi, non pro absolutione vinculi dissolutiva ; non est enim hic modus loquendi novus in jure, ut manifeste constat ex c. Audivimus, 24, q. 1, ubi simul haec duo dicuntur : Eacopmmnunicatus te excommunicare non potuit ; et- Te luosque asolvendo mandamus non curare, etc. Ubi manifestum est verbum absolcendo, non significare solutionem, sed declarationem ; quod ibi notavit Glossa dicens, id est, absolutos esse ostendendo, id est, non ligatos, et vefert alia similia jura. Sic ergo recte et facile exponitur dictum capit. Cum quidam. Quod significavit Panormitanus, in fine illius textus, dicens: Vel intellige de absolutione facti, ne taliter Jurans notetur de facto de transgressione juramenti ; nam absolutio de facto idem fere est, quod sola declaratio. Si quis autem voIuerit communem expositionem de absolutione ad cautelam defendere, non dicat esse necessarium petere talem absolutionem; hoc enim in textu non dicitur. neque est verisimile, ut probavi. Sed dicat dandam esse talem absolutionem petenti, fortasse ad majorem quietem et satisfactionem ejus, sicut datur interdum privilegium petendi illud, etiam ubi non esset necessarium.

9. Tertia objectio. — Tertio objici potest Chrysostomus, qui in hom. 14 ad Populum, per aliquot columnas ita damnat consuetudinem jurandi, ut significet semper esse peccatum, impedire alterum ne juramentum impleat, etiamsi male juraverit, et consequenter indicat, quoties duo jurant contraria, utrumque pejerare, ut si vir juret flagellare servum, et uxor juret non esse flagellandum ; et adducit exemplum ex 1 Reg. 14, ubi Saul juravit occidere Jonathan, et populus juravit non fuisse occidendum. Constat autem saepe alterum ex his juramentis esse illicitum ; ergo ex sententia Chrysostomi, etiam illud non servare, vel impedire ne observetur, habet malitiam perjurii.

10. Solvitur dubium, et esplicatur. — Chrysostomus. — Respondetur, intentionem Chrysostomi ibi non esse docere juramenta illicita obligare, quia non de hoc tractat, sed de reprehendenda consuetudine jurandi : unde nunquam dicit semper esse malum impedire executionem juramenti , nam bene noverat non peccasse Abigail retrahendo David ab exequendo malo, quod juraverat. Neque etiam dicit semper esse perjurium, jurare contrarium ejus, quod alter jurando comminatus fuerat, nam sine dubio potest esse opus pietatis, si alter temmere vel injuste juraverat. Solum ergo exaggerat incommoda et pericula, quae sunt in facilitate jurandi ; nam ex ea sequuntur multa perjuria, quia vel juramenta non implentur cum debent, vel si juste impediuntur, male fiunt, et perjuria censentur, non quia non implentur, sed potius quia ita fiunt, ut secundum rectam rationem impleri non debeant. Ut enim notavit Magister Sentent., in 3, d. 39, circa finem, juramentum illicitum non observatum vocatur perjurium, non quia inde reus sit aliquis, quod non observat, sed quia juravit iujustum, ec quo ( inquit) reus est sicut ille qui pejerat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15